Text List

On this page

Caput 13

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

An totus angelorum numerus in tres hierarchias, et novem choros, seu ordines convenienter distinguatur

CAPUT XIII. AN TOTUS ANGELORUM NUMERUS IN TRES HIERARCHIAS, ET NOVEM CHOROS, SEU ORDINES CONVENIENTER DISTINGUATUR.

1. Quid sit Hierarchia et in quibus inveniatur.—GQuid sit chorus seu ordo. — Non possumus distinctionem Angelorum per genera, et species substantiales explicare, nisi prius varios eorum gradus, seu ordines dignitatum, prout a Scriptura et Patribus nobis traditi sunt, explicemus. De qua re separatim disseruit D. Thomas, 1 part., quaest. 108, et Magister cum Doctoribus, in 2, dist. 9. Ex quibus oportet supponere nomen Hierarchiae, et Angelis, et hominibus commune esse, significat enim juxta Graeci nominis etymologiam idem, quod facit principatus, id est, collectionem personarum aliquo modo sacrarum sub aliquo Principe. Unde nec in rebus irrationabilius inveniri potest, quia non sunt capaces principatus proprii, aut dignitatis sacrae, nec etiam Deo propter trinitatem personarum attribui potest, cum inter illas, nec sit principatus, nec ordo dignitatum, ut recte D. Thomas, supra art. 1, notavit cum Dionysio, cap. 3, de coelesti Hierarchia, dicente, Deum extra et supra omnem esse Hierarchiam: nam omnis Hierarchia ad illius imitationem et similitudinem existit. Ideoque frustra Bonaventura et Gabriel, supra Hierarchiam distinguunt in creatam, et increatam, nulla est enim increata; creata vero, et in coelo, et in terra invenitur, non tamen in inferno, ubi neque est aliquid sacrum, neque ullus ordo, sed "sempiternus horror inhabitat". Quomodo autem inter daemones aliqua preelatio sit, in lib. 8, dicemus. Est ergo coelestis Hierarchia, Angelorum, de qua nunc tractamus, et Ecclesiastica hominum ad illam tendentium, de qua alibi, Deo dante, dicemus. Constat autem Hierarchia choris, seu ordinibus, ut dicemus, et ideo etiam est supponendum nomine chori, seu ordinis significari collectionem, seu multitudinem magis specialem et intra Hierarchiam contentam personarum sacrarum peculiarem similitudinem in aliquo munere gratiae inter se habentium, ut tractando rem ipsam magis explicabimus.

2. Vera quaestionis resolutio affirmativa.— Hoc posito est imprimis statuendum, esse in Angelis ordinem inferiorum et superiorum secundum varios dignitatum gradus, qui gradus et in tribus Hierarchiis prima, secunda et tertia constituuntur, et ita novem sunt ordines, qui Angeli, Archangeli, Principatus, Potestates, Dominationes, Virtutes, Throni, Cherubini, ac Seraphini nominantur. Hoc fundamentum in communi sumptum abstrahendo a modo distinguendi, et ordinandi praedictos ordines de fide est. Primo quia in Scriptura invenitur: Paulus enim ad Roman. 8, tres ordines commemorat, dicens, "negue Angeli, neque Archangeli neque Principatus". Et alios tres addit, ad Colos. 1, numerans Thronos, Dominationes, Principatus, et Potestates, quibus addit Virtutes 1, Corint. 15, ad Ephes. 1 et 1, ad Thessal. 4, ait Christum venturum ad judicium "in voce Archangeli". Et Judas, in epist., Michaelem Archangelum vocat. Petrus vero 1, Canon. capit. 3, de Christo ait: "Profectus in celum subjecLis sibi Angelis, Potestatibus, et Virtutibus". De Cherubim dicit, Genes. 3, "Collocavit Deus ante paradisum voluptatis Cherubim". Et ad Hebr. 9, ait Paulus fuisse super arcam "Cherubim gloriae obumbrantia propitiatiorum". Quae licet essent figurae, et imagines, repraesentabant Angelos, ut cum Beda et aliis exponit Ribera, lib. 2, de templo, cap. 6. Denique de Seraphinis fit mentio Isaias 6.

3. Probatur ex Patribus Graecis.—Secundo ex his locis Scripturae collegerunt Patres per illa verba significari novem ordines Angelorum dignitate et gradu inaequales. Hoc obiter attigerunt Martialis, in Epistol. ad Tolos., cap. 12, Antonius abbas, in epistola 5, circa finem, quae habentur in tomo 3 Biblioth., et Sophronius, in epist. relata in 6 Synodo Constantinopolitana dicens produxisse Deum visibilia et invisibilia, seu intellectualia et horum multorum millium differentias. Illas vero primus omnium distincte tradidit Dionysius 5, de coelesti Hierarch., ubi Dominationes praetermisit, sed cap. 6, et sequentibus omnes numerat eodem ordine, quo supra a nobis recensiti sunt, quos ordines in sequentibus capitibus fuse declarat. Eosdem ordines numerat lIgnatius, epist. 5, ad Trallian., ordine tamen diverso, Zt ego (ait) intelligere possum angelicos ordines, Archangelorum, militiarumque coelestia discrimina, Virtutum, Dominationumque differentias, Thronorum, Potestatunque diversitates, Principatuumque magnificentias, Cherubim, Seraphimque eaccellentias. lrenaeus vero, lib. 2, cap. 54, numerans alios ordines, tacet duos supremos et Thronos tertio loco numerat post Archangelos, et deinde Dominationes, etc. Et eumdem ordinem servat, lib. 3, cap. 8. Hippolytus autem, orat. de Consum. Mundi, circa finem, omittit Archangelos, et post Angelos, Thronos, Potestates, Principatus, Dominationes, Cherubim, ac Seraphim hoc ordine commemorat, praetermissis etiam Virtutibus, de quibus prius aliquam mentionem fecerat. Athanasius saepe faciens horum ordinum mentionem interdum tres, vel quatuor, mutato etiam ordine numerat, ut in serm. 3 et 4, contra Arian., videre licet, tamen in quaest. 4, ad Antioch., novem ponens, infirmans Hierarchiam recenset ordine suo ascendendo ab inferiori ad superiorem ordinem, supremam vero e contrario: nam incipit a Seraphim et per Cherubim descendit ad Thronos, item oratione in id: "Omnia mihi tradita sunt", dicit: Quid propinquis Deo Cherubinis, et Seraphinis. Et libro de communi essentia, addit Thronos, et ascendendo caeteros addit. In secundo autem ordine medium locum tribuit Virtutibus, et supra illas Dominationes collocare videtur, et Dionysii doctrinam sequi profitetur.

