Text List

On this page

Caput 14

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

Caput 14

Quae sit unitas, vel distinctio essentialis inter hierarchias, et ordines angelorum

CAPUT XIV. QUAE SIT UNITAS, VEL DISTINCTIO ESSENTIALIS INTER HIERARCHIAS, ET ORDINES ANGELORUM.

1. Primum dubium.—ln praecedenti capite solum ostendimus, esse in multitudine Angelorum distinctiones illas Hierarchiarum, et ordinum, quas per accidentales, et extrinsecas differentias magis quoad nominis etymologiam, quam quoad substantialem differentiam declaravimus. Superest ergo ut quantum nobis possibile est, aliquid etiam de hac distinctione dicamus, quod per brevia quaedam dubia expediemus. Et imprimis inquirendum occurrit, an distinctio illa accidentalis sit, vel etiam essentialis, ita ut Angeli omnes diversarum Hierarchiarum inter se specie differant, et similiter intra eamdem Hierarchiam omnes Angeli unius ordinis ab Aligens alterius essentialiter distinguantur, et quidem qui omnes Angelos ejusdem speciei faciunt, consequenter dicunt esse tantum accidentalem differentiam inter ordines, et Hierarchias.

2. Prima sententia. — Videturque fieri probabile ex dictis, quia tota distinctio sumitur ex donis, aut ministeriis gratiae, vel gloriae, quae sunt accidentalia respectu naturalis substantia angelicae, ad quam essentialis distinc- tio spectat. Antecedens patet ex dictis, quia distinctio Hierarchiarum sumitur per quasdam generales habitudines ad ministeria gratiwe: nam quaedam est Hierarchia, quae non est ad ministrandum deputata, sed a Deo assistendum, et haec prima, quae a secunda, et tertia differt quasi per carentiam ministerii externi, quia secunda, et tertia ministrantium sunt, in quo inter se conveniunt. Differunt autem, quia secunda altiori modo, scilicet, dirigendo, et imperando, non exequendo ministrat, vel si aliquid per se exequitur, est in quibusdam extraordinaris, et altioribus operibus, tertia vero est eorum, qui magis in particulari, et per seipsos exsequendo, vel annuntiando ministrant. Et simili proportione singul ordines inter se distinguuntur, ut declaravimus. Haec autem ministeria accidentalia sunt, et assistentia etiam ad Deum non est ex vi naturae, sed ex donis gloriae, ergo tota distinctio, quae in illis fundatur, accidentalis est. Confirmatur primo, quia haec distinctio fundatur in meritis, merita autem sunt accidentalia, et ab usu libertatis pendent. Confirmatur secundo, quia in hominibus invenitur Hierarchia Ecclesiastica, continens in se diversos ordines dignitatum, et potestatum, quorum distinctio accidentalis est, ut constat.

3. Vera sententia.— Tres Hierarchiae essentialiter differunt. — Ordines cujusque Hierarchiae inter se specie differunt. — Nibilominus supposita praecedentis capitis resolutione, quod non omnes Angeli sunt ejusdem speciei, consequentes dicendum est, tres saltem Hierarchias essentialiter differre, ut praeter D. Thomam, et sequaces, docent frequentius theologi n2. d. 9, Alensis, 2 part., quaest. 20, memb. 6, art. 2, S Hujus rei gratia. Probatur, quia si verum est, dari plures substantiales species Angelorum, inter illos potissimum talem differentiam constituere debemus, quos maxime inter se distantes esse ex aliis signis, et actionibus eorum concipimus: ita vero se habent distinctae monarchiae, ergo. Atque eadem actione, et proportione probabilius profecto est, tres ordines uniuscujusque Hierarchiae inter se specie differre etiam in natura substantiah. Quia etiam inter illos magnam distantiam in perfectione naturali ex ministerus illorum, et ex modo, quo Scriptura, et Sancti de illis loquuntur concipimus. Et ita sentiunt D. Thomas et tota ejus schola, communiter et ali frequentius, in 3, d. 9, cum Magistro ibi, Gabriel, quaest. 2, a. 2, Richardus, a. 2, q. 4, Durandus, Scotus, et alii, Alensis supra. Et confirmatur ulterius, quia licet illa diversitas fundetur aliquo modo in meritis, tamen gratia, a qua procedunt merita, data censetur Angelis secundum proportionem naturalium, ut infra dicemus, in quo theologi omnes discrimen inter homines, et Angelos constituunt, et ideo sola distinctio numerica ad tantam varietatem graduum, seu ordinum inter Angelos non suffhicit.

