Text List

On this page

Caput 1

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Utrum angelus potentia, et actu a sua substantia distinctis adintelligendum indigeat

CAPUT I. UTRUM ANGELUS POTENTIA, ET ACTU A SUA SUBSTANTIA DISTINCTIS ADINTELLIGENDUM INDIGEAT?

1. Supponenda. — Suppono imprimis, Angelos esse pure intellectuales in natura sua. Hoc in superiori libro satis declaratum, et probatum est. Dico autem pure, ut excludam ab Angelis omnem inferiorem cognoscendi modum, quia non habent sensus, cum corpora non habeant, et praeter sensus non est alius modus cognoscendi, nisi per intellectum. Unde suppono secundo esse in Angelis facultatem intelligendi et principalem, et proximam. Quia cum intelligere sit actus vitae, actionem requirit. At vero actio sine dictis principiis esse non potest, quia ad agendum necessaria est virtus principalis, quae est veluti radicale principium ex parte agentis, et virtus proxima, quae ipsam actionem aliquo modo intime attingat, ut in Metaphysica, disp. 7 et 8, latius dictum est. An vero hae duae facultates in re sint distinctae, necne, in illa disputatione octava, sectione tertia, late tractatum est, ubi partem affirmantem veram esse regulariter in creaturis, resolvimus.

2. Prima conclusio. — Intellectus angelicus est a substantia Angeli distinctus.—RBoejicitur Durandus. — His positis dico primo. Praeter substantiam, quae in rebus spiritualis est principale intelligendi principium, datur in Angelis intellectus, quae est facultas proxima intelligendi, et potentia a substantia distincta. lta docet D. Thomas, 1 p., quaest. 54, art. 3, et tota ejus schola, et Alensis, et omnes scholastici, qui de anima et intellectu ejus ita sentiunt idem de Angelis docent, uno excepto Durando, in 2, d. 3, quaest. 5, qui cum in anima distinctionem admittat, quia est actus corporis, in Angelo, quia est substantia integra, illam negat. Quae ratio est impertinens, et ideo non est dubium, quin eodem modo de Angelis, quo de anima philosophandum sit. Et ita Dionysius, cap. 11, de coelesti Hierarch., etiam in summis spiritibus creatis distinguendo dicit esse tria, substantiam, virtutem et operationem. Quem imitatur Anselmus, de Casu diabol., capit. 8, dicens, voluntatem Angeli non esse substantiam, licet sit aliquacessentia, eademque ratio est de intellectu. Et ibi evidenter supponit, quoad hoc eamdem esse rationem de Angelis, et de anima nostra. Unde mihi semper persuasum habui, necessitatem hujus potentiae a substantia distinctae oriri ex limitatione substantiae creatae, et ideo in omni spiritu creato, quantumcumque perfecto, illam distinctionem ponimus. Atque hinc merito Cajetanus id extendit ad omnem etiam spiritum creabilem, quia si creabilis esset Angelus, qui connaturali modo intelligere posset sine intellectu distincto a sua substantia, nulla probabili ratione divinare possemus, talem Angelum non esse factum, imo credibilis esset, vel omnes, vel plures Angelos creatos hujusmodi esse. Unde non videntur mihi constanter loqui, qui admittunt, fieri posse spiritus intelligentes per suam substantiam et probantes, Angelos factos non esse tales, quia creaturae limitatae sunt. Sed de hac re dixi late dicta disp. 18, Metaphysieae, sectione 3, et infra tractando de anima aliquid addemus.

