Text List

On this page

Caput 3

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Utrum angeli speciebus intelligibilibus ad intelligendum indigeant

CAPUT III. UTRUM ANGELI SPECIEBUS INTELLIGIBILIBUS AD INTELLIGENDUM INDIGEANT.

1. Generalis quaestio ad angelos hic restringitur. — Explicato objecto communi intellectus angelici aliquid etiam generatim praemittendum est de concursu ejus ad actus intelligendi angelicos, ut deinde ad explicandum in particulari modum cognoscendi singula objecta, seu scientiam, quam de singulis habet, accedamus. Coincidit autem talis quaestio cum hac quae proposita est, de necessitate specierum in Angelo ad actum cognoscendi: nam si tales species necessariae sunt, solum est, ut suppleant vicem objectorum, quando haec per se non possunt potentiae cooperari, et ita simul de utraque dicemus, et quaestionem restringemus ad species illorum objectorum, quae per se non possunt intellectui angelico uniri. Denique solet haec quaestio gencratim tractari in materia de omnibus cognoscitivis, potentiis, nimirum sensibus externis, et internis, et humano intellectu: nunc autem ab illis abstrahemus, solum enim de Angelis agimus.

2. Prima opinio negativa generatim. — Est igitur prima opinio, quae negat in universum, species esse necessarias ad cognoscendum. Ita docet Durandus, in 2, d. 3, q. 6, Gabriel, q. 2 ubi in art. 1, notab. 4, de sensibus externis, et internis per varias conclusiones loquitur: in art. autem 2, plures de Angelis multiplicat. Sequitur Bassolus, ibi q. 3, art. 2, in fine, Gregorius, d. 7, q. 5, art. 1, Ochamus, in2, q. 14, 15 et 16, et de sensibus addit plura, q. 17 et 18, inclinat etiam Baccarius, dicta d. 3, q. A4 et 5, et d. 6, q. 1, Gregorius aliqua ex parte d. 1, q. 3, art. 3, qui fere omnes generatim loquuntur. Unde opinio haec probari potest rationibus communibus lomini, et Angelis. Et duae videntur esse praecipuae. Una est, quia non sunt res multiplicandae sine necessitate, sed propter cognitionem nulla est necessitas ponendi species, vel aliquid, quod loco objecti concurrat ad cognitionem, ergo. Major supponitur ex illo axiomate vulgari, frustra fit per plura, quod fieri potest per pauciora. Minorem autem expendemus probando veram sententiam, et refellendo varios modos explicandi cognitionem sine concursu objecti per species. Secunda ratio Durandi supra nu. 17, est, quia species intentionalis est ejusdem speciei cum re, quam reprensentat, sed in mente Angeli non possunt esse formae, ejusdem speciei cum rebus cognoscendis ab Angelo, ergo. Minor cum consequentia notae sunt. Majorem probat prius de colore, et ejus specie rationibus particularibus, quae et in se parvi momenti sunt, et ad praesens non spectant, et ideo illas omitto. Ratio ergo ejus generalis est, quia species non ducit in cognitionem alterius, nisi ratione similtudinis: similitudo autem non est inter ea quae sunt ejusdem speciei.

3. Secunda opinio singularis Henrici. — Secunda opinio referri potest singularis Henrici, quodlib. 5, q. 14, ubi prius praecedenti opinioni consentire videtur. In principio enim quaestionis ait, frustra fingi species impressas: nam licet ponantur, nihil operari possunt ad actum intelligendi, et illis positis adhuc necessarium est aliud motivum ad actum intelligendi, quod aeque potest movere ad actum sine illis, ideoque superfluae sunt. Assumptum probat, quia species maxime ad hoc ponitur, ut objectum fiat praesens potentiae in esse intelligibili, sed hoc non potest praestare species, ergo. Probatur minor, quia vel species imprimitur ab objecto, ut in visu, et tunc supponit praesentiam objecti, vel sit ab alia causa, quia objectum habes, et sic non facit objectum praesens, quia non potest res fieri praesens, nisi ut singularis, et species impressa ab alio non potest repraesentare rem ut singularem, sed ut universalem. Ex quibus inferius a quadam littera Richardus concludit, in solis sensibus dari species, in intelleetu vero humano non dari, quia praecedit repraesentatio in phantasmate, quae illi sufficit, ut inchoet cognitionem, per quam acquirit habitus, quibus postea ad res cognoscendas in earum absentia uti potest. De Angelo vero addit, licet nec species habeat, neca phantasmatibus moveatur, aut de potentia in actum reducatur, nihilominus indigere quodam habitu scientiali, quem habet a natura congenitum, ut perfectus sit, possitque sibi praesentia facere omnia naturaliter a se cognoscibilia, quae in illo habitu virtute continentur. Atque ita hunc habitum putat esse necessarium, ut intellectus Angeli sit constitutus in actu primo sufficiente ad intelligendum. Eam- que differentiam inter haec constituit, quod si Angelus haberet species, semper ac necessario actu intelligeret omnia quorum species haberet, illo autem habitu scientiali non necessario, sed sua libertate utitur. Quam differentiam prolixo discursu probare conatur, quem omitto, quia et obscurissimus est, et nullius efficacitatis, sicut plane sunt caetera, quae retuli, ut patebit. Unde hanc opinionem late refutant Scotus, in 1, d. 7, q. 6, et in 2d. 3, q. S et 10, Capreolus, ibi, q. 2, ad argum. Henrici cont. 4. concl. ubi alios refert.

4. Tertia opinio admittens species in hominibus, non vero in Angelis. — Tertia opinio in conclusione negativa convenit cum prima, quod ad Angelos attinet, etiamsi in hominibus species sensibiles, vel intelligibiles non neget. Fundarique potest, quia licet sensus, vel intellectus hominis sit potentia activa sui actus inchoata tantum, et imperfecta, et ideo indigeat cooperatione objecti mediante specie ad suum actum efficiendum, nihilominus intellectus Angeli per solam suam entitatem est potentia activa completa sui actus, et ideo neque concursu aliquo ex parte objecti, neque specie impressa ad suum actum efticiendum indiget. Quae opinio ratione sui fundamenti tribui potest Altissiodorensis, lib. 2, Sum. tract. 5, c. 4, ait enim, Angelum videre rem existentem in proprio genere per solum suum intellectum, tanquam per medium, quod, quia intellectus Angeli per seipsum est suflficiens imago omnium, quae ab ipso naturaliter cognosci possunt, et ideo ut illas intueatur, seu actu cognoscat, solum indiget, ut velit dirigere aciem mentis supra res ipsas. Quam directionem vocat medium quo, nihil vero aliud'est, quam libertas Angeli. vel usus ejus. Hanc etiam opinionem caeteris praefert P. Vasquez, 1. p. disp. 200. Movetur fere ratione facta, quia sine speciebus facile intelligi potest in intellectu Angeli integra et universalis virtus effectiva sui actus saltem respectu connaturalium actuum, non est ergo illi deneganda. Item hoc posito vitantur omnes difticultates, quae circa species intelligibiles inveniuntur, si admittantur: ergo non est, cur tales species in Angelis ponantur. Neque obstabit, quod objectum sit ad cognitionem necessarium, quia esse potest necessarium, non ut concausa actus, sed ut determinans causam universalem per modum termini, seu materiae, circa quam talis causa versatur. Intellectus enim est causa universalis suorum actuum, et ideo ut determinetur ad talem speciem actus faciendam, aliquo deter- minante indiget, quod non est, nisi objectum: non oportet autem, ut illa determinatio fiat per efficientiam objecti, sed solum per modum termini, nam eo ipso, quo Angelus vult circa tale objectum operari, non potest, nisi tales actus habere. Sicut etiam voluntas est causa universalis sui actus, et determinatur ad hunc, vel illum actum efficiendum ab objecto, non ut a coefficiente, sed tantum ut a terminante talem actum.

