On this page
Caput 12
Caput 12
Utrum omnes angeli sint ejusdem specifice naturae, vel inter eos essentialis distinctio inveniatur
CAPUT XII. UTRUM OMNES ANGELI SINT EJUSDEM SPECIFICE NATURAE, VEL INTER EOS ESSENTIALIS DISTINCTIO INVENIATUR ?
1. Prima ratio dubitandi em Patribus. — Prima dubitandi ratio sumitur ex variis dictis sanctorum Patrum, asserentium, omnes Angelos esse ejusdem naturae, vel essentiae, quod absolute non nisi de rebus, ejusdem speciei dicitur, nemo enim dicet hominem et equum, imo neque leonem et equum esse ejusdem naturae. Ita loquitur Basilius, lib. 3, contra Eun., in principio, ubi non solum dicit: Angeli omnes sicut appellationis unius, ita ejusdem sunt sunt nature inter se; sed etiam addit, hcet sint dispares in dignitate et principatu, non ideo naturam alteram habere. Et tandem vult, sicut Spiritus sanctus est ejusdem individuae naturae cum Patre et Filio, ita Angelos inter se esse ejusdem naturae communis. Unde videtur plane loqui de identitate naturae proxime post numericam. Apertissime item Gregorius Nyssenus, de Opifi. hom., capit. 17, ait, licet in Angelis non sit propagatio, nihilominus ad infinita prope millia sic esse diffusos, ut et una et multi esse uwmero possint. Et in lib. de Orat. Domin., circa illa verba, "Fiat voluntas tua sicut in celo", de natura angelica et humana tanquam de duabus essentiis, et speciebus loquitur. Item Athanasius, orat. in id, "omnia mila tradita sunt", et circa finem, cum dixisset, homines posse vocari homousion, quia ejusdem sunt naturae, subdit: Angeli quoque inter se generis ralione, et cetera omnia cognata sunt, et ejusdem natura. Et in Quaest. ad Anüoch., q. dicit, quod demon ab Angelo essentia non differt, sed voluntate. Et quaest. 4, dicit, Angelorum, Archangelorum, etc., una est essentia, sicut una est essentia hominum. Damascenus, cum lib. 2, de Fide, cap. 2, dixisset solum Deum scire, nobisque compertum non esse, utrum Angeli sint essentia dispares, vel aequales, nihilominus lib. de Decret. et placit., c. 1: Uniuscujusque speciei (inquit) una est natura, et omniun Angelorum una est natura, et omnium hominum, etc., et cap. 7: Incorpoream essentiam appello animum, Angelum, demonem, unumquodque enim istorum species est infirma. Et Anselmus, lib. 29: Cur Deus homo, cap. 21, dicit, Angelos esse ejusdem naturae, licet non sint ejusdem generis, sicut homines, nec enim sunt omnes Angeli de uno Angelo; sicut omnes homines de uno homine, ubi significat ita esse Angelos unius naturae, sicut homines, licet in modo multiplicationis ditferant.
2. Secunda ratio dubitandi, seu theologica conjectura.—Secundo possumus theologicam conjecturam ex dictis facere: nam si quid esset, quod nos cogeret ad constituendam inter Angelos differentiam essentialem, maxime quia Scriptura, et Patres in illis distinguunt Hierarchias, et ordines Angelorum, et Archangelorum: sed ad hanc numerationem, et distinctionem non est necessaria distinctio essentialis, ergo non est a nobis admittenda. Major probatur, quia reliqua omnia, quae Scriptura de Angelis tradit, omnibus communia sunt, et solum per illa nomina, vel aequivalentia distinctio aliqua ostenditur. Minor autem probatur tum ex dictis Patribus, qui distinctionem illam ordinum commemorantes, nihilominus essentialem distinctionem negant, vel saltem sentiunt, sine talh distinctione totam illam ordinum angelicorum seriem posse subsistere. Quod alias sentit Bernardus, lib. 5, de Consideratione, capit. 4et 5, et Augustinus in Enchir., capit. 58, dum ait, quamvis nobis nota sint illa varia Angelorum nomina, ignorari autem a nobis, qualis sit illarum personarum differentia. Et similia habet in lib. contr. Priscillianist., c. 11. Consequentia denique probatur, quia seclusa auctoritate nulla est ratio, quae ad essentialem differentiam inter Angelos constituendam inducat. Quin potius quo inter Angelos fuerit major unitas, eo videtur eorum status perfectior, quia unitas ad perfectionem pertinet, et ideo Deus summe unus est, ergo cum natura angelica non potuerit ad illam unitatem cum pluralitate personarum pervenire, quo fuerit magis una, eo erit perfectior.