4. Basilius, in Liturg., hoc ordine illos ordines numerat: 7e laudant Angeli, Archangeli, Throni, Dominationes, Principatus, Potestates, Virtutes et multioculi Cherubim tibi adstant in circuitu Seraphim. Nazianzenus, orat. 34, quaest. 2, de Theologia, septem ordines recensens, omittit Cherubim et Seraphim, et incipiendo ab Angelis, tertio loco Thronos ponit, deinde Potestates, Principatus, Dominationes, Virtutes. Et fere eumdem numerum et ordinem servat Chrysostomus, hom. 2, de incomprehensib. Dei natur., nisi quod Dominationes quarto loco ponit. In hom. autem 4, in Gen., hunc mutat ordinem. Nam ascendendo tertio loco ponit Virtutes et statim Thronos, et reliquos, ut supra, quibus ibi Cherubim et Seraphim adjungit. Cyrillus vero Alexandrinus, lib. 1, in Gen., circa medium, sic numerat: Angeli, Archangeli, Thwoni, Potestates, Virtutes, atque Principatus, ipsa quoque superna Seraphim, et postea addit Cherubim, de Satana scriptum esse, dicens: Cum Cherubim te collocavi. Sed sancta (inquit) Cherubim firmam gloriam habent. Denique etiam Damascenus, lib. 2, cap. 3, allegando Dionysium, easdem tres Hierarchias distinguit, et in prima et tertia eadem serie ordines recenset, tamen secundum incipiendo a superioribus sic distinguit: Dominationum, Virtutum, ac Potestatum: et eodem modo interpretatur Dyonisius Maximinus in 6 cap., coelest. Hierarch. E con- trario vero Euthy mius, Luc. 15, Dionysium allegando, secundam Hierarchiam sic distinguit ordine dignitatis inchoando: Dominationes, Potestates, et Virtutes. Cum ergo in numero Hierarchiarum, et in ordine primae, et tertiae conveniant, in secunda magna est varietas.

5. Probatur er Patribus Latinis. — ldemque in Latinis Patribus videre licet, inter quos primum pono Clementem Homanum licet fortasse graece scripserit. Ille ergo lib. 8, constit., cap. 12, sic ait: Domine Deus, te adorant innamerabiles Angelorum copie, Archangelorum, Thronum, Dominationum, Principatuum, Potestatum, Virtutum, eeternorum ecercituum Cherubim et senis aliis prediti Seraphim. Hilarius vero in id Psaln. 134: Omnia quecumque coluit, Dominus fecit, numerando ahos ordines, virtutes omittit. Et incipiendo a Thronis prosequitur, dicens: Dominationum, Principatum, Potestatum, Cherubim et Seraphim, Angelorum, atque Archangelorum. Gregorius, etiam varius est; nam 32, Moral., cap. 18, alias 25, sic numerat: Angelos, Archangelos, Thronos, Dominationes, Virtutes, Principatus, Potestates. At vero, hom. 34, in Evang., magis ex professo eosdem distinguens choros, et ordines Apgelorum in duobus infimis et tribus principalibus ordinibus ordinem Dyonisii servat, in quatuor vero intermediis differt : nam ascendendo proxime supra Archangelos ponit Firtutes et deinde Potestates, Principatus, Dominationes. Et postea distinctionem illorum declarans eumdem sentit esse ordinem dignitatis inter illos. Et eum in omnibus imitatur Innocentius IlI, in lib. 2, mysterior. Missae, cap. 62, Laurentius Justinus, in serm. de Angelis, et Sedulliunus, ib. 1 cap., ad Ephes. Idemque sentit Bernardus, serm. 27, alias 19, in Cant., et lib. 5, de Considerat., cap. 4. Nam licet numerando et ascendendo, quarto loco supra Virtutes ponat Dominationes, et postea Potestates, ac Principatus, nihilominus explicando, declarat Dominationes esse in sexto et perfectiori ordine. Rupertus vero, lib. 2, in Genes., cap. 15, incipiendo ab Angelis post Archangelos ponit 7hronos, Dominationes , Principatus, Potestates, Virtutes, etc. Eumdemque fere ordinem numerando sequitur Isidorus, lib. de summ. Bon., seu sententiar., c. 10, solumque differt, quod Virtutes Principibus et Potestatibus supponit. Quem ad litteram sequitur Beda, inlib. variar. quaestionum, q. 9. Anselmus, in 2, Corinth. 12, Dionysium imita ur et secundam Hierarchiam sic ordinat: Potestatibus, Virtutibus et Dominationibus, ascen- ditque ab inferiori ad superiorem ordinem, ut latius declarat in cap. 1, ad Colos. Hugo autem Victorinus, in aliis consentiens, Virtutes ponit in primo ordine tertiae Hierarchiae, Principatus vero in ultimo ordine Hierarchiae secundae.

