On this page
Caput 4
Caput 4
Quomodo unusquisque angelus seipsum, et omnia, quae in eo sunt, videat
1. Genera quatuor objectorum cognoscibilium ab Angelo. — Explicavimus in general objectum, et medium angelicae intellectionis, nunc ad particularia objecta descendendum est. Possumusque ad quatuor capita haec objecta revocare, quae sunt vel Angelus seipsum cognoscens, vel alii Angeli, et immateriales omnes creaturae, vel corpora, et materialia omnia, vel Deus ipse, quem ultimo loco ponimus, quia non per se, sicut res creatae, sed per caetera omnia objecta creata naturaliter cognosci potest. Et quia in capite primo, obiter ostensum est, haec omnia posse ab unoque Angelo cognosci, duo supersunt circa singula declaranda, scilicet, principium, seu medium, per quod cognoscitur, et actus, seu modus, quo cognoscitur. De Angelo ergo seipsum cognoscente videndum est, an indigeat specie intelligibili, ut proximo principio, seu medio coenitionis sui, vel quo medio ad se cognoscendum utatur. Et in hoc sensu proponitur haec quaestio a theologis, his verbis, utrum Angelus se per suam essentiam cognoscat ? Quam male intellexit Marsilius, in 2, quaest. 6, art. primo, et ideo imponit D. Thomae quod asseruerit, Angelum cognoscere se per suam essentiam tanquam per actum cognoscendi, quod valde alienum est a mente, et doctrina ejus: nam de omni intellectione angelica definivit esse rem distinctam ab ejus essentia, quaest. 54, art. primo. Cum ergo quaeritur, utrum Angelus se cognoscat per suam essentiam, non est sensus, an se cognoscat per illam tanquam per actum, sed tanquam per proximum principium actus, quod solet esse species.
2. Prima opinio Angelum indigere propria specie ad sui cognitionem. — in quo puncto prima opinio est, Angelum indigere propria specie intelligibih suae substantiae, ut illam intelligere possit. Solet haec opinio tribui Alensi, 2. part., quaest. 23 et 24. Sed ibi nihil apud illum reperio: nam in quaest. 23, solum agit de cognitione matutina, et vespertina creaturarum. Et licet praeter matutinam, quae est in Verbo, distinguat duplicem vespertinam, unam, quae est de creaturis, ut sunt in mentibus angelicis per species impressas, et aliam, quae est de creaturis, prout sunt in seipsis per species a rebus acceptas, nunquam tamen dicit Angelum habere de seipso hanc duplicem cognitionem vespertinam, quamvis illam etiam non excludat, sed indifferenter loquatur. In quaest. 24, tractans, quomodo Angelus Deum, alios ÀAngelos, et res materiales cognoscat, nihil de modo, quo seipsum Angelus cognoscit, disputat. Unde dubia est ejus sententia: nam vel idem sentit de cognitione sui, et aliorum, vel certe supponit tanquam notum, Angelum se per seipsum cognoscere. Allegari etiam potest pro hac sententia Marsilius, sed ille solum negat, Angelum per suam essentiam tanquam per intellectionem se cognoscere. Parum vero ibi distinguit inter speciem, et intellectionem, et ideo non multum alienus ab hac sententia esse videtur, quae tribuetur etiam Scoto. Sed non est haec ejus opinio, ut infra dicam, imo ille hanc tribuit Henrico, et impugnat: Vasquez autem Henricum excusat, dicens, docuisse illum, unum Angelum per habitum scientialem cognoscere alios, non autem seipsum.
3. Quid sentiat in hoc puncto Henricus. — At Henricus in quolib. 5, quaest. 14, circa finem, sub littera V, haec verba expressa addit. Dico, quod Angelus non intelligit res alias a se per essentiam suam, et quod plus est, neque essentiam suam propriamn, ut jam dicetur, sed solum per aliquid additum swe essentie re differens ab illa. Per hoc autem additum evidenter intelligit habitum scientialem, de hoc enim dixerat, quod licet Angelus intelligat per suam essentiam tanquam per potentiam intellectivam (quam non putat esse aliud ab essentia,) nihilominus ad actum intelligendi requiri ultra essentiam aliquid differens ab ipsa, quod sit er parte intelligibilis, scilicet, scientialem babitum. Et de hoc addit, non solum ad alia cognoscenda, sed etiam ad propriam essentiam esse necessarium. Et in eodem sensu subjungit: Per suam essentiam tanguam per rationem intelli gere primo, et per se, sive seipsum, sive alia a se, hoc soli Deo convenit. Ubi non loquitur de intelligere per suam essentiam tanquam per actum secundum, sed tanquam per rationem intelligendi ex parte rei intelligibilis. Et in hoc sensu docet esse proprium Dei cognoscere se per suam solam substantiam, non solum tanquam per actum intelligendi, sed etiam tanquam per proximam, et integram rationem intelligendi se. Nam creatam substantiam praeter actum indigere putat princi- pio proximo distincto a substantia, quod non est intellectus, hunc enim, ut dixi, ille non distinguit a substantia, sed est habitus scientialis, quem ipse excogitavit. Ostendimus autem in capite praecedenti hunc habitum scientialem non posse esse, nisi speciem intelligibilem valde universalem, ergo secundum Henricum ita cognoscit Angelus se per speciem, sicut alios. Fundamentum hujus sententiae esse potest, quia substantia Angeli licet sit naturahter conjuncta intellectui suo, ut essentia proprietati, quae ab illa manat, et in illa manet, nihilominus per seipsam non est illi unita ut objectum intelligibile, nec ut forma constituens illum in actu primo ad eliciendum actum intelligendi seipsum, ergo indiget specie intelligibih suae substantiae, ut illam cognoscat.