3. Secunda conclusio. — Actus intelligendi est distinctus a substantia Angeli.—Dico secundo, etiam actum intelligendi esse rem distinctam a substantia Angeli. In hoc major est concordia inter theologos cum D. Thoma, dicta q. 54, art. 1 et 2, et Magistro, in 2, d. 3. Et sumitur ex citato loco Dionysii distinguentis in Angelis operationem a substantia et a virtute, sicut etiam Anselmus supra, et de Concord. grat., et lib. arbr. paulo ante finem, distinguit voluntatem instrumentum et voluntatem usum, id est, potentiam et actum, quod etiam de ratione attingit, lib. de conceptu Virgin., capit. 4, idemque Damascenus tradit, lib. 2, de Fide, cap. 6. Et Leo papa, epist. 91, alias 93, ad Toribium, cap. 5, ait: Neminem esse suam sapientiam, et quamvis ibi de hominibus loquatur, statim addit: Solus autem Deus nullius participationis indigus est. Et similia fere habentur in Concilio Toletano 15, parum a principio. Quam vero efficacia haec sint ad suadendam assertionem et in quo gradu illam probent, ex puncto sequenti constabit. Est autem haec veritas communis etiam rationali animae, unde potest rationibus generalibus probari, quas in tractatum de Anima relinquimus. Quia vero Commentator et nonnulli philosophi, licet concedant, in anima rationali intellectionem esse aliquid distinctum a substantia ejus, de intelligentiis contrarium docent, ut disput. 35 Metaphysicae, sectione 4, in principio retuli, ideo specialiter de intelligentiis veritatem hanc paucis ostendam, et quae in dicto loco Metaphysicae, numero decimo et sequentibus dixi, amplius declarabo.

4. Explicatur conclusio preecedens. — Probatur.—Nam duobus modis intelligi potest, substantiam aliquam spiritualem esse suum intelligere. Primo formaliter, et essentialiter, secundo identice tantum, non tamen essentialiter, nec formaliter, sicut motus est idem realiter cum mobili, licet de essentia ejus non sit. Et e contrario duobus modis potest intelligere distingui a substantia rei, primo tanquam modus extra ejus essentiam existens, licet non sit res, vel qualitas omnino distincta, secundo potest distingui realiter tanquam entitas condistincta. De priori modo identitatis certum omnino videtur, Angelum non esse suum intelligere. Quia si intellectio actualis esset de essentia Angeli, tam immutabilis esset in intelligendo, quantum est in essendo, seu in essentia, quia non posset mutari in intellectione, quin mutaretur in essentia. At constat, Angelum mutari in sua intellectione, non mutata essentia, vel substantia sua, ergo. Probatur minor, tum quia multa cognoscit in habitu, quae non semper actu considerat, quia vel non potest simul ad omnia attendere, vel quia non vult, tum quia futura contingentia non cognoscit, prius quam fiant, et postea illa potest intueri.

5. Quid aliqui respondeant ad promimam probationem.—RAd hoc autem responderi potest primo secundum doctrinam Aristotelis 12, Metaphysicae, cap. 1, et sequentibus, non esse necessarium, ut intelligant omnia alia a se in particulari, sed unamquamque intelligentiam tantum cognoscere seipsam, et ea, quae sine mutatione aliqua-per seipsam cognoscere potest. Sic enim de primo motore ipse philosophatur 12, Metaphysicae, cap. 9, text. 51, ubi de caeteris intelligentiis eodem modo sentire videtur. Quo posito cessat vis rationis factae. Ad hoc autem dicimus imprimis, non constare, Aristotelem idem in hoc sentire de caeteris intelligentiis, quod de prima, quia de sola prima dicit esse perfectissimam, in qua perfectione modum illum cognoscendi fundat. Alias vero intelligentias dicit esse inferiores, et quomodo se habeant ad suum intelligere, non satis declarat. Deinde dicimus, si fortasse ita de Angelis sensit, et in hoc inferiores intelligsentias primae aequiparavit, et graviter errasse, et sine fundamento, id dixisse, cum non sint aequalis perfectionis, ut ipse fatetur. Alia vero ratio, quam inducit, frivola est, nimirum, quod si intelligentia non esset suum intelligere, defatigaretur intellectione perpetua. Negatur enim sequela, quia intelligendi actus, licet sit ab Angelo distinctus, illi connaturalis est, et nihil laedit spiritualem naturam, et ideo sine defatigatione, imo cum jucunditate continuari semper potest, ut de visione beatifica fides docet.