5. Quarta opinio. — Substantiam Angeli per modum speciei ad alia objecta concurrere. — Quarto, et ultimo loco potest hic referri opinio, quae licet generaliter fateatur, objectum intelligibile concurrere ad intellectionem sui per se, vel per aliquod supplens vicem ejus, nihilominus negat esse Angelis necessarias species quorumcumque objectorum, etiam a se distinctorum, quia sua substantia propria potest unicuique Angelo sufhicienter deservire per modum speciei, ut rem quamcumque possit cognoscere. Quae opinio solet tribui Averroi, et Alexandro Aphrodisis, 12, Metaphysicae, text. 44 et 51, et Altissiodorensis supra et Uldaricus, libr, 4, Summae, ut refert Carthusius, n 2, d. 3, q. 5b. Potestque suaderi, quia hoc non repugnat, neque excedit perfectionem finitae substantiae, ergo non est, cur Angelis denegetur. Major probatur, quia substantia divina est repraesentativa omnium, ergo illa perfectio non repugnat substantiae ut sic. Quod autem nec substantiae finitae repugnet, probatur ex minori, quia illa perfectio non est infinita. Quod probatur, quia illa repraesentatio secundum alios fit per species, quae sunt finitae et perfectione, et numero, imo posset fieri per unam speciem accidentalem supremi Angeli, ergo est finitus effectus, et facilius fieri poterit per formam nobiliorem, qualis est angelica substantia. Unde probatur prima consequentia, quia substantia angelica nobilissima est, et forma actu intelligibilis, ergo est proportionata ad hanc intentionalem repraesentationem, ergo non est illi deneganda haec perfectio. Et confirmatur, quia nisi Angelus per suam substantiam hoc modo informaret in esse intellectuali suum intellectum, et in actu primo ad cognoscendum omnia illum sufficienter constitueret, ex natura sua esset veluti caecus, et impotens ad cognoscendum in actu secundo, quia non haberet naturalem viam obtinendi species omnium objectorum, ut in sequentibus latius objiciemus.

6. Quinta est vera sententia affirmativa. — Nihilominus communis et vera sententia est, Angelos indigere speciebus a suis intellectibus distinctis, eisque superadditis, ad concipiendum quidquid a se distinctum prosime, ac directe intelligunt. Haec est sententia D. Thomae, 1 p., q. 55, art. 1, quae cum dicta limitatione accipienda est: nam de modo, quo Angelus seipsum et Deum cognoscit, postea disputat. Et ita illam opinionem intelligunt, et sequuntur Cajetanus et alii, Ferrariensis 2, contr. Gent., cap. 96, Capreolus, in 2, d. 3, q. 2, art. 1, concl. 4 et in 3, ad argumenta contra 3 et 4, concl. et ibi Hervaeus, q. 4, art. 2, /Egidius, 2 p., ejusdem distinctionis, q. 2, art. 1 et 2, per varia dubia: et ibidem Argentina, q. 2, art. 4, Richardus, art. 6, q. 1. Bonaventura, 2 p., distinctionis, art. 2, q. 2, Scotus, q. 8 et 10, Major, q. 3, Albertus art. 15, et in summa, tract. 4, q. 19, art. 11, Alensis, 2 p., q. 24, memb. 2 et 3, Marsilius, in 2, q. 7, art. 1, Aureolus, in 2, d. 11, q. 2, quamvis enim speciem cum actu confundere videatur, nihilominus ipsas species supponit. Imo etiam Henricus, quodlib. 4, q. 7, videtur has species in Angelis supponere, saltem ad alias res extra se ipsos cognoscendas, et quodlib. 1, q. 12, sentit ab objectis illas desumere, quod postea videbimus. Praeterea de his speciebus exponit D. Thomas, lect. 10, in libro de causis, propositionem illius auctoris 10: Omnis intelligentia plena est formis, quam dicit esse 177: apud Proclum sub his verbis: Omnis intellectus plenus est specierum. Similemque sententiam colligit idem D. Thomas, dicta q. 55, art. 1 et 2, ex Dionysio, de divin. Nominib., cap. 4 et 7, in utriusque principio, nam per rationes rerum, quas ibi dicit Dionysius esse in Angelis, non a rebus divisibilibus, aut sensibilibus acceptas, sed a divina sapientia inditas, species intelligibiles D. Thomas intelligit. Allegari etiam solet cap. 5, ejusdem libri, quia in fine illius dicit, exemplaria, et rationes rerum unite, et simplicissime esse in divina mente, et inde inferioribus communicari. Tribui etiam solet Augustino, in libris maxime de Genesi ad litteram, quatenus dicit, fecisse Deum in mentibus angelicis intelligibili modo omnia, quae in propria existentia creavit, cujus loca infra tractando de cognitione vespertina et matutina Angelorum latius expendemus, et in sequentibus nonnulla obiter attingemus.