4. Secunda opinio. — Admittit in Angelo speciem ad saui notitiam abstractivam.— Secunda opinio distinguit in Angelis duas sui cognitiones, unam intuitivam, aliam abstractivam, et priorem dicit fieri per substantiam ipsius Angeli sine specie, propter posteriorem vero necessariam esse speciem. Ita opinatur Seotus, in 2, d. 3, quaest 10, in fine corporis, promime ante solutionem argumentorum, Bassolus, ibi quaest. 3, ad 2. Idem insinuant, licet obscurius, Major ibi quaest. 4, in Probationibus conclusionis, et in Solut., ad 3, et Gabriel, quaest. 2, art. 3, in prima ejus parte, conclus. 3, simul cum 4 et 10, et de priori parte hujus sententiae postea dicemus, nam veram esse censemus. Posterior autem pars duphciter intelligi potest, primo ut Angelus possit cessare a cognitione intuitiva sut ipsius, ut est probabile, quo posito etiam est probabile, posse cognoscere abstractive suam quidditatem, praescindo ab actuali existentia: nulla enim in hoc repugnantia apparet. Quia superior Angelus cognoscere potest inferiorem abstractive, et idem Angelus potest superiores, et inferiores abstractive cognoscere, quando illos intuitive non videt, ergo etiam seipsum. Jam ergo probatur, coenitionem illam abstractivam non fieri per essentiam, quia essentia Angeli non nisi ut actu existens potest ad sui cognitionem concurrere, sed sic concurrendo, necessario inducit cognitionem intuitivam, ergo si habet Angelus cognitionem abstractivam, non ab ipsa essentia immediate, sed ab specie procedit. Probatar minor, quia substantia Angeli ita terminat cognitionem sui, sicut illam efticit, quia efficit, quantum potest, et quasi super seipsam reflectitur, ergo sicut eflicit ut existens actu, ita videtur ut actu existens, ac subinde intui- tive, ergo ad cognitionem abstractivam sui necessaria est species. Aliter intelligi potest, ut Angelus non cessando a cognitione intuitiva sui, simul se abstractive cognoscat, quia non repugnat simul habere duos actus, ut infra videbimus, et illi non habent inter se specialem repugnantiam, quia non opponuntur in abstractione (ut ita dicam) negativa, quae privativam, vel contradictoriam oppositionem ex parte objecti includat, sed distinguatur secundum praecisivam abstractionem ex parte objecti, quae oppositionem non includit. Et hoc expresse affirmat Major, et sentit Gabriel. Tunc ergo sicut illae duae intellectiones distinctae sunt, ita a proximis principiis procedunt, ergo intuitiva est per substantiam immedliate, abstractiva per speciem ejus.
5. Tertia opinio. —Angelum seipsum immoediato per suum intellectum cognoscere. —Vertia opinio est, Angelum non cognoscere se per speciem intelligibilem, nec etiam immediate per suam substantiam, sed immediate per solum intellectum suum, quia respectu cognitionis suae substantiae est suflficienter constitutus in actu primo completo, et proximo per seipsum. Quia vero hanc perfectionem habet talis intellectus per dimanationem a sua essentia, ideo radicaliter dici potest Angelus se cognoscere per suam substantiam. Haec opinio tribuitur communiter Cajetano a modernis Thomistis: nihilominus tamen Vasquez negat, Cajetanum id docuisse, et indicat etiam Valentia. Verumtamen Cajetanus, 1 part., q. 54, art. 3, ad 4, satis aperte dicit, substantiam Angeli non concurrere ad intellectionem sui ut elicientem, sed ut fontem intellectus in actu respectu sui. At exponit Valentia, solum voluisse docere, substantiam Angeli non concurrere ut formam inhaerentem, sed ut unitam intellectui fontaliter, nam est origo, et fons ejus. Sed non recte, nam argumentum non erat de inhaerentia, sed de efficientia, quia substantia creata non est proximum principium actionis accidentalis, et respondet Cajetanus, concedendo, substantiam Angeli non esse principium efficiens intellecticnem sui, quia non concurrit ut eliciens, utique proxime, sed ut fons. Et idem sentit, quaest. 56, art. 1, S Ad id autem, ubi id declarat, quia sicut substantia Angeli et est essentia quaedam et est objectum intelligibile in actu, ita potentia manat ab illa sub utraque ratione, ac subinde sufficienter actuata, seu formata ad eliciendam intellectonem talis substantiae. Et ita Cajetanum intelligunt, et sequuntur Bannez, et Ripa, dicto art. 1. Fundamenta autem ejus duo praecipua esse videntur, quae obiter tacta sunt. Unum quod substantia creata non est proximum principium accidentalis operationis, aliud quod cum eadem substantia sit intellectiva, et intelligibilis actu, potest ab illa manere intellectus, qui per suam entitatem sit sub utraque ratione proximum principium in actu primo per se constitutum respectu intellectionis ejusdem substantiae.