3. Tertia ratio dubitandi em Philosophia.— Tertio argumentantur aliqui philosophice,quia in tanta simplicitate, quanta est in angelica natura, videtur impossibilis specierum multiplicatio, cum in attributis omnibus, et potentis, intellectu scilicet, et voluntate, et in modo operandi conveniant. Et confirmatur, quia spiritualis substantia in duos gradus distincta est, rationalem, scilicet, et intellectualem, sed spiritus, seu anima rationals non potest secundum speciem multiplicari, ergo nec spiritus intellectualis, seu angelica natura illhus distinctionis capax erit. Atque ita sententiam hanc ex antiquis theologis docuit Guillelmus Parisiensis, in libr. de Uni., in 1 par., 2 partis, per multa capita, et Albertus Magnus, in sum. 2 p., tract. 2, quaest. 8, et non dissentit Bonaventura in 2, d. 3, art. 2, quaest. 1, hanc partem ut probabiliorem elgit.
4. Prima conclusio.— Possunt a Deo creari Angcli specie dijferentes.—Nihilominus dicendum est primo, potuisse a Deo creari Angelos specie differentes. Ita docuit in disp. 35 Metaphysicae, sect. 3, art. 43, et fere nihil addendum occurrit, nec ibi dicta repetere oportet, quia res est clara, et videtur certissima. Eamque supponere videniur Patres, non solum qui de facto illam distinctionem admittunt, sed etiam Augustinus, Damascenus, et Bernardus, dum enim dubitant, vel ignorare se asserunt, an ita sit, supponunt profecto esse possibilem. Et omnes scholastici id pro comperto habent ; et certe oppositum valde repugnat omnipotentiae Dei; mirabile enim est, quod in omnibus inferioribus rerum gradibus potuerit Deus tot rerum species producere, et in supremo gradu intellectuali unam tantum in suo ordine completam cereare voluerit. Dico autem completam in tali gradu, quia licet anima rationalis, et Angelus in illo gradu aliquo modo conveniant et inter se specie differant, tamen anima non est in illo gradu completa substantia, nec omnino a materia abstracta, cum essentialiter illam respiciat tanquam vera corporis forma. Quae autem ratio, vel repugnantia ex parte completi gradus intellectualis dari potest, ob quam non possint intra illum species essentialiter distinctae multiplicari: profecto nulla. Ergo si Deus non posset illas producere, esset ex defectu suae potentise, quod affirmare perinde est, atque ejus omnipotentiam negare. Minor probatur, quia si ex parte substantiae creatae spiritualis aliquid obstaret, aut esset simplicitas ejus, aut perfectio, nihil enim aliud excogitari potest: at simplicitas non obstat, quia non est tanta, quae non admittat compositionem aliquam vel ex esse, et essentia, vel ex natura, et supposito, et a fortiori ex genere et differentia, ut supra ostensum est: tum etiam quia simplicitas opposita compositioni ex materia, et forma, non excludit multiplicationem essentialem, quia ratio propria hujus distinctionis etiam in rebus sic compositis non est materia, sed forma, ergo multo melius reperiri potest in formis subsistentibus sine materia, vel ordine ad illam. Nec etiam obstat perfectio illius gradus, quia omnis natura angelica est finita, et ideo facile intelligi potest alia essentialiter perfectior. Quae differentia a nobis per diversum operandi modum intelhgi potest, et explicari, ut infra dicemus; imo hinc sumitur efficax argumentum, quia omnis substantia angelica finito modo participat perfectionem intellectualem Dei secundum modum connaturalem creaturae, ergo potest facile intelligi esse possibilem superiorem substantiam spiritualem, quae perfectiori modo essentiali divinam perfectionem in illo gradu participet, ergo ex parte talium substantiarum nihil repugnat, quod inter eas essentialis diversitas inveniatur, ergo neque ex parte Dei repugnare potest, ac proinde possibilis est talis diversitas, et multiplicatio.
5. Secunda conclusio.— Probabilius est dari in Angelis diversitatem specierum. — Dico secundo. Longe probabilius est, in gradu angelico inveniri plures spiritus specie et essentia substantialiter differentes. Ita docent D. Thomas cum omnibus suis sectatoribus, et Alensis, Scotus, AEgidius et alii, quos capite decimo tertio referemus. Ex Scriptura vero et Patribus pauca possumus in hujus assertionis confirmationem afferre. Nam ex illis solum habemus varia nomina, quibus varii ordines et Hierarchiae sanctorum spirituum significantur: quanta vero vel qualis sit distinctio, quae per illas voces significatur, nobis non explicant, neque ex ipsis vocibus nobis satis innotescit. Solum ergo possumus expendere aliqua verba, quibus in illis ordinibus distinguendis utuntur, quae multo facilius et verisimilius explicantur et accommodantur, si inter ipsos angelicos ordines naturarum distinctio supponatur. Sed hoc argumentum in sequenti capite commodius pro- sequemur. Ponderari etiam potest, quod dicere solent Patres, Angelos recepisse gratiam juxta proportionem naturalium: nam per hoc supponunt mnaequalitatem in naturis eorum ante omnem gratiam. Item dicunt, Luciferum fuisse perfectiorem caeteris, vel omnibus simpliciter, vel saltem omnibus alicujus vel aliquorum ordinum, perfectiorem, inquam, non tantum in gratia, sed etiam in natura et in vi, ac perspicacia intelligendi. Quod etiam significatur per varias metaphoras, in sensu vel mystico, vel secundario litterali Ezech. 28 et 31. Nam licet inter homines excessus ille, qui per illas metaphoras declaratur, facile intelligatur secundum dominationem et principatum, ac potestatem politicam et similes perfectiones externas vel humanas, tamen inter Angelos non videtur posse accommodari, nec suffticiens illius ratio reddi, nisi talis excessus perfectionis seu status in substantia seu essentia fundamentum habeat.