4. Alioqui contingere posset, ex Angelis aeque perfectum unum esse Angelum tantum, alium Archangelum, alium Principem. Imo etiam sequi posse videtur, Angelum minus perfectum esse in altiori ordine, et e contrario perfectiorem in inferiori, neutrum autem istorum potest cum illo axiomate consistere, nec modo loquendi Patrum videtur consentaneum. Sequela ostenditur, quia vel inter spirituales substantias solo numero differentes (eas supponendo) aequalitas inter eas ponitur in substantiali perfectione individuali, et in intellectu et voluntate, vel admittitur inaequalitas (sicut enim de animabus rationalibus hoc controvertitur, ita potest de Angelis dubitari). S1 ergo priori modo philosophemur, sequitur ex dicto principio datam esse aequalem gratiam omnibus Angelis in principio, quia data est secundum proportionem naturalium, ergo si omnes Angeli unius Hierarchiae in naturalibus habebant proportionem aequalitatis, cum eamdem gratiam receperant, et ita in primo instanti creationis eorum non potuit esse distinctio ordinum in eadem Hierarchia, nec secundum naturam, nec secundum gratiam, nec secundum meritum, quia etiam in merito fuissent omnes aequales in illo instanti, quia in illo omnes bene operati sunt, et ex toto conatu gratiae, ac gratiae proportionato. Et consequenter etiam in secundo licet inter bonos et malos facta fuerit distinctio per liberum arbitrium, vel solum ex parte malorum, vel cum cooperante gratia ex parte bonorum, nihilominus inter bonos ejusdem Hierarchiae nulla fuisset discretio, quia in illo instanti omnes cum aequalh gratia et ex toto conatu bene, et in eodem genere virtutis, praesertim amoris et reverentiae, ac submissionis ad Deum, quantum a nobis cogitari cum fundamento potest, operati essent. Unde etiam in Patria in essentiali gloria essent aequales, et consequenter inter Angelos, verbi gratia, primae Hierarchiae nulla esset distinctio in visione, vel dilectione Dei, vel in unione cum ipso, vel in praparatione ad illam. Neque in secunda vel tertia Hierarchia inter ordines uniuscujusque esset distinctio mi- nisteriorum, aut dignitatum cum fundamento ex parte ipsorum, sed ex sola Dei electione et voluntate, quod et est alienum a sanctis Patribus, et per se videtur incredibile. Necessarium est ergo inter illos ordines ponere aliquam ineequalitatem in natura, si ergo illa non est individualis, saltem esse debet specifica.

5. Si autem admittatur individualis inaequalitas (illam enim esse possibilem probabilus forte est, ut infra attingam) licet aliquo modo possit salvari inaequalitas ordinum cum proportione ad inaequalitatem meritorum et gratiae, et hujus cum proportione ad naturam: verumtamen parem verisimile videtur, quod propter solam individualem differentiam observaverit Deus tantum proportionem in distribuenda gratia, et auxiliis ejus inter Angelos, cum credamus inter homines nullam rationem hujus numericae diversitatis esse habitam, neque erit facile rationem differentiae assignare. Ergo sicut anima minus perfecta in naturali perfectione individuali, tam in substantia quam in intellectu, et voluntate poterit per gratiam ascendere ad ordinem Principatuum, ei alia perfectior in infimo ordine relinqui, ita etiam illa inaequalitas sola non obstabit inter Angelos, quo minus perfectus sit in superiori ordine, quia majori gratia praeventus et adjutus, majora habuit merita, et ratione illorum meliorem locum dignitatis vel ministerii, consecutus est. Et eadem ratione contingere poterit, ut duo Angeli, licet inaequales in perfectione numerica, reciperent in primo instanti aequalem gratiam habitualem, non tamen aeque illuminarentur, vel excitarentur ad bene operandum efficaciter in secundo instanti, sed efficacius, vel ad plures actus juvatus sit ille, qui minus perfectus est in sua individua natura, et ita etiam tunc sequeretur, minus perfectum in natura ad altiorem pertinere.

