Text List

On this page

Caput 2

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Quod sit adaequatum objectum intellectus angelici, a quo potentia intellectiva angeli propriam speciem sumit

CAPUT II. QUOD SIT ADAEQUATUM OBJECTUM INTELLECTUS ANGELICI, A QUO POTENTIA INTELLECTIVA ANGELI PROPRIAM SPECIEM SUMIT.

1. Objectum adequatum intellectus angelici dari supponitur. — In capite praecedenti fere tantum expedivimus quaestionem, an in Angelis sit intellectiva potentia, et solum in generali, ac veluti per quaedam transcendentalia praedicata naturam ejus ex posuimus: nunc ergo ad tradendam distinctiorem illius notitiam, orortet naturam ejus magis in particulari ex- ponere, et quia potentia solet ab objecto speciem sumere. ldeo ab illo initium sumimus. Solent autem Scriptores objectum hoc declarare, in particulari tractando de rebus singulis, quae sub Angeli cognitionem cadunt, prius tamen, quam ad illas descendamus, supponere oportet, intellectum angelicum aliquod habere objectum adaequatum, quia omnis potentia objectum habet, in quo et unitatem aliquam, et adaequationem requirit: unitatem quidem, quia cum ipsa sit una, licet plura attüngat, necesse est, ut sub aliqua una ratione illa respiciat, adaequationem vero, quia omnia, quae sub illa una ratione comprehenduntur, et non alia, per talem potentiam attingi poterunt, quia nec potentia ferri potest extra suum objectum, nec aliquid sub objecto contineri potest, in quod potentia ferri non possit. De hoc ergo objecto adaequato intellectus angelici prius dicere necesse est, quia omnis potentia ab hujusmodi objecto sumit speciem, et differentiam, per quam ab abis distinguatur.

2. Prima. difficultas questionts, quodnam sit praedictum objectum.— Videri autem potest diffieile adaequatum objectum intellectui angelico designare. Quia vel illud est ens aliquod particulare, seu cum aliqua determinatione sumptum, vel est ens in communi, et abstractissime sumptum: neutrum autem dici posse videtur, ergo. Prior propositio per se patet, quia disjunctio adaequata est, et per membra immediate, et contradictorie opposita sit. Minor autem quoad priorem partem probatur, quia sub quacumque determinatione ens sumatur, ullam extenditur intellectus angelicus: nam si ponatur esse ens creatum, non est adaequatum, cum Angelus etiam Deum increatum ens cognoscat, et e contrario ens increatum non potest esse adaequatum, quia neque in illud solum, neque primo et per se circa illud versatur. Item non est ens spirituale, quia etiam materialia Angelus intelligit et e converso. Neque est ens possibile, quia etiam cognoscit actualia, neque est solum ens in actu, quia etiam possibilia cognoscit, et sic de caeteris.

3. Altera jam pars probatur primo, quia si ens in communi esset adaequatum objectum intellectus angelici, quidquid sub ente continetur, sub objecto adaequato intellectus angelici comprehenderetur. Consequens est falsum, ergo. Major ex ipsa ratione adaequationis manifeste est, adaequatam enim dicitur, quia nec excedit, neque exceditur. Minor autem probatur, quia multa sunt entia, quae Angelus non potest cognoscere. Illa ergo comprehenduntur sub ente, et non sub objecto potentiae, quia si sub objecto potentiae continerentur, possent per potentiam attingi, et cognosci. Antecedens probatur inductione: nam imprimis Deus ut in se est, seu Trinitas comprehenderetur sub adaequato objecto angelici intellectus, et consequenter posset naturaliter videri, et attingi ab ipso, quod dici non potest. Item alias omnia entia possibilia, et creabilia caderent sub naturalem cognitionem Angeli, quia sub objecto illo comprehenduntur, et sic Angelus omnium entium possibilium species ex natura sua postulabit, quod credibile non est. Item gratia, et mysteria supernaturalia entia sunt, et tamen sub objecto angelici intellectus non cadunt, quia supra vires sunt intellectus angeIici. ftem cogitationes cordium videri non possunt ab Angelo. Ad haec, singularia materialia, et maxime futura contingentia sub vires intellectus angelici non cadunt, ergo multa sunt genera entium, quae sunt extra objectum angelici intellectus, ac proinde non potest ens constitui adaequatum objectum talis potentiae.

4. Secunda difficultas.— Non videri unum ad«equatum, ne una tantum species angelici intellectus absurde colligatur. — Secunda difhcultas principalis est, quia si objectum adaequatum intellectus angelici esset ens abstracte sumptum, omnes intellectus Angelorum idem objectum adaequatum haberent: consequens non videtur dici posse, quia alias omnes intellectus angelici ejusdem speciei essent, quia speciem sumunt ab objecto, ideoque ab eodem objecto eamdem speciem sument. Consequens autem admitti potest, quia Angeli differunt specie, ut supra vidimus, ergo habent proprietates connaturales specie diversas, sed proprietas prima, et maxime propria uniuscujusque substantiae spiritualis est intellectus ejus, ergo, etc.

5. Vera resolutio. — Nihilominus ex dictis certum est, aliquod esse objectum adaequatum angelici intellectus, ut ratio supra facta numer. 1. probat. Hoc autem objectum vel potest unum, et idem respectu omnium Angelorum assignari, vel unicuique proprium, et ab aliis diversum. Et utrumque secundum diversas rationes necessarium videtur. Cum enim omnes Angeli in una communi ratione substantiae intellectualis conveniant, necesse est, ut aliquod unum adaequatum objectum intelligibile commune habeant: et cum in particularibus, et propriis intellectibus differant, consequenter etiam videtur necessarium, ut in propriis ob- jectis adaequatis aliquam diversitatem habeant, ut ratio ultimo loco facta, n. 4, persuadet. Ut ergo haec explicemus, advertere oportet, duobus modis posse objectum adaequatum potentiae assignari, videlicet, aut in esse rei, seu secundum convenientiam realem, aut in esse objecti, seu in aliqua ratione formali, sub qua totum illud objectum attingitur. Quod alis verbis solet hoc objectum in materiale, et formale distingui, seu in objectum formale, quod potentia attingit, et rationem formalem, sub qua illud attingit, quae distinctio generaliter traditur in Metaphysica, et in tractatu de Anima, et in praesenti est cum proportione applicanda, et explicanda. Utroque enim modo adaequatum objectum intellectui angelico assignandum est.