6. Quid Vasquez in ipsa approbet, quid improbet. — Atque hanc opinionem quoad assertionem probat Vasquez, disput. 204, cap. 2. Displicet autem illi, quod hoc ponatur tanquam speciale in Angelo respectu intellectionis sui: nam idem putat sequi respectu aliorum, vel etiam omnium rerum naturaliter intelligibilium ab Angelo. Nam etiam res aliae sunt intelligibiles ab Angelo, quia comprehenduntur sub objecto ejus, ergo si propria substantia Angeli, eo quod intelligibilis est ab ipso Angelo, potest intelligi ex vi intellectus, etiamsi ipsa non concurrat per modum principii in ratione objecti, sed tantum in ratione termini, eadem ratione poterit Angelus per se intelligere omnia objecta intelligibilia ab ipso, etiamsi non concurrant per modum principii per se, vel per speciem. Probat consequentiam, quia ad concurrendum per modum termini parum refert, quod intellectus Angeli sit conjunctus realiter propriae substantiae, et non aliis rebus, quia ad rationem termini nulla conjunctio naturalis, vel localis necessaria est, sed solum potest requiri ad concursum per modum principii. Et ita non alia ratione censet, Angelum non indigere specie ad cognitionem sui, nisi quia nec ad alia distincta objecta cognoscenda illa indiget. At vero haec potius est objectio quaedam contra hanc tertiam sententiam, deducens ad quoddam inconveniens, quam conveniens probatio verae assertionis, cum ex falso fundamento procedat. Nec vero illa objectio magni momenti est contra illam sententiam. Nam illa non asserit, unionem naturalem inter propriam substantiam angelicam et suum intellectum esse necessariam, ut substantia possit esse objectum terminativum, et determinans intellectum ad talem actionem, sed esse causam et rationem, ob quam intellectus manat a substantia constitutus in actu primo respectu illius, et ideo non sequitur eamdem actualitatem per se habere respectu aliarum substantiarum vel objectorum, quia ab illis non dimanat, nec totam vim intelligendi ab eis recipit, et ideo non improbabiliter specialis ratio respec- tu cognitionis propriae substantiae consideratur.
7. Tertia et vera sententia.— Prima conchusio. — Angelus ad se intelligendum non indiget specte impressa intelli gibili.—Nihilominus sententia D. Thoma communis et probabilior, multum est a praecedentibus diversa. Et ad eam explicandam dico primo. Angelus ad se intuitive intelligendum non indiget specie intelligibil accidentali, suam substantiam in actu primo repraesentante. Ita docet D. Thomas, dicta quaest. 56, art. 4 et 2, contra Gent., cap. 98, et quaest. S, de Verit., art. 6, et consentiunt Scotus et omnes auctores citati in 2 et 3opinione, et alii theologi allegandi in sequenti assertione. Unde Bonaventura, in 2, d. 3, 2, part. 2, quaest. 1, tanquam certam hanc sententiam supponit, dicens: omnes, qui aliquid intellexerunt, posuisse Angelum cognoscere per species alia objecta preeter ea, que in Angelo intelligente essentialiter emistunt. Watio hujus assertionis non est petenda ex eo, quod talis species impossibilis absolute sit. Nam si species intelligibilis unius Angeli potuit dari inferiori et superiori et aequali, si dantur duo Angeli ejusdem speciei, cur non eidem? Nulla certe repugnantia cogitari potest. Ratio ergo ex connaturali ordine rerum naturalium sumenda est, et sic dici potest talis species naturalter impossibilis, quia intellectus angelicus naturaHter illam non postulat, nec admittit: ergo nec ab essentia ejus naturaliter manat, nec a Deo connaturali modo infunditur. Consequentia patet, quia connaturalis actio et passio proportionem servant. Antecedens probatur, quia natura, quae unum principium intrinsecum, et sufficiens ad propriam actionem connaturalem habet, nec petit, nec connaturaliter admittit aliud, sed substantia Angeli est sufficiens principium, ergo non petit speciem.
8. Probatur minor cum consequentia, quia species solum ponitur, ut suppleat vicem obJecti, unde respectu intellectus aliter est pro objectis materialibus necessaria, aliter pro immaterialibus. Nam pro materialibus objectis imprimis necessaria est species, ut per eam fiant intelligibilia in actu: ex se enim et prout in se sunt, tantum sunt intelligibilia in potentia. Quam distinctionem aliqui non admittunt, vel quia nulla res est proprie intelligibilis actu, nisi quando actu intelligitur, ex se enim tantum est apta intelligi, quod est esse intelligibilem in potentia, ut vox ipsa terminata in Bile denotat: vel si res dicatur actu intelligibilis, quia actu habet aptitudinem, ut intelligatur, omnia entia materialia sunt intelligibilia in actu, quia de se apta sunt intelligi et intuitive videri ab Angelo, si existant. Sed nihilominus res materiales merito dicuntur a philosophis et theologis intelligibilia in potentia, non in ratione termini, sed in ratione principii. Nam gradus intellectivus immaterialis est, et ideo res materiales ex modo suae entitatis per se non sunt aptae, ut sint immediata principia intellectionis, possunt tamen fieri aptae medis speciebus intelligibilibus, et ideo secundum se intelligibiles in potentia, et prout in speciebus repraesentantur, dicuntur intelligibiles actu, non quia actu intelligantur, sed quia jam sunt in actu primo sufficientia intelligendi principia in ordine suo. Sic ergo species rerum materialium necessariae sunt ad intelligendum, primo quidem, ut per eas objecta fiant actu intelligibilia, deinde vero, ut per easdem potentiae uniantur, et ita illam in actu primo, seu in potentia proxima ad intelligendum constituant. At vero in objectis immaterialibus prior ratio cessat, quia ratione suae immateriahtatis in gradu intellectualium et rerum proxime intelligibilium constituta sunt actu, ergo ex hoc capite non est necessaria species, ut Angelus se intueatur. Nec etiam est necessaria propter unionem objecti cum potentia, quia Angeli substantia satis unita est proprio intellectui: ergo. Dicetur esse unita naturaliter, non intelligibiliter, vel esse unita ut essentia et proprietas, non in ratione objecti et potentise, neque in ratione efficientis principii. Sed haec in sequenti assertione refellentur, et consummabitur haec ratio.
