On this page
Praeambulum
Praeambulum
LIBER SECUNDUS. DE INTELLECTIVA POTENTIA ANGELORUM, ET DE OMNIBUS, QUAE AD NATURALEM EJUS COGNITIONEM PERTINENT.
Consecutio tractandorum. — In superiori libro simul cum essentia substantiave Angelorum, et attributis omnibus, quae illam proxime concernunt, causas etiam eorum declaravimus, quamvis de illorum creatione nonnulla in sequentem tractatum remiserimus, quae in libro illius primo, capite sexto, complebimus. Nunc ergo de aliis eorum proprietatibus dicendum sequitur. Solent autem theologi, praesertim divus Thomas, prius de loco, et motu Angelorum, quam de superioribus facultatibus disputare, fortasse quia ut ab universalioribus, et quae majorem convenientem cum rebus physicis habere videntur, ad altiora progrediantur. Nihilominus tamen nobis visum est, hanc partem de facultatibus, seu proprietatibus Angelorum ad tria capita revocare, scilicet de intellectu, voluntate, et potentia motiva tam sui, quam aliorum, seu (quod perinde est) de potentia operativa ad extra. Sic enim tractantes de Deo similia attributa positiva ad illa tria reduximus, scientiam, voluntatem, et potentiam: eamdem ergo partitionem Angelis adaptamus, quia purum gradum intellectualem Dei participant, et per eamdem participatonem eadem habent attributa positiva, quae per modum operativarum facultatum intelliguntur. Incipimusque ab intellectu, quia nobilior est, et deinceps de voluntate dicemus, et postea de potestate, quia etiam in hoc Angeli Deum imitantur, quod nihil nisi per intellectum, et voluntatem operantur. Et consequenter ibi etiam dicemus de illorum motu locali, quia est actus illius potestatis, ac subinde de termino ejus, qui est ubi, seu locus.
Oportet autem ulterius advertere, sicut Angelus, et anima in gradu intellectuali aliquo modo conveniunt, ita etiam multa de intelligendi facultate, ejusque objecto, et actibus, ac principiis ad illos necessariis utrisque commu- nia disputari, et eamdem fere rationem in utrisque habere. Quae igitur hujusmodi fuerint, nop erunt ex professo in praesenti tractatu disputanda, sedin tractatum de Anima rejicienda sunt: et de his tantum, quae propria fuerint Angelorum, seu specialem rationem in eis habuerint, ex professo dicemus. Praesertim vero de his, quae aliquo modo rationis naturalis discursum excedunt, nisi principiis fidei juvetur, nam de aliis, quae mere naturalia sunt, quae, in disput. 35 Metaphysicae, sect. 4, diximus, suflicere posse videntur: quae tamen ex propriis locis, et principiis theologicis pendent, magis in praesenti confirmabimus, ac declarabimus.