6. Confirmatur ex Patribus.—Concludimus ergo juxta Sanctorum doctrinam longe probabilibus esse tam Hierarchias inter se, quam ordines uniuscujusque Hierarchiae inter se essentialiter et specifice distingui in naturalibus. Quod etiam ex aliquibus formulis locutionum sanctorum Patrum suaderi potest. Ait enim Dionysius, c. 5, de coelest. Hierarch.: Enuntiant sanctorum voluminum traditiones, superiores substantias esse graduwm inter se celsitudine differentes. Et Gregorius Nazianzenus, orat. 34, quaest. 2, de Theolog., de sanctis Angelis ait: esse puras naturas, perpetuos choros circa illam principem causam agitantes, purissimo splendore illinc perfusas, aut pro nature ordinis cujusque proportione alias alio modo collustratas. In oratione autem 40, de sancto Baptismo, dubius est, dicitque se non posse statuere, utrum pro classis sue, ordinisque ratione splendor ei impertiatur, an potius pro divinae illuminationis modo hanc vel illam sedem accipiat. Et simih modo sub disjunctione loquitur Damascenus, 1l. 2, c. 3, dicens, ordines differre in splendore divino, Sive pro splendoris portione sedes unicuique constituta sit, sive contra pro sedis classisque sue discrimine splendoris participes sint, aliique alios ob ordinis, natureque praestantiam allustrent. Favet etiam in modo loquendi Chrysostomus, h. 2, de incomprehensib. Dei natura, ordines Angelorum (quorum plures prius suis nominibus nuncupaverat, ) genera celestia innuneralilia vocat. Que Deus creavit omnia tanta cum facilitate, quantam nemo valeat verbis evprimere. Ubi satis indicat, ex vi naturae et creationis esse in Angelis illam generum varietatem. Deinde Isidorus, 1l. 1, de sum. Bono, c. 10, sic etiam loquitur: Pro graduum dignitate ministeria sunt illis distributa, indicans supponi dignitatis, et perfectionis inaequalitatem in ipsa natura ante officia et ministeria. Et fortasse ob hanc causam et rationem Hieronymus, ad Ephes. 1, dixit, distinctionem istorum ordinum futuram esse perpetuam, quia in naturarum et specierum distinctione fundata est. Congruentia denique est, quia cum distinctio specifica rerum per se pertineat ad perfectionem et pulchritudinem universi, non est verisimile, in supremo gradu rerum tres tantum species fuisse conditas, scilicet, tres Hierarchias, ergo ad minimum concedendum est, intra unamquamque illarum species Angelorum multiplicatas esse juxta ordinum distinctionem, ergo ad minimum admittendae sunt novem species angelicarum naturarum: an vero plures esse credendum sit, mox dicemus.

7. Secundum dubium.— Prima sententia.— Probatur. — Secundo inquiri potest, an inter Angelos ejusdem Hierarchiae sit major convenientia, quam eorumdem cum Angelis alterius Hierarchiae, et consequenter an inter ordines diversarum Hierarchiarum sit major differentia essentialis, quam inter ordines ejusdem Hierarchiae. Unde consequenter, seu virtute inquiritur, uirum Angelus sit unum genus proxime divisum in novem ordines tanquam in novem species, vel immediatius dividatur in tria genera seu tres species subalternas, sub quibus aliae remotiores species contineantur. De quo puncto nihil fere distincte dicunt scho- lastici, fortasse, quia sancti Patres nullam fere Iucem in eo nobis reliquerunt. In quodam vero opusculo de Natur. gener., attributo D. Thomae, estque 42, in cap. 5, dicitur substantias separatas non habere genus subalternum, quia unica differentia sufficit singularum perfectioni. Et idem sentit Albertus, in tractatu de quatuor coaequaevis, 1 part., quaest. 5, quaest. 22. et in Sum., 2 part., tract. 2, quaest. S, et a fortiori idem sentit Durandus, qui in 2, d. 3, quaest. 1, omnem compositionem ex genere, et differentia simplicitati Angelorum putat repugnare: inclinat etiam ZEgidius, in 2, d. 3, quaest. 2, art. 4. Quod autem admissa in Angelis tali compositione una differentia sufficiat, probatur in dicto opusculo, quia quo perfectior est natura, eo plura unite in gradu simplici habet, ergo angelica species ultima non coalescit ex pluribus divisionibus generum et differentiarum, ergo tantum unum genus proximum habet, ex quo cum unica differentia, species singulae consurgunt. Confirmatur, quia Angeli sunt simplices substantiae intellectuales, quae solum in modo cognoscendi magis, aut minus universali distingui possunt: haec autem differentia videtur semper esse immediata respectu intellectualis substantiae ut sic, quia cum eadem proportione contrahit genus Angeli ad primam speciem Angelorum, et illam a secunda distinguit, qua contrahit ad secundam, eamdemque a tertia distinguit, et sic consequenter usque ad ultimam, ergo nulla major convenientia essentialis in aliquibus illarum specierum inter ipsas, quas cum aliis vel inter alias reperiri potest. Erunt ergo illae species omnes inter se tantum differentes specie ultima et immediata, et consequenter tres ordines primae Hierarchiae solum convenient in aliqua proprietate accidentali, ratione cujus in una Hierarchia specialius collocentur. Et ita hanc sententiam ut probabiliorem supponit Bannez, 1 part., quaest. 56, art. 2, dub. 2, et citat Capreolus et D. Thomas, 1 part., quaest. 50, a. 4, ad 1, et in 2, d. 3, quaest. 1, art. 4, sed neutro loco aliquid dicit. Nec ille auctor rationem alicujus ponderis affert.