6. Certum est dari inter Angelos has dignitates. — Dubiwn, utrum omnes ille voces diversas personas significent. — Ex quibus omnibus colligitur dari in gradu substantiarum separatarum dignitates illas, et ordines, qui per illas voces significantur. Quia locutiones Scripturae tanto consensu Patrum ita declaratae, et constanti Ecclesiae traditione in eo sensu receptae sufficientem faciunt hujus veritatis certitudinem. heliquitur vero dubium, an omnes illae voces et singulae significent varias personas dignitate, munere, et ordine distinctas, vel eadem persona sub diversis rationibus illas denominationes, vel omnes, vel plures admittat: Et ratio dubitandi esse potest, primo. Quia vel omnia vel plura nomina illorum communia sunt, quod maxime constat de nomine Angelorum, idem vero est de nomine Virtutum, teste Dionysii, c. 5et 11, de coelesti Hierar. Et ad alia etiam nomina extenditur, quia rationes talium nominum in omnibus inveniuntur. Imo etiam nomen Cherubim de omnibus dici potest, quia omnes in scientia perfecti sunt, unde probabile est, Cherubim, qui erant in templo, non unum ordinem Angelorum, sed simpliciter omnes Angelos repraesentasse: ut sentit Abulensis, Exod. 25, q, 19. Ubi etiam docet nomen Cherubim commune esse in Scriptura omnibus Angels, ut cum Deo dicitur Psalm. 17. "Ascendit super Cherubim". Et Psalm. 79 et 89, et Isai. 37, dicitur sedere super Cherubim. Secundo quia Augustinus, in Enchirid., c. 58, dubitat, utrum Archangeli iidem sint, qui Virtutes dicuntur, ita ut illud Psalm. 148. "Luudate Domimumn omnes Angeli ejus, laudate eun omnes virtutes ejus", perinde dictu sit, ac Laudate Dewn omnes Angeli, laudate Deum omnes Archangeli. Vtem fatetur se ignorare, quid dictent illa quatuor vocabula apud Pau Ium ad Colos. 1: "sive S'edes, sive Dominationes, sivce Principatus, sive Potestates".

7. Vera sententia. Singula nomina peculiari significatione singulis ordinibus appropriantur. — Nihilominus tamen dicendum est licet sit probabile non solum nomen Angelorum, sed etiam caetera, vel multa ex illis, et praeserum illa tria, Virtutes, Throni, et Cherubum, interdum accipi, ut communia omnibus, vel pluribus ordinibus Angelorum, nihilominus omnia illa nomina sub ala significatione esse propria singulorum ordinum inter se aliquo modo distinctorum. Haec est expressa doctrina Dionysii, quam caeteri Patres secuti sunt. Et modus ipse loquendi Pauli ad Ephes. 1, et ad Colos. 1, "sive Throni, sive Dominationes", etc., cogit fateri per illas voces classes personarum inter se distinctas aliquo modo significari. Unde Augustinus, contra Priscillianist., cap. 11, propter illa verba dicit: Esse itaque sedes, Dominationes, Principatus, et Potestates in celestibus apparatibus, firmissime credo, et differre inter se aliquid, indubitata fide teneo : sed quaenam ista sint, et quid anter se differant, nescio. Pro certo ergo habuit Augustinus illa nomina non solum differre in titulis (ut sic dicam) sub quibus eamdem personam significare possunt, sed etiam in personis vel ordinibus personarum, quos significant. Fademque ratio est de caeteris nominibus.

8. Cur nomen unius ordinis alterius tribuatur. — Neque obstat, quod aliquando nomina illa in aliqua communi, et ampliori significatione usurpentur, ita ut proprium nomen unius ordinis tribuatur Angelo alterius ordinis, sicut Angelorum nomen, licet sit proprium infimi ordinis, saepe tribuitur omnibus, ut ad Heb. 11, cum Angeli dicuntur administratorii spiritus. Ibi enim Paulus de omnibus spiritibus creatis, et beatis loquebatur. Et e contrario Gabriel vocatur Angelus, Luc. 1, cum verisimile sit, ad minimum esse Archangelum. Et sunt qui existiment, fuisse de Seraphinis propter excellentiam mysterii incarnationis, ad quod nuntiandum missus est. Et Michael vocatur Archangelus in epistola Judae, cum sit ex primis Principibus, et Princeps popul Dei dicitur Daniel, 10, cap. 12, vocatur Princeps magnus, qui stabat pro populo Dei, et nunc creditur stare pro Ecclesia. Unde Apocalyps. 12, dicitur esse Dux, et Princeps Angelorum pugnantium cum dracone. Et Lucifer vocatur Cherubim, Ezech. 28, juxta probabilem sensum, cum tamen credatur de supremo ordine fuissc, vel fortasse supremus. Ratio autem hujusmodi communicationis, vel appropriationis ejusdem nominis est, quia haec nomina Angelorum ex aliquibus ministeriis, vel muneribus, aut conditionibus Angelorum nobis aliquo modo notis sumuntur. Proprietates autem illae, aut officia communia sunt vel pluribus, vel omnibus, et ex hac parte talia nomina interdum communiter usurpantur. Quatenus vero talis proprietas speciali modo in aliquo ordine reperitur, nomen etiam inde sumptum tali ordini appropriatur, habita ratione majoris, vel minoris perfectionis, et proprietatis, unde nomen sumitur, et ordinis Angelorum, cui appropriatur, ita ut proportio inter ea servetur, ut explicando distinctionem inter ipsos ordines declarabitur.

