Text List

On this page

Caput 15

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

Caput 15

Utrum omnes angeli singulorum ordinum specie differant, vel dentur aliqui solo numero difeferentes

CAPUT XV UTRUM OMNES ANGELI SINGULORUM ORDINUM SPECIE DIFFERANT, VEL DENTUR ALIQUI SOLO NUMERO DIFEFERENTES ?

1. Triplex sensus quaestionis.— Duo vel tria puncta solent de hac quaestione tractari. Primum est, an potuerit Deus de absoluta potentia sua duos, vel plures Angelos ejusdem speciei, et solo numero distinctos producere. Secundum, esto hoc non implicet contradictionem, an saltem dici possit impossibile, vel secundum ordinatam Dei potentiam, vel secundum communem cursum naturae, seu juxta id, quod substantiae immateriales connaturaliter exigunt. Tertium, an de facto Deus creaverit plures Angelos ejusdem speciei, vel omnes quotquot sunt, specie differant, et hoc ultimum est, quod principaliter ad hunc locum spectat, nam priora magis Metaphysicam concernunt, et ita in illa sunt a nobis definita, tamen quia sunt necessario praevia, illa prae- mittemus, non repetentes alibi dicta, sed illa summatim colligentes, eisque aliquid addentes.

2. Primus sensus.—Prima sententia negans posse de potentia absoluta dari Angelos ejusdem speciei. — In primo ergo puncto aliqui Thomistae negant fieri posse, ut sub eadem specie ultima Angeli solo numero multiplicentur: expresseque declarant, id intelligi etiam secundum potentiam Dei absolutam. Et tribuunt D. Thomae, quia utitur illis verbis, impossibile est, ut dicta quaest. 50, art. 4, et latius tract. 3, opusculor. tract. 7, de Ente et Essentia, cap. 4, quaest. 9, ubi licet non utatur verbis implicandi contradictionem, vel de potentia absoluta, re tamen vera illa esv ejus sententia, non solum quia dicit simpliciter esse impossibile, sed etiam quia dicit, annihilato Angelo unius speciei, si Deus velit illam speciem reparare, necessario reproducturum esse eumdem Angelum, et naturam angelicam non magis esse universalem, quam ipsam divinam naturam, ac proinde esse essentialiter incommunicabilem multis individuis naturis, sicut illa est. Citatur etiam pro hac sententia Hervaeus in 2, d. 3, quaest. 2, art. 2, quem videre non potui: alii vero Thomistae antiqui solent pro hac sententia citari, qui id non dicunt. Capreolus enim, qui maxime illam sententiam docuisse videtur, in 2, d. 3, quaest. 1, concl. 5, et in solutionibus argumentorum contra illam, tandem ad 2 Durandi, in solut. 4, contrariam non improbat etiam ex mente D. Thomae. Eamdem vero sententiam indicat Abulensis, in cap. 21, Matt., quaest. 19, et Paradoxo 4, cap. 34, licet distincie non dicat, implicare contradictionem, nec de absoluta potentia expresse loquatur. Fundamentum est, quia sola materia est principium intrinsecum distinctionis numericae, deficiente autem principio interno distinctionis, repugnat fieri distinctionem: Angeli autem carent materia, ergo non sunt capaces talis distinctionis. Secundo explicatur, quia Angelus est forma simplex, ergo non possunt duo Angeli distingui nisi per formam, ergo formaliter, ergo essentialiter. Ter tio quia essentia abstracta et per se, ac absolute subsistens non potest multiplicari numero, quia habet totam perfectionem suae speciei, sed Angelus est forma abstracta et per se subsistens, ergo, etc.

3. Vera est sententia affirmativa. — Dicendum vero est, posse Deum de absoluta potentia plures Angelos ejusdem speciei, soloque numero distiuctos proaucere. Ita docui in Me- taphysica 5, sect. 2, art. 23, et inn. 28, et pro illa allegavi, Scotum, Durandum, Gabrielem, Marsilium et Alensem, quibus nunc addo Bcnaventuram in 2, dist. 3, prima parte ejus, et ibidem Richardum, art. 5, quaest. 1, Argentinum, quaest. 2, art. 2, et Albertum, in Sum., p. 2, tr. 2, quaesst. 8, Henricum, quodbhb. 2, quaest. 8, et quodlib. 11, quaest. 1, /Egidium, quodlib. 2, quaest. 7. Et ex Thomistis praeter Capreolum supra citatum, qui saltem dicit, posse hoc admitti, etiam in schola D. Thomae, constanter id docuit Ferrariensis 2, contra Gent., cap. 93, et ex modernis illam defendunt Bannez, Cumelius et Ripa, ut omittam alios, quos in puncto tertio, nominabo. hetuli etiam supra locum D. Thomae, quem omnes etiam referunt in opusc. 16, § ult. Restat autem,ubi in fine solutionis primae objectionis Averrois, ait: "Valde ruditer argumentatur ad ostendendum, quod Deus facere non posset, quod sint multi intellectus ejusdem speciei, credentes, hoc implicare contradictionem". Ubi D. Thomas sentit, contrariam sententiam non solum esse falsam, sed etiam valde rudem, ac subinde improbabilem. Quod mihi etiam videtur, quia divinae potentiae denegat aliquem effectum finitum sine probabili fundamento, quo possit implicatio contradictionis in tali effectu ostendi. Quod late in dicto loco Metaphysicae declaravi, et probavi, et ideo solum brevi responsione fundamentorum contrariae sententiae contentus ero, quia eo ipso, quod ex parte rei non ostenditur, neque ostendi potest impossibilitas, sufficienter probatur id fieri posse a Deo, nam dicere Deum ex impotentia sua id non posse, erroneum esset.