8. Vera sententia. —Quapropter probabilius videtur, ordines unius Hierarchiae convenire inter se in aliquo genere proximo, et ita differre ab aliis ordinibus distinctarum Hierarchiarum non tantum specie ultima, sed etiam subalterna; ac proinde non esse in Angelis unum tantum genus immediatum omnibus speciebus Angelorum, sed in eis esse subalternas species, seu genera media inter illud pri- mum, et ultimam speciem. Hanc sententiam quoad hanc ultimam partem docet expresse Henricus, quodl. 7, quaest. 8, licet non applicet illam ad distinctionem Hierarchiarum: citatur etiam Uldarius, lib. 5, summ. et satis significat Alensis, 2 p., q. 20, memb. 6, a. 1, in secunda ejus parte, quatenus ait, Hierarchias Angelorum distinctas et ordinatas esse secundum diversos naturae gradus: Eodemque fere modo loquitur D. Thomas, d. q. 108, et in d. q. 50, a. 4, ad 1, comparat in hoc Angelos sub gradu naturae intellectualis ad animalia sub gradu sensitivae, et alii cum Magistro, in 2, d. S, et specialiter Richardus, a. 2, q. 4, in corp., cum secunda solutione, ad 3. Potestque imprimis haec sententia declarari exemplo generis animalis irrationalis, seu bruti, quod licet sit genus ad omnes species brutorum, non tamen immediatum, sed sub illo tres immediate species subalternae distingui possunt, terrestrium, aquatilium, et volatilium: illa enim et inter se essentialiter differunt quasi immediate, et sub se varias species magis particulares continent. Ita ergo in genere Angelorum facile intelligi potest. quia simplicitati illorum non repugnat, cum tota illa compositio rationis sit, et illa varietas superiorum mediorum, et inferiorum cum majori convenientia, et similitudine essentiali superiorum inter se, quam cum aliis, et sic de reliquis, ad totius gradus pulchritudinem spectat. Quia si hoc invenitur in gradu vegetabiIium, vel sensibilium, et ad illorum graduum pulchritudinem pertinet, cur in gradu intellectualium denegabitur?

9. Et confirmatur, quia vel est impossibilis hic modus genericae convenientiae, et specificae differentiae subalternae, inter ipsos Angelos, ultra universalissimam convenientiam in raUone spiritualis substantiae, vel possibilis est. Primum certe nulla probabilitate dici posse videtur, tum quia nulla potest assignari repugnantia, tum etiam quia in illo gradu intellectuali concipi possunt intelligendi modi essentialiter distincti, cum infinita varietate magis, vel minus inter se similes: ergo non repugnat fieri ordines Angelorum, qui sub universali genere substantiarum separatarum specialem inter se habeant convenientiam essentialem, secundum quam in genere proximiori inter se et non cum aliis conveniant. Si autem hoc concedatur esse possibile, negari etiam non potest, quin ad pulchritudinem illius gradus pertineat, sitque ad explicandam distinctionem Hierarchiarum aptissimum: cur ergo ita factum esse negabimus? Declaratur assumptum, quia posita hujusmodi speciali convenientia essentiali inter choros, verbi gratia, secundae Hierarchise, facile intelligitur, cur duo infimi Throni in eadem Hlierarchia collocentur, et nihilominus infimus Thronus, et suprema Dominatio ad distinctas Hierarchias pertineant, quamvis de facto sicut inter duas illas species Thronorum nulla est intermedia, ita inter ultimam speciem primae Hierarchiae, et supremam secundae nulla est media. Ratio enim est, quia inter Thronos major est convenientia, et similitudo essentialis, quam inter Thronum, et Dominationem cujuscumque ordinis, et perfectionis.

10. In quo consistat major convenientia essentialis Angelorum ejusdem Hierarchie juata D. Thomam. — In quo autem consistat haec convenientia essentialis inter Angelos singularum Hierarchiarum, ratione cujus dicantur ordines inter se convenire in propinquiori genere et Hierarchias inter se simili genere differre, sic explicatur a D. Thoma, 1 p., q. 108, art. 1, quia Angeli distinguuntur a nobis inter se ssecundum modum magis, vel minus universalem cognoscendi, non enim possumus nos essentias rerum nisi ex operationibus seu effectibus investigare: tres autem sunt modi, seu gradus universalis cognitionis, scilicet, vel quia rationes rerum, per quas Angeli cognoscunt, proxime procedunt a Deo tanquam ab universali principio, vel prout istae rationes cognoscendi dependent ab universalibus causis creatis, vel quatenus hujusmodi rationes cognoscendi applicantur singulis rebus prout dependent a propriis causis. Primum modum dicit esse communem ordinibus primae Hierarchiae, secundum mediae, tertium infimae. Et ita sentit, ex primo sumi differentiam subalternam essentialem in qua ordines primae Hierarchiae inter se conveniunt, et primario ab aliis differunt, et sic de caeteris.