9. Secunda conclusio.—EH ssentia Angeli immediate per seipsam suwm intellectum complet in actu primo ad sui cognitionem. — Dico secundo. Essentia Angeli per seipsam constituit suum intellectum in potentia proxima, ac subinde suo modo in actu primo, ad intelligendum seipsum, et immediate cum illo influit in actum, quo se intelligit, et non tantum remote seu fontaliter. Hic est sine dubio sensus divi Thomae in priori conclusione, ut ex verbis ejus in locis citatis satis constat. Dicit enim in dicto art. 1, essentiam Anggeli, licet subsistens sit, esse formam et principium, quo Angelus seipsum intelligit. Et in dicto art. 6, quaest. 8, de Verit., ad 2, dicit, quod essentia Angeli licet non comparetur ad intellectum ejus ut actus in essendo, comparatur ut actus ad potentiam in intelligendo. Et, ad 6, dicit, essentiam Angeli esse in suo intellectu, ut intelligibile in intelligente. Et ita D. Thomam intel- lexit, et defendit Ferrariensis 2, contra Gent., c. 98, circa dubium secundum, Soncinius, 12 Metaphysicae, q. 59, et ante illos Capreolus, in 2. d. 3, quaest. 2, concl. 5, et ad argumenta contra illam, /Egidius, ibid. 2 part. distinctionis, quaest. 2, art. 1, Argentina, q. 2, art. 3, concl. 1, Richardus, a. 6, quaest. 1, Durandus, quaest. 6, et Scotus, quaest. 8. Et de anima separata hoc docuit Henricus, quodlib. 1, q. 12, unde necesse est, ut de Angelis idem dicat, etiamsi alias sibi contrarius sit. Nam ibi dicit, animam separatam se cognoscere sine omni alia specie, et ratio, quam adducit, evidentius de Angelis procedit, coincidit enim cum ratione facta in praecedenti conclusione. Et quodlib. 4, quaest. 7, generalius loquitur de omni intellectu creato tam humano (utique separato) quam angelico, et docet, intelligere se, et omnia, quae in ipso sunt essentialiter sine ulla specie media. Tandem consentiunt alii moderni, Pesantius et Molinos, dict. art. 1, Valentia, disp. 4, quaest. 7, punct. 1, ad 4.
10. Probatur primo. — Et imprimis probo, sine fundamento dici, quod intellectus angelicus magis sit in completo actu primo respectu intellectionis sui, quam aliorum. Tum quia etiam respectu sui tantum est potentia intellectiva; sed potentia intellectiva non habet completam activitatem proximam ad suum actum, ergo nec ad cognitionem suae substantiae illam habet: tum etiam quia licet eadem substantia Angel sit essentia ejus, et quoddam objectum intelligibile a se, tamen potentiae non manant ab ipsa, ut est objectum intelligibile, sed ut est essentia seu natura talis suppositi: unde nulla res, ut est objectum intelligibile, vel sensibile, seu cognoscibile, habet aliquam proprietatem ab ipsa naturaliter resultantem, ergo intellectus Angeli non manat ab ipso tanquam ab objecto intelligibili, sed tanquam ab essentia intellectiva, ergo non manat cum tota activitate necessaria ad intelligendum, etiam ex parte objecti, sed tantum cum illa, quae ad intellectivam potentiam spectat. Tum praeterea, quia eadem ratione, qua a substantia Angeli non manat species intelligibilis in suo intellectu, quae sit principium intelligendi seipsum, eadem non manat in ipso intellectu virtus eminens repraesentativa objecti quasi vice speciei, quia cum ibi adsit objectum per seipsum praesens, etiam haec virtus superflua est. Praetermuaam quod ille modus eminentis virtutis ad repraesentationem objecti faciendam in simplici entitate intellectus creati vix est intelligibilis, unde cum necessaria non sit, fin- genda non est. Nam munus repraesentandi objective rem intelligibilem, et munus vitaliter intelligendi illam, sunt valde diversa, et per se sufficiunt ad constituendas et distinguendas entitates, ut patet in omnibus aliis potentiis et objectis, ergo frustra hic fingitur illa identitas, seu eminentia, maxime cum obiectum per se adsit et sufficiat.
11. Probatur secundo.—beclaratur praeterea ex modo. quo beati vident Deum per essentiam ipsius Dei, quia non dicitur Dcus concurrere ad illam visionem loco speciei solum fontaliter et remote, quia infundit quoddam lumen gloriae ita perfectum, ut habeat vim activam non tantum Iuminis intellectivi, sed etiam objecti intelligibilis, sed quia Deus per seipsum proxime habet in visionem concursum illum, quem species intelligibilis solet ad intellectionem tribuere, ut praecedenti tomo, lib. 2, de Attributis, capit. 14 et 15, visum est. At vero eo modo Angelus seipsum per suam substantiam videt intuitive, quo beati vident Deum per substantiam ejus, ut recte docent D. Thomas et omnes auctores citati, nec potest ulla probabilis ratio differentiae assignari, ergo non dicitur Angelus se intelligere per suam substantiam, quia intellectus originaliter habet a substantia non tantum activitatem potentiae, sed etiam objecti. Et sane si haec opinio admittatur in intellectu Angeli respectu essentiae suae, non video, cur non possit, et debeat de lumine gloriae dici, quod eminenter si virtus intellectiva completa etiam quoad activitatem objecti, sicut aliqui dicere voluerunt: non est enim dissimilis ratio. quia lumen glorise est altioris ordinis, quam intellectus angelicus, et cum sola essentia divina habet veluti connaturalitatem. Illam autem opinionem in citato loco reprobavimus, ergo similiter hic modus philosophandi de intellectu angelico rejiciendus est. Aliud exemplum, seu argumentum sumi potest ab anima separata, quae se per suam substantiam cognoscit, cum tamen verisimile non sit, intellectum humanum, et possibilem per seipsum esse constitutum in actu primo ad suam animam cognoscendam. Sed quia hoc exemplum suam peculiarem difticultatem habet, illud in librum ultimum sequentis tractatus remittimus.