6. Altera responsio. — Secundo responderi potest, licet Angelus intelligat omnia per suam substantiam, ita ut intelligere ejus sit ipsius essentia, ac proinde tam invariabilis, et immutabilis sit ejus intellectio, sicut ejus substantia: nihilominus posse ex parte objectorum variationem, vel augmentum, aut diminutionem admittere sine mutatione, vel augmento in entitate sua, vel aliquo reali modo intrinseco per solam habitudinem rationis ad talia objecta, quae intentionaliter attingit. Sic enim vera theologia docet, Deum intueri praesentia, vel futura, quae non intueretur, si futura non essent, sine variatione intrinseca in suo intelligere. Quod Averroes, et alii non intellexerunt, et ideo ignorationem aliquarum rerum mutabilium, et contingentium Deo tribuerunt, et ut illi concederent perfectionem immutabilitatis in cognoscendo, eidem perfectionem universalissimae scientiae denegarunt, vel, quod perinde est, ignorantiam, vel inscitiam aliquarum rerum in eo cogitarunt. Decepti autem sunt, quia utraque perfectio est ad excellentiam divinae intelligentiae necessaria, et non sunt illae perfectiones simul repugnantes, seu incompossibiles, ut contra eosdem philosophos docui disp. 30 Metaphysiecae, sect. 16, n. 40. Ergo pari ratione in caeteris intelligentiis duae illae perfectiones componi poterunt, et consequenter ex eo, quod cognitio Angeli ad ea extendatur, quae variabilia sunt, non sequitur esse in se mutabilem, et consequenter nec sequitur esse extra essentiam vel substantiam Angel.

7. Dicta responsio rejicitur. — Respondetur, comparationem et aequiparationem nullius esse momenti, est enim in hoc puncto inter Deum et Angelos ratio longe dissimilis. Primo quidem quia illa perfectio, et eminentia divinae intellectionis convenit Deo ex infinita perfectione sua, estque adeo excellens, ut humanus intellectus capere non possit, quomodo eadem intellectio in se omnino necessaria et immutabilis, plura libere repraesentare possit, nulla mutatione, vel additione, aut diminutione facta in ipsa. Intellectio autem angelica non attingit illam infinitatem, vel simplicitatem divinae intellectionis, ergo nec potest illi cum fundamento, aut verisimilitudine tribui illa perfectio. Deinde proprium est Dei, ut solam substantiam suam tanquam primarium, et (ut ita dicam) directum objectum intueatur, alia vero, quae extra ipsum sunt, secundario et quasi per resultantiam ex sui comprehensione intelligat, ergo etiam est proprium Dei, ut eodem actu intelligendi in se immutato objecta variabilia et diversos eorum status futuri, praesentis, aut praeteriti intueatur, ergo non potest Angelus tantam varietatem habere in cognitione ex parte objecti sine aliqua mutatione ex parte sui actus. Primum antecedens probatur, quia sola substantia divina est causa suprema eminenter continens rationes omnium rerum, sed ex hac eminentia provenit, ut comprehendendo se, omnia alia comprehendat et sicut sunt, intueatur, ergo etiam est illi proprium, omnia in se dicto modo cognoscere. Angelus enim cum non contineat eminenter omnia, nec sit necessaria causa caeterarum rerum, non potest ex vi cognitionis sui reliqua omnia cognoscere, ut infra latius dicemus. Prima vero consequentia probatur, quia intellectio divina inde maxime habet, ut in se invariabilis existens omnia variabilia immutabiliter intueatur, quod sese immutabihter videt, et se comprehendendo, caetera omnia prout sunt, naturaliter reprae- sentat. Altera vero consequentia ex dictis nota est. Aliud argumentum fieri potest, quia Deus habet illum cognoscendi modum ex vi suae eeternitatis per essentiam, quia ejus intellectio etiam est per essentiam aeterna, quod non habet intellectio creata, eo ipso quod creata est. Denique nec Deus ipse posset illam immutabilitatem in suo actu habere, si posset denuo considerare, et actu intueri, quod antea non intelligebat actualiter, vel non actu intelligere, quod semel consideravit: quia vero ratione suae immutabilitatis, quae nunc videt, ab aeterno intellexit, et quod semel vidit, semper, ac necessario actu intuetur, ideo omnia mutabilia immutabilter intelligit. At vero Angelus non habet hanc excellentiam, sed nunc videt, quod antea non videbat, et e contrario nunc non considerat actu, quod antea considerabat, quia non potest simul omnia actu intelligere, ut infra videbimus, ergo non potest sine aliqua mutatione in actibus suis illam varietatem habere.