11. Predicta D. Thome ratio difficilis. — At enim, in hoc discursu obscurum est, quid per rationes rerum intelligat D. Thomas, et quocumque modo illae rationes intelligantur, non minusdiflicileintellectu est, quomodo illae rationes per habitudinem ad illos tres causarum ordines distinguantur. Nam si per rationes rerum intelligamus species intelligibiles Angelorum, ad principium, a quo procedunt, comparemus, easque in omnibus Angelis procedunt a Deo tanquam a prima, et propria causa, ut in libro sequenti videbimus, et nullus est Angelorum ordo, qui a causis creatis sive universalibus, sive propriis illas recipiat. Si vero eas consideremus ut sunt principia, seu rationes cognoscendi per has, vel illas causas, sic etiam omnes Angeli suis speciebus utuntur ad cognoscendas omnes res creatas, tam per causam universalissimam et primam, quae est Deus, quam per causas universales medias: quam per proprias, quia omnes cognoscunt res perfecte, et consequentur secundum omnem dependentiam, quam ab omnibus suis causis habent. Deum autem ipsum nullus Angelus per se, et in secognoscit naturalter, ut suppono, nec per causam, cum Deus illam non habeat, sed unusquisque per suam substantiam, vel alios effectus. Unde si per rationes cognoscendi non species intelligibiles, sed quasi principia, aut media cognoscendi, ex parte objecti intelligamus, eadem est difficultas, quia illa omnia media cognoscendi communia sunt omnibus Angelis, ergo per illam causarum distinctionem diflicile explicatur trium Hierarchiarum essentialis distinctio, cum convenientia essentiali et peculiari ordinum uniuscujusque Hierarchiae inter se.

12. Explicatur D. Thomas. — Ego, ut verum fatear, affirmare certo non posse, in quo sensu illam trimembrem divisionem constituerit D. Thomas. Videtur autem per rationes rerum non species intelligibiles, quae sunt media cognoscendi ex parte Angeli, seu intelligentis, sed objectivas rationes rerum intelligere, ut ex illis verbis colligitur: Possunt rationes rerum, de quibus Angeli illuninantur considerari tripliciter. Nam Angeli non illuminantur de speciebus intelligibilibus, sed de rebus ipsis, seu rationibus rerum, quae per species repraesentantur. Quamvis autem Angeli omnes rationes rerum cognoscant secundum habitudinem ad omnes illas causas, ut objectum est: nihilominus quidam possunt ex natura sua habere majorem proportionem cum uno modo cognoscendi, vel cum una habitudine illarum, quam cum alia, et secundum hanc commensurationem ( ut ita dicam) potest sufficienter illa tripartita divisio accommodari. Possumus etiam dicere, quod licet inter Angelos quidam intelligant per universaliores species, quam alii, ut libro sequenti videbimus, quae varietas sufficit ad distinctionem essentialem inter eos constituendam, nihilominus convenientia in aequali universalitate quoad species intelligibiles et modum cognoscendi plura simul unico intuitu, vel actu non sufticit ad unitatem specificam, sed potest esse tantum generica: nam in eodem gradu uni- versalis cognitionis potest esse varietas in modo altiori et subtiliori cognoscendi, quae ad specificam diversitatem satis sit. Sic ergo wres supremi ordines Angelorum fortasse conveniunt in modo cognoscendi per species aeque universales et universaliores omnibus speciebus inferiorum ordinum, et ita per hanc differentiam ab omnibus inferioribus essentialiter distinguuntur, inter se tamen solo genere conveniunt. Quia in illa universalitate quasi extensiva possunt esse varii modi cognoscendi in perfectione quasi intensiva essentialiter differentes. Et eodem modo cum proportione potest in caeteris Hierarchiis generica convenientia et differentia specifica explicari. Nam ut haec probabiliter asseramus, satis est, quod id eis non inveniantur repugnantia, imo sint consentanea rationi et perfectioni, ac pulcherrimo ordini illius supremi substantiarum gradus. Et quod cum his, quae de his Hierarchis Dionysius et alii Patres docent recte consonet. Quae omnia in dicto discursu inveniuntur, ut consideranti patebit. Sic enim facile intelligitur, quod de ordinibus primae Hierarchiae Dionysius, cap. 6, de coelest. Hierarch., dicit: Ordines primae Hierarchie habere intense equalitatem et unitatem, quatenus tota illa Hierarchia promime Deo inheeret, atque inseritur et primoribus ejus splendoribus majori propinguitate conjungitur. Per haec enim omnia satis significat, esse inter illos ordines convenientiam aliquam in perfectione essentiali, in qua inferiores ordines illis primis non assimilantur. Non est autem tanta illa convenientia inter illos tres ordines, ut distinctionem substantialem inter eos excludat, quia, ut dixi, esse potest in universalitate et immediata habitudine ad Deum, etiamsi in illamet perfectione determinationes et participationes essentialiter diversae inveniri possint. Et cum eadem proportione indicat Dionysius de aliis duabus Hierarchiis philosophandum esse. Unde etiam, in cap. 9, dixit, Archangelos esse Principatibus aequales, utique secundum quamdam generalem rationem, ut ipse paulo post explicat et notavit supra hichardus, ad 1.