9. In prima Hierarchia unde nomen Angelus. — Tandem explicandum est, quae sint proprietates singulorum ordinum, a quibus nomina singulis propria sumpta sunt: et quanta distinctio ipsorum ordinum, et Hierarchiarum per illa significetur. In quo varie Patres, et theologi loquuntur; breviter tamen quod verisimilius mihi videtur, proponam. Et ab infimo ordine incipiendo. Angeli nomen a munere omnibus Angelis communi sumptum est, quia omnes sunt administratorii spiruus, teste Paulo Hebr. 1, et nomen Angeli offici nomen est, ut in principio diximus, ideoque sub illa ratione nomen etiam omnibus commune est. Tamen quia illud ministerium generatim sumptum minimam in Angelis perfectionem indicat, nam quilibet gradus illius generis ad illam sufticit, ideo appropriatum est nomen illud infimo ordini, eo nimirum modo, quo nomen generis solet speciei minus perfecte accommodari. Et ita sub illa voce sic appropriata continentur Angeli, qui ipsum opus ministerii infimo recipiunt modo. Qui censetur illi esse, quibus singulorum hominum custodia peculiariter commissa est, quique immediate ad privatas personas mittuntur. Et in hoc Dionysius, Gregorius et alii conveniunt.

10. Unde nomen Achangelus desumatur. — Ad que ministeria Archangeli deputentur. — Nomen autem Archangeli cum a ministerio etiam sumptum sit, in illo excelleutiam quamdam, principaltatem significat, et ita non convenit infimo ordini, quia in illo talis excellentia seu principalitas non invenitur. De se autem commune est omnibus superioribus ordinibus, quia omnes sunt administratorn spiritus, et tam in sua dignitate, quam in ministrandi munere aliquam habent excellentiam. Tamen quia hic excessus in ministrando, vel annuntiando est minimus, qui inter Angelos esse potest, ideo nomen illud secundo ordini Angelorum appropriatur. Notari autem potest, illam particulam Arc in sensu duplici accipl posse: significat enim illa praepositio excellentiam quamdam, vel excessum perfectionis supra Angelos. Potest ergo hic excessus intelligi solum in absoluta perfectione, vel d:- gnitate in ministerio, vel etiam in habitudine imperandi, et gubernandi ipsos Angelos. Sicut inter homines in Hierarchia Ecclesiastica Archidiaconus dicitur, qui inter diaconos majoris est dignitatis, vel altius ministerium habet, licet non habeat aliquam potestatem super alios diaconos. Alio vero modo dici solet Archipresbyter, non solum quia majoris dignitatis est, sed etiam quia potestatem aliquam habet in alios presbyteros, quos aliquo modo sibi subditos habet. In praesenti ergo probabile est, Angelos secundi ordinis dictos esse Archangelos, propter aliquam majorem dignitatem in opere ministrandi, non propter aliquam potestatem, quam habeant in Angelos primi ordinis, quasi ad regendos vel movendos illos. Nam Angeli ad custodiendas privatas personas deputantur, Archangelis vero Regum, Principum, Pontificum, et similium personarum cura committitur. Angeli ad privata beneficia communium hominum, Archangel vero ad graviora negotia, et publica commoda hominum destinantur, ut Gregorius, dicta homil. 34, indicat. Addit vero Dionysius, cap. 8, etiam pertinere ad Archangelos, et illis praeesse ^Hiquo modo. Quod intelligendum puto solum in ordine ad suum ministerium. Nam si Archangelus, verbi gratia, est custos unius hectoris alicujus civitatis, vel communitatis, cujus bonum ex singulorum civium actionibus pendet, poterit Archangelus ille habere aliquam potestatem in Angelos custodientes singulas personas tali rectori subjectas, et illas illuminare, dirigere, aut movere, ut ad finem sui muneris fuerit expediens.

11. Unde principatus momen. — ABbsolute vero loquendo, primus ordo istius Hierarchiae Principatuum dicitur secundum Dionysium communiter receptum: vocantur autem Principes, quia omnibus Angelis et Archangelis praesunt in his, quae ad salutem omnium hominum tam privatorum, quam Principum, et tam singularum personarum, quam communitatum pertinent, tum instruendo et illuminando, tum movendo et praecipiendo, juxta dispositionem divinae voluntatis sibi manifestatam. Verisimile item est, aliquos ex his Principibus per seipsos suscipere curam regnorum principalium, vel maximorum Hegum, aut Pontificum: atque illos qui apud Danielem 10. Princeps Persarum, vel Graecorum appellantur, fuisse Angelos hujus primi ordinis tertiae Hierarchiae, ibique nomen Principis proprie, et non communiter esse sumptum, ut Dionysius etiam cap. 9, sentit, Michaelem in hoc or- dine collocando. Unde etiam verisimile fit, ad hunc ordinem Principatuum pertinere omnes illos Angelos, de quibus Apocal. 12, dicitur, quod "Michael, et Angeli ejus preliabantur cum dracone". Nam si vera est sententia dicentium, Michaelem esse hujus primi ordinis Angelum, ac Principem, recte ex illo loco colligitur, huic ordini principalem hujus belli curam esse commissam. Et licet sub illis verbis Michael et Angeli ejus, omnes Angeli istius Hierarchiae comprehendi possint, quia omnes sub Michaele militant, et tam Archangeli, quam Angeli in hoc praelio pugnant: nihilominus Principatus sunt quasi duces, et gubernatores illorum, et altiori, ac universaliori modo daemonibus resistunt.