8. Tertie responsionis tripartite. — Tertio responderi potest, ex hac mutatione in angelica intellectione al summum sequi distinctionem modalem, seu formalem inter substantiam Angeli et actum intelligendi ejus, quia illa distinctio ad hujusmodi mutationem sufficit, et major distinctio non est absque necessitate admittenda, cum ad perfectionem non pertineat. Adde, neque in omni actu intelligendi colligi ex sola mutatione distinctionem ex natura rei inter illum, et substantiam Angeli, quia licet in aliarum rerum consideratione actuali varietatem et mutationem patiatur, seipsum perpetuo immutabihter intuetur, ergo saltem seipsum per seipsum intelligit, sine ulla entitate, vel modo suae substantiae super addito quia non superest via, qua inter talem actum et substantiam distinctionem colligamus. Denique si potentia intellectiva non distinguitur realiter, sed formaliter tantum a substantia Angeli, non est, cur actus ab utraque amplius distinguatur. Si vero potentia est res distincta licet consequenter fatendum sit, actum etiam realiter ab substantia distingui. cum non insit substantiae, nisi media potentia, nihilominus ab ipsa potentia non oportet, ut plusquam modaliter distinguatur, quia non sunt tot entitates sine causa multiplicandae.

9. Tractatur prima pars praedicte responsionis. — Circa priorem aliqui censent, licet sit certum, intelligere Angeli non esse de essentia ejus, nec formaliter pertinere ad substantiam ejus, nihilominus satis esse, quod ab illo distinguantur formaliter. Ita docet ex modernis Daniel Malonius, in 2, d. 3, disp. 5, sect. 2, et dicit alios ita sentire, quos non refert. Fundaturque quia certum putat, non posse intellectionem separatam ab Angelo existere. Contrarium vero sentit D. Thomas, 1 p., q. 54, art. 1, et ibi omnes Thomistae. Et idem sentit Scotus, in 4, d. 1, q. 1, S Secunda propositio, ubi ex professo probat, intellectionem Angeli non esse substantiam, sed accidens quia polest Angelus habere intellectionem aliam et aliam realiter, in quo indicat, intellectiones in uno Angelo esse accidentia realiter inter se distincta, et consequenter etiam a substantia. Gregorius etiam in 2, d. 7, q. 2, art. 2, docet, intellectionem Angeli esse essentialiter distinctam a substantia, Marsilius vero, in 2, q. 1, art. 1, in secunda illius parte dicit, Angelum intelligere per intellectionem superadditam. Idem sentit Gabriel, in 2, d. 3, q. 4, art. 2, concl. 1, cum Ochamo, in 2, q. 14 et 15, et aperte supponunt ZEgidius, Argentina et ali in 2, d. 3, nam licet expresse non declarent modum distinctionis, semper de intellectione loquuntur tanquam de re ab Angelo distincta. Eamdemque sententiam probavi in dicta disp. 35 Metaphysicae, sect. 4, n. 12, tum ex eo, quod intellectio est forma perfecta, et ideo habet suam propriam entitatem et non est modus tantum, tum etiam quia repraesentat formaliter rem intellectam, et ideo ab objecto et potentia nascitur: tum praeterea quia intellectiones supernaturales, ut visio beata, fides, etc., sunt actus realiter distincti a substantia Angeli, nec aliter possunt convenienter intelligi, ut generaliter in materia de gratia probavimus. Denique quod contraria sententia in suo fundamento supponit, intellectionem non posse extra substantiam existere, si intelligatur de potestate naturali, verum est, sed illatio est nullius momenti, nam idem verum est de accidentibus panis, quae sine substantia naturaliter esse non possunt, et nihilominus sunt entia distincta, ut mysterium Eucharistiae comprobavit. Si autem antecedens illud de potentia absoluta Dei intelligatur, falsum est et principium petit.