4. Responsio ad argumenta. — Ad primum ergo negatur major, si excludat omne aliud principium distinctivum etiam de potentia absoluta, et maxime, si universe intelligatur de tota latitudine entis, quidquid sit de materialibus rebus. Possunt ergo res carentes materia distingui per suas simpliciter entitates, etiamsi sint omnino in essentia integra similes, nulla enim in hoc involvitur repugnantia, et tunc illa distinctio erit tantum numerica, licet non sit per propriam materiam, nec per aliquod subjectum, sed per ipsas entitates, quae cum a Deo esse recipiant, possunt etiam duo esse numero distincta recipere. Ad secundum respondetur, in secunda, et tertia consequentia esse aequivocationem. Fateor enim Angelos, si creentur solo numero distincti, per :uas entitates distingui, et quia entitates illae sunt formae quaedam, etiam distinguentur suis for- mis, vel potius seipsis. Non enim dicuntur formae, quia informant, sed quia sunt naturae et essentiae integrae sine materia subsistentes. Unde male, vel ambigue infertur in secunda illatione, distingui illos Angelos formaliter: nam formaliter distingui, proprie significat, distingui in effectu formali, vel in ratione formali, in quo sensu negatur consequentia, quia licet illa sit distinctio formarum subsistentium, non est distinctio formalis, quia non distinguuntur in eo, quod in eis formale est, et essentiale, sed solum in entitate singulari, quae solum entitative ab alia distinguitur, quamvis in formali ratione cum illa conveniat. Unde si in illo secundo consequente distinctio formalis sumatur late, prout idem esse potest, quod distinctio formarum, sic nulla est ultima illatio de essentiali distinctione: nam duae formae possunt in entitate distingui, et non essentialiter, ut in anima rationali constat. Quod si dicatur in animabus esse principium distinctionis propter habitudinem ad corpus, nihil obstabit, quia jam non agimus de principio distinctionis, sed de modo; dicimusque posse salvari distinctionem formarum, sine distinctione essentiali, per solam distinctionem entitatum, quam non repugnat in formis omnino etiam absolutis ab habitudine ad materiam per suas entitates inveniri. Unde ad tertium negatur major, quia nihil repugnat, formam abstractam a materia, et ab habitudine ad illam, multiplicari secundum numerum et cum integra similitudine essentiali. Et ad probationem, quia forma sic abstracta habet totam perfectionem suae speciei, respondetur id esse verum de tota perfectione essentiali, non de tota perfectione intitativa, seu (quod perinde est) de tota perfectione intensiva, non extensiva. Nam ila abstractio non obstat, quin talis forma posita in rerum natura sit individua, ut recte divus Thomas in dicto opusculo probat, talis autem individua natura creata aliquid addit secundum rationem ipsi speciei, quod non est de essentia ejus: nam sicut actualiter existere non est essentia talis naturae, etiamsi in re non distinguatur ab illa ita individuatio non est de essentiali conceptu talis naturae, hoc enim est proprium divina naturae. Et ideo licet in tali forma sit tota species, quoad essentiam, quam vocamus perfectionem intensivam, non est tamen tota perfectio entitativa, quae in tali specie potest multiplicari, quam perfectionem extensivam appellamus, ut latius in dicto loco Metaphysieae declaratum est.