6. Prima conclusio. — Objectum materiale est ens simpliciter, ut verum est. — Dico ergo primo. Objectum adaequatum intellectus angelici in esse rei, sed quod ab ipso attingitur est ens, simpliciter, et in tota sua latitudine sumptum, quatenus verum est. Haec assertio in omni intellectu creato etiam humano locum habet, ut infra suo loco dicemus. Et sumitur ex D. Thoma, quaest. D5, art, 2, dicente, intelligere habere pro objecto verum, quod conyertitur cum ente, et ideo quantum est de se, extendere se ad omnia. Sumit enim intelligere pro adaequata operatione intellectus: idem autem est objectum adaequatum potentia,, quod est objectum operationis ejus, quia potentia non nisi media operatione objectum attingit. Idem expressus docet, quaest. 55, art, 1, et 1p., quaest. 79, art. T, et saepe aliis in locis. Probatur autem ratione facta, quia intellectus Angeli omnia entia cognoscere potest, ergo omnia continentur sub ojecto adaequato ejus, quia quidquid cognoscitur a potentia ad ejus objectum pertinet, cum nihil aliud sit actu objici, quam cognosci. Sed res omnes intelligibiles ab Angelo non habent inter se communem convenientiam realem, nisi in communi ratione entis, ergo ens hoc modo sumptum est objectum adaequatum talis potentiae. Nam objectum adaequatum debet omnia complecti, quae potentiae objici possunt. Consequentiae et per se clarae sunt, et obiter sunt satis probatae.

7. Ac primum quoad ipsos Angelos respecIu sui.—Primum vero antecedens brevi inductione ostenditur: nam quilibet Angelus primo cognoscit se ipsum, ut omnes theologi pro comperto habent cum D. Thoma, dicta q. 56, art. 1. Quia unusquisque Angelus cum sit substantia spiritualis, est de se actu intelligibilis, et est maxime conjunctus suo intellectui, et commensuratus illi, ergo maxime potest Angelus seipsum intelligere. Quin potius haec cognitio sui est quasi fundamentum aliarum coenitionum, praesertim naturalium, ut infra explicabimus, ergo uniusquisque Angelus tam secundum substantiam suam, quam secundum omnia accidentia, quae in se habet, continetur sub objecto adaequato sui intellectus. Dices: ergo etiam eidem intellectus est objectum saltem partiale sui ipsius, ut intellectiva potentia est. Respondeo concedendo sequelam, neque id est inconveniens, quia potentia illa spiritualis est, et consequenter reflexiva in seipsam, et ideo simul esse potest et intelligendi facultas, et unum ex realibus objectis suis. Verum est tamen, non esse primarium objectum, in quod potentia ipsa per se primo, et directe fertur, sed esse concomitanter cognitum ab Angelo cum sua substantia, quam primario intuetur et comprehendit.

8. Secundo quoad unwm quemque respectu aliorum.—Secundo unus Angelus omnes aliosa se distinctos directe, ac proprie cognoscere potest, et ideo omnes comprehenduntur sub objecto adaequato cujuslibet intellectus angehci. In hoc etiam theologi conveniunt cum D. Thoma, dicta quaest. 56, art. 2. Et patet, quia omnis Angelus est actu, cum immaterialis sit, ergo quilibet est intelligibilis a quolibet. Probatur consequentia, qui quilibet intellectus est capax omnium intelligibilium actu ejusdem ordinis, quales sunt omnes Angeli. Et confirmatur illatio, quia si comparentur Angeli inferiores ad intellectus superiorum in ratione objecti, et potentiae, sunt illis non solum proportionati, sed etiam inaequales et inferiores, ergo facile potuerunt inferiores a superioribus cognosci, imo et comprehendi. Si vero superior Angelus in ratione objecti intelligibilis ad intellectum inferioris comparetur, sic videri potest aliquo modo excellens, et improportionatum. At hic excessus, cum sit finitus, non excludit sufficientem proportionem in ratione objecti, et potentiae cognoscitivae illius, quamvis fortasse minus perfecte illud cognoscat, id tamen non satis est, ut sub objecto ejus non comprcehendatur. Et confirmatur: nam Angeli indigent hac mutua cognitione inter se, alias nihi inter se communicare, aut agere possent, nec civi iter (ut sic dicam ) inter se communicara, aut unam veluti rempublicam inter se componere possent, quod est contra ea, quae Scriptura docet de Angelis, et contra naturam et perfectionem illorum, quia natura intel- lectualis non minus, quam humana, de se sociabilis est, et mutuae communicationis capax.

9. Objectio prima contra proaime probata.— S ecunda.— Tertia.—Objici vero solet, quia intus existens prohibet extraneum, teste Aristotele 3, de Anim., tex. 4, ergo intellectus angelicus se, et suam substantiam intuens est incapax cognitionis aliorum. Item quia alias non posset unus Angelus se aliis occultare, etiamsi vellet, quod videtur inconveniens: nam si unus hodo potest se aliis occultare, et interdum ita expedit, cur non Àngelus? Tertio objici possunt verba Justini ubi dicit: in libro Responsion. ad Christian. de diversis quaestionibus, ubi in quaest. 76, dicit: Nec intelligit, nec videt animus animum, nec Angelus Angelum, nec demon demonem.

