On this page
Caput 5
Caput 5
Utrum unusquisque angelus omnes alios intelligat per eorum essentias, vel per species, et unde illas habere potuerit
CAPUT V. UTRUM UNUSQUISQUE ANGELUS OMNES ALIOS INTELLIGAT PER EORUM ESSENTIAS, VEL PER SPECIES, ET UNDE ILLAS HABERE POTUERIT.
1. Prima opinio Vasquii et aliorum. — Reicitur. — Quod unusquisque Angelus caeteros cognoscat, supra probatum, et fere per se notum est, supposita Angelorum natura, et existentia. Solum ergo de modo talis cognitionis dicendum superest. Hic autem modus spectari potest vel in ipso actu, vel ex parte medii: de priori dicemus postea, nunc autem medium, quo talis cognitio fit, in sensu tractato in capite praecedenti, inquirimus. Unde fere iidem sunt modi dicendi, quos breviter attingere oportet. Primus est, Angelum ad cognoscendos alios non indigere aliquo medio praeter intellectum suum, quia per illum constitutus est in actu primo sufficienti, et completo ad intelligenda omnia sine alia cooperatone objecti, vel per ipsum immediate, aut per speciem ejus. Ita videntur sentire, qui generaliter negant species intelligibiles, quos ita exponit, et sequitur Vasquez. Sed ejus opinio quatenus negat proprium concursum obJjecti, vel singularis est, vel paucorum Nominalium, multumque aliena est a recepta doctrina de sensibus, et de alus potentiis animae cognoscitivis. Quod si in sensibus, et intellectu hominis haec admittitur, ut ille auctor facit, non potest probabilis ratio differentiae in Angelis reddi, ut in capite tertio docui, unde ex ibi dictis haec opinio pro materiae capacitate sutlicienter refellitur.
2. Secunda opinio. — Refellitur fundamenLun tanquam hereticum. — Secundus modus dicendi est, unumquemque Angelum cognoscere alios per suam essentiam, superiores quidem tanquam per effectum, inferiores tanquam per causam. Haec videtur fuisse opinio auctoris libri de Causis, proposit. 8, dum ait: Omnis intelligentia scit quod est supra se, et quod est sub se, quonium est causa ei, et scit quod est supra se, quia acquarit bonitatem ab eo. Quorum verborum sensus quoad cognitionem intelligentiarum inter se esse videtur, quod superior intelligentia est causa inferiorum immediate, vel mediate, et ideo per suam substantiam tanquam eminenter continentem inferiores, illas cognoscit. Si vero intelligentia ad sibi superiores comparetur, est effectus illarum, et ideo per se tanquam per effectum superiores tanquam sui causas cognoscit. At D. Thomas, in commentarno illius libri, in alio sensu catholico illam propositionem exponit, quem in sequenti capite referemus. Solet autem a scholasticis frequenter tribui illa opinio Avicennae, tract. 9 suae Metaphysicae, c. 4, qui dixit, Deum solum creasse immediate primam intelligentiam, et hanc creasse secundam, et secundam tertiam, et sic consequenter de omnibus. Nam ex hoc principio sequi videtur ille modus cognoscendi. Et ita exponit illam sententiam D. Thomas 2, contr. Gent., c. 98. At vero (ut optime dicit) fundamentum illud haereticum est, nam solus Deus est creator rerum omnium, et ita omnes Angeli ab illo solo creati sunt, ut supra dictum est, et in Metaphysica, disp. 20, sect. 2, et aliis locis ibi allegatis. Unde nullum superest probabile fundamentum hujus sententiae.