5. Secundus sensus. — Prima sententia, negans posse de lege ordinaria dari Angelos ejusdem speciei. — Secundum punctum est, an secundum ordinariam legem, seu de potentia ordinata, aut secundum ordinem rebus connaturalem sit possibile, Angelos sub eadem specie ultima secundum numerum multiplicari. Prima sententia dicit, licet hoc sit possibile de absoluta Dei potentia, quia non implicat contradictionem, non tamen secundum communem ordinemuniversi substantiis separatis connaturalem. Haec videtur fuisse opinio D. Thomae, nam ita visus est explicare mentem suam in dicto opusculo 16, ut quando in aliislocis dicit, hoc esse impossibile, de hac potentia ordinaria loquatur, non de absoluta. Unde inquit: quod licet substantie separate non habeant in sua natura causam distinctionis, nec naturalem cursum multiplicationis, possint tamen sortiri multiplicationem ev supernaturali causa, nec esset implicatio contradictioris. Et in hanc sententiam propendet Capreolus in citato loco, licet eam magis non explicet. At vero Ferrariensis, dicto cap. 93, circa rationem 5, S Ad hoc dicendum primo, aliquid amplius addit, putat enim secundum mentem sancti Thomae, posse Deum absolute facere plures Angelos ejusdem speciei, etiam stante hoc ordine universi. Ft fortasse (inquit) de facto sunt in una specie plures, licet nobis causa distinctionis illorum non sit manifesta. Unde ubi D. Thomas dicit, hoc esse impossibile, ipse exponit, id est, quoad modos multiplicationis naturalis nobis notos, vel quantum ad modum distinctionis numeralis, quem Aristoteles nobis tradidit. Sed divus Thomas nullibi tam ample locutus est, et non tractat, quid Aristoteles docuerit, sed quid in re ipsa sit: et non solum dicit, nos non cognoscere modum distinctionis, sed etiam ait, nos cognoscere, nullum esse naturalem modum talis distinctionis, et ideo in dicto opusculo causam supernaturalem ad talem distinctionem postulat. Denique in hac sententia est /Egidius, dicto quodlib. 2, q. 7, ait enim, quod Deus hoc potuit, sed secundum istum ordinem, quem videmvus, non decuit, quod prolixo et satis obscuro discursu explicare conatur, et tandem dicit, secundum ordinarium cursum tam perfectum esse dare Deum substantiis separatis, quantum possunt ipsae recipere: possunt autem illae substantiae, quantum ex se est, perfectum esse recipere in sua specie, et ideo si Deus juxta naturalem capacitatem earum illis tribuat esse perfectum, non posse secundum numerum multiplicari. Posset autem Deus (ait) preeter cursum nature non dare totum esse substantie separate, cujus est capaa, sed limitare illud, et sic posset eas in eadem specie multiplicare.

6. Disquiritur quid sit lex ordinaria in presenti. — Ego vero nunquam satis intelligere potui, quomodo in hoc effectu absoluta potentia ab ordinaria distingui possit, nisi confundendo quaestionem de possibili, cum quaestione de facto, quas tamen nunc distinguimus. Unde ut controversia de verbis auferatur, inquiro, an lex ordinaria in praesenti dicatur ipsa voIuntas Dei, qua de facto decrevit, has tantum res efficere, tanquam sufflicientes ad eam universi perfectionem quam intendebat? vel lex ordinaria dicatur illa, quam res ipsae secundum modum naturae suae debitum postulabant? Prior sensus quaestioni praesenti non inservit, tum quia confundit quaestionem de facto cum quaestione de possibili, quid enim aliud est, inquirere, an sint plures Angeli ejusdem speciei ultimae, quam quaerere, an Deus illos creaverit, et quia Deus nihil creat, nisi quod vult, idem est, ac quaerere, an voluerit illos creare: si ergo lex ordinaria est idem, quod voluntas Dei actualis, seu liberum decretum ejus, idem est dicere, hoc esse possibile de lege ordinaria, quod dicere, hoc voluisse Deum facere. Unde fit, ut impossibilitas secundum legem ordinariam in illo sensu tantum sit composita, id est, supposita voluntate Dei, quastatuit non creare plures Angelos ejusdem speciei, illos esse non posse, quod frivolum valde est. Nam eodem modo dicere quis posset, non posse esse plures species Angelorum in quolibet ordine eorum, secundum legem ordinariam, quam modosint. nec esse possibilem perfectiorem Angelum in natura, quam sit Lucifer (si fuit supremus omnium) quia supposito, quod Deus decrevit non creare perfectiorem, nec plures species in tali ordine, aliud non est possibile.

7. Quid sit lex ordinaria resolvitur.— Oportet ergo per legem ordinariam intelligere lecem fundatam in ipsis rerum naturis, eisque consentaneam et ita debitam, ut contraria lex praeter, vel supra naturas talium rerum sit. Et similiter cum dicitur productio plurium Angelorum ejusdem speciei esse, vel non esse possibillis, secundum communem cursum causarum universi, non debet in illis causis includi decretum liberum Dei absolute spectatum , quia notum est, quod sine illo nihil potest fieri, maxime in his rebus, quae tantum ab ipso Deo fieri possunt, ut sunt substantiae separatae. Atque ita si in hoc etiam fiat sensus compositus, non tantum de lege ordinaria, sed etiam de potentia absoluta, non possunt Angeli multiplicari in eadem specie secundum communem causarum cursum, nisi in hoccausarum cursu divinum decretum liberum includatur. Igitur accipiendus est ordo causarum, includendo in ipsis Deum, ut proximam et unicam Angelorum causam, et in Deo ipso non est supponenda determinatio libera voluntatis ad creandum unum, vel plura individua in singulis Angelorum speciebus, sed consideranda est voluntas divina, quasi in actu primo ad volendum creare universum. Et sic est inquirendum, an secundum communem cursum, id est, secundum modum connaturalem creandi hujusmodi res, potuerit Deus velle creare plures Angelos, in eadem specie, ita ut id volendo, nihil supernaturale, vel modo supernaturali ageret, sed tantum ut causa ordinis naturalisoperaretur, sicut, modo creando et multiplicando animas operatur.