10. Tractatur secunda pars. — Circa secundam partem Durandus, in 2, d. 3, quaest. 5, ad 1, cum de intellectionibus Angeli fateatur distingui realiter a substantia ejus, addit hanc limitationem, guando intelligit rem aliam a se, per quam indicat, intellectionem, qua se intelligit, non distingui ab ejus substantia, et fortasse fundatur, quia in sui cognitione non potest recipere mutationem, sed necessario semper est sibi praesens, ut ibidem quaest. 8, docet. Verumtameu haec sententia falsa est, ut in dicto loco Metaphysicae, dixi, et bene docet Henricus, quodl. 15, quaest. 8, Marsilius, in 2, quaest. 7, art. 2, et ibi omnes, nam si Durandus opinatus est, Angelum intelligere se per suam substantiam formaliter et essentiahter, ita ut de essentia Angeli sit se intelligere in actu, improbabilis profecto, et absurda est ejus opinio, tum quia est contra omnes alios theologos, qui quoad hanc partem de actu intelhgendi unanimiter docent, Angelum non cognoscere se per suam substantiam, tum etiam quia potest Deus conservare substantiam Angeli existentem, et se non actu intelligentem. Quis enim hoc negare audeat, cum nullam contradictionem implicet, tum denique quia in Angelo eadem est facultas, qua se, et alia, intelligit, ergo si intelligere alia a se in actu non est de essentia ejus, nec intelligere se, erit de ejus essentia. Denique intellectio, qua se Angelus intelligit, est actio vitalis, quae ab ipso Angelo efficitur, ergo non potest esse formahter et essentialiter ejus substantia, quam ipse non facit. Si vero Durandus intellexit, non esse tantam distinctionem realem in Angelo inter actum intelligendi se, et suam substantiam, quanta est inter eamdem substantiam et actus, per quos alias res intelligit, sic non est tam absurda sententia, tamen etiam est sine fundamento, quia ratio intellectionis creatae eadem est in utraque intellectione, et ideo tam intellectio sui habet propriam entitatem, existentiam et separabilitatem a substantia, quam intellectio quaelibet alterius rei. Nec refert, quod fortasse intellectio sui sit magis necessaria et naturaliter immutabilis, quia haec major connexio cum aequali distinctione reali esse potest, ut per se notum est.

11. Tractatur tertia pars.—In tertia parte illius responsionis petitur, an sicut distinguitur intelligere Angeli ab essentia, ita etiam ab intellectu ejus distinguatur. Ad quod breviter affirmando respondemus. Quod imprimis certum est, juxta opinionem dicentem, intellectum non distingui realiter a substantia Angeli, quia si substantia, et intellectus sunt una res (etiam si ponantur formaliter distincta) et intellectio est res distincta a substantia, necesse est, ut etiam sit res distincta ab intellectu, quis in rebus creatis non possunt aliqua duo esse idem realiter uni tertio, quin sint eadem realiter inter se. Si vero intellectus Angeli est res distincta ab ejus substantia, sic etiam est evi- dens, intellectionem distingui realiter a substantia, cum inter substantiam, et actum potentia interveniat: et similiter est certum, actum intelligendi Angeli ab ejus intellectu esse distinctum ex natura rei, quia eadem potentia diversis actibus afficitur, et ab uno ad alium mutatur, et secundum actus illuminatur, aut elevatur ad superiorem ordinem cognoscendi, cum tamen potentia in se eadem omnino maneat. Et hinc etiam concluditur juxta argumentum factum, actum respectu talis potentiae esse formam perfectam, et rem, seu qualitatem distinctam, et non tantum modum, ac proinde disunctionem inter illa duo esse vere realem duarum rerum mutuo separabilium de potentia saltem absoluta, et non tantum modalem.

12. Corollarium ex promime dictis consonum D. Thomae. — Probatur. — Ad idem rationes D. Thome quales.—Ex quibus infero, tam potentiam intellectivam, quam actum intellhgendi esse res ab existentia Angeli distinctas. Sumitur ex D. Thoma, dicta q. 54, art. 2, quatenus in eo definit, intelligere Angeli ab ejus esse distingui, et ab omnibus communiter recipitur. Et in nostra sententia non indiget nova probatione, supra enim ostendimus, essentiam, seu substantiamAngeli non esse suum intelligere, sed esse res distinctas. Id autem de essentia, et substantia, ut est actualis entitas, intelligendum est, quia essentia in potentia non est principium actualis operationis, sed essentia actu existens, ergo intellectio Angeli est res distincta ab actuali entitate suae essentiae, seu substantiae. At vero juxta sententiam, quam veram omnino existimamus, essentia actualis idem est cum existentia sua, qua formaliter, et intrinsece constituitur in esse actualis entitatis, ergo necesse est, ut intelligere Angeli aeque a suo esse, seu existentia sua, ac a substantia, seu essentia realiter distinguatur. At vero D. Thomas, in dicta q. 54, art. 1, 2 et 3, aliis rationibus utitur ad probandam distinctionem intellectionis, et potenuae intellectivae Angeliabillius esse, et essentia, quae difficiliores sunt, et in eis explicandis, ac defendendis multum laborat Cajetanus, et copiosissime scribit. Et in schohs aliquando disputationem illam prolixe suscepimus, nunc autem utilius fore duximus ab illa abstinere, tum quia rationes illae non sunt demonstrationes, et aliqua generalia principia supponunt, quae alibi tractata sunt, etilla hic repetere operosum esset, et molestum, tum etiam quia rationes ille ad summum probant, intelligere non esse formaliter de essentia Angeli, quod fere extra controversiam est: distinctio autem modalis, vel realis clarius, et facilius suadetur rationibus a nobis factis, quae pro materiae capacitate sufficiunt, et qui illis non acquieverit, multo minus obscurissimis rationibus, quae majores difficultates patiuntur, persuadebitur.