10. Solvitur prima objectio. — Ad primum negatur consequentia, quae duobus modis potest fundari. Unus est, quia Angelus non potest simul mulia cognoscere, et ideo cum semper, ac necessario se intueatur, non potest circa alios considerandos occupari. Quae ratio aeque probaret, nihil posse Angelum cognoscere, nisi seipsum, quod absurdissimum est. Duobus ergo modis potest qui de intellectione Angeli erga seipsum sentire, uno modo quod sit actio adaequata suae virtuti et libera, et tunc respondere poterit, indigere Angelum cessatione a tali actu, ut alium intelligat, posse tamen cessare, et ita non procedere argumentum, quia neque unus Angelus fortasse potest omnes alios simul intueri, sed ut de uno cogitet, necessarium est, ut ab alio considerationem avertat. Secundus et melior modus est, quod Angelus necessitate quadam natural se intueatur; illa vero actio non sit adaequata virtuti sui intellectus, secundum quam potest simul ad alia libere intelligenda applicari et sic cognoscere simul potest alios Angelos plures, vel pauciores, juxta perfectionem intelligentiae et proportionem ad objecta, ut infra videbimus. Aliud fundamentum illius primae consequentiae esse potest axioma Aristotelis in antecedenti allegatum, de quo in tractatu de Anima dicturi sumus. Nunc breviter dicitur, id habere locum in naturis corporeis et valde limitatis, et contractis, et in potentiis materialibus, quae accipiunt species a rebus per materiale medium: in natura vero spirituali non habet locum, quia est de se abstracta a materia, ac proinde capax, ut pure et sine impedimento possit alia intelligibilia in se recipere et maxime illa, quae sunt sibi affinia et ejusdem ordinis, ut dixit D. Thomas, dicto art. 2, ad 1.

11. Solvitur secunda objectio. — Angelus non potest se aliis occultare. — Ad secundum respondetur imprimis, negando sequelam: nam esto posset unus Angelus se alteri occultare, nihilominus comprehenderetur sub objecto intellectus alterius, quia si se non occultet, ab alio videbitur: unde potius posset argumentum retorqueri, quia si unus Angelus non esset objectum intelligibile ab alio, non posset se illi manifestare, nec ab illo videri, consequens est falsum, ergo. Secundo respondetur, admittendo sequelam, nimirum, non posse unum Angelum se alteri occultare, utique quoad substantiam suam et omnia, quae in ipsa sunt, solis exceptis cogitationibus cordium, de quibus infra dicturi sumus. Hoc patebit ex infra dicendis de speciebus intelligibilibus, per quas Angeli cognoscunt. Nam si unus Angelus habet speciem innatam alterius, non potest alter impedire, quin substantiam ejus cognoscat. Quod enim impedimentum apponet ? homo enim potest se occultare, ne videatur ab alio, quia visio sensibilis ex medio pendet, quod potest interjecto corpore opaco et ablato luminoso impediri. Angeli vero cognitio nec a medio corporeo, nec a praesentia locali pendet, nec alio lumine indiget praeter intellectuale et proprium intelligentis. Nec etiam unus Angelus in usu sui intellectus, suarumque specierum ab alterius voluntate pendet. Ergo nullo modo potest unus Angelus umpedire alium, ne ipsum videat vel quoad essentiam et substantiam, et proprietates illi connaturales, vel quoad actualem existentiam, vel quoad localem praesentiam: nam de his omnibus eadem est ratio. Et a cogitationibus cordium optimum argumentum sumitur: nam illa tantum excipiuntur in Scriptura propter specialem rationem, unde est illa veluti specialis exceptio, quae regulam in contrarium respectu omnium aliorum firmat. Neque hoc est ullum inconveniens, quia nulla est in Angelis necessitas talis occultationis in caeteris rebus extra cordium cogitationes: nam sunt longe alterius conditionis ab hominibus, ut per se patet. Scio auctorem imperfecti hom. 5, in Matth., in fine, scripsisse, Angelum sanctum posse se abscondere et invisibilem reddere ante diabolum, etiamsi a loco non recedat: Quoniam (inquit) nisi voluerit Angelus bonus, a diabolo non videtur. Sed hoc imprimis ab illo auctore non asseritur fieri virtute naturali, sed virtute divina, ut indicat, tum quia dicit fieri secundum dispensationem Dei, tum etiam quia sentit, id esse speciale de bonis Angelis respectu malorum. Et praeterea hoc ipsum incertum est et sola conjectura illius Patris fundatum.

12. Solvitur tertia objectio. — Ad tertium dico imprimis, a multis dubitari, an quaestiones illae sint Justini Martyris, vel si sint, an sint purae et in omnibus veram illius sententiam contineant, et exprimant. Maxime vero in quaestione illa perplexa sunt verba et vel contraria continent, vel citata verba alium sensum habent, quam prae se ferant. Nam proxime ante illa verba dicit, quod animi (utique separati) intelligentiae sensu et seipsi vident, et quee sunt sub apsis, et preeterea Angelos, atque deemones. Et iterum post verba in objectione allegata ait: Sed intelligentiae sensu, quem disi et seips vident, et alii alios, ultro, ac citro et praeeterea omnia, qua ad corpus pertinent. Loquiturque tam de animis, quam de Angelis et daemonibus. Quapropter vel priora verba mendosa sunt et in eis superfluit verbum intelligit, ut de visione corporali exponi possint, vel referenda sunt ad intelligentiam animorum, quoad cogitationes eorum, alioqui vera non sunt.