8. Vera sententia affirmativa in hoc sensu. —Sic ergo bene explicato sensu controversiae, dico non minus posse Deum creare plures Angelos ejusdem speciei ultimae de potentia ordinaria, seu operando modo connaturali, et ipsis naturis angelicis consentaneo, quam de potentia absoluta. Ita sentiunt reliqui theologi, quos in puncto praecedenti pro secunda opinione citavi. Et probatur primo, quia vel in Angelis consideratis in esse possibili, prius ratione, quam Deus velit Angelos creare, aut unum, vel plures in singulis eorum speciebus producere, est possibile intrinsecum principium distinctionis individuorum in eadem specie ex parte entitatum possibilium talium Angelorum, vel non invenitur in talibus naturis intrinsecum principium distinctionis. Si primum dicatur, possibilis erit illa individuorum multiplicatio, non tantum de potentia absoluta, sed etiam de ordinaria. Si vero dicatur secundum, non solum de potentia ordinaria, sed etiam de absoluta, impossibilis erit talis multiplicatio, ergo non habet locum in praesenti effectu talis distinctio. Consequentia tenet ex vi sufficientis partitionis, quae in majori fit, ut ex terminis contradictoriis manifestum est. Probatur ergo prior pars minoris, quia supposita capacitate, seu possibilitate ex parte objecti, sicut potest Deus pro sua libertate velle creare unum tantum Angelum in singulis speciebus, ita pro eadem libertate potuit velle creare plures, cum ex parte illorum possibilitas, et capacitas objectiva supponatur. Et si hoc secundum voluisset, non magis ageret supra ordinariam legem, quam volendo primum, quia ante liberam determinationem voluntatis Dei nulla lex ordinaria supponitur ex parte ipsius Dei, nec ex parte ipsius speciei angelicae magis unitas individui, quam pluralitas postulatur, cum utraque sit aeque possibilis, seu non repugnans ex parte sua, ergo data illa hypothesi de capacitate ex parte objecti, possibilis est multiplicatio, tam de ordinaria, quam de absoluta Dei potentia. Et declaratur aperte, quia si ponamus Deum velle creare duos Angelos in una specie, tam naturalis esset creatio uniuscujusque illorum, ac si solus, crearetur, et tam connaturali modo, seu secundum ordinem naturae operaretur Deus creando duos, sicut creando unum tantum ergo tam est possibilis secundum communem cursum creatio plurium, quam unius. Antecedens patet, quia ex parte Dei non est difficilius creare plures, quam unum, supposita non repugnantia ex parte objecti, neque creando duos aliquid supernaturale efficit in aliquo illorum, vel in utroque, ut distingui possint, quia solis suis entitatibus distinguerentur, quia talis distinctio supponitur possibilis in illis entitatibus simplicibus spectatis in esse possibili. Unde nec in modo productionis necessarium esset aliquid supernaturale, sed sola multiplicatio creationum, quae nihil supernaturalitatis includit, ergo illa multiplicatio individuorum esset omni ex parte naturalis, ac subinde possibilis secundum communem cursum, vel legem. Atque hoc ex sequenti puncto magis confirmabitur.