13. Tertia conclusio, in Angelo datur una tantum potentia cognoscitiva.—bico tertio. Potentia intellectiva, seu cognoscitiva in Angelo tantum est una. Haec assertio est etiam communiter a theologis recepta, et in ea supponimus, omnem cognitionem Angeli esse spiritualem, et immaterialem, quia, ut diximus, non habet cognitionem sensitivam, nec corpus, per quod tanquam per organum possit cognoscere, ergo omnis cognitio Angeli abstrahit a corpore, et spiritualis, seu immaterialis est, sed omnis cognitio spiritualis est intellectiva, ergo omnes actus cognoscendi cujuscumque Angeli sunt intellectiones, sed ad omnes intellectiones ejusdem personae sufficit una potentia intellectiva, ergo in quolibet Angelo tantum est unus intellectus, seu una potentia intellectiva. Minor probatur primo ex nobis, seu nostra anima rationali: nam illa tantum habet unum intellectum ad omnes suos actus intelligendi eliciendos, ergo multo magis Angelo unus intellectus sufficiet, quia est perfectior, et in perfectiori agente virtus magis unita, et universalior est. Secundo quia intellectus ex generali ratione sua est potentia, quae ordinatur ad cognoscendum verum, ut verum est: verum autem cum ente convertitur, ergo intellectus ex se ad omnes ens, quatenus intelligibile est, extenditur; ergo unus intellectus sufficit in omni intelligente ad omne objectum intelligibile ab ipso, et consequenter ad omnem actum intelligendi, quem elicere potest. Propter quod dixit D. Thomas, dicta quaest. 54, art. 2, intelligere, ut sic, habere quamdam infinitatem, quia quantum est ex se, ad omnia entia, quatenus veri rationem habent, extenditur. Ergo Angelus per unam, et eamdem potentiam est capax rerum omnium a se intelligibilium. Neque obstat, quod actus intelligendi in Angelo multiplicentur, ut diximus, quia potentia est universale principium actuum, et ita una potentia ad plures actus sufficit, qui possunt sub specialibus rationibus objectivis differre, licet in generali ratione objecti adaequati potentiae conveniant, ut latius de Anima dicemus.