12. In secunda Hierarchia.— Unde PotestaLim nomen desumatur. — In secunda Hierarchia Potestates infimum gradum tenere censentur secundum Dionysium et Gregorium. Ad eos vero secundum Dionysium pertinet ordinare, quae per totam Hierarchiam tertiam agenda sunt, ita ut executio pertineat ad tres ordines inferiores, unicuique juxta gradum suum, ad Potestatem vero spectet quasi praecipere et ordinare, quae ab illis agenda sunt. Addit vero specialiter Gregorius, Potestates habere peculiarem efficacitatem supra daemones, et sic appellari, quia eorwm ditioni virtutes adverse subjecta sunt et eorum potestate mavime refraenantur. Quod est probabile et facilius, clariusque percipitur. Nec repugnat his, quae de ministerio Principatuum diximus: nam duobus modis intelligere possumus, sanctos Angelos pugnare contra daemones in hoc spirituali bello hominum cum daemonibus. Primo ex parte hominum, eos illuminando, movendo, etc., et hoc pertinet ad omnes Angelos infimae Hierarchiae respective et accommoda distributione inter ordines ejus. Alio modo resistitur daemonibus ex parte illorum, ipsis cum potentia praecipiendo et coercendo illos et fraenando, ac ligando, si oportuerit, et hoc superiori quadam ratione ad Potestates pertinet, ad proprios vero custodes modo inferiori, ut in libro sexto declarabimus.

13. Unde Virtutum nomen. —Virtutibus autem tribuit Gregorius, quod per eos signa, et miracula frequentius fiunt, ubi notandum est verbum frequentius, quo videtur denotari, hos Angelos quasi ex officio esse ad haec opera destinatos, licet semper Deo liberum sit etiam per alios vel inferiores, vel superiores signa etiam facere. Sub signis autem et miraculis comprehendi existimo, quidquid extra communem cursum causarum universi in hoc sensibili mundo sit, quamvis saepe hominibus non innotescat, quod in tali opere aliquid divinum, et praeternaturale iutercesserit. Hoc enim non raro contingit et ad hominum gubernationem, vel conservationem saepe necessarium est, et ideo verisimile est, ad haec omnia hunc Angelorum ordinem esse deputatum. Neque hujusmodi explicatio a verbis Dionysu discrepat. Dicit enim, in cap. 8, appellationem virtutum cirilem quamdam fortitudinem significare, qua. in omnibus divinis suis actionibus ad imitationem Dei potenter assurgunt, etc. Est tamen nihilominus discrimen inter Dionysium et Gregcorium, quod Gregorius virtutes collocat in tertio ordine tertiae Hierarchiae, et septimo omnium Angelorum, ab infimo ascendendo: et itaillis praefert Potestates. Dionysius autem in hoc ordine a nobis explicato Virtutes constituit, quod propter auctoritatem Dionysii communiter magis probatur. Et sane consideratis etiam muneribus, quae Gregorius his duobus ordinibus tribuit, excellentior et universalior videtur Virtus faciendi miracula, quam potestas cohibendi et fraenandi daemones, ideoque nomen ab illa desumptum majorem dignitatem, et perfectionem ordinis indicat.

14. Unde Dominationes nominentur. —Supra Virtutes autem, ac proinde in primo ordine secundae Hierarchiae collocantur Dominationes, de quibus ait Dionysius, c. 8, plenas esse mysterii suo nomine indicati, quia sunt intelligentiae queedaum celsiores omni inferiori submissione liberae, et omni servili, et immunitioni obnocio opere superiores. Quibus verbis significat Angelos hujus ordinis non esse destinatos ad aliqua ministeria externa, ad mundi, vel hominum gubernationem ordinata, per se exequenda, sed spirituali, et excelso modo praeesse omnibus inferioribus divinae providentiae, et gratiae invisibilibus ministris, eisque dominari, et in illo genere subjectionis nemini subesse. Et hanc (ut existimo) vocat inferiorem submissionem: nam altiori modo non solum Deo, sed etiam Angelis primae Hierarchiae subesse possunt. Et in hoc quidem non differt Gregorius a Dionysio, nam et in eodem gradu perfectionis Dominationes collocat, eamque ex ipso nomine colligit. JVam illa (inquit) Angelorum agmina, qua mira potentia preeminent, pro eo quod eis cetera ad obediendum subjecta sunt, dominationes vocantur.