9. Probatur ergo altera pars minoris, quia si in natura angelica considerata in esse possibili non praeintelligitur possibile intrinsecum principium distinctionis individuorum intra eamdem speciem, per nullam potentiam etiam absolutam Dei fieri poterit talis multiplicatio, quia ex parte ipsius objecti supponitur repugnatia. Quod probatur, quia impossibile est, intra speciem aliquam multiplicari individua, nisi in se recipiant intrinsecum principium distinctionis, neque hoc principium addi potest ab intrinseco, si in ipsa intrinsece non invenitur, ergo si supponamus, in Angelis non esse possibile tale principium intrinsecum , nullo modo poterunt creari distincti numero in eadem specie. Consequentia clara est et antecedens probatur, quia distinctio unius rei ab alia, ex parte ipsarum rerum spectata, est veluti quidam formalis effectus, qui sine propria intrinseca forma, vel quasi forma fieri non potest, nec Deus potest illam supplere, quia non potest supplere causam formalem, aut mate- rialem intrinsecam, nec potest facere, quod ab intrinseco aliquid rei conveniat, quod illi non est nativum. Et declaratur primo, quia sicut res non sunt entia actualia, nisi a Deo fiant, ita non erunt actualiter distincta, id est ut actualia entia, nisi Deus illas distinctas efticiat, ergo sicut res non potest fieri ensactuale, nisi ordine rationis ex se supponatur possibilis, ita non possunt duae res creari a Deo, ut distinctae, nisi objective supponantur ex se distinctae in esse possibili. Non potest enim Deus velle, ut res actu distinguantur, quas non cognosceret in esse possibili, ut distinctas; sicut e contrario non potest facere, ut sint una entitas, quas cognoscit in esse possibili distinctüonem entitatum possibilium habere; ergo si non praecognoscit in natura specifica angelica plures entitates in esse possibili distinctas, nullo modo potest illas distinctas producere. Declaratur secundo, quia si entitates illae non sunt ab extrinseco distinctae, aliquid eis addere oportebit, quo distinguantur; at vero ut aliquid hujusmodi eis addi possit, oportet ut supponantur distinctae: quomodo enim illud, quod superadditur, esset distinctum, si supponatur esse unum, et idem illud cui additur, ergo repugnaret prorsus distinctio numerica, si non praeintelligeretur possibilis, tanquam intrinseca ipsis entitatibus, et omnino eis connaturalis. Et ideo non recte fit comparatio inter alios effectus, quos Deus facere potest supernaturaliter in rebus, quia solum pendent ab ipso, ut ab efficiente, et fine, et hunc effectum distinctionis numericae, qui non potest in rebus supernaturaliter fieri, si in ipsis entitatibus intime, et connaturaliter non invenitur.

10. Probatur tandem vera sententia, impugnando modos alios falsos.—VUltimo declaratur impugnando alios dicendi modos: nam qui dicunt, angelicam naturam specificam secundum se esse individuam, et incommunicabilem multis, et natura sua carere intrinseco principio multiplicationis numericae, ac proinde individuum Angelum nunc nihil reale addere supra speciem Angeli, etiam ratione distinctum ab illa, et nihilominus dicunt, posse Deum in eadem specie Angelos multiplicare, plane contraria dicunt, tum quia contradictionem implicat dividi, quod indivisibile est, aut communicari multis individuis, quod per se, ac praecise spectatum, individuum est, sicut de specie angelica isti docent. Tum etiam quia impossibile est, multiplicari ipsam speciem angelicam, quae ultima omnino, et completa esse supponitur, ergo si singularis Angelus nihil est, nisi ipsa species praecise posita in rerum natura, non possunt magis multiplicari individua, quam ipsa species, quia quae sunt omnino idem, eamdem unitatem, vel multitudinem in rebus creatis recipiunt. Tum denique, quia si species angelica ut creata in rerum natura non haberet entitatem de se natam distingui ab alia simili entitate ejusdem speciei, interrogo, quidnam posset addere Deus tali speciei, ut individua fieret, et posset ab alio individuo distingui ? Profecto nihil aliud intelligi potest, praeter ipsum esse actuale, quo fit talis actualis entitas: nam accidentia omnia supponunt entitatem substantiae singularem et individuam, imo et subsistentia supponit entitatem individuam naturae, ipsum autem esse actuale (quod non potest essenisi individuum, et particulare) constituit individuam entitatem actualem, in ipsa etiam angelica natura. At vero hocipsum esse reperitur nunc in qualibet singulari angelica substantia, et si plures ejusdem speciei creatae sunt, vel creari possunt, nihil aliud singulae haberent ex vi substantiae suae: ergo si talis multiplicatio non est intrinseca ex vi ipsarum entitatum naturalium, per nullam superadditam sive naturalem, sive supernaturalem fieri potest.