14. Objectio postulant an in Angelo sit daplex intellectus. — De intellectu possibili. — Probatur. — Mic vero objici potest, quia in nostra anima duplex est intellectus, agens, et possibilis, ergo etiam erit in Angelo, quia multiplicatio talium potentiarum spiritualium ad perfectionem pertinet, quae Angelo deesse non potest. Maxime cum necessitas specierum intelligibilium, propter quas efficiendas intellectus agens nostrae animae tribuitur, etiam in Angelis locum habeat. Quae objectio dubitationem postulat, quam D. Thomas, dicta q. D4, art. 4, tractat, an in Angelis sit intellectus agens, et possibilis, quam breviter expediemus, quia explicatis terminis, facillimam habet resolutionem, et si quid diffcultatis continet, ex infra dicendis de speciebus Angelorum pendet. Primum ergo nomen intellectus possibilis, explicandum est. Potest enim significare illam potentiam intellectivam, qnae de se est in pura potentia ad omnes actus intelligendi, quos habere potest, et ad omnia principia talium actuum, quae in se etiam recipere potest, sive sint species intelligibiles, sive habitus. Et in hac significatione solet intellectus, quo anima rationalis intelhgit, possibilis appellari, ex Aristotele 3, de Anim, c. 4et 5, ubi docet, intellectum nostrum in principio, quando creatur, esse tanquam tabulam rasam, in qua nihil est depictum. Tunc autem non dicitur possibilis eo modo, quo ens modum factum possibile dicitur, quia loquimur de intellectu jam creato, sed dicitur possibilis quoad fieri alia in esse intelligibili, seu intentionali, et sic dicit non tantum potentiam passivam absolute, sed ut includit privationem omnis actus, ratione cujus privationis dicitur esse in potentia, juxta modum loquendi Aristotelis , in 9 Metaphysicae, text. 17. Sic ergo loquendo de intellectu possibili, intellectus Angeli non est possibilis simpliciter, quia ex natura sua habet nunquam esse in pura potentia passiva intellectuali, nec quoad actum primum, quia a principio habet concretas species intelhgibiles, nec quoad actum secundum, quia semper aliquid intelligit, ut infra dicemus. Alio vero modo dici potest intellectus possibilis, omnis ille, quid est potentia passiva intellectuahs, sive sit potentia ad actum, quem potest recipere, sive illum semper habeat, vel partim actu habeat, partim in potentia, et sic intellectum Angelorum possibilem vocant Alexander Alensis, Bonaventura, Scotus et alii infra allecandi, imo et D. Thomas 2, contr. Gent., c. 96, ration. 6. Ratio est, quia in praedicto sensu omnis intellectus creatus est possibilis, quia revera est potentia passiva, id est, receptiva actuum informantium ipsum, vel in actu pri- mo, ut sunt species, vel in actu secundo, ut sunt actus intelligendi. Nam licet talis potentia sit semper suo actu conjuncta, nihilominus vere est passiva et receptiva, talis actus, sicut materia coeli est potentia passiva ad suam formam, licet illi semper conjuncta sit. Eo vel maxime quod Angelus non habet semper omnem actum suum, nec semper eumdem: nam in actibus secundis recipit mutationem, et ab uno ad alium transit, et aliquas etiam species intelligibiles potest de novo accipere, vel infusas, vel acquisitas, ut infra videbimus.

15. De intellectu agente. — In Angelis non datur intellectus agens. — Contraria sententia rejicitur. — Secundo explicandum est nomen intellectus agentis. Nam secundum propriam impositionem significat quamdam spiritualem potentiam activam, quae, ut talis est, solum est activa specierum intelligibilium in intellectu possibili carente illis. Et hoc modo ponitur a philosophis intellectus agens inanima ratonali, per quem possit species intelligibiles a phantasmatibus accipere, de quo an sit potentia realiter distincta ab intellectu possibili in anima nostra, res est controversa inter philosophos, quam suo loco tractabimus. Certum tamen apud omnes est, intellectum agentem sub hoc praeciso conceptu sumptum non esse potentiam cognoscitivam, nec productivam actuum intelligendi, sed tantum specierum, quae sint principia proxima talium actuum. Sic ergo sumpto intellectu agente non invenitur in Angelis, tum quia cum habeant concreatas species, non indigent intrinseca facultate productiva illarum, tum etiam quia non possunt abstrahere species a phantasmatibus; cum sensu et phantasmata non habeant. Unde intellectus agens hoc modo sumptus, licet perfectionem aliquam afferat rationali animae, tamen supponit imperfectionem repugnantem naturae angelicae, scilicet, esse actum corporis, et carere innatis speciebus, illasque per corpus acquirere, et ideo talis perfectio non est naturae angelicae consentanea. Contra hanc vero partem sentiunt Scotus, in 2, d. 3, q. ult. et ibi Richardus, art. 6, q. 2, ad 1, et Bassolus, q. 4, art. 3, et videtur idem sentire Alensis, infra citandus, Bonaventura vero, in 2, d. 3, 2p. distinctionis, art. 2, q. 1, in prima parte corporis hanc sententiam maxime defendere videtur, et nihilominus in fine corporis ejus destruit fundamentum, quo sublato ruit opinio. Illi enim auctores supponunt, Angelum sumere species a rebus materialibus quod falsum est, ut infra ostendemus, et ita nituntur falso fundamento. Dico autem a rebus materialibus, quia licet fortasse ab objectisspiritualibus posset Angelus species accipere, non indigeret intellectu agente, quia ipsum objectum actu intelligibile esset per se talium specierum effectivum, ut infra explicabo.