13. Tertia progreditur inductio quonad Dewn. — Tertio, etiam Deus ipse sub objecto intellectus angelici continetur. Haec assertio aeque certa est, ac praecedentes. Quia certissimum est, Angelos cognoscere Deum, vel naturaliter abstractiva cognitione, vel supernaturaliter intuitiva: neutrum autem posset fieri, nisi Deus sub objecto adaequato intellectus angelici comprehenderetur, ergo. Probatur minor, tum quia potentia sive perfecte, sive imperfecte rem cognoscat et sive rem immediate, et per seipsam, vel propriam speciem ejus, sive mediate et per aliud concipiat, et attingat, nunquam potest extra suum objectum ferri, quia semper res cognita ab intellectu aliquo modo sub adaequato objecto intellectus comprehenditur. Unde si DEI cognitio in Angelo sit mere naturahs, Deus ut sic cognitus, seu cognoscibilis continetur sub adaequato objecto naturae angelicae proportionato. Si vero cognitio Dei sit supernaturalis, qua perfectiori modo Deus cognoscitur, necesse est, ut supponat in DEO saltem generalem rationem objecti adaequati intellectus, quia non posset intellectus elevari ad Deum perfecto illo modo cognoscendum, nisi inter ipsum intellectum et Deum aliqua proportio objecti, et potentiae supponeretur, quia potentia vitalis non potest elevari ad operandum omnino extra suum objectum, quamvis confortari supernaturaliter possit ad cog- noscendum perfectiori et altiori modo objec - tum suum, quam naturalibus viribus posset illud attingere, ut latius in praecedenti tomo explicavi, tract. 2, lib. 2, cap. 7, n. 19 et 20.

14. Quarto quoad res materiales. — Quarto, res etiam materiales tam in genere, quam in specie et individuo sub objecto adaequato intellectus angelici continentur. Hoc etiam est extra controversiam, quia haec omnia ab Ancelo cognosci possunt. Probatur, quia sunt intelligibilia saltem in potentia, ut est per se notum, et non requiritur infinita virtus, ut cognoscantur, cum queelibet talium rerum finitae perfectionis sit. Unde ex hac parte facilius cognosci possunt, quam res spirituales, quae perfectiores sunt. Neque propterea quod materialia sint, intellectui angelico a materia omnino abstrahenti sunt improportionata, quia res cognita potest esse altiori modo in cognoscente, quam in seipsa, ergo nihil obstare potest, quominus hae res materiales ab Angelo cognosci possint, ergo sub objecto ejus comprehenduntur, ergo majori ratione continentur sub objecto intellectus angelici. Probatur consequentia, quia intellectus angelicus altior et universalior est, quam humanus et licet sit a materia elevatior, hoc non potest obstare, quandoquidem multo elevatior est divinus intellectus, qui omnia materialia etiam infima distinctissime cognoscit. Confirmatur ab effectibus: nam Angel movent coelos, praesunt huic universo corporeo et homines custodiunt: quae sine cognitione materialium rerum etiam singularium facere non possent: quae omnia ex sequentibus notiora fient. Ex his ergo satis probatum est, non posse esse aliud adaequatum objectum intellectus angelici, nisi ens abstractissime sumptum, quia neque illa omnia, quae enumeravimus, sub ratione entis minus abstracta comprehenduntur: neque ens sic abstractum aliquid comprehendit, quod sub cognitione angelica aliquo modo non cadat. Recte igitur illud pro objecto adaequato constituitur. Addidimus autem, ens, quatenus verum est, esse objectum intellectus, ut distingueremus illud ab objecto voluntatis et ut designaremus formalem proprietatem entis, sub qua ad intellectum pertinet, de qua re latius in Metaphysica diximus, disputat. 8, sect. 7, num. 24. et sequentibus.

15. Secunda conclusio tripartita. — Probatur prima pars conclusionis.—bico secundo. Hoc objectum absolute sumptum non est proprium angelici intellectus, nec est specificum respectu diversorum intellectuum angelicorum, et ideo non est formale, sed potius quasi materiale, vel genericum, ac proinde sub aliqua ratione specifica, magisque formali singulis intellectibus adaptari necesse est. Prima hujus assertionis pars supponit, intellectum angelicum ab humano specie distingui. In qua parte (licet videatur Scotus dubitare, in 2, d. 1, p. 6), reliqui theologi conveniunt. Omnes enim indubitanter asserunt, Angelum, et animam specie differre, ut in praecedenti libro tactum est, et docet D. Thomas, 1 p., q. 75, art. 1 et 2, contra Gentes, cap. 94, Alensis, 2 p- quaest. 20, membr. 5. /Egidius, in 2, d. 3, p.2. quaest. 2, a. 5, Bonaventura, dist. 1, 2 p. distinctionis, artic. 2 toto, et alii ibi communiter et ad doctrinam de Anima magis spectat. Ex hoc autem principio recte colligitur, etiam intellectus Angeli et hominis specie differre, nam quorum essentia est diversa, etiam proprietas, praesertim prima, et maxime propria est specie diversa, sed intellectus est hujusmodi proprietas, ergo. Item argumentantur nes dicti auctores, praesertim D. Thomas, ex diversitate operationis intellectivae Angel, et omanimae colligendo diversitatem in substantia, at vero operatio immediatius ostendit diversitatem in potentia quam in essentia, ergo si Angelus et anima differunt specie in substantia, a fortiori in intellectu. Et ita fere argumentatur D. Thomas, dicto cap. 94, ration. ult. Denique argumentatur idem D. Thomas, 1 p., quaest. 79, art. 2, ex majori, vel minori potentialitate illorum intellectuum. Nam humanus intellectus est pura potentia in genere intelligibilium, angelicus vero natura sua postulat, ut sit semper in actu vel primo completo, vel etiam secundo, magna ex parte; nam haec diversa proprietas naturalis differentiam essentialem satis ostendit. In articulo autem octavo, ejusdem quaest.. ad 1, ait: Quod vis cognoscitiva Angelorum non est alterius generis a vi cognoscitiva rationis, sed comparatur ad ipsam ut perfectum ad imperfectum. Intelligit autem de perfecto et imperfecto essentialiter sub eodem genere, ut aperte constat ex doctrina ejus, dicta quaest. 15, art. 7 et 1, contra Gentes, cap. 3.