7. Enundatur vera sententia per sex propositiones.— Prima propositio.—Ut ergo ratione et discursu hanc sententiam confirmemus, paulatim per varias propositiones procedendum est. Et imprimis supponimus, de ratione intellectionis, imo et cognitionis esse, ut per quamdam assimilationem intra mentem intelligentis fiat. Hoc fundamentum videtur esse veluti dogma, et principium in philosophia, et theologia communi consensu receptum, et ab ipsa experientia acceptum. In sensibus enim externis, praecipue in visu, qui maxime est sensus disciplinae, experimur, visionem fieri per quamdam intentionalem assimilationem videntis ab objectum visum: idem fieri videmus in interiori sensu, seu phantasia et consequenter etiam in intellectu humano corpori conjuncto, non enim cognoscit, nisi convertendo se ad phantasmata, et ad instar eorum aliquam in se similitudinem formans. Propter quod philosophi animam locum formarum appellarunt, quos in hoc laudat Aristoteles 3, de Anima, capite quarto. Ubi etiam ait, intellectum intelligendo fieri ipsum intelligibile, utique per quamdam assimilationem. Et Augustinus, lib. 11, de Trinit., cap. 2, dixi, visum videndo, re visa, media ejus simihtudine informari, quod idem cum proportione in intellectu, et re intelligibili invenitur. Praeterea in ipso etiam intellectu divino cognitio est per quamdam assimilationem, et ideo ideae omnium rerum in intellectu divino ponuntur, et divino verbo, quod per intellectum procedit, specialiter attribuuntur. Et ex eodem principio theologi potiorem rationem reddunt, ob quam verbum divinum procedit. ut filius, nimirum, quia procedit per intellectum, et intellectus processio est quaedam assimilatio, seu repraesentatio, ut tradit D. Thomas, 1 p., q. 27, art. 2 et 4, et late exposuimus, lib. 1i, de Trinit., c. 5 et 6. Hinc ergo aperte concluditur, etiam Angelos intelligere per quamdam assimilationem et intelligendo fieri id, quod intelligunt in quodam esse repraesentativo, seu assimilativo. Probatur, quia intellectus angelicus est medius inter divinum et humanum, ergo si in extremis intelligere illo modo fit, etiam in medio. Probatur consequentia, tum quia de intellectu angelico nos judicare non possumus, nisi vel ex nostro, tribuendo illi perfectiori modo ea, quae ad intelligeutiam, et cognitionem pertinent, vel ex divino, tribuendo illi excellentiorem quamdam participationem et imitationem ejus: tum etiam, quia illa proprietas intellectionis, quod assimilativa sit, non provenit ex particulari conditione hujus, vel illius intellectus, sed ex proprietate naturah intellectivae facultatis, ut intellectus est, quae in hoc consistit, ut perficiatur et in actu constituatur, trahendo ad se res intellectas per rationes earum, sicut e contrario voluntatis proprietas naturalis est ferri, et inclinari ad res amatas, ut recte tradit D. Thomas, 1 p., ubi supra, et q. 16, a. 1, et q. 82, art. 3, unde, sicut Angelus amat, efficiendo pondus in rem amatam, ita intelligit, efficiendo in se aliquam similitudinem rei intellectae.

8. Secunda propositio.—Secundo huic principio adjungendum est aliud, quod ex illo infertur, nimirum, angelicum intellectum, ut praeexistentem actuali intellectioni, vel ordine durationis, vel naturae debere supponi in actu primo constitutum, sufficiente ad formandam in se expressam similitudinem rei intellectae. Probatur, quia actus secundus supponit actum primum proportionatum, sed actus secundus intelligendi consistit in actuali assimilatione, etiam in intellectu angelico, ergo supponit ordine naturae intellectum angelicum sufficienter constitutum in actu primo ad formandam in se similitudinem expressam rei intellectae. Et declaratur praeterea ex extremis ut in priori puncto factum est, nam in intellectu humano, quia est tale in pura potentia, praecedere debet actus aliquis primus, quo reddatur potens ad eliciendum actum secundum, sicut Aristoteles demonstrat, lib. 2, de Animma, c. 4et 5, et ibi latius tractatur. In divino autem intellectu secundum se spectato non invenitur proprie actus primus et secundus, quia essentialiter et formaliter est suum intelligere, quod intelligere eminentissimo modo omnia repraesentat et rerum omnium exemplaria continet. Tamen si secundum rationem praeintelligamus Deum quasi in actu primo constitutum ad eliciendam nostro concipiendi modo intellectionem, concipi necessario debet, ut constitutus per suam essentiam eminenter continentem omnia in actu primo perfectissimo, et eminentissimo ad formandum in sua mente conceptum repraesentantem omnia, et omnium exemplaria, et ideas in se continentem. Ergo idem cum proportione tribuendum est medio intellectui angelico, propter rationes prius factas.

9. Tertia propositio. —Hinc tertio addimus, commune esse intellectui angelico cum alis, ut ad intellectiones suas non tantum potentia intellectiva, sed etiam res intellecta aliquo modo cum illo concurrat. Ita ut axioma illud philosophorum, ea objecto et potentia oritur notitia, etiam in Angelis locum habeat. Est autem illud axioma de nobis traditum ab Augustino, lib. 9, de Trinitate, cap. 12, ubi, /iguido (in- quit) tenendum est, quod omnis res, quamcumque cognoscimus, congenerat ea nobis notitiam sui. Ab utroque enim notitia paritur, cognoscente et cognito. Et loquitur aperte de notitia intellectus, et de visione idem dicit, l. 11, c. 2. In Deo autem quia non est intelligere factum, sed intelligere per essentiam, ipsum potius est causa rerum extra Deum intelligibilium, quam effectus earum, nihilominus tamen, si modo nostro concipiendi ipsum intelligere divinum per modum actus secundi eliciti ab intellectu concipiatur, etiam intelligitur esse ab objecto cognito, nimirum ab ipsa essentia divina, ut continente formaliter vel eminenter quidquid intelligibile est, quae ut sic est adaequatum objectum actu intelligibile a divino intellectu, ergo eo modo, quo sine imperfectione, et secundum rationem concipimus, intellectionem divinam esse ab intellectu divino, cum proportione concipere debemus esse simul ab objecto intelligibili ejusdem intellectus. Dico autem cum proportione, tum quia excludenda est omnis imperfectio, et intelligenda emanatio secundum rationem tantum et modum concipiendi nostrum, non secundum rem: tum etiam, quia Deus seipsum tantum intelligit, ut primarium objectum, caetera ut secundarium, et ideo sola essentia divina est proprium objectum, a quo cum intellectu concipitur esse intellectio divina, reliqua vero objecta secundaario intelligibilia, non secundum se, sed prout 4n essentia eminenter continentur, notitiam sui pariunt, licet illam terminent secundario, etiam prout in se sunt. Ergo etiam in intellectu angelico intellectio procedere debet ex objecto et notitia aliquo modo ipsi proportionato, qui a nobis consequenter explicandus erit. Consequentia probatur, tum rationibus factis in primo puncto, quia de intellectibus mediis non possumus non nisi per aliquam proportionem ad extrema judicare: tum etiam quia dictum est, intelligendi facultatem antequam concipiatur actu intelligens, debere praeintelligi sufficienter constituta in actu primo, ad formandam in se similitudinem rei intellectae: non potest autem ita constitui, nisi per ipsum objectum aliquo modo ipsi conjunctum, utique vel per seipsum, vel per aliquam ejus similitudinem, aut eminentiam, ergo. Minor nunc solum probatur, quia non potest alius modus cum fundamento cogitari, patebit autem magis ex dicendis.