3. Prima conclusio.—Angelus alios non cognoscit per propriam ipsius substantiam. — bicendum ergo primo est, unum Angelum non cognoscere alios per substantiam propriam intelligentis. Ita docet divus Thomas, dicta quaest. 56, art. 2, et dicto cap. 98, et quaest. S, de Verit., art. 7, et reliqui theologi communiter. Probatur autem breviter: nam duobus modis intelligi potest, propriam essentiam intelligentis Angeli esse medium cognitum, id est, per modum speciei intelligibilis, quae directe, et immediate ducit in cognitionem talis objecti, vel medium cognitum, sicut est causa, vel effectus, quando est cognitione illius aliud cognoscitur. Haec praecipue agimus de priori medio, de quo est evidens assertio ex dictis, in capite tertio, ubi ostensum est, substantiam Angeli non esse repraesentativam intentionaliter aliarum rerum a se distinctarum. Et praeterea licet unus Angelus esset effectus alterius, non posset Angelus ab alio factus cognoscere suum effectorem per se tanquam per se speciem, quia nec eminenter contineret suum superiorem, nec illum intentionaliter repraesentaret. E contrario vero ex illa hypothesi si posset fortasse superior cognoscere inferiorem per suam substantiam, non tamen proprie tanquam per medium incognitum, sed cognoscendo et comprehendendo se, sicut Deus in se et per se creaturas cognoscit, utique comprehendendo se, et non aliter. Extendendo vero sermonem ad medium cognitum, cum inter substantias angelicas secundum fidem et veram philosophiam non sit habitudo causae et effectus, consequenter fit, non esse unum medium cognitum, per quod alia cognoscitur tanquam effec- tus in causa, vel causa ex effectu. Et praeterea etiam illo posito, cognitio per effectum esset imperfecta, et per illam non cognosceretur Angelus superior, prout est in se. Et ideo etiam ex hac parte illud medium esset insufficiens. Quia si unus Angelus esset causa alterius, esset causa aequivoca altioris speciei, ut Avicena supponebat: ergo non posset superior per substantiam inferioris prout in se est cognosci. Antecedens cum consequentia patent, quia nec Angelus inferior posset producere superiorem, nec intra eamdem speciem unus alium creare posset, cum nullum ordinem inter se habeant, per solum autem effectum aequivocum non potest causa perfecte et prout in se est, cognosci, cum talis effectus inferior sit, et virtutem ac perfectionem causae non adaequet.
4. Objicitur primo. — Objicitur secundo. — Dices, posse unum Angelum cognoscere caeteros per suam substantiam cognitam propter similitudinem, seclusa etiam causalitate. Probatur, quia Angelus cognoscendo se, cognoscit gradum intellectualem, ergo cognoscit sub illo esse varios modos participandi illum inter se similes, licet species diversos, ergo ita cognoscendo se, cognoscet omnes alios Angelos sub eodem gradu contentos. Accedit, quod Angeli per speciem generis cognoscunt omnes species, juxta sententiam D. Thomae infra tractandam, sed Angelus per suam substantiam cognosceit genus Angeli, ergo cognoscit omnes Angelorum species, et consequenter etiam individua. Ac denique saltem hoc argumentum concludet, si sunt plures Angeli unius speciei, quemlbet, cognoscendo se per suam substantiam, cognoscere alia individua illius speciei, et quidditative propter aequalitatem, et intuitive, quia videndo se, videt etiam actualem relationem similitudinis ad alium Angelum in specie similem, quae sine intuitione termini videri non petest.
5. Ad primam objectionem quid respondendum. — Ad hoc vero dicendum imprimis est, Angelum cognoscendo se per suam substantiam, cognoscere gradum intellectualem, seu genus Angeli in tali specie contractum, et talem speciem determinatam ad hoc individuum, quod est ipse Angelus se intuens: nam haec sibi essentialia sunt, non potest ergo illis non cognitis se cognoscere. Unde ulterius etiam poterit cognoscere quasi abstracte et praecise tale genus vel speciem, cognoscendo talem gradum intellectualem esse multiphcabilem, seu participabilem variis modis, vel talem speciem Angeli posse habere plura individua, quia haec est veluti intrinseca proprietas gradus seu naturae creatae, et ideo per idem principium, per quod talis natura, vel gradus quidditative cognoscitur quoad actualem essentiam suam, cognoscitur etiam quoad illam capacitatem, seu participabilitatem. Et hoc modo dicunt theologi infra citandi, posse Angelum per substantiam suam cognoscere alios Angelos in eo, in quo sunt similes, seu quoad praedicata communia, non vero quoad propria. At vero ex vi cognitionis sui non poterit Angelus cognoscere, quales sint naturae, vel species possibiles sub illo gradu intellectuali, quia nec naturae specificae sunt de essentia communis gradus intellectualis, nec cognosci possunt ex vi cognitionis ejus, prout contracti al unam speciem tantum, quomodo ab Angelo, se cognoscente per suam essentiam, cognoscitur.