6. Denique supposita possibilitate hujus varietatis essentialis inter Angelos, multo magis consentaneum est pulchritudini universi, et consequenter etiam ordini divinae sapientiae, quod Angeli fuerint in magna varietate specierum creati. Primo quidem, quia distinctio et ordo specierum est per se, et magis auget perfectionem et nobilitatem universi, quam sola individuorum multiplicatio: ergo non soIum haec, sed illa maxime in angelico gradu esse debuit. Secundo quia multitudo specierum in inferioribus gradibus corporum, seu viventium mirum in modum ornat universum, divinamque sapientiam, bonitatem et potestatem ostendit: sed gradus substantiarum separatarum magis pertinet ad universi perfectionem, quam omnes inferiores, ergo maxime debuit in illo haec varietas inveniri. Tertio quia in inferioribus invenimus inter extreme distantia in eodem gradu plures essentias medias, ut inter hominem et animalia imperfecta innumerabiles species animalium perfectorum et irrationalium, et sic de aliis, ergo multo magis inter Deum et hominem, qui sunt quasi extrema summe distantia in gradu intellectuali, debuerunt produci multi gradus naturarum intellectualium specie diversarum. Tandem quarto in corporibus coelestibus et sideribus varietas specierum invenitur, cur ergo non etiam in Angelis, vel coelorum motoribus, vel aliis dignioribus invenietur?
7. Respondetur ad Patrum testimonia in numero primo.— Ad secundam rationem dubitandi in numero secundo.—Ad testimonia ergo Sanc- torum in principio allegata imprimis dici potest, eos locutos fuisse de natura angelica tanquam de una specie instar humanae, quia sicut id, in quo homines conveniunt, est in eis perfectissimum, ita Angeli in eo maxime conveniunt, quod in eis ad perfectionem simpliciter pertinet, ut est gradus intellectualis spiritualis, et omnino a materia abstractus. Et quia hoc fere solum de substantia Angelorum cognoscimus, ideo de illorum natura instar humanae Sancti loquuntur. Et hinc etiam aliqui eorum in eam sententiam de unitate specifica Angelorum descendisse videntur, quod in re obscura et opinabili mirandum non est. Alii vero generaliter loquuntur de unitate naturae angelicae, vel abstrahendo a modo unitatis, vel dubitando quanta et qualis illa sit. Secundum vero argumentum petit, ut explicemus modum distinctionis inter Hierarchias et ordines Angelorum, cui petitioni in sequenti capite satisfaciemus. Ad tertium per primam assertionem responsum est.
8. Ad tertiam et ad ejus confirmationem in numero tertio. — Ad confirmationem vero de unitate animae rationalis respondetur negando paritatem rationis, quia anima rationalis est alterum extremum totius latitudinis gradus intellectus, infimum sane, ac extreme a Deo distans, et ideo in illo infimo gradu non fuit necessaria naturarum multiplicatio, sed individuorum suflicit, quae imperfectioni illius extremi accommodata est: nam ex parte Dei, seu alterius extremi propter summam ejus perfectionem nulla multiplicatio naturae necessaria, vel possibilis fuit. At vero angelicus ordo est medius inter haec duo extrema, et ideo ad perfectionem et quasi ad complementum ejus, varietas naturarum necessaria fuit, ut declaratum est. Poterat hic disputari, an sint possibiles plures species formarum immaterialium et intellectualium informantium corpora ? Sed praesenti instituto non est necessaria haec quaestio, et fortasse in tractatu de anima attingetur. Nunc enim satis est, quod ad perfectionem illius gradus seu termini necessaria non est, nec intelligibilis secundum ordinem inferiorum corporum a Deo institutum. Quia non videtur posse secundum debitum naturarum intellectualium ordinem aliqua intellectualis substantia uniri corpori, ut forma, nisi per illud possit cognitionem accipere: non potest autem anima per corpus cognitionem accipere, nisi sit capax cognitionis sensitivae ad abstrahendam cognitionem intellectualem accommodatae. In illo autem modo cognoscendi, vel non oportuit es- sentialem varietatem inveniri, quia imperfectus est, vel forte non potuit, quia nimis determinatus et particularis est.