16. Aliquorum responsio ad promimam probationem. — Dicunt vero aliqui, intellectum humanum, et angelicum, ut sunt proprietates fluentes a diversis essentiis, esse specie diversas, et hoc tantum dictis rationibus concludi: nihilominus tamen ut respiciunt idem adaequatum objectum, esse unius speciei. Quam distinctionem de ipso intelligere Angeli, et homi- nis, tradit Ferrariensis, dicto cap. 94, S ult., dicens, non repugnare, eosdem actus, ut respiciunt operantes diversarum naturarum, esse diversos in specie, quatenus a naturis specie diversis profluunt, et nihilominus convenire in specie, quatenus ad idem formale objectum tendunt. Adducitque exemplum de visionibus hominis, et leonis ejusdem objecti visibilis : eademque distinctionem adhibet de ipsis potentiis visivis eerumdem, unde idem de intellectibus Angeli, et hominis sentit. Et hanc distinctionem generaliter approbat Cajetanus, 1 p- quaest. T1, art. 3, circa corpus articuli, ubi cum explicasset generatim, quomodo potentiae speciem ab objectis sumant, addit, illam doctrinam esse intelligendam de potentiis, ut potentiae sunt. Nam ut proprietates naturae sunt, sic distinguuntur juxta diversitatem naturarum. Nihilominus tamen idem Cajetanus, eadem 1 p., quaest. 79, art. 7, licet illam disünctionem in potentiis sensitivis externis admittat, in intellectibus eam negat, dicitque intellectum Angeli, et hominis esse omnino specie diversas, non solum ut proprietates sunt diversarum naturarum, sed etiam ut potentiae sunt habentes ordinem ad objecta. Ejusque fundamentum est, quia diversitas intellectum non sumitur ex diversitate objecti. Quod probat, quia duplex est objectum intellectus, motivum et terminativum. Primum (ait) non est adaequatum potentiae, et ideo ad distinguendas potentias sufficiens non est: secundum vero est idem in omnibus intellectibus, scilicet, entis ratio, et ideo non potest ab illo distinctio potentiarum sumi.

17. Rejicitur dicta responsio, et impugnatur primo. — Mihi vero distinctio illa de potentiis, quod, ut potentiae sunt, habeant unitatem specificam, et ut proprietates specie differant, intellecta de unitate specifica propria, et ultima, et de distinctione illi opposita semper displicuit. Primo, quia talis potentia est una simplex entitas, qua unam tantum habet differentiam specificam essentialem; quod si ahqua alia ratio formalis per modum speciei ultimae in illa consideratur, erit accidentalis tali entitati, ut in disp. Metaphysicae, sect. 1, ostendi. Si ergo eadem qualitas, quae est potentia, et proprietas secundum illas rationes in duabus speciebus ultimis ex natura rei distinctis constituitur, peto, quae illarum sit essentialis, quae vero accidentalis. Certe species illa, quae sumitur ab objecto, non potest dici accidentalis, nam talis qualitas per se primo instituitur propter suum actum, quo tendit ad tale objectum, et ita per habitudinem ad illud sumit primam differentiam essentialem, et specificam, ut in priori loco recte declarat Cajetanus, et in tractatu de Anima ostendemus. Ergo altera differentia, quam fingitur habere talis entitas, ut est proprietas talis naturae, erit accidentalis, quia solum erit differentia, in modo emanationis a tali natura, vel unionis ad tale subjectum. Sicut calor ignis, et aeris, si in absoluta essentia caloris ejusdem speciei sint, solum possunt accidentahter differre in emanatione a tali, vel tali forma aeris, aut ignis, et lumen aeris, ac lunae a sole producta, cum sint in ratione luminis ejusdem speciei essentialis, et in actione per quam a sole dimanant, etiam conveniant, solum possunt cogitari accidentaliter diversa in modo unionis ad hoc, vel illud subjectum, ut omittam ditferentiam in intensione, et remissione, quam habere possunt, quae multo magis accidentalis est. Ergo applicando distinctionem ad intellectum angelicum et humanum, profecto si comparatione ad objectum sunt ejusdem speciei ultimae, simpliciter sunt ejusdem essentiae specificae, et diversitas in modo emanationis extrinseca est, quatenus non est in ipsa qualitate, et potentia, sed tantum in modo emanationis a tali, vel tali principio. Consequens autem est per se incredibile, et contra theologos allegatos, dicentes, intellectus ipsos in sua essentia, et entitate esse differentes in Angelis, et hommnibus, et non tantum emanationes eorum.

18. Impugnatur secundo. — Accedit, quod si intellectus in se sunt ejusdem specie, etiam emanationes erunt ejusdem speciei, quia terminum ejusdem speciei producunt, licet ex diversis principiis procedant: nam hoc non facit diversitatem specificam in actione, si terminus est ejusdem rationis. Et idem cum proportione est de unione ad subjectum. Quod vero in qualitate ipsa, quae est potentia, et passio, ut est res distincta ex natura rei a modo unionis, vel emanationis, non possint intelligi plures differentiae specificae propter habitudines transcendentales, et quasi aptitudinales, quas habent ad naturam, et objectum, probatur, quia illae duae habitudines licet ratione per inadaequatos conceptus a nobis distinguantur, utraque est de ratione essentiali et specifica talis entitatis, et inter se intrinsecam, ac necessariam connexionem habent, quia intellectus, verbi gratia, humanus non manat ab anima, nisi ut est potentia habens talem habitudinem ad tale objectum media tali operatione, et ideo ut est talis potentia, habet connaturalem proportionem cum tali essentia, et postula, ut ab illa dimanet. Et e contrario ipsamet potentia secundum suam differentiam ultimam talis potentiae a tali essentia dimanat, ergo non possunt secundum ilas habitudines duae species qualitatis in illam et entitate distingui, ergo si duo intellectus ut potentiae respicientes objecta sunt ejusdem speciei, etiam ut proprietates, seu passiones in eadem specie erunt. Eo vel maxime, quod passio, ut passio, seu proprietas ut sic, non constituit speciem qualitatis distinctam a potentia, sed facit, ut potentia sit naturalis, ergosi in ratione potentiae sunt ejusdem speciei, et utraque est naturalis suo subjecto, nulla differentia specifica potest ibi cum fundamento cogitari.