13. Tertium dubium. — Verior dubii resolutio. — Ulterius vero dubitari potest, an intra eumdem ordinem, seu chorum Angelorum differentia specifica cum aliqua specialiori convenientia generica inveniatur? Hactenus soIum inter diversas Hierarchias ostendimus esse differentiam essentialem genericam, seu subalternam et consequenter diversos ordines ejusdem Hierarchiae convenire inter se in pro- propinquiori genere et specie differre. An vero Angeli ejusdem chori sint ejusdem speciei, nondum dictum est, neque a nobis sciri posse existimo, nec peculiari ratione ab effectibus, vel ministeriis desumpta definiri. Nihilominus utendo generalibus conjecturis, probabilius est, non omnes Angelos ejusdem chori esse ejusdem speciei ultimae. Quod sentit Henricus, dicto quodlibet, et in eamdem partem magis inclinat Richardus, supra ad 4, et D. Thomas totaque ejus schola id maxime profitetur, et alii, quos fert, et sequitur Carthusius, in 2, d. 9, quaest. 5. Ratio vero est, quia non est verisimile, novum tantum species in toto Angelorum gradu inveniri, cum inferioribus innumerae inveniantur et in unoquoque gradu multiplicatio specierum ad magnam universi perfectionem pertineat. Quod maxime verum est in natura intellectuali, quae magis per se et propter se intenditur: non possunt autem esse plures, quam novem species angelicae, nisi in uno ordine sint plures Angelorum species, ut per se notum est. Unde quod supra ostensum est, Angelorum numerum excedere species rerum materialium, ita intelligi pc'est et debet, ut species Angelorum in multitudine superent rerum materialium species: hoc enim rationes ibi factae suadent. Unde fit probabile, species naturarum immaterialium et in solo gradu intellectuali contentas multitudinem omnium specierum inferiorum graduum simul sumptarum superare : nam gradus intellectualis ut omnium supremus non multiplicatur quoad gradus, sed tantum quoad genera et species ejusdem gradus; inferiores autem naturae multiplicantur secundum varios gradus sentientium, vegetabilium et inanimatorum, quia cum sint imperfecti per majorem, vel minorem elongationem a primo distingui possunt, et ideo licet in omnibus istis inferioribus gradibus genera et species multiplicentur, nihilominus varietas specierum major esse debuit in solo supremo gradu propter perfectionem suam, quam in omnibus inferioribus etiam simul sumptis.

14. Illatio er promima resolutione. — Dionjsius emponitur. — Ex quo inferimus consequenter in unoquoque ordine esse plures, quam tres species. Dionysius enim distinxit in uno quoque primos, medios et infimos, et ideo aliqui putarunt, per illa tria tres species singulorum ordinum significari, ac subinde non esse ulterius Angelorum species multiplicandas. Sed hoc etiam modo nimium Angelorum species quoad numerum minuuntur, quod non est consentaneum perfectioni illius gradus, ut dixi. Nec ex illa sententia Dionysii, sumitur sufficiens fundamentum, quia licet specierum multitudo major multo sit in unoquoque ordine, tota poterit ad illos tres gradus reduci, ut per se constat. Praesertim quia de speciebus ejusdem ordinis dubitari posset, an quaedam illarum in aliquo genere propinquiori inter se conveniant, sub quo aliae non continentur et consequenter sit intra unum ordinem distinctio non tantum specifica, sed etiam generica. Fiet enim hoc valde probabile, applicando ratones supra factas. Et ita credi potest, unumquemque ordinem Angelorum immediate distingui in tria genera proxima, quae dici possunt primum, medium et ultimum, sub unoquoque tamen illorum multiplicari species innumeras, fortasse immediate, vel etiam mediate secundum rationem nostram, si a nobis propriis conceptibus concipi possent. An vero sub illis speciebus dentur individua, in sequenti capite dicemus. Prius enim oportet corollarie quaedam incidentia dubia breviter expedire.

15. Ex dictis incidentia dubia resolvuntur. — Primum dubiun. — Ex dictis enim deciditur primo incidens dubium, an distinctio haec Hierarchiarum et ordinum sit ex natura rei in Angelis, vel ex gratia? Dicendum est enim cum D. Thoma, dicta quaest. 108, et Alensi, dicta quaest. 20, membr. 6, et aliis cum Magistro, in 2, quaest. 9, fundamentaliter esse a natura, completam vero esse secundum ordinem gratiae. Prior pars ex dictis nota est, quia Angeli ex natura sua habent distinctionem in perfectione essentiali secundum tria principalia genera et tres principales species subalternas suo unoquoque illorum generum contentas: sed in hac varietate fundantur Hierarchiae et ordines, ergo sunt aliquo modo, seu fundamentaliter a natura. Altera vero pars nota etiam est ex dictis, sed in illa subdistingui potest res ipsa a nominum impositione. Nam res principaliter consistit in donis gratiae, quae juxta proportionem naturalium Angelis distributa sunt: et primo quidem, ac per se in donis gratiae sanctificantis, quibus magis, vel minus perfecte unaquaeque Hierarchia, vel singuli ordines Deo adhaerent: secundario vero in gratiis quasi gratis datis, vel ministeriis Angelorum. Nomina autem ex his donis, vel ministeriis sumpta sunt, vel per ordinem ad Deum, vel per habitudinem ad homines: nam Angeli sunt quasi medii inter Deum et homines, nam per se et quasi ab intrinseco in Deum tendunt, eique adhaerent, ex Dei autem provi dentia ad humanam salutem procurandam destinantur. Et quia prior habitudo praecipua est, inde primi etiam ordines Angelorum sua nomina sumunt, reliqui vero ex secunda, ut capite praecedenti satis explicui.