11. Rejicitur modus dicendi AEgidii. — Modus autem unitatis naturalis, vel multitudinis praeternaturalis, quem AEgidius excogitavit, profecto nec probabilis, nec intelligibilis est. Cum enim ait, Deum tantum dare de esse substantiis separatis, quantum possunt ipsae recipere, non solum id fatemur, sed etiam addimus, supposito quod DEUS vult creare Angelum, necessario tantum illi dare de esse substantiali naturae ipsius, quantum potest ipsa recipere. Nam quod ait, posse Deum restrinzere, vel diminuere hoc esse, intelligi non potest, quia hoc esse nihil aliud est, quam ipsa entitas substantialis talis naturae: illa autem entitas indivisibilis est, ita ut nec intendi, vel remitti, neque augeri, vel diminui in entitate possit, ergo neque in esse existentiae talis entitatis potest diminutio, vel additio intelligi. Imo (ut abstrahamus a quaestione de distinctione reali existentiae ab essentia) licet ipsum esse esset res distincta, etiam esset res indivisibilis, neque posset in eo intelligi magis, vel minus ampliatio, vel restrictio. Quocirca, si Deus potest producere plures Angelos ejusdem speciei, quilibet illorum tantum habebit de esse substantiali, quantum potest ipse recipere, quia (ut ostendi) non est capax restrictionis, aut diminutionis. Neque illa multiplicatio fie- ret quasi per partitionem unius esse perfecti in duo imperfecta: quis enim hoc intelligat ? aut quae cogit necessitas ad id excogitandum, aut fingendum ? sed fieret per productionem plurium entitatum, quarum singulae haberent totum esse, quod secundum naturam suam postulant, quia productio unius non minueret perfectionem alterius. Ac denique quocumque modo cogitentur duo Angeli creati solo numero differentes, essent entitates substantiales simplices et numero distinctae seipsis, et non per aliud, ergo haec distinctio connaturalis est illis entitatibus, et unaquaeque illarum tantum habebit de esse, quantum nata est recipere, ergo nulla diminutio, vel restrictio in tali esse necessaria est, ut haec multiplicatio fiat.

12. Concluditur assertio in hoc secundo puncto, sive sensu quaestionis.— Concludo igitur, sicut est possibile multiplicari numero Angelos in eadem specie de absoluta Dei potentia, ita etiam de ordinaria, neque ad hanc multiplicationem esse necessariam actionem aliquam supranaturalem, nec praeternaturalem, ac proinde fieri posse secundum communem cursum causarum naturalium, ipsam etiam primam causam, ut natural, et ordinario modo operantem in his causis includendo. Probatur, quia siilla multiplicatio est possibilis de potentia absoluta, supponitur ex parte naturae angelicae consideratae in esse possibili, non repugnare, nec deesse principium intrinsecum distinctionis numericae sub eadem specie, ergo eadem potestate ordinaria, qua Deus potest creare illam speciem, potest illam producere in uno, vel in multis individuis, prout voluerit. Praeterea possumus hoc probare, ostendendo directe, differentiam individualem non sumi necessario ab aliqua entitate distincta ab ipsa re individua, sed in eadem simplici entitate posse fundari differentiam specificam et individualem, secundum diversas comparationes ad alias res similes, sicut in eadem fundatur differentia generica et specifica, ac proinde non minus connaturaliter posse in Angelis inveniri metaphysicam compositionem ex specie, et differentia individuante, quam compositionem ex genere, et differentia. Et consequenter multiplicationem individuorum in eadem specie, si in Angelis fiat, tam connaturalem esse, sicut multiplicationem specierum sub eodem genere. Nam licet fortasse haec ad majorem perfectionem, et meliorem ordinem spectet, nihilominus utraque in suo perfectionis gradu aeque connaturalis est, quia neutra excedit ordinem, vel causalitatem consenta- neam naturae: et in hoc solum dicta aequiparatio consistit. Fundamentum autem illud de principio individuationis indistincto physice ab ipsa rei entitate, etiam in simplicibus, in dicto loco Metaphysicae fuse tractatum est, et ideo de quaestionibus de possibih haec sufficiunt.

13. Tertius sensus. — Prima sententia negans de facto, dari Angelos ejusdem speciei. — Tertium punctum est, quid de facto sentiendum sit, creaveritne Deus plures Angelos sub ultimis speciebus illorum solo numero differentes, an vero unum tantum? D. Thomas ubique negat, et ita in hoc concordant Thomistae omnes tam illi, qui dixerunt, contrarium esse simphceiter impossibile, quam qui sentiunt, de potentia ordinaria fieri non posse, et consequenter loquuntur, quia creatio Angelorum modo consentaneo natura Angelorum, ac proinde secundum ordinarium cursum, qualis in opere creationis spectari potest, facta est. Ex alüs vero, qui neutro modo putant esse impossibile creari plures Angelos ejusdem speciei, de facto non esse creatos, tenuit Argentinus, in 2, d. 3, q. 2, art. 2, in fine. Et potest tribui ZEgidio, dicto quodl. 2, q. 7, quatenus ait potuisse quidem id fieri, sed tamen secundum ordinem quem videmus, non decuisse, quod alis rationibus probat in 2, d. 3, art. 2 et 3, licet interdum misceat rationes, quae vel probant rem esse impossibilem, vel nihil probant, quibus satis jam responsum est.