12. Probatur tertio.— Deinde ostendo, nihil repugnare, quod substantia Angeli per seipsam immediate concurrat effective cum intellectu Angeli ad se cognoscendum. Primo quia vel hoc repugnat, quia imperfectionem involvit tali substantiae repugnantem, vel quia excedit perfectionem ejus, vel quia est improportionata ad movendum intellectum, seu constituendum illum in actu primo. Nihil autem horum dici potest cum probabili fundamento, ergo simpliciter non repugnat, quia nulla alia ratio repugnantia cogitari potest. Probatur minor quoad primam partem, quia divina essentia per seipsam immediate concurrit ad creatam sui visionem sine ulla imperfectione, ut in praecedenti tomo, loco citato ostensum est, ergo multo minus erit imperfectio in substantia creata immaterialh, quod ad visionem intuitivam sul immediate concurrat, simul cum iutellectu suo illam coefficiendo. Et confirmatur, quia efficere, ut tale est, ad perfectionem spectat, id est, perfectionem supponit, et ab illa provenit, et quatenus tale est, non ponit in agente imperfectionem, quia nec mutat illum, nec aliquid in illo ponit. Dico autem, quatenus tale est, quia si in agente maneat, et recipiatur actio, non pertinet ad illud ut agens est, sed ut passum, et ut sic licet supponat imperfectionem potentialitatis, vel mutabihtatis, nihilominus haec passio, quae est intelligere, magnam perfectionem addit supposita imperfectione praedicta. Haec autem consideratio in praesenti locum non habet, quia licet intellectio sui effective sit immediate a sua substantia in ratione objecti, nullo tamen modo in illa immediate recipitur, sed in sola potentia vitali, a qua dicitur, respectu cujus est propria actio immanens, sicut de visione beatifica etiam dictum est.
13. Progreditur probatio precedente numero incohata. —Probatur deinde secunda pars minoris, quia licet immediate elicere actionem accidentalem per modum potentiae proximae excedat fortasse perfectionem substantiae creatae, nihilominus immediate agere per modum obiecti intelligibilis simul cum potentia, non est cur excedat omnem perfectionem finita, nec cur requirat in tali objecto perfectionem inRnitam. Quia ille actus intelligendi se supponit potentiam vitalem distinctam a substantia, et sibi proportionatam, cooperatio autem substanüae, solum est ad complendam activitatem actus ex parte objecti, ut possit per modum repraesentationis, et similitudinis fieri, nulla autem ratio est, cur ad hoc sit necessaria infinita perfectio in objecto, suflicit ergo, quod sit immateriale, ac proinde intelligibile in actu, et tali actui proportionatum. Confirmari hoc potest, quia in actibus vitalibus non solum potentia, sed etiam substantia ipsa animae immediatae influit in actum per modum principii prin- cipalis, ut in tractatu de Anima latius dicemus: quid ergo mirum, quod possit etiam influere per modum objecti, quando opportunum fuerit? Tandem probatur ultima pars, quia, (ut in dicto loco de visione beatifica ostendimus) non est de ratione objecti intelligibilis, ut inhaereat potentiae intellectivae, vel proprie illam informet, ut possit cum illa concurrere ad intellectionem sui, si alioqui sit res actu intelligibilis, sed licet sit forma subsistens, sufficit, quod intime conjungatur potentiae cum aliqua unione, vel subordinatione inter se, sed substantia Angeli, licet non inhaereat suo intellectui, nec informet illum, sed sit subsistens, est illi intime unita, et illam sibi subordinatam habet, ergo haec unio satis est, ut talis substantia, cum se intelligit, duplicem nostro modo intelligendi (ut sic rem explicem) adhibeat influxum, alterum intelligentis per modum essentiae, seu principii principalis, alterum intelligibilis per modum objecti intellecti, ergo nihil est, quod ad talem efficientiam desideretur.
14. Solvuntur vulgares objectiones in presenti materia. — Unde solutae manent vulgares objectiones, quibus probari solet, non posse substantiam supplere vicem speciei intelligibilis, quia species inhaeret, et substantia non potest inhaerere. Item species constituit intellectum in actu primo, quod non potest facere substantia, quia constituere in actu primo est informare, quod potest facere species, non vero substantia. Item quia species, vel id, quod constituit in actu primo, subordinatur in agendo ipsi intellectui, quia illa utitur, non potest autem hoc modo substantia Angeli subordinari intellectui suo, cum sit principalior forma comparatione illius, ergo. Ad haec late responsum est supra de visione beata, et cum proportione eadem responsio in praesenti locum habet. Nam, ut D. Thomas dixit, dicto art. 1, non est de ratione formae intelligibilis, ut inhaereat: nam potest esse forma subsistens, et sufticienter, vel etiam melius, et facilius per se efficere, si sit per se unita potentiae. At vero quando per se non unitur potentiae, unitur interventu speciei intelligibilis, quae est accidens, et consequenter inhaerens. Per se autem non est necessaria constitutio potentiae in actu primo per formam intormantem, sed satis est, quod compleatur in virtute intelligendi per conjunctionem intimam objecti subsistentis, et tunc dici potest constitui in actu primo non in essendo, sed in agendo, seu in ratione principii completi ad agendum. Et ita etiam non est necessarium, ut essentia subordinetur potentiae. Nam in specie intelligibilis talis subordinatio provenit ex eo, quod est accidens informans potentiam, quae cum sit aetiva, utitur suis habitibus, vel actibus primis informantibus ipsam. At vero quando ipsamet substantia simul est intelligens, ipsa utitur sua potentia, et simul adhibet conatum objecti, sub qua consideratione sibi potius (nostro modo intelligendi), quam potentiae subordinatur: haec enim subordinatio nihil aliud est, quam concomitantia plurium in agendo, quorum unum est quasi inchoans actionem, et caetera illi cooperantur.