15. In quo Principatus et Dominationes distinguantur.—cCuod si objiciatur, quia inde sequitur, Dominationes a Principatibus non distingui, nam ipse Gregorius in eadem secunda Hierarchia proxime sub Dominationibus Principatus collocaverat, et de illis dixerat: Principatus vocari quia ipsis quoque bonis Angelorum spiritibus preesunt, quique subjectis aliis dum queeque sunt agenda disponunt, eis ad explenda divina ministeria principantur ; respondet idem Gregorius: Dominationes vocari Angelos illos; qui etium Potestates Principatuum disimilitudine alta transcendunt. Nam principari est inter reliquos priorem eaistere, dominari vero est, etium subjectos quosque possidere. At enim, quia etiam Principatibus tribuit praeesse inferioribus, ergo non solum sunt primi inter eos, sed etiam illis dominantur, quia in illo genere regiminis non videtur aliud esse praesidere et. aliud dominari. Quare Principatus melius supra Angelos et Archangelos in tertia Hierarchia collocantur, et inter eos, quibus executio generalis ministerii circa hominum custodium demandata est, numerantur, et in eo gradu sunt primi, ac proinde Principes, seu Principatus, quia et principalia quaedam opera illius ministerii per se exequuntur, et quantum suo muneri expedit, ab inferioribus agenda disponunt. Dominationes vero sunt supra omnes ordines exequentium (ut sic dicam) et omnes illos sibi habent subjectos, vel ordinando, vel intimando singulis, quid per singulos fieri oporteat, sive in generalh distribuendo munera, sive interdum in particulari Dei voluntatem illis revelando.

16. Antequam vero de tertia Hierarchia dicamus, advertere oportet, in littera Dionysii, quoad secundum ilierarchiam ejusque ordines inveniri varietatem. Nam Ambrosius Camaldulensis abbas, in sua versione, in c. 8, coelestis Hierarch., illos tres ordines disponit, sicut nos exposimus, sicuti etiam D. Thomas, 1 p., q. 108, et Damascenus, l. 2, c. 3, qui eodem ordine sententiam Dionysii refert. At vero idem abbas, in c. 6, aliter eos ordines recenset scilicet, Potestates, Dominationes, Virtutes, ascendendo nimirum a minus perfectis ad perfectiores. Idemque habent Perionii, et aliorum versiones apud Carthusianum in Dionysium. E contrario vero Bonaventura, in 2, ad. 9, ante primum articulum, S Post heec, et Gabriel, q. 1, art. 1, notab. 3, secundum Dionysium ita disponunt illos tres ordines, incipiendo a perfectiori, Dominationes, Potestates, Virtutes. Sed cum de veriori lectione Graecorum exemplarium nobis non constet, solum dicere possumus, hanc tertiam lectionem nulla esse auctoritate fundatam, alteram vero Perionii, et aliorum esse probabilem: nobis autem magis probari eam, quam exposuimus, propter Damasceni, et D. Thomae auctoritatem, et quia juxta ea, quae diximus, videtur etiam magis rationi consentanea. Ac denique licet in variis locis forte Dionysius, diversimode illos ordines recensuerit, non semper rigorose ordinem perfectionis servans, quod in alis Patribus et in officio Angelorum, quod Ecclesia recitat, et in Paulo ipso observare licet: nihilominus quod ad rem attinet, ex c. 8, coelest. Hierarch., est evidens, Dionysium ordine a nobis proposito illos tres ordines declarasse.

Tertia Hierarchia.—Ordines.— Minores.— Ht nominum ratio. — Tertia Hierarchia quo altior, et elevatior est, eo minus nobis innotescit, et ideo pauca possumus de illa dicere, quia vix rationem distinguendi tres illos ordines declarare possumus. Dicti vero Patres summa concordia docent, in illa Seraphim, Cherubim, et Thronos collocari, et incipiendo a perfectioribus, ita numerandos esse. Docentque omnibus commune esse divinae majestati assistere, et in ejus laudibus perpetuo occupari, ita ut operibus divinae providentiae non intendant, nec ordinarie ad ila mittantur. Ideoque solum per diversas habitudines ad Deum, et majorem, vel minorem perfectionem, vel in actibus, quos circa ipsum exercent, vel in modo, quo illi uniuntur, aut immediatam influentiam ab illo recipiunt, distinguntur. Atque ita Seraphim perfectissima censentur, quia ardentissimo amore in eum feruntur. Cherubim vero in medio ordine collocantur, quia perfectione divinae scientiae eminent. In tertio vero, et infimo Throni ponuntur, quia sunt velut sedes Dei, in quibus tanquam in excelsis Thronis Majestati divinae proportionatis sedet, et inhabitat.