14. Probatur. — Conjecturae igitur, quibus suadetur, Deum non multiplicasse Angelos intra eamdem speciem, licet potuerit etiam secundum ordinatam potentiam, sunt. Prima, quia ordo per se nobilior est ordine per accidens; ergo in gradu angelico major perfectio erit, si totus ordo illorum sit per se, ita ut tota multitudo personarum in illo gradu existentium per se, et essentialiter differat. Quod si dicatur, posito toto numero specierum sufficientium in illo gradu, perfectiori modo extituras, si singulae in pluribus individuis, quam in uno tantum reperiantur; contra hoc replicabitur, quia si tota illa multitudo, quae in omnibus speciebus excogitatur, sit etiam specierum, major erit perfectio. Secunda ratio est, quia multitudo individuorum solum ordinatur ad conservationem speciei, sed propter hunc finem non est necessaria in Angelis, ut per se patet, ergo est superflua, ideoque non est asserenda. Tertio roboratur haec ratio exemplo coelorum, in quibus sub specie ultima non multiplicantur, quia sunt incorruptibilia, et ille ordo pulchrior, et perfectior est.

15. Vera sententia affirmativa. — Probatur primo auctoritate Patrum. — Secundo ex congruitate. —Nihilominus in re dubia, et incerta incredibilius videtur vel in omnibus, vel in pluribus Angelorum speciebus, plures solo numero differentes creatos esse. lIta tenent frequentius scholastici, Alensis, Albertus, Bonaventura, Scotus, Gabriel, Durandus, Marsilius, in locis supra citatis. Nam hlicet inter se differant in majori, vel minori multiplicatione talium individuorum asserenda, in hoc vero puncto, quod dentur de facto multa individua sub speciebus angelicis, omnes conveniunt : et cum illis consentiunt ex modernis Molina et Valentia. Vasquez autem solum dicit, esse rem dubiam et incertam. Idemque sentit Pesantius, 1 par., q. 50, art. A4, dicens. utrumque esse probabile. Probatur autem assertio primo auctoritate Patrum, quos capite duodecimo citavimus. Negari enim non potest, quin omnes illi ut clarum supponant, hoc esse possibile, salvo toto ordine natura, et multi eorum simpliciter ita factum esse crediderint, quamvis quia nec revelatum est, nec evidentibus rationibus potest ostendi, interdum dicant esse rem dubiam, et nobis incognitam. Nullus tamen invenietur, qui absolute negaverit ita esse, cum tamen multi id simpliciter affirmaverint: ergo signum est, hoc esse verisimilius. Secundo fit hoc probabile, quia supposita sufficienti multiplicatione generum, et specierum angelicarum, etiam multiplicatio individuorum sub speciebus pertinet ad perfectionem, et pulchritudinem universi. Haec enim perfectio et pulchritudo non est in sola una perfectione majori, sed ex omnium varietate consurgit, et ad hanc pertinet, ut in tanta multitudine omnes modi distinctionum inter personas illas inveniantur.

16. Tertio haec congruitas augetur ratione politica, quia ad ornatum aulae Principis pertinet, ut in omni ordine, seu gradu personarum sit aliqua multitudo cum aqualitate , ut cum majori proportione possint eisdem ministeriis inservire. Quarto etiam ad perfectionem amicitiae, et societatis pertinet habere socios ejusdem gradus, et ordinis. Unde si Angelorum multitudo in puris naturalibus consideretur ad modum unius reipublicae, vel societatis, convenientissimum videtur, ut singuli Angeli habeant socios sibi perfecte similes in natura specifica, cum quibus majori quadam familiaritate, proportione, et socie- tate conjungi possint. Quinto addere possumus, inter beatos inveniri aliquos omnino eequales in gratia, et visione beata, non solum in essentia visionis, vel gratiae, sed etiam in gradu, ut de pueris decedentibus cum solo baptismo, et de sanctis innocentibus videtur certum, ergo majori ratione substantiae separatae poterunt esse in essentia specifica omnino similes. Et sexto addi potest, quod valde verisimile est, cum Deus praescivisset per scientiam conditionatam, ex multis speciebus angelicis aliquos fuisse damnandos, non illos tantum in talibus speciebus produxisse, sed alios etiam, quos praesciebat, fore salvandos, si crearentur, ne tota aliqua species periret, id enim ad divinam providentiam, et misericordiam multum pertinere videtur, ut sensit Augustinus, in Enchirid., cap. 29. Et consequenter, etiamsi in multis aliis speciebus praesciret Deus, plures esse salvandos, si omnes crearentur, non propterea debuit unum tantum creare, cum perseverantia de uno praescita aliis nocere non debeat, et plurium similium beatitudo, caeteris paribus, divinam gloriam augeat.