15. Scoti instantia ad hominem contra D. Thomam. — At vero Scotus, in 2, d. 3, quaest. 8, § Contra hec et § Ad primum, versic. Ad secundum, instat ad hominem contra D. Thomam qia secundum illum, quando intellectus efficit intellectionem, tota ratio efficiendi est objectum sibi unitum, ergo si illud objectum est subsistens, tunc intellectus nihil operatur, quia forma subsistens non potest denominare potentiam operantem. Sicut si calor ligni esset subsistens, licet esset aliter intime conjunctus ligno, non posset illud denominare calefaciens, ergo similiter intellectus non poterit dici intelligens ab objecto subsistente. Sed haec objectio falsum supponit, quia objectum, vel species intelligibilis non est tota ratio efficiendi intellectionem, neque id unquam D. Thomas disxit, sed intellectus per se suam habet activitatem, cui adjungitur activitas objecti, ut compleatur proximum intelligendi principium, et ideo licet objectum sit subsistens, semper intellectus retinet suam activitatem, ratione cujus vere dicitur intellectionem dicere. Intelligens autem denominatur non quatenus eflicit, sed quatenus informatur intellectione, quam solus intellectus immediate recipit. Sed urget Scotus, attribuendo etiam D. Thomae, quod asserat, intellectum, qui semper est in actu, nihil recipere ab objecto praesente, et actu intelligibili: nam licet Angelus semper habeat intellectionem sui, semper recipit illam a se, ut ab objecto, quandoquidem dicitur esse intellectionis principium. At non recte exponit D. Thomam, nam cum dicit, intellectum, qui semper habet praesens objectum intelligibile in actu, ab illo nihil recipere, aperte loquitur de receptione speciei intelligibilis, per quam noster intellectus incipit de potentia in natura reduci. Item non dicit, nihil recipere, sed non moveri utique proprie, quia motus praesupponit carentiam. Et hoc modo si supponamus, Angelum semper esse in actuali cognitione sui, etiam non movetur proprie ad illum actum, quamvis illum semper ab objecto in suo genere recipiat, quatenus objectum suo modo semper illum efficit, et conservat.
16. Tertia conclusio.— Angelus non indiget distincta specie ad sui cognitionem abstracticam. Primus modus intelligenda et probanda conclusionem quem sequitur et suadet Vasquez. — Probatur primo. — Objectio. — Solutio.— Responsio qua afferri posset. — Dico tertio. Propter cognitionem abstractivam propriae essentiae non indiget Angelus propria specie intelligibili ejus. Haec assertio est contra Scotum, et paucos, qui illum sequuntur, aliorum enim communis esse videtur, nam simpliciter negant, Angelum se per speciem cognoscere ullo modo. Potest autem duobus modis intelligi et probari. Primo si teneamus non posse Angelum habere cognitionem abstractivam sui ipsius: nam si illam habere non potest, prop ter illam profecto specie non indigebit. Secundo si ex hypothesi asseramus quod licet Angelus possit se abstractive cognoscere, adhuc non indigebit specie ad talem cognitionem. Et de utroque modo dicendum est. Priorem amplectitur Vasquez, impugnat enim opinionem Scoti, negando, esse possibilem Angelo notitiam sui abstractivam. Quia vel illa notitia est propria, et quidditativa, vel est imperfecta, et quasi connotativa, qualis est in nobis cognitio spiritus, vel substantiae et alhiorum hujusmodi, quorum non habemus propriam speciem. Haec posterior notitia est contra perfectionem Angeli, qui se proprie et quidditative cognoscit, ut est per se notum et infra dicetur et supposita quidditativa cognitione impertinens est connotativa cognitio, ergo non est in Angelo de seipso. Dices: Anima separata potest utramque cognitionem simul habere, ergo et AngeIus. Respondeo, non esse parem rationem, quoniam anima habebit duo specierum genera, scilicet, acquisitas per sensus, et infusas, vel respectu sui substantiam suam per modum speciei. At vero Angelus solum habet species inditas, quae unamquamque rem secundum proprium conceptum repraesentare valent. et ideo illa cognitio per alienas species respectu naturalium rerum ad perfectionem Angeli non pertinet. Nec Scotus in illo sensu loquitur, cum ad talem cognitionem propriam speciem Angeli requirat, connotativa autem conceptio non per proprias, sed per ahenas species sit, ut in nobis contingit. At in priori modo intel- ligendi conclusionem, cognitio sui erit intuitiva, quoniam Angelus quidditative suam essentiam cognoscit, sed existentia est necessario conjuncta essentiae Angeli cognoscentis , ergo consequenter etiam cognoscit suam actualem existentiam, ergo talis cognitio necessario est intuitiva. Responderi potest, cum in Angelo distinguatur aliquo modo existentia ab essentia saltem in hoc, quod actualiter existere non est de essentia Angeli: etiamsi Angelus actu existat, posse praescindere ab existentia, et praecisam essentiam quidditative con: emplari, talis autem cognitio abstractiva erit. Sicut potest unus Angelus alium quidditative cognoscere, sive existat, sive non existat.