19. Impugnatur tertio. — Concluditur probatio primae partis assertionis. — Atque haec doctrina non solum in intellectibus, sed etiam in voluntatibus, nec tantum in potentiis spiritualibus, sed etiam in sensibus, seu aliis principiis materialibus procedit. Unde non video, cur Cajetanus in posteriori loco rejiciat opinionem, quae distinctione illa utitur in intellectibus humano, et angelico, at in visu, vel aliis sensibus externis illa utatur, imo in priori loco generaliter illam admittat. Melius profecto Scotus, in 2, d. 1, q. 6, ad argumenta attingens distinctionem illam in operationibus, dicit, quod licet dua operationes dicantur ejusdem speciei ex parte objecti, et diversae ex parte naturae, seu principii, a quo procedunt, nihilominus simpliciter concedendum esse, tales operationes distingui specie, et tantum secundum quid esse ejusdem speciei. Quia convenientia illa in tali objecto non potest dare unitatem simpliciter, sed ad summum secundum quid, quando aliunde datur principium faciens diversitatem in specie, quia (ut optime adjungit) quaelibet diversitas specifica suflicit ad distinctionem simpliciter, non autem quaelibet identitas in aliquo sufficit ad identitatem simpliciter, quia identitas simpliciter requirit integram causam, ad distinctionem autem sufhicit quaecumque diversitas. Quo circa si intellectus humanus et angelicus eo ipso, quod manant a principiis specie diversis, habent sufficientem rationem specificae, et essentialis diversitatis inter se, etiamsi inde objectum adaequatum habeant, non habebunt ab illo identitatem simpliciter, id est, specificam, sed ad summum habebunt unitatem genericam inratione potentiae intellectivae, per quam distinguentur a sensibus, non tamen inde ha- bebunt propriam speciem talis, vel talis intellectus. Et hoc tantum suadet ratio Cajetani, nimirum, tales potentias non habere diversitatem ab illo objecto; non tamen probat habere ab illo unitatem specificam simpliciter, id est, ultimam, nec etiam probat, non habere ab illo unitatem aliquam genericam, seu subalternam. Atque hinc probata relinquitur assertio secunda quoad primam partem ejus, quia illud objectum, scilicet ens, in tota latitudine sua est etiam adaequatum intellectui humano, ergo non est proprium angelici intellectus. Unde ulterius infertur, neutrius esse objectum specificum, id est formale dans intellectui ultimam speciem ejus, imo contraria ratione posse dici genericum, et quasi materiale, quia ab ipso sumitur differentia generica, qua ad specificam quasi materialiter comparatur.

20. Probatur secunda pars intellectus Angelorum diverse speciei, specie differunt. — Secunda vero pars ejusdem assertionis eodem fere modo explicanda, et probanda est. Nam supponit intellectus Angelorum specie differre, nimirum eorum Angelorum, qui inter se specie differunt: nam si qui sunt ejusdem speciei substantialis, in eis non habebit locum haec distinctio, nec de illis est ulla difficultas, nam in objecto adaequato tam materiali, quam formali convenire poterunt, sicut intellectus humani inter se conveniunt. Quod autem in Angelis specie differentibus intellectus etiam specie differant, ex dictis in praecedenti puncto cum proportione ostendi potest, quia tanta est distinctio inter proprietates consequentes naturam, quanta est in ipsa natura, ergo si Angeli in substantiali natura specie differunt, etiam intellectus, qui sunt proprietates maxime connaturales talibus substantiis, specie distinguentur. Item operationes intellectuales Angelorum specie diversorum specie differunt ex subtiliori, universaliori, et immaterialiori modo cognoscendi, ut in sequentibus videbimus, ergo etiam potentiae intellectivae specie differunt. Neque in hac parte locum habet distinctio de intellectu ut potentia, vel ut proprietate talis Angeli: nam quae diximus de intellectu angelico, et humano inter se comparatis, eodem modo procedunt in intellectibus Angelorum diversarum specierum. Nam differentia constituens unumquemque intellectum angelicum in sua specie essentiah unica est, et considerari debet in tali qualitate, vel potentia secundum se spectata, et praecisa ab omni modo dimanationis, vel unionis. Si ergo intellectus in tali differentia conveniant, simpliciter erunt potentiae ejusdem speciei, et sive dimanent ab hac, sive ab illa substantia, vel huic, aut illi inhaereant, eamdem speciem retinebunt in essentia sua, etiamsi in principiis, vel subjectis distinguantur. Unde etiam e contrario si ab essentiis substantialibus distinctis manant proprietates specie diversae, et tales proprietates sunt potentiae, seu intellectus, etiam in ratione potentiarum, seu intellectuum specie distinguentur. Ita ergo distinguuntur intellectus Angelorum specie distinctorum inter se.