10. Quarta propositio. Quarto hinc concludo, non posse intellectum angelicum per seipsum solum esse constitutum in sufticienti actu primo per modum proximi principii ad intelligendum omnia intelligibilia ab ipso. Probatur proportionali discursu, quia intellectus humanus per se nude sumptus non est integrum activum principium suae intellectionis, ut ex tractatu de anima suponimus, et infra dicemus, et ex tertia suppositione sufficienter probari potest. Item intellectus ipse divinus, si modo nostro concipiendi apprehendatur, ut principium quo proximum intellectionis suae, non est principium integrum, sed cum illo concurrit ipsa divina essentia, ut objectum actu intelligibile, ergo signum est, hunc modum eliciendi intellectionem quasi partialiter in ratone principii proximi non convenire intellectut, quatenus talis, vel talis intellectus est, sed simpliciter ex praecisa ratione intellectus, ac subinde convenire omni intellectui, et consequenter etiam angelico, licet unicuique secundum suum modum, et secundum gradum perfectionis suae conveniat. Praeterea argumentor in hunc modum, quia de ratione intellectionis generaliter est, ut sit ab objecto et potentia, ut probatum est, ergo in Angelis non potest esse a sola potentia, ut a principio proximo, nisi ipsa potentia intellectiva Angeli virtute in se contineat omnia obiecta intelligibilia ab ipsa, sed non potest hoc illi attribui, ergo neque activitas completa suarum intellectionum. Utraque illatio est per se clara.

11. Progreditur ipsa secunda probatio. — Minor vero, nimirum non posse illam continentiam virtualem intellectui angelico attribui, probatur, quia ilia eminentia esse non potest, nisi vel in essendo, ratione alicujus virtutis; vel m repraesentando, ratione alicujus assimilationis, nullus enim alius modus excogitari posse videtur: neuter autem illorum est verisimilis. Non prior, quia substantia Angeli non continet eminenter res omnes intelligibiles ab ipso: neque etiam posterior, quia intellectus, ut intellectus, non habet per seipsum illam virtualem repraesentationem, quia nec intellectus humanus illam habet, nec intellectus divinus praecise spectatus, et non ut includit essentiam, nec per illam quasi actuatur, ergo non potest cum fundamento intellectui angelico tribui. Accedit, quod licet in intellectu divino tahs virtus repraesentativa intelligeretur, conveniret illi ratione substantiae divina eminenter continentis omnia, cujus velut proprietas concipitur: angelicus autem intellectus est potentia manans a substantia ita limitata, ut extra se nihil eminenter contineat, ergo non est, unde habeat tam eminentem virtutem ac- tivam ac repraesentativam. Tandem confirmatur hoc, quia alias intellectus angelicus nudus et carens omni alia forma vel habitu, esset sciens in actu primo omnia intelligibilia ab ipso, ac subinde sciret in actu primo, et posset contemplari in actu secundo omnes res possibiles etiam nunquam futuras, sicut caeteras, quae futurae sunt. Et quamcumque rem, etiam Deum ipsum posset immediate ac directe contemp!ari, imo etiam omnia actu consideraret necessario, quia non posset per voluntatem magis ad haec, quam ad illa consideranda applicari, quae omnia falsa sunt: quomodo autem sequantur et quomodo improbanda sint, pendet ex sequentibus, et ideo postea dicetur.

12. Quinta propositio. — Quinto addo, nullum intellectum angelicum constitui in actu primo completo et proximo ad intelligendum res alias ab Angelo intelligente distinctas per solam substantiam Angeli intelligentis. Supponimus enim substantiam Angeli esse distinctam ab intellectu, et ideo hanc propositionem addimus, quam docet D. Thomas, dicta q. 55, art. 1, et consentiunt omnes auctores pro nostra sententia allegati, et Gregorius et alii, qui saltem aliquas species in Angelis admittunt. Dixi autem, ad intelligendum res alias extra intelligentem, quia de cognitione sui est specialis ratio, ut capite sequenti videbimus: loquimur autem de cognitione rei directe et in se immediate, nam si per alium medium cognoscitur, tunc species et cognitio ejus sunt principium cognitionis alterius, ut infra de cognitione Dei dicemus. Ratio ergo assertionis sic expositae est, quia substantia Angeli cujusque finita est, et non continet formaliter, nec eminenter res a se distinctas, ergo non est per se sufficiens, ut per modum objecti vel habentis vicem objecti, constituat suum intellectum in actu primo et proximo ad intelligendum res alias a se distinctas. Probatur consequentia, quia objectum intelligibile comparatur ad intellectum, qui illud intelligit, per modum formae: at vero potentia non actuatur per formam, nisi quoad ea, quae in ipsa continentur, ergo cum substantia Angeli res a se distinctas nullo modo contineat, non potest per illam in actu primo sufflicienter constitui, ut illas propria cognitione, et prout in se sunt intelligat: de hac enim cognitione praecipue agimus. Atque haec est in summa ratio D. Thomae, in dicto articulo primo.

13. Objectio contra rationem D. Thome. — Sustinetur ratio D. Thome, distinguendo duplicem modum concurrendi loco obyecti. —Aliqui- bus autem non satisfacit, quia ad repraesentandum omnia intentionaliter et per modum objecti, aut quasi instrumenti vices ejus gerentis, non est necessaria perfectio simpliciter infinita, et ideo nec nccessaria est continentia eminentialis omnium. Sic enim est species intelligibilis substantiae repraesentare potest illam, licet ipsam eminenter non contineat. Et posset Deus facere unam speciem intelligibilem, quae ex parte objecti esset principium intelligendi omnia, quae unus Angelus intelligere potest, etiamsi non haberet infinitam perfectionem, nec continentiam eminentialem, sicut nunc fecit unam potentiam intellectivam, quae omnia illa cognoscere valet, ergo ad talem repraesentationem nec infinita perfectio, nec conunentia eminentialis necessaria est, ergo poterit unicuique Angelo per suam substantiam convenire. Nihilominus existimo, rationem D. Thomae optimam, ac fere demonstrativam esse, si recte expendatur. Explico autem et urgeo illam hoc modo. Nam duobus modis intelligi potest, quod una res sit principium proximum ex parte objecti, seu medium, quod incognitum vocant ad cognoscendas res alias. Primo per modum seminis, seu instrumenti ad hoc principaliter instituti, ut vicem alterius subeat et loco illius concurrat, et ita sit medium ad cognoscendum illud. Secundo potest res aliqua esse principium cognoscendi alia, non quia per se primo sit instituta ad repraesentandum illa, sed quia cum sit res omnino absoluta ab hac transcendentali habitudine, ex perfectione sua vim habet ducendi in cognitionem aliorum per modum principii proximi in ratione objecti intelligibilis et medi sufü- cientis ad res alias directe et perfecte cognoscendas.