17. Contra proximam Hierarchiam. — QuaLtuor difficultates.—lIn hac vero distinctione statim oriuntur difficultates. Prima est, quia haec distinctio sumitur secundum statum, quem isti sancti Angeli habent in beatitudine, at vero in illa non potest quis in amore excellere, quin scientia etiam perfectior sit, nec e contrario, quia qui plus amat, sanctior est, et consequenter perfectiori visione Dei gaudet, et e converso qui melius videt Deum, plus etiam amat: ergo propter excellentiam in uno, vel alio actu illorum non possunt illi duo ordines distingui. Secunda difficultas est, quia esto possent distingui illo modo, supremus ordo potius a scientia denominandus esset, quam ab amore quia suprema scientia sanctorum spirituum est vi- sio Dei: visio autem Dei excellentior est amore, ut supponimus, ergo ab illius majori perfectione summus ordo nominandus esset. Tertia est de Thronis, quia esse Dei sedem et thronum, communis perfectio est omnium sanctorum spirituum, imo etjustorum omnium, quia de anima justi scriptum est, esse sedem divinae sapientiae, et mansionem Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et templum Dei, quae omnia equivalentia sunt, et proprietatem indicant, quae in beatis cum majori perfectione invenitur. Ergo per hanc etiam non possunt Throni ab aliis ordinibus distingui. Vel certe si aliquo modo per illam proprietatem possunt distingui, per illam major excellentia in illo ordine, quam in prioribus, indicatur. Quia illa perfectio convenit per gratiam, quae est prima, et excellentior perfectio justorum, et ideo ordo, qui per excellentiam illius gratiae commendatur, perfectior ostenditur; significatur enim, quod habeat majorem cum Deo unionem quasi substantialem, quam efficit gratia. Quarta denique difficultas est, quia illa inaequalitas in propriis donis gratiae sanctificantis, vel gloriae essentialis uniformiter invenitur in omnibus Angelis beatis, ergo per inaequalitatem in his donis non magis possunt distingui, verbi gratia, Cherubim a Seraphim, quam ipsi Seraphim inter se. Ut, verbi gratia, si comparemus ultimum Seraphim ad proxime superiorem in illo ordine, et ad primum Cherubim, cum eadem proportione excedet ultimus Seraphim primum Cherubim, quia idem Seraphim a proxime antecedente superatur, ergo non est, cur incipiat novus ordo constitui ab illo Cherubim, et non potius in eodem ordine seraphico inferiorem gradum habeat. Quod si hoc admittatur, idem argumentum fiet de Angelo proxime sequenti, et sic de tota prima Hierarchia, imo idem etiam erit de sequentibus, si per ordinem ad exteriora ministeria non distinguantur.

18. Ad primam difficultatem in nwnero praecedenti. — Major emcellentia cur ab amore quam a scientia sumatur. — Ad primam difficultatem. Imprimis tam pro illa, quam pro caeteris supponendum est ex doctrina D. Thomae jam tacta, et Dionysii distinctionem istorum ordinum sumi interdum ex proprietatibus communibus aliorum ordinum, secundum aliquam tamen peculiarem excellentiam, quam talis proprietas habet in illo ordine, qui per illam ab aliis distinguitur: nam ad constituendam distinctionem illa differentia suflicit. Secundo supponit difficultas nomen S'eraphim ab excellentia amoris, nomen vero Cherubim a multitudine scientiae derivari. Et in primo quidem non est controversia, de secundo autem nonnulla, ut in libro sexto videbimus, nunc autem illam partem ut a Patribus traditam recipimus, praesertim a Dionysio, c. 7, ceelest. Hierarch. Clemens Alexandrinus, lib. 5 Stromat., S 3, Hierony mus, epist. 103, ad Paulin., in fine, et Isai. 6, et Ezech. 10 et 28, item ex Fulgentio, ad Ferranum, q. 3, imtio, Philiastus de Haeresi., c. 101 et 102, et Anastasius Synaita, l. 1, Exaemer, initio, idemque tradidit Philo, lib. de vita Moys. Hac ergo interpraetatione supposita, respondeo, verum quidem esse amorem, et scientiam prout in patria invenientur, et esse necessario conjuncta, et servare proportionem, attamen per excessum amoris indicari majorem perfectionem supremi ordinis primae Hierarchiae, quia ex suo genere amor divinus abstracte spectatus, est infaillibilius signum majoris excellentiae, quam scientia, ut in via constat. Imo licet in patria illa duo servent aequalitatem, tamen quia amor supponit cognitionem, et non e contra, ideo in amoris excellentia quasi intrinsece imbibitur excellentia visionis, et non ita e contrario, quia visio non supponit amorem, sed illum parit. Et ideo etiam quoad nos non est tam evidens, cum perfectione scientiae, etiam beatae necessario conjungi perfectionem amoris proportionatam, sicut este converso quod perfectus amor perfectam visionem supponat. Sic ergo Seraphim ex amoris excellentia caeteris praeferuntur, quia in illa excellentia aliae excluduntur.

19. Respondetur ad secundum. —Cur Seraphim ab amore noliliores judicentur. — Unde fere eadem est responsio ad secundam. Nam (abstrahendo nunc ab illa controversia, quae inter scholam D. Thomae et Scoti versatur, quis sit in beatitudine actus perfectior, visio, vel amor Dei) respondemus, quod licet facta praecisa comparatione, visio perfectior sit, nihilominus per excellentiam amoris major Seraphim excellentia designatur. Quia neque beatificus amor separatur a visione, neque amor secundum praecisam, et generalem rationem suam separatur a salutari scientia, seu cognitione, sed illam intrinsece supponit. Et quamvis etiam visio ex speciali ratione sua necessario habeat conjunctum amorem, tamen quia ratio scientiae per se, ac generatim spectata illum non includit, neque ex necessitate illum infert, ideo potius per amorem, quam per scientiam suprema Angelorum perfectio describi- tur. Et fortasse hinc factum est licet Lucifer in substantiali perfectione ex ordine Seraphinorum fuerit, nihilominus post lapsum nunquam vocetur Seraphim, appelletur autem Cherubim, quia aliquando fuit "in medio lapidum ignitorum", Ezechiel. 28, quia retinuit perfectionem scientia saltem naturalis, licet ab amore prorsus exciderit. Unde etiam dici potest, excellentiam sanctorum Angelorum magis commendari ex perfectione morali, quam ex naturali, vel necessaria, etiamsi supernaturalis sit. Amor autem plus habet de perfectione morali, quam scientia, quia ipsa visio per se spectata honorem potius meretur, quam laudem; quod si aliquam rationem laudis participat, solum est quatenus propter laudabilem Dei amorem viae tribuitur. Et similiter ipse amor Patriae, et necessario sequitur visionem, laudabilhs non est, sed honorabihs et amabilis, tamen ut originem trahit a libero amore, quem sancti Angeli in via habuerunt, et laudi eorum imputatur, et quamdam rationem moralis boni, et perfectionis participat. Ideoque cum Seraphim ex amore commendatur, id non fit sine respectu ad amorem viae, per quem ad illum eximium statum gloriae pervenerunt: est autem in via summa charitatis perfectio, et de sola ipsa est certum, et infallibile signum sanctitatis. Et huic doctrinae consonat, quod Antoninus abbas, in ep. 2,scribit: Heec nomina esse Angelis addita, pro eo quod conditoris proprii custodierunt voluntatem.