17. Contrarium tamen verius. — Probatur secundo.— Probatur tertio.—Nihilominus probabilissimum censeo, licet possit unus Angelus habere cognitionem quidditativam et abstractivam Angeli possibilis, et non existentis, vel fortasse alicujus speciei angelicae, non cognoscendo aliquod individuum actu, et in particulari, nihilominus si quidditative cognoscat Angelum aliquem singularem et actu existentem, non posse illum cognoscere cognitione abstractiva, sed tantum intuitiva, nec esse in ejus arbitrio, unum ab alio praescindere in tali cognitione. Probatur, quia eo ipso, quod rem singularem in particulari contemplatur, cognoscit illam, prout in se est, ergo si res actu existit, talis cognitio necessario terminatur ad illam ut actu existentem, ac proinde simul est quidditativa et intuitiva cognitio. Probatur consequentia, quia in re actu existente non distinguitur in reipsa existentia ab essentia singulari. Unde argumentor secundo, quia Angelus per eamdem speciem rei singularis sine ulla ejus mutatione quoad actum primum, intuitive cognoscit rem singularem existere, quando existit, et non existere, quando non existit: nam eo ipso, quod talem rem contemplatur, et illam non intuetur existentem, certo cognoscit, pro tunc non existere: et hoc modo cognoscit singularia ut praesentia, quando actu sunt, et antea non cognoscit illa esse futura, sed ad summum esse possibilia. Quae omnia infra explicabimus et contirmabimus. Ergo juxta hanc doctrinam necessarium est dicere, Angelum necessario intueri existentem rem singularem, quae existit de facto, si ad illam quidditative contemplandam convertitur. Ergo Angelus quandocumque seipsum cognoscit quidditative, necessario se cognoscit intuitive, quia se existentem supponit. Ex quo evidenter concluditur, supervacaneam esse Angelo speciem sui: nam licet illam haberet, per illam se intuitive cognosceret, quia ad talem coenitionem eliciendam necessario se existentem supponeret. Unde quod Bassolus supra dicit, intellectionem per speciem esse abstractivam, si intelligat, necessario, ac semper esse abstractivam, falsum est: nam visus per speciem videt rem, quam intuetur et unus Angelus intuetur alium, et non nisi per speciem ejus. Si vero solum intelligat, cognitionem per speciem posse esse abstractivam et intuitivam, verum secundum diversos status rei existentis vel non existentis, non vero potest eadem species gignere cognitionem abstractivam, et intuitivam ejusdem rei existentis, si talis sit, ut quidditative, et per proprium conceptum illam repraesentet, nam tunc cognitio non determinatur ad rationem intuitivae cognitionis, nisi ab objecto in propria existentia praesente, ut est terminus talis actus, nam ex parte principii eadem omnino species talem actum cficit.
18. Secundus modus intelligendi conclusionem. — Probatur primo. — Addo praeterea, quod licet admitteremus, posse in Angelo esse abstractivam cognitionem quidditativam rei singularis actu existentis, et consequenter posse seipsum abstractive cognoscere, non indigeret specie intelligibili a sua substantia distincta ad se ita cognoscendum. Probatur, nam duobus modis potest intelligi talis cognitio in Angelo, nimirum simul cum intuitiva cognitione, vel successive, cessando videlicet, ab intuitione sui per substantiam. Prior modus vel impossibilis est, vel certe est valde superfluus, et impertinens; non est ergo verisimile, datam esse Angelo speciem connaturalem proptar talem simultaneam cognitionem, quia natura superfluum abhorret. Et praeterea si illae duae cognitiones simul esse possunt, idem principium ad illas sufficit: nam Angelus per eamdem speciem, quia intuitive videt Angelum existentem, cognosceret illum abstractive, si non existeret, ergo si utramque cognitionem potest simul habere circa Angelum existentem, per eamdem speciem illas habebit, utendo diversis modis illa specie arbitratu suo. Nam (ut infra dicam) cognitio intuitiva et abstractiva non differunt ex parte speciei, seu principii, sed ex parte termini, aut ex parte modi tendendi in rem per eamdem speciem repraesentatam. Ergo simili modo licet Angelus se pos set cognoscere simul intuitive, et abstractive, utrumque actum per suam substantiam efticeret, utendo illa, ut principio ad diversum cognoscendi modum pro sua libertate. Probatur consequentia, quia si potest cognitio terminari ad essentiam singularem existentem, praescindendo ab actuali existentia, ut illa opinio supponit, etiam poterit eadem essentia existens esse principium cognoscendi se ut essentiam, et non ut existentiam.
19. Probatur secundo.—Et hinc facile idem probatur, etiamsi illae cognitiones tantum successive fiant. Qui modus imprimis supponit, posse Angelum naturaliter et pro sua libertate ab intuitiva cognitione sul cessare, quod verum non est, ut postea dicam. Deinde etiam hoc dato, posset abstractiva cognitio sola per propriam substantiam fieri, praescindendo in usu ejus ab existentia objecti, siquidem illa praeciso possibilis esse supponitur. Sicut etiam e contrario si Angelo data esset species ad se cognoscendum quidditative, per eamdem sine dubio posset cognoscere se intuitive, quia non repugnat cognitionem intuitivam fieri per speciem, et illa esset suflicientissima, quia repraesentando essentiam singularem suflüciens est ad repraesentandam illam existentem, si in eo statu sit. Sicut ergo non ponitur species propter intuitivam cognitionem, ita nec propter abstractivam fingenda est, sive talis abstractiva cognitio sui sit Angelo possibilis, sive non.