14. Primo modo concurrenda procedit objectio.—Objectio ergo procedit de medio prioris generis. Tales enim sunt species accidentales sensibiles, vel intelligibiles, sunt enim quasi instrumenta, vel semina objectorum, et ideo non oportet, ut illa eminenter contineant, neque ut habeant aequalem perfectionem cum illis. Et eadem ratione posset Deus efhicere unam speciem inteligibilem repraesentantem plura, vel etiam infinita intelligibilia ab ahquo Angelo sine eminentiali continentia illorum, quia solum haberet instrumentalem, seu quasi seminalem concursum, et consequenter sine infinita perfectione, nisi valde secundum quid, nimirum in modo illo repraesentand, qui simpliciter imperfectus est, ut in sequentibus latius dicetur. Et hoc etiam tantum pro- bat exemplum de intellectu, nam unus potest esse principium proximum ad intelligendum plura, et infinita saltem uccessive sine continentia eminentiali objectorum intelligibilium, quia respectu illorum magis ut passiva potentia, quam ut activa comparatur, nam ut activa est, non est virtus rei intellectae, sed intelligentis, et ideo nec infinita perfectione ad illam efficientiam indiget, nisi tantum secunium quid, et in tali genere potentiae. Et eadem ratione substantia ipsa unius Angeli intelligentis potest esse principium radicale et principale intelligendi inmumeras res a se distinctas sine continentia eminentiali earum, quia in eo influxu non operatur quasi loco ipsarum rerum intelligibilium, nec quia eas contineat, sed operatur virtute sibi connaturali et consentanea gradui talis naturae, ad quam propria formalis perfectio suflicit, utique quoad influsum principalem ex parte intelligentis ad intelligendum requisitum, ultra quem necessarius est influxus potentiae et objecti, ut declaratum est.

15. De secundo modo non item. — Confirma-tur.—At vero si substantia Angeli intelligentis esset sufficiens principium intelligendi omnia a se distincta etiam quoad influxum necessarium ex parte objectorum, id non haberet dicto priori modo, id est, per modum instrumenti aliorum objectorum per se instituti ad supplendam vicem illorum, ut per se notum est: quia una substantia praesertim perfecta et integra, spiritualis ac simplex, qualis est substantia angelica, non est per se et ab intrinseco oordinata ad inserviendum alteri substantiae creatae, neque est instituta, ut sit quasi semen, vel instrumentum ejus; ergo ut substantia unius Angeli esset medium ad cognoscencas res distinctas, oporteret, ut esset tale medium posteriori modo supra declarato, scilicet, quod ex vi suae absolutae perfectionis ad hoc sufticiat. Hic autem modus intelligi non potest, nisi talis substantia eminenti aliquo modo res ahas contineat; cur enim vicem aliorum objectorum intelligibilium, quorum non est instrumentum, neque semen, supplere poterit, nisi illa in se contineat aliquo modo? Non continet autem formaliter, ut per se patet, nec instrumentaliter (ut supponitur,) ergo non superest, nisi eminentialis modus: quis enim alius excogitari potest? Et declaratur accommodato exemplo: nam una substantia non potest supplere vicem alterius ad generandum, vel aliquid aliud agendum, nisi vel sit instrumentum, seu semen ejus, vel illam eminenter contineat, ergo similiter non potest una substantia vicem alterius gerere in ratione objecti intelligibilis nisi illam eminenter contineat, cum ejus semen intellectuale, aut instrumentum non sit, ut supponitur. Et confirmatur, nam ipsa divina substantia non esset ratio sufticiens intelligendi omnia, nisi omnia eminenter contineret, ergo multo minus id esse potest substantia creata, cum caetera eminente non contineat.

16. Accedit, quod notandum est, quia illa substantia, quae est medium cognoscendi alia hoc posteriori, et eminenti modo, non est medium incognitum, sed oportet ut sit medium cognitum, itaenim Deus per suam substantiam omnia cognoscit, ut illam per se primario cognoscendo, secundario caetero cognoscat. Et videntes Deum per essentiam ejus loco speciei intelhgibilis, ita per illam quasi speciem vident creaturas, ut in ipsa essentia cognita illas videant, neque ahter illas videre possint per tale medium, ut ostendi in superiori tomo, libr. 2, de attributis Dei negativis, cap. 25, praesertim a num. 50. At vero Angelus non potest per seipsum tanquam per medium cognitum alia omnia a se distincta cognoscere, ut in sequentibus videbimus, ergo neque potest per suam solam substantiam, tanquam per speciem, seu per medium incognitum illa cognoscere. Unde e contrario fit, ut si quid possit Angelus cognoscere per-suam substantiam, tanquam per medium cognitum, ad talem modum cognitionis non indigeat propria specie talis rei, sed per suam substantiam in actu primo sufficienter constituatur, sicut de proprietatibus, vel actionibus ejusdem Angel postea dicemus. Denique hic etiam facile intelligitur, cur, et quomodo ex limitatione angelicae substantiae optime inferatur, non esse sufliciens medium ad omnia alia cognoscenda, qui oporteret, ut alia eminenter contineret; non posset autem Angelus eminenter continere omnia cognoscibilia ab ipso, nisi esset infinitae perfectionis simpliciter, tum quia ila sunt infinita, seu in infinitum multiplicabilia, tum etiam, quia si eminenter illa contineret, posset illa efficere, cum tamen multa sine virtute infinita fieri non possint, cum non nisi per creationem fieri possint. Denique fieri non potest, ut substantia minus perfecta eminenter perfectiorem contineat: unus autem Angelus caeteros omnes cognoscere potest propria cognitione, et in seipsis, ergo, ut per eminentialem continentiam omnes cognoscat, oportet ut nullum superiorem habeat, aut habere possit, ac proinde, ut infinitae perfectionis sit.

17. Sexta propositio.— Notationes pro pro banda propositione. — Probatur jam mater ialia objecta non cooperari effective cun Angelis ad suam cognitionem.—Sexto dico, intellectum Angeli non juravi immediate ab aliis rebus omnibus, quas extra se cognoscit, tanquam ab objectis immediate cooperantibus ad sui cognitionem cum intellectu Angeli. Haec assertio est contra nonnullos ex auctoribus citaüs, praesertim in prima opinione, qui cum supponant, cognitionem non fieri sine concursu objecti cogniti etiam in genere causae eflicientis, nihilominus negant esse necessarias species, quia objectum ipsum per seipsum potest cum intellectu Angeli intellectionem sui effticere. Ita sentiunt Gabrie!, Ochamus, Gregorius et latius, ac expressius Bassolus, distin. 3, quaest. 3, art. 3, 8 Dico igitur, et quaest. 4, art. 2, imo etiam Scotus, quaest. 10, ante solutionem argumentorum in hoc consentit, licet alias species non neget. Ut ergo assertionem probemus, accipere oportet solas res intelligibiles ab Angelo ab ejus substantia distinctas: nam (ut jam monui) a cognitione sui nunc abstinemus, item proprie loquimur de aliis substantus creatis: quia de divina est specialis difficultas infra tractanda. I:t praeterea hic sotum loquimur de rebus, quas Angelus potest immediate in seipsis, ac directe cognoscere: sic autem non potest intelligere substantiam Dei naturaliter, nec per Dei speciem, nec per essentiam, ut postea dicemus. Agimus ergo de substantiis creatis, sub quibus accidentia comprehendimus, quae in ipsis, et cum ipsis cognoscuntur, vel quomodocumque cognoscantur, eadem ratio cum proportione de illis est, ac de substantiis, ut postea etiam dicemus. Denique distinguere oportet inter spiritualia, et materialia objecta: nam illa sunt actu intelligibilia, haec vero in potentia tantum, et ideo in prioribus peculiaris est difficultas, an objectum intellicibile actu, etiamsi sit substantia distincta ab intelligente, possit per sei psum coefticere actum quo ab alio intelligitur, simul cum intellectu ejus: quam questionem de possibili, et de facto in capite sequenti tractatibus. At in substantiis materialibus non solum videtur clarum posse cognosci ab Angelis sine eflectiva cooperatione ipsorum objectorum, sed etiam videtur evidens, talem cooperationem secundum naturae ordinem non esse possibilem. Prior pars probari potest, tum quia est magna impertectio, quod Angeli in suis actibus ab objectis materialibus efficienter pendeant: tum etiam, quia alias non possent videre hujusmodi obiecta, nisi intra certum spatium, seu distan- tiam, quod est contra omnes, et contra perfectionem Angelorum. Sequela patet, quia res materialis non potest efficere ai quamcumque distantiam, sed intra certum spatium. Imo justa communem sententiam necessarium esset, ut Angelus esset indistans, seu substantialiter praesens, et propinquus rei cognoscendae: quia non posset res materialis habere talem eflicientiam per medium, alias non per seipsam, sed per aliquam speciem ab ipsa manantem infiueret in actum intelligendi angelicum, quod est contra hypothesim, quia de hoc influxu nunc tantum tractamus: nam de alia specierum efficientiam non esset capas medium talis actionis, ergo oporteret objectum esse omnino proximum, et indistans, quia juxta communem pnilosophorum sententiam res saltem materialis non potest agere immediatem distans.