20. Respondetur ad tertium. — Per quad Throni a reliquis distinguantur.— Ad tertiam difficultatem imprimis fatemur perfectionem illam, a qua Thronorum appellatio sumitur, in re ipsa communem esse superioribus ordinibus, imo etiam in eis cum majori perfectione inveniri ut argumentum ibi factum probat. Hoc autem non obstat, quin per specialem excellentiam communis perfectionis unus ordo ab alis distingui possit, ut initio dixi. Ad replicam autem dicimus, per hanc proprietatem optime indicari excellentiam Angelorum hujus ordinis supra omnes Angelos inferiorum Hierarchiarum, quia horum excellentia per immediatam habitudinem ad Deum, et ad unionem cum illo, aliorum vero per aliquam habitudinem ad exteriora ministeria describitur. At vero respectu superiorum non indicatur major excellentia; tum quia priores ordines non ex habituali tantum perfectione, sed maxime ex actuali tendentia in Deum per amorem, vel scientiam describuntur, tertius vero magis ex habituali perfectione, per quam capaces et digni inveniuntur, ut Throni, et sedes altissimae divinae majestatis existant, quae perfectio etiam in superioribus ordinibus supponitur, sed altiori modo per actus amoris et scientiae, significatur; tum etiam quia licet in hac Thronorum appellatione aliqua perfectio actualis considerari possit, illa solum consideratur ut dispositio, qua Deo sedes praeparatur per spiritus puritatem, unde ait Dionysius, cap. 7, per hane Thronorum appellationem designari, substantias ellas ab omni terreni affectus hwnilitate longissime remotas esse. Vt infra: Divinum illius adventum absque ullius perturbationis aut materiae ampedimento suscipiunt. Et infra: Ad ipsius suscipiendos fulgores semper patent, itaque describuntur tanquam apti, et praeparati ad perfectionem suscipiendam, superiores vero ut eam exercentes et ita modo altiori eorum excellentia describitur.

21. Angelorum chori non solum per ordinem ad Deum, sed etiam per influsum ad inferiores distinguuntur.—Addi etiam potest ex Dionysio in eodem capite hos choros non solum distingui per ordinem ad Deum, sed etiam per influxum inferiores ordines et in nos, quem inde participant. Et sic Seraphim dicuntur non solum ut in se ardentes, sed etiam ut ahos incendentes, Cherubim item non tantum ut scientes, sed etiam ut alios illuminantes. Et sic etiam Angeli tertii ordinis dicuntur Throni, quia Deus habitando in illis, tanquam in Thronis sedet, tum ut suam majestatem ostendat, tum ut alios ad reverentiam et adorationem sui excitet, vel etiam ut illos gubernet et judicet. Quomodo dixit Gregorius, Thronos esse vocatos illos, quibus ad exercenda judicia semper Deus omnipotens preesidet. Quis enim Thronos Latine sedes dicimus, qui tanta divinitatis gratia replentur, ut in eis Dominus sedeat, et per eos sua judicia decernat, Throni dicuntur. Quod non est ita intelligendum, ut non etiam Deus in superioribus ordinibus sedeat, ac praesideat, sed quia haec perfectio magis accommodata et quasi appropriata est ad horum Angelorum tertii ordinis perfectionem commendendam. Quia vero priores actiones intendendi et illuminandi altiores sunt, ideo per nomina ab eis desumpta major aliorum perfectio indicata est. :

22. Respondetur ad quartum.— Unde sumatur distinctio inter Angelos ejusdem ordinis.— Ad quartam difficultatem, quae mihi obscurior visa est, fateor, per haec omnia non satis explicari specialem rationem, ob quam Cherubim a Seraphim distinguantur ut ordines diversi, et Seraphint inferiores a superioribus non eo modo differant. Nam si totum ordinem seraphicum in duas partes, superiorem et inferiorem mente distinguamus, eamdem inaequalitatem in amoris ardore in eis inveniemus, quae inter totos ordines Seraphim, et Cherubim consideratur, proportione servata. Dico ergo ex vi illorum nominum, et perfectionum, a quibus sumuntur, me non posse diversitatis rationem invenire. Et ideo potius credo, ordines ipsos supponi distinctos, eorumque distinctionem ex aliis eorum proprietatibus nobis ignotis oriri: nam distinctionem illorum non scientia, sed quadam fide tenemus. Et distincüone supposita appropriamus, et accommodamus aliqua nomina singulis ordinibus, ut sint propria illorum, eosque ut distinctos significent, quamvis specialem rationem distinguendi quosdam Angelos ut diversorum ordinum, et alios tantum ut magis, vel minus perfectos in eodem ordine non satis indicent. Neque nunc melior responsio occurrit: hanc autem ipsam ex dicendis, quoad fieri possit, magis declarabimus.

PrevBack to TopNext