6. Respondetur in forma. — Solvitur secundum argumentum. — Ad argumentum autem primum, num. 4, factum respondetur, licet per substantiam unius Angeli cognoscatur gradus intellectualis ut variis modis participabilis, id solum esse confuse, quoad particulares modos, seu differentias, quia solum cognoscitur ille gradus quoad capacitatem quasi passivam, seu objectivam plurium determinationum, ipsae autem determinationes non possunt distincte per illud solum principium cognosci. Ad secundum vero negatur simpliciter principium illud, quod Angelus cognoscens genus aliquod, per idem principium cognoscit omnes species ejus. Non est enim hoc verum, nisi fortasse quando cognitio fit per speciem eminentem et universalem, per se primo respicientem tale genus, ut infra videbimus. Substantia vero propria, per quam Angelus se cognoscit, non est talis species formaliter, nec eminenter: nam se tantum repraesentat, et sibi (ut ita dicam) est adaequata; superiora vero tantum, prout in ila continentur, per eam cognosci possunt. Eademque fere ratio est de natura specifica Angeli respectu individuorum: nam esto Angelus cognoscendo se, cognoscat esse speciem illam capacem aliorum individuorum, non tamen ex vi illius principii poterit caetera individua cognoscere secundum proprios conceptus et particulares proprietates entitativas, etiam abstractivo conceptu, quia modi particulares aliorum individuorum non repraesentantur iu uno individuo cognito. Quia ad hoc non sufficit aequalitas (quamvis de illa etiam res sit incerta), sed requiritur identitas in particulari entitate, quia per illam species ad individuum determinatur. Unde minus poterit Angelus per suam substantiam cognoscere intuitive alium, seu existentiam alterius individui ejusdem speciei, quia cognitio intuitiva intellectualis includit proprium conceptum rei, quae videnda est. Nec relatio similitudinis potest esse medium cognitum, per quod existentia alterius termini cognoscatur, quia potius ad cognoscendam relationem, cognitio fundamenti et termini supponenda est, quia vel non est nisi mutua denominatio ex utriusque coexistentia, vel si est aliquid aliquo modo distinctum, ex illis resultat et ab illis essentialiter pendet.
7. Aliquorum responsio. — Impugnatur. — Addunt vero aliqui, quamvis non possit Angelus per suam substantiam cognoscere alium proprio conceptu, prout in se est, posse nihilominus cognoscere illum alieno et quasi connotativo conceptu, instar suiillum concipiendo: sicut cognoscit Deum imperfecto modo et instar sui, vel sicut nos modo nostro et ad instar quarumdam materialium rerum Angelos concipimus. Nam ad hunc cognoscendi modum non semper requiritur habitudo causae et effectus, qualis est inter Deum et Angelos, sed sufficit alia convenientia seu proportio, licet imperfecta inter unam et aliam rem cognitam. Sed merito reliqui theologi hunc modum cognoscendi praetermiserunt, quia revera non est Angelis accommodatus respectu aliorum Angelorum. Quia imprimis non potest illo modo unus Angelus ex vi cognitionis sui cognoscere alterum Angelum esse, sicut cognoscit Deum, ut infra videbimus, quia talis cognitio requirit habitudinem causae et effectus, ut constat. Unde fit, ut ad concipiendum ex cognitione sui alium Angelum instar sui et imperfecto modo, vel aliunde supponi debeat cognitio, quod alius Angelus sit, vel non possit ille conceptus esse particularis alicujus Angeli etiam imperfectus, sed solum confusus et communis, quia jam a nobis explicatus est.