16. Secundum incidens dubium. — Secundo deciditur alia interrogatio, scilicet, an haec distinctio Hierarchiarum et ordinum inceperit in Angelis in ipsa creatione, et pro statu viae duraverit, vel in statu gloriae inceperit? Dicendum est enim imprimis, in ipso instanti creationis incepisse quoad diversos gradus perfectionis naturalis secundum dicta genera et species, quia cum omnes Angeli simul creati sint, in eodem instanti praedictam distinctionem necessario habuerunt: et consequenter quoad varios gradus gratiae, quos simul cum natura et cum proportione ad naturalem inaequalitatem acceperunt, ut, in libro quinto, ostendemus. Unde consequenter fit, eamdem distinctionem Angelorum cum proportione in secundo instanti viae perseverasse in sanctis Angelis, quia credibile est, omnes illos toto suo conatu uniformiter difformiter conversos esse in Deum et in accepta gratia, ac meritis crevisse. Unde secundum ordinem ad Deum potuerunt etiam tunc habere distinctionem aliquam quoad illuminationes et revelationes, quas pro eo statu receperunt. Nam verisimile est, superiorem Hierarchiam fuisse a Deo immediate illuminatam etiam in via: nam ex innata perfectione sua habet immediatum ordinem ad Deum et consequenter inde fit credibile, per illam inferiores Deum illuminasse et ad perseverandum, ac Lucifero resistendum excitasse, servato etiam debito ordine inter inferiores Hierarchias, et inter omnes chorosearum inter se. At vero quoad distinctionem Hierarchiarum et ordinum in ministeriis erga salutem hominum, clarum est, non incoepisse usque ad statim gloriae, imo neque statim in principio beatitudinis sanctorum Angelorum, cum homines tunc nondum creati essent.Fieri tamen potuit, ut ante hominum creationem Deus ministeria sanctorum Angelorum distribuerit quoad officium et quasi in actu primo, ut sic dicam, licet usus ministrandi usque ad hominum creationem incipere non potuerit.

17. Tertium incidens dubium.—CTertio facile etiam satisfit ex dictis alteri interrogationi, an distinctio Herarchiarum et ordinum Angelorum etiam post diem judicii duratura sit ? Dicendum est enim, quoad naturalem distinctionem in essentiali perfectione quoad varia genera, et species perpetuo esse duraturam, quia ipsi Angeli perpetuo durabunt et in essentiali convenientia, vel differentia mutari non possunt, et eadem ratione perpetuo manebit quoad varios gradus perfectionis tam in essentiali gloria, quam in omnibus dotibus, aut perfectionibus gloriae accidentalis, quae quasi habituales et permanentes sunt. Poterit etiam manere illa distinctio quatenus per ordinem ad ministeria fit, vel sumpta denominatione ab statu, vel officio quasi permanente, vel ab usu ejus praeterito, vel certe a proportione, seu proxima capacitate ad tale ministerium, quam unusquisque ordo angelicus ex se, vel ratione sui status ad tale, vel tale ministerium habet. Cessabunt autem post diem judicii distinctiones illae quoad actualia ministeria, vel fortasse etiam quoad novas illuminationes et revelationes, quia illae non erunt pro illo statu necessariae, ut D. Thomas, dicta quaest. 108, art. 7, docet, ita exponens illud Pauli 1, Corint. 15, dicentis, finem mundi tunc esse futurum, cum Christus evacuaverit omnem Principatum, Potestatem et Virtutem: nam si haec de coelestibus accipiamus, quoad ministeria horum ordinum intelligenda sunt. Possent etiam de potestatibus et principatibus humanis intelligi, vel etiam de his, quae inter daemones inveniuntur, ut jam dicemus.