21. Objectum intellectus angelici in communi commodo se habeat ad singulas ipsius intellectus species. — Ex quo tandem fit, ut ens in communi prout est objectum adaequatum intellectus angelici respectu singulorum intellectuum in specie, non sit objectum specificum, neque formale in esse objecti, sed tantum sit genericum, et quasi materiale in esse rei. Patet ratione facta, quia est objectum commune omnibus intellectibus angelicis, unde ab illo ut sic non possunt habere, quod tales, vel tales sint, sed solum quod intellectus angelici sint. Imo si quis recte consideret, neque communis ratio, seu differentia intellectus angelici potest ab illo objecto sumi, nisi illud aliquo formaliori modo determinetur. Etenim objectum ilIud adaequatum est intellectui creato, ergo ex vi illius non magis determinatur ad intellectum dangelicum, quam ad humanum. Antecedens supra probatum est, et consequentia probatur, quia intellectus creatus immediate dividitur in intellectum humanum, et angelicam, tanquam in species essentialiter diversas, ut probatum est. Ex quibus una, scilicet intellectus humani, est species ultima, et altera subalterna, scilicet angelici intellectus. Sed hanc distinctionem non possunt habere ex illo objecto, cum utrique membro commune sit, ergo oportet, ut illud objectum aliquo alio modo ad singula illa membra determinetur. Unde a fortiori sequitur, intellectus angelicos inter se specie differentes non posse habere suas species ultimas ab illo objecto non solum ut communi intellectui creato, verum etiam neque ut aliquo modo magis determinato, communi tamen respectu intellectus angelici in genere sumpto.

22. Circa tertiam partem conclusionis varii dicendi modi. — Primus modus dicendi. — Diversitas specifica non semper ex objecto, sed aliquando a modo tendendi desumitur. — Hic dicendi aodus probabilis est, —Hinc ergo sequi- tur tertia pars conclusionis, in qua dicebamus, necessarium esse, ut illud commune objectum sub aliqua ratione magis formali ad singulas species intellectuum cum proportione adaptaretur. Circa quam partem varii possunt esse dicendi modi. Unus est, non esse necessarium, ut omnis specifica differentia intellectuum ab objecto sumatur, sed posse aliunde provenire, praesertim ex modo tendendi in tale objectum, sicut non est necesse, ut motus, vel actiones semper distinguantur ex terminis: nam diversae actiones possunt ad eumdem terminum diverso modo tendere, ut creatio, et generatio, etc. Sic ergo licet diversi intellecius in idem objectum adaequatum tendant, possunt inter se distingui specie ex modo tendendi in illud, quae varietas in modo tendendi potest multipliciter contingere. Primo quia unus tendit cum majori actualitate, et immaterialitate, quam alius, quomodo distingui potest intellectus humanus ab angelico, quia intellectus humanus in ordine ad ens intelligibile est magis potentiale, quam intellectus angelicus, quia prior potest esse in pura potentia tam ad actum, quam ad totum objectum: intellectus autem angelicus semper est in actu aliquo modo, ut capite praecedenti declaratum est. Item cum ens intelligibile sit duplex, scilicet in potentia, et in actu, intellectus humanus, qui natura sua medio corpore in actum reducitur, majorem quamdam proportionem habet cum ente intelligibili in potentia, quod materiale est et per illud incipit, et ad modum ejus caetera cognoscit. Angelicus autem intellectus ens intelligibile actu per se primo cognoscit, et ab illo incipit, et reliqua ad illum ordinem aliquo modo elevat, ut ea intelligat, et ita hi duo gradus, seu ordines intellectum, licet in adaequato objecto conveniant, possunt ex modo intelligendi distingui, in quo etiam addi potest diversitas, in modo intelligendi simplici, vel composito cum discursu, vel sine illo, et similes. Nam ex his colligunt theologi allegati diversitatem specificam inter Angelum, et animam, ergo cum proportione inde etiam sumi potest diversitas specifica intellectuum. At vero inter ipsos angelicos intellectus considerari potest diversitas in modo simpliciori, et universaliori cognoscendi intclligibilia objecta tam in actu, quam in potentia, quam diversitatem quoad modum universalitatis postea latius explicaturi sumus: quoad simplicitatem vero, seu immaterialitatem intelligi potest ex proportione ad ipsas substantias angelicas; nam una est in sua entitate subtilior, purior, et immaterialior alia, ut libro praecedenti declaravi: virtus autem proportionata est substantiae, et actus virtuti, quod in sequenti puncto magis exponetur.Hic ergo dicendi modus probabils est et illum insinuat Cajetanus, dicto art. 7, et saltem verum habet respectu objecti adaequati in esse rei, seu in ratione formali cognita, et abstracta ex aliqua convenientia real inter ipsa particularia objecta sub communi comprehensa. Sic enim sumendo objectum adaequatum sine dubio possunt diversi intellectus habere idem adaequatum objectum, et ex aliis modis distingui.

23. — Secundus modus dicendi. — Diversitas specifica ab objecto motivo macime proprio desumitur. — Secundo addi potest, quando specifica differentia intellectuum non potest ex objecto terminativo adaequato assumi, accipiendam esse ex objecto motivo maxime proprio, et intrinseco. Quae doctrina sumi potest ex D. Thoma, 1 p., q. 12, art. 4, ubi tres gradus intellectuum, supremum, infimum, et medium ponit, id est, divinum, humanum, et angelicum, eosque ex objectis maxime proportionatis, et quasi motivis singulorum distinguit. Nam intellectus divinus a sola sua essentia, quae est suum esse subsistens, quasi connaturaliter movetur ad intelligendum, et per illam solam omnia cognoscit. Humano vero intellectui connaturale est moveri ad cognoscendum a rebus in materia existentibus, licet abstractiori, et immaterialiori modo illas cognoscat, quam in se sint, et per illas ad immaterialia ascendit. Angelicus vero intellectus per se primo intelligit naturas immateriales creatas, quae sunt mediae inter Deum, et res materiales, et per illas ad Deum ascendit, materialia vero objecta quasi ex abundantia virtutis suae altiori modo, quam homo cognoscit. Potestque hic modus distinctionis ad varias species intellectum in illo medio gradu contentas applicari. Nam in supremo gradu propter summam ejus perfectionem nulla est multiplicatio, in tertio vero propter infimam conditionem nonest multiplicatio specifica, licet sit numerica in medio vero gradu distincti specifica reperitur, quae per directa motiva intrinseca, et maxime connaturalia cum proportione declarari potest. Unusquisque enim intellectus angelicus connaturaliter postulat suam propriam substantiam, a qua manat, intime intueri, et illi immediate conjungi, ac proinde ab illa per se primo ad intelligendum seipsum moveri, et excitari, et ideo unusquisque intellectus ange- licus in sua specifica, et essentiali perfectione est commensatus essentiae, a qua dimanat, et in modo intelligendi quasi adaequatur suae substantiae tanquam primo objecto intelligibili, ideoque ab illo accipit differentiam specificam. Unde non obstat, quod objectum hoc non sit adaequatum (quod Cajetanus objiciebat) quia satis est, quod sit maxime proportionatum.