17. Solvuntur contraria argumenta in mumero decimo quarto ad primum. — Denique conjecturae contrariae non videntur tanti momenti, quanti praecedentes. Ad primam igitur respondetur, licet ordo specierum, seu per se sit ex suo genere perfectior, quam ordo per accidens, seu individuorum, non ideo solum priorem ponendum esse in Angelis, quia, ut dixi, perfectio multitudinis, seu corporis mystici non consistit in uno solo modo perfectionis, etiamsi melior, seu major sit, sed in varietate, et complemento omnium, cum sufficientia singulorum. Addi etiam potest, licet ordo specierum sit magis per se, et ex suo genere nobilior, nihilominus in particulari potest in aliquo excedere aliqua multiplicato individuorum multiplicationem, et numerum aequalem specierum, ut numerus duorum Seraphim, etiam ejusdem speciei esse ponantur, est absolute perfectior materialiter, seu entitative, quam similis numerus ex uno Seraphim, et altero Cherubim conflatus. Unde si non fuisset numerus Angelorum, vel Seraphinorum aliunde augendus, melius esset, duo Seraphim ejusdem speciei, quam unum tantum cum uno Cherubim creare. Itaque utraque multiplicat io habet suam perfectionem, et se habent aliquo modo sicut excedens, et excessum, et ideo in utraque per se spectata in tali genere entium sufficiens ratio invenitur, ob quam fieri potuerit, nec debuerit propter aliam omitti.

18. Ad secundum. — Ad secundum negatur antecedens, quoad particulam exclusivam, si universaliter de omnibus individuis intelligatur, ut in argumentum accipi debet, ut non procedat ex puris particularibus. In solis ergo speciebus rerum corruptibilium habet locum illa peculiaris causa postulans multiphceationem individuorum propter conservationem speciei. Ex qua solum inferri potest, non esse tam necessariam talem multiplicationem in substantiis immaterialibus, sicut in materialibus, ut recte animadvertit Ferrariensis, 2 contr. Gent., dicto capit. 93, circa rationem 3. Inferri etiam potest, multiplicationem individuorum in substantiis immaterialibus non posse fieri per generationem, vel per emanationem unius individui ab alio individuo, sicut sit in speciebus corruptibilibus. Inde tamen non sequitur, non posse individua illarum substantiarum altiori modo multiplicari, scilicet, immediate ab ipso creatore, a quo solo producibiles sunt, ac proinde simul, quia nulla ratio successionis intercedit, cum creator tam facile possit plura simul, sicut unum creare, et conservare. Ac denique licet desit illa conservandi species, non deest multiplex alia convenientia, ob quam isto etiam modo Angelos multiplicare oportuit, ut ex dictis constat, et magis ex sequenti solutione declarabitur.

19. Ad tertium. — Ad tertiam sumptam ab exemplo coelorum respondetur imprimis, id, quod assumitur, exploratum non esse: nam de differentia specifica inter omnia coelestia corpora, magna est inter philosophos controversia. Et quamvis ipsa corpora integra esse diversarum specierum, et similiter planetas specie differre, probabile sit, de stellis firmamenti non est improbabile, vel omnes, vel saltem plures esse ejusdem speciei, quia nec repugnat, nec ex effectibus aliud constat. Deinde dicimus esse longe diversam rationem de corporibus, et spiritibus: nam in corporibus distinctio individuorum fit media quantitate, et in corporibus inanimis, et homogeneis, ut ex majori parte sunt coeli, multitudo individuorum consistit in partium discontinuatione, et ita in corruptibilibus corporibus per divisionem partium quantitativarum ordinarie fit. Quia ergo corpora incorruptibilia incapacia sunt talis divisionis, et nativa unio, et continuatio partium ad majorem ipsorum perfectionem pertinet, ideo in eis non est ita necessaria, vel conveniens individuorum multiplicatio, sed haec per magnitudinem corporis, et per potentialem multitudinem similarium partium unitatum suppletur. In rebus autem spiritualibus distinctio numerica non consurgit ex divisione continui, sed ex natura talium entitatum, et ideo in illis multo major ratio talis multiplicationis reperitur. Denique intercedit notanda differentia inter coelos, et angelicos spiritus: nam coeli non ita sunt propter se creati, sicut Angeli, coeli enim creati sunt praecipue propter hujus universi integritatem, et propter necessitatem influentiae illorum ad generationem inferiorum corporum, quae tandem ad praedestinatorum numerum complendum ordinata sunt. Et ideo in tanto numero creati sunt, quantus ad illum finem necessarius, et sufficiens fuit. At vero substantiae spirituales sunt multo aliter per se intentae, et immediate ad laudem, et gloriam Dei ordinatae, et ideo in eis non tantum species, sed etiam individua sunt per se intenta ad perfectionem universi, sicut de individuis speciei humanse dixit D. Thomas, 1 p, q. 23, art. 7, et ideo numerus etiam individuorum in speciebus angelicis non limitatur ex utilitate aliqua, vel necessitate ad finem extrinsecum, quia licet multa sint, omnia, et singula sunt aptissima ad laudandum Deum, et quo plura fuerint, eo magis gloriam Dei augent, caeteris paribus, ideoque solus Deus per consilium voluntatis suae potest illi numero certum terminum praefigere: nulla autem ratio invenitur, cur non potius aliquam proportionatam multitudinem, quam singularitatem individuorum in illis etiam speciebus elegerit.

PrevBack to TopNext