20. Quomodo Angelus propria accidentia cognoscit. — De accidentibus necessariis. — Sed quaeret aliquis, an quod dictum est de substantia Angeli, dicendum sit de omnibus accidentibus existentibus in Angelo se cognoscente. hespondeo, duplicia esse haec accidentia: quaedam quae sunt proprietates dimanantes ab essentia, ut sunt intellectus, et voluntas, et si quae est alia: alia sunt accidentia, vel extrinsecus provenientia, licet fortasse semper dentur, ut de speciebus intelligibilibus infra dicemus vel contingentia, licet ab intrinseco fiant, ut actus intelligendi, et volendi liberi, motus localis, et ejus terminus. De prioribus dicendum censeo non solum videri sine nova specie, sed etiam videri per substantiam intellectam, et ex efficacia ejus sine proximo, et speciali influxu ipsarum potentiarum, quia necessarius non est: nam ipsa substantia sufticit cum connaturali lumine intellectus ad efficiendam cognitionem comprehensivam sui: comprehendendo autem se, comprehendit etiam potentias suas quantum ad naturalem capacitatem earum, et quantum ad dimanationem a sua substantia, et ideo Angelus per suam substantiam etiam illas intuetur. De alus vero ac- cidentibus de necessaria videntur, et proprium aliquod principium, et nova efficientia objectiva (ut sic dicam ) ut distincte, et in se cognoscatur, quia cum non sint necessario colligata cum substantia, non cognoscuntur ex vi illius, nec per solam efficientiam ejus in ratione objecti.
21. De contingentibus. — Ad explicandum autem, per quid cognoscantur, subdistinguendum est de his aecidentibus, quando actu sunt, et praesentia videntur, vel quando jam non sunt, fuerunt tamen, et ut praeterita cognoscuntur: de hoc posteriori statu illorum dicemus, tractando de futurorum et praeteritorum cognitione, quia difficultatem similem habent. De priori vero dicendum est, Angelum cognoscere omnia accidentia contingentia, seu communia, quae in se habet, per ipsam, et sine speciebus intelligibilibus distinctis ab illis. Ita docent Henricus, Richardus et fere omnes scholastici in locis citatis. Et probatur sigillatim, quia unus Angelus cognoscit species intelligibiles, quas de aliis rebus habet, et non cognoscit illas per alias species, alias in infinitum procederetur, ergo ipsasmet per se ipsas cognoscit, eo quod ipsae etiam sint objecta actu intelligibilia, et per se intellectui unita. Unde eadem ratione, si forte Angelus habet alios habitus intellectuales, per ipsosmet illos videt: et idem est de actibus intellectus, quia omnia haec sunt objecta intelligibilia actu, et per se unita intellectui. De accidentibus autem inhaerentibus voluntati, vel ipsi substantiae immediate, ut sunt ubi, et motus localis, non immerito dubitari potest, quia non videntur per se unita intellectui, cum illi non inhaereant, et quamvis in eadem sint substantia, et consequenter sint proxime conjuncta quoad propinquitatem, seu indistantiam, nihilominus non vilentur unita suflicienter in ratione objecti, et potentiae, cum inter se nullam unionem propriam immediate habeant, et ideo de his probabile est, cognosci per aliquas species proprias. Nihilominus tamen potest probabiliter defendi, per se ipsa congnosci, quia ut uniantur intellectui in ratione objecti intelligibilis, et moventis, seu concurrentis per se ad sui cognitionem, satis esse videtur illa inexistentia mutua, non per solam localem propinquitatem, sed etiam per realem unionem in eadem substantia, quae est principale principium talis cognitionis, et conjunctim uti potest tali potentia, et objecto actu intelligibili sibi inhaerente, ac subinde sibi subordinato ad talem actum cognitionis eliciendum, Et haec pars sicut communior, ita et probabilior esse videtur.
22. Quid de actu quo se intelligit. — Ultimo constat ex dictis, quomodo Angelus cognoscat seipsum quoad actum, quo se intelligit. Nam ut dixi, quoad hoc non se cognoscit Angelus per suam substantiam, sed per actum realiter elicitum a se cum suo objecto cognito. Solet autem hic ab aliquibus tractari, an Angelus cognoscendo se, verbum producat. Sed haec questio generalis est de omni cognitione intuitiva etiam aliorum Angelorum, vel quarumcumque rerum, et tam in anima, quam in Angelis locum habet, et ideo illam omittimus, et nunc supponimus, verbum nihil aliud esse. quam intrinsecam terminum actionis intelligendi, ut actio est, quae al quamdam qualtatem intrinsece terminatur, quae qualitas in intellectu est ipsemet actus intelligendi in facto esse, qui etiam conceptus, ac verbum dicitur. Et ideo, sicut est certum Angelum intelligere se, producendo actum, quo informatur, ita est certum, non se intelligere sine verbo a se producto, et iu se recepto. Videantur quae in simili quaestione de verbo visionis beatificae dixi in superiori tomo, tract. 1, libr. 2, capit. 11, et quae generalius de termino intrinseco actionum immanentium dixi in disp. 48 Metaphysicae, sect. 2, num. 16. Solet etiam quaeri, an hic actus, quo se Angelus cognoscit, naturalis, vel liber sit. Sed inferius occurret commodior hujus quaestionis locus: nunc naturalem, id est, necessarium quoad exercitium, illum esse supponimus. Tandem quaeri potest, an ila cognitio non solum intuitiva, et quidditativa, sed etiam comprehensiva sit.. Verumtamen nunc partem affirmantem supponimus: nam cum lumen intellectus angelici sit proportionatum, et quasi adaequatum propriae substantiae, et comprehensio nihil aliud addat cognitioni quidditativae, nisi adaequationem potentiae, et actus ad objectum, ut in materia de visione DEI explicui, non videtur posse negari, quin intellectio, qua se Angelus cognoscit per seipsum, et per suum naturale Iumen, cognitio comprehensiva aliquo modo sit. Quomodo autem id sit intelligendum, in sequentibus explicabitur, et si quid difficultatis in hoc occurnt, ibi expedietur.