24. Tertius modus dicendi. — Hneec diversitlas specifica a variis rationibus formalibus, sub quibus desumitur. — Objectio. — Solutio. — Declaratur. — Tertio potest hinc declarari haec specifica diversitas intellectuum juxta sententiam quorumdam dicentium, quod licet omnes intellectus angelici, vel creati conveniant in objecto adaequato intelligibili, ut quod cognoscitur, nihilominus in illo objecto considerari debere plures rationes formales, sub quibus a variis intellectibus cognosci potest, quia secundum illas induit varias rationes formalis objecti, per quas possunt intellectus essentialiter distingui. Nam licet objectum, quod intelligitur, sit idem, attingibile est sub diversis rationibus, et ita secundum diversas atUngibilitates (ut aiunt) potest varias species intellectibus tribuere. Qui dicendi modus in hoc potest displicere, quod principium petere, aut circulum committere videtur. Quia illae diversae rationes, seu attingibilitates, quae in objecto illo adaequato considerantur, in hoc tantum consistunt, quod potest perfectius, vel minus perfecte intelligi, aut per se, vel per aliud, primario, vel secundario, aut aliis similibus modis, at vero hae omnes et similes diversitates, seu attingibilitates solum sunt denominationes extrinsecae a potentiis, quae illis variis modis possunt talia objecta attingere, ergo non distinguuntur potentiae ex diversis rationibus, seu attingibilitatibus ejusdem objecti adaequati, sed potius ex diversitate intellectuum provenit, quod idem objectum diversis modis attingibile sit. Propter quam rationem multis non placet modus hic distinguendi intellectus ex objecto, quando alioqui in objecto reali et adaequato conveniunt. Sed nihilominus responderi potest, negando illas diversas rationes, seu attingibilitates, quae in objecto considerantur, esse tantum denominationes extrinsecas a potentis distinctis, vel actibus earum provenientes: nam ante has denominationes consideranda est aptitudo ex parte objecti, ut tali, vel tali modo attingibile sit. Nam sicut ipsum ens, in quantum ens supponitur esse verum et intelligibile ante denominationem extrinsecam a potentia intellectiva, ut in Metaphysica, loco supra citato, diximus, ita etiam supponitur esse variis modis intelligibile, scilicet, in se, vel in alio, adaequate, vel inadaequate, etc. Et declaratur exemplo: nam voluntas et intellectus distinguuntur ex objectis, non quia in re sit distinctum objectum, quod ab eis attingitur (nam idem ens cognoscitur et amatur), sed quia sub diversis rationibus ab illis potentiis attingitur, quae rationes non sunt denominationes a potentiis, sed sunt aptitudines objectivae, ut hoc, vel illo modo attingantur: ita ergo in eodem ente intelligibili possunt distingui diversae aptitudines, ut hoc vel illo modo repraesentetur et secundum illas possunt plures intellectus distingui.

25. Confirmatur. — Ad difficulates in n. 2, 3 et 4, adductas. — Et ad explicandas has varias aptitudines possunt induci, quae de proportione requisita ad intelligendum inter modum essendi objecti et potentiae dixi in superiori tomo, tract. 1, libro 2, cap. 9. Et applicari etiam possunt dicta in duobus proximis paragraphis praecedentibus. Nam intellectus humanus, quia natura sua inest animae petenti conjunctionem cum materia, ideo omnia intelligit cum aliqua habitudine, aut proportione ad materialia: hic autem intelligendi modus supponit ex parte ipsarum rerum etiam immaterialium convenientiam aliquam, vel conjunctionem cum rebus materialibus, ratione cujus de se aptae sint tali modo cognosci. Et ita licet noster intellectus habeat pro objecto adaequato terminativo ens, in quantum ens, nihilominus respicit illud, prout de se aptum est tali modo intelligi. Idemque est cum proportione in intellectu angelico: nam omnia intelligit juxta modum suum et per species accommodatas suo modo cognoscendi et ita ex parte rerum supponit aptitudinem, ut per tales, vel tales species aliter, et aliter repraesentabile sit. Et Deus ipse licet ab omni intellectu sit cognoscibilis, non tamen eodem modo ab omnibus, sed aliter a se, aliter ab intellectu creato et ab hoc aliter ut elevato, et aliter ut per suas vires operante, et aliter per hoc medium, quam per illud. Qui omnes modi licet per varios actus, et principia intelligendi exerceantur et quasi compleantur, nihilominus in Deo ipso habent fundamentum, quatenus est intelligibilis, vel secundum se, vel ut causa creaturae, et ut repraesentabilis per talem speciem, vel ut participabilis per tale, vel tale lumen. Sic ergo licet ens in quantum ens sit objectum adaequatum intellectus angelici, in eo possunt diversae rationes, sub quibus attingibilis est considerari, secundum quas intellectibus vel specie, vel quasi genere differentibus objici potest et ad illorum distinctionem, seu specificationem in genere objecti concurrere. Et per haec satis responsum est ad rationes duas dubitandi in principio positas.

PrevBack to TopNext