16. Quo sensu admitti posset sententia nunc rejecta.—At vero si nomine intellectus agentis significetur potentia illa, quae est effectrix actuum intelligendi, sic intellectus angelicus vocari potest intellectus agens, quia cum sit potentia vitae, revera est potentia activa sul actus. Quia vero illa vox non est inilla significatione usita, non est sine suflicienti explicatione ita loquendum. Sic autem sumptus intellectus agens, non est potentia distincta ab intellectu possibili in secunda acceptione superius declarat in n. 14, unde hcet in his significationibus admittatur in Angelo intellectus agens et possibilis, non multiplicantur intellectus, seu potentiae intellectivae, sed una et eadem est activa, et respectiva, quia per actionem immanentem agit, et ita agit in seipsam, et agendo recipit, quia ex se educit, quod agit. Quod quidem ad completam rationem potentiae vitalis pecfectae pertinet, et ideo omnibus potentiis tam cognoscentibus, quam vitaliter appetentibus id commune est. Atque in hoc sensu posset exponi Alensis, 2 p. q. 22, memb. 3, vocans intellectum Angeli agentem, valde autem dubito, an haec fuerit mens ejus, non enim ita illum appellat, quia efficit ipsum actum intelligendi, quo cognoscit, sed quia educit potentiam intellectus possibilis in actum per acceptionem quamdam specierunm, et ita videtur ponere in Angelo intellectum producentem species intelligibiles et sic agentem, quod non admittimus.

17. Aliter inducit Albertus intellectum agentem in Angelis. — Confutatur. — Alio tandem odo Albertus 3, de Anima, tr. 2, c. 18, et in summ., 2 p., tract. 4, q. 14, memb. 3, art. 1, ad 1, et de Quatuor coaequaevis, l. 4, 1 p., q. 5, art. 11 et 12, tribuit intellectum agentem Angelis non ad producendas species, sed ad illuminandas species etiam concreatas et innatas. Sicut aliqui tribuunt nostro intellectui agenti illuminare prima principia. Hic tamen modus aut distinguit illuminationem specierum ab actu intelligendi per illas, aut eamdem actionem intelligendi vocat illuminationem specierum: at priori modo frustra fingitur tahs illuminatio, et specialis potentia ratione illius, posteriori autem modo sole nomine ponitur in Angelo intellectus agens. Prior pars declaratur et probatur, quia si talis illuminatio est actio distincta ab actu intelligendi, erit praevia ad illum tanquam causa illius, et dispositio ad illum, talhis autem actio frustra fingitur, et intelligi non potest. Quia si est specialis actio realis, necesse est, ut terminum realem habeat, maxime cum non sit actio immanens. Quid ergo est, quod per illam actionem sit? aut in quo recipitur ? Neutrum certe explicari potest, quia nec in ipsa specie potest immediate recipi, cum illa non sit subjectum accidentis, neque in intellectu, quia in intellectu passivo nihil sit praeter actus, vel species, vel habitus. Item ille terminus nec esse potest ahqua nova qualitas, ut per se notum videtur, nec modus quahtatis praeexistentis, scilicet, ipsius speciei intelligibilis, quia non est intensio, nec extensio, vel aliquid simile: nam qua ratione non potest Angelus in se efficere species intelligibiles, eadem non potest illas intendere, aut alio modo augere, vel mutare, sed solum potest eis ad intelligendum uti, nulla est ergo talis illuminatio. Sicut etiam in nobis intellectus agens nullam talem illuminationem habere potest circa prima principia, ut infra suo loco dicemus. Altera vero pars manisfesta est, quia illuminatio illa non est aliud, quam cognitio objecti per speciem repraesentati, haec autem actio non sit ab alia potentia, nisi ab intellectu passivo, seu a potentia intellectiva, quae ut efficiens talem actionem potest vocari intellectus agens, ut supra dixi. Unde per illam actionem non proprie illuminaturspecies, sed illuminatur objectum per illam repraesentatum, quia illud per talem actum manifestatur et omne, quod manifestatur, lumine manifestatur. Ac denique propter talem illuminationem, non multiplicantur intellectus Angelo, quod hic praecipue intendimus.

PrevBack to TopNext