18. Probatur deinde imo talem cooperationem esse impossibilem. — Confutatur aliquorun rcsponsio.— Ukerius vero probatur altera pars, quod talis efficientia sit impossibilis, quia non potest res materialis immediate, et per se efficere in rem spiritualem, praesertim virtute innata, ac mere naturali, etiamsi talis efticientia sit partialis, ergo non potest materiale objectum per se influere in spiritualem actum intelligendi Angeli. Ad quam rationem respondent aliqui, materiale objectum illuminari ab ipso Angelo, ut possit in actum ejus influere. Verumtamen haec illuminatio ficta est, nullo enim fundamento, vel indicio nititur, et praeterea vel est insufficiens, vel impossibilis. Nam si materialis sit, erit aeque insufliciens, ut objectum effticiat spiritualem actum, et aliunde est praeter naturam spiritualis objecti materiale lumen eflicere, si autem sit spiritualis illuminatio, oportebit per illam produci aliquod lumen spirituale, quod in objecto materiali, imo etiam in medio recipiatur, quod impossibile est vel omnino, vel saltem secundum naturae ordinem, de qua re iterum infra sermo redibit.

19. Responsio Durandi. — Hejicitur primo. — Propter quod Durandus, quem alii sequuntur negat esse necessariam hanc eflicientiam objecti intelligibils in actum intelligendi angelicum. Sufficere tamen putat, solam praesentiam objecti in se, vel in causa sua, aut effectu, ut ab Angelo cognoscatur eo modo, quo est. Nam eo ipso, quod hoc objectum est intelligibile, et haec potentia est intellectiva, posita sufticienti praesentia objecti per existentam objecti, vel aliquam propinquitatem (si fuerit necessaria) ad intelligentem, sequetur intelletio sine eflicientia obiecti. Quia necessitas objecti praesentis non infert causalitatem ejus, praesertim effectivam, ut Gabriel, Gregorius, et Bassolus colligere videntur, sed invel esse conditionem necessariam, vel ad summum esse causam quasi materialem, non ex qua, sed circa quam tahs actus versatur, quae potius est terminus necessarius habitudinis ejus. Sed haec respons?o imprimis destruit principium supra positum, quod ex objecto, et potentia notitia procedit: nam illud de processione, tanquam a principio efliciente inte!- ligitur. Et in hoc sensu probatur ratione supra facta, quia potentia cognoscitiva, vel intellectiva per se non sufficit similitudinem actualem objecti intelhgibibhs in se efficere, cum illud in sua praecisa entitate non contineat, et ideo indiget objecto, ut ab eo juvetur ad formandam in se expressam imaginem ejus. At vero ad hoc non juvatur potentia per solam praesentiam extrinsecam rei intelligendae, secundum realem existentiam ejus, vel localem propinquitatem, si nihil cum ea efficit, ergo non suffticit illa objectiva prassentia, ut sequatur in Angelo intellectio, nisi vel supponatur in potentia aliqua objecti similitudo, vel per ipsum objectum fiat. Et hoc possumus ex sensibilibus confirmare, per quae nos ad intelligibilia manu ducimur. Nam ut visus noster videat, non satis est, ut objectum visibile sit praesens, et sensus ipse visivus sit, sed oportet, ut visus a visibili ad videndum juvetur, coeftficiendo aliquo modo, et quia non potest per seipsum concurrere cum visu, emittit formam aliquam, quae vice sui visum actuet, et cum illo visionem efficiat, ergo pari ratione in objecto intelligibili necessaria est cooperatio praeter praesentiam, et ad iliam cooperationem non sufficit praesentia extrinseca objecti, nisi aliquo modo ipsi potentiae intime uniatur.

20. Secundo. — Accedit, quod in actuali cognitione non potest satis explicari, quomodo haec praesentia extrinseca objecti et necessaria, ct sufficiens sit ad cognitionem. Nam in intellectu quaedam est intuitiva cognitio, alia abstractiva. Ad priorem supponi quidem debet realis existentia objecti aliquo modo, sed haec non satis est, ut eo ipso, quod res est, Angelus illam intueatur, alias semper necessario intueretue actu omnia, quae sunt, quia juxta contrariam sententiam ut sequatur visio, satis est, quod hoc sit visibile, et illa potentia sit visiva. Nec potest dici aliqua non videri propter nimiam distantiam, quia in visione intel- lectuali non est necessaria localis propinquitas, snificit ergo realis praesentia existentiaee. Nec etiam dici potest, licet objectum intellisibile sit ex se suflicienter praesens, non statim necessario videri ab intellectu, quia non appLEcatur per liberam voluntatem, cui subest. Nam licet haec libertas cognoscendi vere asseratur, nihilominus in illa sententia explicari non potest usus ejus. Nam si obiectum praesens non excitat intellectum, nec in eo supponitur ahquil repraesentativum talis objecti, quomodo poterit voluntas libere applicare intellecetum, ut ex multis objectis ex parte sua aeque praesentibus, haec consideret potius, quam ila? Nam haec electio, sine aliqua praecognitione eorum, inter quae sit, intelligi non potest, ergo vel ex necessitate naturae sequitur intellectio, et tunc omnia necessario videbuntur, vel per voluntatem non poterit applicari intellectus ad haec potius, quam ad ilia actualiter intuenda. Quomodo autem haec difficuktas cesset, positis speciebus, infra dicemus.