18. Quartum incidens dubium. — Quarto potest ex dictis dubium aliud expediri, an inter daemones isti ordines inveniantur, et ordo hierarchicus: quia illis etiam haec nomina tribuuntur. Nam Matthaeus 9: Princeps deemoniorwum nominatur, etc., 12, dicitur esse Peelzebud, et Joannes 12, dicitur "Princeps hujus mundi", et Matthaeus 25, dixit Christus, ignem esse paratum diabolo et angelis ejus, indicans eminentiam illius qui per antonomasiam diabolus dicitur, supra caeteros angelos malos. Et Paulus, ad Ephes. 6, vocat "principes et potestates, ac mundi rectores tenebrarum harum". Unde negari non potest, quin aliquo modo in daemonibus hi ordines inveniantur. Duobus autem modis id potest intelligi. Primo secundum antiquam (ut ita dicam) appellationem seu fundamentum ejus. Et sic in tantum est certum, hos ordines in daemonibus inveniri, in quantum verum est, ex ordinibus Angelorum aliquos cecidisse. Nam hoc supposito, clarum est, retinuisse post lapsum eamdem naturae diversitatem, et convenientiam, et distinctionem, quam in principio habuerint, nam illa immutabilis est. Praeterea cum supponamus, Angelos malos priusquam caderent, in gratia fuisse, consequens etiam est, ut secundum statum gratiae inserti fuerint caeteris ordinibus Angelorum, atque ita aliquos prius numeratos in ordine Principatuum, Potestatum, Virtutum, etc., nunc esse ex malorum Angelorum turba. Et hanc vocamus antiquam appellationem. Quae posset absolute verificari, etiamsi nunc inter daemones non esset praelatio, vel ministerium per illas voces significata. Alio vero modo possunt illa nomina eis nunc attribui propter aliquod fundamentum, quod nunc in eis habent non tantum in gradibus perfectionis naturae inaequalis, sed etiam in mutuo ordine daemonum inter se secundum aliquam praelationem et subordinationem. Et hoc etiam modo esse in daemonibus suum modum principatus et potestatis, docet D. Thomas, 1 part., quaest. 109, et est satis consentaneum verbis Christi et Pauli supra citatis. Et fundari potest vel in naturali ordine, quae daemones etiam inter se habent in naturali perfectione, ratione cujus superiores possunt inferioribus imperare. Vel etiam in ordine divinae providentiae, quia inferiores peccando imitati sunt superiores, et omnes fuerunt a supremo inducti, et quodammodo superati, et ideo illius potestati traditi sunt etiam in justam poenam, quae tamen praelatio non in bonum superiorum redundat, sed in majus etiam malum, quia malis et in malis praeesse miserum est, ut dixit D. Thomas, d. quaest. 109, art. 2, in fine.

19. Quintum incidens dubium.—Certum est, non omnes homines ad Angelorum ordinem ascensuros .—Ultimo expeditur ex dictis dubium, quod tractat D. Thomas, dicta q. 108, a. 8, an homines praedestinati ad ordines Angelorum assumantur. Dicendum est enim, quod secundum perfectionem naturalem non possunt homines ad ordines Angelorum ascendere, quia naturalis perfectio illorum non potest essentialiter mutari, et ideo quantumcumque in aliis perfectionibus crescant, semper manent inferiores Angelis in natura, quomodo etiam ipsum Verbum incarnatum paulo est minoratum ab Angelis. At vero secundum ordinem gloriae possunt multi homines ad ordines Angelorum assumi. Imo aliqua persona humana etiam creata supra omnes Angelorum choros ascendit, scilicet Virgo sanctissima. An vero preeter illam, aliqui homines futuri sint omnibus Angelis beatiores, incertum est, neque cum fundamento affirmari potest, licet neque possit etiam cum majori fundamento negari. Imo si verum est, Luciferum fuisse perfectissimum omnium Angelorum in natura, et consequenter futurum fuisse supremum in gloria, si perseverasset, quia in majori etiam gratia creatus fuit, probabilissime sequitur, aliquem hominum sedem illam occupaturum esse juxta doctrinam Sanctorum supra traditam, quod homines assumuntur ad reparandas sedes Angelorum, ascendendo scilicet, ad illam celsitudinem gloriae, quam illi essent habituri. Unde consequenter fit, ut talis homo sit beatior caeteris Angelis. Neque id potest soli Virgini attribui, nam illa multum supra illam sedem gloriae, et ultra omnem chorum collocata est. Sicque de omnibus sedibus Angelorum, quae in omnibus ordinibus trium Hierarchiarum vacuae remanserunt, consequenter dicendum est. Non assumuntur tamen homines ad choros Angelorum, quoad ministeria, quae circa homines et Ecclesiam exercent, quia animae humanae non sunt ex spiritibus administratoriis, qui in ministerium mittuntur secundum communem legem, quia non est ita consentaneum naturae animae rationalis, ut postea suo loco dicemus. Denique certum est, non omnes homines esse ascensuros in perfectione gloriae ad aliquem Angelorum ordinem: nam multi sunt inferiores in gloria omnibus Angelis, ut de infantibus mortuis in gratia, et de aliis peccatoribus, qui sero et imperfecte justificantur, manifestum est. Illi ergo dici possunt, vel novum ordinem constituere, vel infimo ordini Angelorum aggregari, nec de hoc contendere oportet, quia solum ad modum loquendi spectat.

PrevBack to TopNext