21. Responsio adversariorum. —n abstractiva vero cognitione certum est, non requiri prae esentiam obiecti existentis, quia talis cognitio ab hujusmodi praesentia absirahit undeabstractiva dicitur, et tamen illa etiam cognitio non est praesentia. Respondent, abstractivam cognitionem supponere intuitivam ejusdem rei, vel saltem causae ejus, aut effectus, quo viso cognoscitur, et hoc modo aiunt objecti praesentiam sufficere ad intuitivam cognitionem, sine alia efficientia objecti; ex intuitiva vero cognitione relinqui abstractivam, ac subinde objecti praesentiam mediate sufticere ab abst"activam cognitionem.

22. Refutatur. — Effugium. —Obstruitur. — Sed contra hoc est primo, quia Angeli non solum habent abstractivam cognitionem eorum, quae aliquando viderunt intuitive, aut ex his, quae intuiti sunt, agnoverunt, sed multa etiam directe intelligunt abstractive, quorum cognitionem per nullam intuitivam cognitionem assecuti sunt. Alioqui Angeli ex natura sua tantum haberent eam scientiam de rebus, quam actibus suis consecuti essent, quod esse falsum, infra videbimus. Secundo ut cognitio abstractiva fundetur aliquo modo in praecedenti existentia objecti, non satis est, quod illud extiterit, »ed oportet, ut ex illius praesentia aliquid in intellectu relictum sit, per quod possit abstractive cognosci: namsi desiit esse, et nihil in intellectu reliquit, non poterit postea magis cognosci, quam si nunquam fuisset, ut patet manifeste in memoria: nam licet ob- jectum existat, si dum existit, non videtur, non potest magis relinquere sui memoriam, quam si nunquam fuisset. Si autem aliquid elinquit, ergo per illud postea concurrit effective ad cognitionem sui abstractivam, ergo majori ratione ad cognitionem intuitivam necessarius est ejus concursus. Dices, objectum ut in memoria relictum, non concurrere ad cognitionem abstractivam active, sed tantum per modum objecti terminantis, sicut dicitur concurrere objectum ad cognitionem intuitivam: ita ut differentia solum in hoc sit, quod intuitio terminatur ad objectum, ut in se existens, abstractiva vero cognitio ad objectum ut repraesentatum in specie relicta in memoria. Ita enim respondent plures ex citatis auctoribus. Sed impugnatur hoc facile, quia in coenitione directa rei alicujus sive abstractiva, sive intuitiva, species impressa non est objectum proxime terminativum talis cognitionis, ut recte probat Durandus, in 2, d. 3, quaet. 6, num. 10, et sequentibus, et intractatu de Anima videbimus, quia non potest species habere rationem objecti, quin immediatus cognoscatur: at non cognoscitur per directam cognitionem abstractivam rei repraesentatae, ut est evidens per experientiam, ergo non habet rationem termini, sed principii, ac subinde effticiendo cooperatur tali cognitioni, ergo signum est, potentiam esse per se insufficientem ad efficiendum talem actum, nisi juvetur ab objecto, ergo majori ratione idem dicendum est de intuitiva cognitione.

23. Ultima propositio. — Dantur in Angelis species intelligibiles ad alias res a se directe, et proprie cogmoscendas. — Ultimo ex dictis concluditur, dari in Angelis species intelligibiles, quibus ad objecta extra se directa, et propria cognitione intelligenda juventur. Hanc assertionem sic ex dictis concludimus : intellectus angelicus non est per se solum sufficienter in actu primo constitutus ad intelligenda omnia objecta a se intelligibilia, sed indiget cooperatione objecti: sed non constituitur in actu primo, ncc juvatur per objecta extranea immediate per seipsa, seu per solam suam essentiam, ergo juvatur per species. Antecedens quoad omnes partes discursu facto probatum est. Consequentia vero probatur, quia nullus alius modus concurrendi inventus est, nec cogitari cum fundamento potest. Nam si objectum non juvat potentiam per seipsum, necesse est, ut per aliquid aliud in ipsa potentia immissum illam juvet, et illud quidquid sit, speciem intelligibilem vocamus. Deinde propter similem discursum posuerunt philosophi species in sensibus, et intellectu humano, ut suo loco dicemus. Est autem in Angelis servata proportione eadem ratio, quatenus etiam ipsi per assimilationem intellicunt, ad quam efficiendam eorum nuda intellectiva potentia non est sufficiens principrum proximum, ut jam probatum relinquitur, ergo est in Angelis eadem specierum necessitas. Praeterea quoad cognitionem abstractivam, et illam, quae per memoriam est de rebus praeteritis, nemo est, qui tales species Angelis neget, licet fortasse illis non tribuant eumdem cooperationis modum, ut in auctoribus allegatis in prioribus opinionibus videre hcet. Et convincit illa ratio, seu experientia: nam Angelus recordatur praeteritorum, quae vidit, ut supponitur, et infra probabitur, et non recordaretur illorum jam praeteritorum, nisi, cum erant praesentia, illa cognovisset, quia respectu illius perinde se haberent, ac si non fuissent, ergo signum est aliquid fuisse relictum in intellectu, seu memoria Angeli ex re praesenti, seu ex illius cognitione, illud autem vocamus speciem. Quo argumento ad species in nobis ponendas utitur Augustinus, lib. 10 Confess., cap. 15, et lib. 11, cap. 18, et saepe alibi, et aeque in Angelis urget. Item ad novas futurarum rerum cognitiones, quas Angeli habere possunt per illuminationes, et locutiones omnes fere ponunt species, quia sine illis intelligi non possunt, ut infra suis locis videbimus, et indicat Dionysius, cap. 3, de coelesti Hierarch. Tandem quod ad cognitionem etiam intuitivam necessarium sit aliquid in potentia angelica, quod objectum praesens repraesentet, in praecedenti puncto satis probatum est, et in singulis objectis postea latius explicabitur. Ergo ad omnes cognitiones extraneorum objectorum Angelo species habere necessarium est.

24. Ad fundamenta primae opinionis. — Ad rationes aliarum opinionum responsio facilis est ex dictis. Nam ad primam Durandi negamus, species frustra poni: earum enim necessitas, et activitas etiam Angelis satis declarata jam est. Ad secundam vero negatur, speciem intentionalem esse ejusdem speciei cum re, cujus est species, quod in sensibus, et intellectu nostro verissimum esse, in tractatu tertio, ostendemus, eademque ratio est de speciebus angelis. Nec refert, quod species sint principia aliquo modo simila suis objectis, quia non sunt similia in esse naturali (ut sic dicam) sed in esse repraesentativo, vel non sunt similia realiter, sed intentionalter , nec per formalem convenientiam, sed virtualem, et quasi seminalem efticientiam. Sicut virtus seminis non est ejusdem speciei cum animal generante, et nihilominus est effectiva similis animalis per modum instrumenti generantis, ita ergo cum proportione species ad objectum comparatur.

25. Expugnatur secunda opinio adducta mumero tertio, duplici ex capite.—Ea primo capite. — Henricus autem primo nec probabile argumentum affert, quo vel in nostro intellectu, vel in angelico species non dari persuadeat: secundo nec consequenter loquitur, cum ablatis speciebus, habitum scientialem in Angelis confingit. Priorem partem probo, quia imprimis falsum est, quod sumit, species nihil posse cooperari ad actum intelligendi. Cum autem in probatione sumit, species ad hoc praecipue poni, ut faciant objecta praesentia in esse intelligibil, dicimus, duplex esse munus objecti intelligibilis, scilicet, cooperari potentiae, et terminare actum ejus: per speciem autem non fieri objectum praesens in ratione termini, sed in ratione principii, quod alas dici solet, non ut terminativum, sed ut motivum. Hoc autem modo sit praesens objectum per speciem, sive illa fiat ab objecto, sive ab alio superiori agente. Nam cum sit priori modo, ut in visu, licet supponatur objectum sufficienter praesens vel ad efficiendam speciem, vel ad terminandum actum, non tamen ad efficiendam visionem ipsam, quia extra potentiam existens non valet cum illa concurrere, ut ostensum est, et ideo ad hoc sit illi praesens, id est, conjungitur illi per speciem. Atque eodem modo sit objectum praesens potentiae, quando species sit ab alia causa, etiamsi objectum sit res singularis, et particularis: nam etiam species ab alia causa impressa potest rem singularem repraesentare, et esse proximum principium cognoscendi illam, ut infra videbimus, Ammeritoque contrarium in illo discursu sine probatione sumitur, cum falsum sit.

26. Ex secundo capite. — Alteram partem de habitu scientiali ostendo, quia prout ab Henrico fingitur, nihil aliud est, quam quaedam species intelligibilis universalissima, quae sit principium intelligendi omnia intelligibilia ab Angelo. Unde (si recte expendatur) solum a nobis differt in numero specierum, nos enim dicimus, non oportere, ut in singulis Angelis sit tantum una species intelligibilis, quod ex sequentibus fere evidens fiet: ille autem contendit, unum tantum habitum esse in singulis. Quod quidem quoad singularitatem talis qua- litatis nulla ratione probat, nec probare potuit. Quod vero ille habitus sit species intelligibilis, probatur: nam et ille, et species intelligibiles possunt habitus vocari, quia permanenter durant in intellectu, suntque actus primi respectu ejus, ut bene Scotus supra notavit: et tunc habitus aliquis intellectualis dicitur, et est species intelligibilis, quando non ponitur ex parte potentiae ad facilitandam, vel confortandam illam in activitate sua, sed ex parte objecti, ut vim repraesentandi illud conferat. At vero in Angelis non dantur habitus intellectuales facilitantes potentiam ex parte ejus in ordine ad actus naturales, ut infra ostendemus, ergo ille habitus, quem ponit Henricus, non potest esse proprius habitus ex parte potentiae necessarius, vel utilis. Solum ergo potest ex parte objecti aliquid conferre, ergo est species intelligibilis. Eo vel maxime quod habitus facilitantes potentiam naturalem non solent esse absolute necessarii, nec congeniti cum natura, sed actibus acquiruntur: ille autem habitus, quem Henricus excogitavit, dicitur esse necessarius, congenitus, et antecedens omnem intelligendi actum, ergo non potest esse nisi intelligibilis species. Denique ipse Henricus docet, illum habitum virtute continere objecta intelligibilia, et illa repraesentare intellectui. Unde tandem fatetur, sub ea ratione posse vocari speciem. Cur ergo magis unam, quam plures admittit ? Differentia enim illa, quam confingit inter habitum, et species, quod usus illius habitus sub est voluntati liberae Angeli, non vero specierum si plures sint, voluntaria omnino est, nec ex ipso colligere possum rationem probabilem, qua id suadeat, neque posse reddi existimo. Tum quia nos utimur libere speciebus intelligibilibus, etiamsi plures habeamus, tum etiam quia unitas, vel piuralitas instrumentorum ad eorum liberum usum impertinens est. Imo facilius quodammodo utimur uno, vel alio instrumento pro nostra libertate, quando distincta sunt, quam uno, et eodem ad hoc, vel illud opus, quando ad plura utile est.

27. Ad fundamenta tertiae opinionis in numero quarto. — Tertia opinio nihil novum affert, cui respondere necesse sit. Jam enim data est a nobis ratio, ob quam intellectus creatus, nec ratione substantia, a qua profluit, eta fortiori nec ratione suae limitatae perfectionis possit esse sufficiens proximum principium repraesentativum omnium rerum intelligibilium. Unde falsum est, esse per se imaginem omnium, licet sit capax talium imaginum intentionalium, quas species vocamus. Difficultates vero circa species intelligibiles Angelorum occurrentes adeo insuperabiles non sunt, ut propter illas sit et communis sententia, et probabilior naturalis ratio, et magna ex sensibilibus manuductio deneganda. Wlae vero difficultates particulares quaestiones de his speciebus attingunt, ideoque commodius in sequentibus capitulis tractabuntur. Quod vero illa opinio addit, determinationem potentiae intellectivae ad talem actum sufficienter fieri ex praesentia objecti, posset fortasse habere locum quoad aliquam determinationem cognitionis intuitivae, vel abstractivae, supposita sufficienti constitutione intellectivae potentiae in actu primo, ut infra declarabimus, non tamen habet locum respectu intellectus nudi, et in pura potentia existentis respectu objecti, ut declaratum est. Neque aequiparatio inter intellectum, et voluntatem quoad hoc procedit : tum quia voluntas non est potentia, quae operetur per modum assimilationis, sed tantum per modum impulsus, et ideo praesentato objecto est principium integrum activum sui actus, quod non habet intellectus propter contrariam rationem, ut declaravi: tum etiam quia voluntas supponit objectum praesens non extra, sed intra animam, vel Angelum media cognitione, et ideo potest ab illo sine propria efficientia intimo quodam modo excitari, et metaphorice moveri tanquam a fine: intellectui vero non ita conjunguntur extrinseca objecta. ut sine interventu specierum illum movere, aut determinare possint.

28. Ad fundamenta quarte opinionis in uumero quarto. — Tandem ad fundamentum ultmae sententiae jam reddita est ratio, ob quam substantia finita non sit per se repraesentativa intelligibiliter, seu intentionaliter aliarum rerum intelligibilium ab ipsa distinctarum, quas nec eminenter continet, nec earum est instrumentum, vel quasi semen ad earum repraesentationem ordinatum. Et ideo non procedit comparatio cum specie intelligibili, quae ibi sit: nam substantiis finitis hoc est familiare, et proprium, ut mediis accidentibus multa efficere valeant, quae per seipsas non possunt. Ad confirmationem autem, in qua infertur, Angelum fore natura sua quasi caecum, si per suam substantiam caetera videre non posset, negatur consequentia, quia non est caecus qui caret speciebus, sed qui caret petentia capaci visibilium specierum, vel illam omnino impeditam habet: Angelus autem ex natura sua habet facultatem capacem specierum intelligibilium, et nullum habet impedimentum reci- piendi illas, imo fortasse illas habet connaturales, ut dicemus. Et ideo sequeia illa nullam verisimilitudinem habet.

PrevBack to TopNext