8. Progreditur impugnatio. — Probatur utraque pars, quia unus Angelus per se, aut ex se non potest cognoscere alium Angelum esse, cum non sit causa, nec effectus ejus, ergo nec potest alium in particulari concipere, proprio scilicet, conceptu, non dico proprio, id est, perfecto seu non connotativo, sed dico proprio, id est, non communi, quia non habet, unde ex cognitione sui aliquid particulare, et proprium de alio Angelo concipiat. In quo est magna differentia inter Deum, et Angelum: nam Angelus ex se cognoscit Deum ut creatorem, et primum spiritum, qui est pro- prius conceptus Dei, id est, non communis, licet non sit proprius, id est, prout in se est, sed quo concipitur Deus ad instar cognoscentis, additis negationibus excludentibus imperfectionem. De alio vero Angelo non potest alter Angelus per se formare conceptum illi soli convenientem, sed communem, qualis est conceptus spiritus creati, vel compositi, aut immaterialis, et in his proprietatibus similis coenoscenti, quae omnibus aliis Angelis communes sunt. Et ideo tunc revera non cognoscuntur alii Angeli, vel aliquis eorum in particulari, sed cognoscitur aliquid commume omnibus Angelis, et ipsi etiam cognoscenti se. Quem modum cognoscendi alios Angelos per substantiam cognoscentis alii theologi non negarunt, nec omiserunt, ut jam diximus et declaravimus. Neque talis cognitio potest dici imperfecta, seu per conceptum connotativum: nam respectu objecti proprii et universalis est propria, et essentialis; respectu vero particularis est confusa, et potentialis magis, quam actualis, ut declaravi. Igitur conceptus proprius alterius Angeh, etiam connotativus, non communis aliis non potest formari ab alio per suam substantiam, nisi supponatur aliunde habere particularem cognitionem talis Angeli, quam profecto habere non potest, nisi vel per substantiam, vel per speciem propriam Angeli cogniti, quae cognitio maxime propria est, imo etiam essentialis, et quidditativa, ut capite sequenti dicam. Ergo illa posita est impertinens alia cognitio imperfecta, seu per proportionem, aut comparationem ad cognoscentem, nos enim utimur illo modo cognoscendi in rebus, quas per proprios conceptus, et species cognoscere non possumus, non vero in rebus, quas clare videmus, ergo multo minus Angelus. Item etiam secundum illum cognoscendi modum vix potest intelligi in uno Angelo conceptus alterius, qui non terminetur ad illum, ut in se est, sed instar cognoscentis, qui non sit communis caeteris Angelis distinctis a cognoscente, nunquam ergo unus Angelus illo modo alium in particulari cognoscit.
9. Tertia opinio. — Tertius modus dicendi est, unuum Angelum cognoscere alium per essentiam Angeli intellecti. Hanc opinionem refert D. Thomas, dicta q. 8, de Verit., art. 9, et quamvis illam non probet, dicit posse aliquo modo solvi argumenta contra illam. Eam sequitur ex parte Scotus supra, codem enim modo philosophatur de cognitione Angel circa -alium, ac circa seipsum, dicitque unum AngeIum cognoscere intuitive alium per essentiam cogniti, abstractive autem per speciem intelligibilem. De hac vero secunda parte nunc non agimus, nam illam quoad necessitatem speciei paulo post tractabimus, quoad distinctionem vero inter cognitionem abstractivam, et intuitivam dicta in praecedenti capite observanda sunt et in sequenti aliquid dicemus. Et hanc opinionem sequuntur Gabriel, Ochamus, Bassolus, et alii citati capite praecedenti in prima, et secunda opinione, et sequitur Molna, licet diverso modo, ut declarabo.
10. Probatur. — Fundamentum hujus opinionis est, quia objectum eo ipso, quod intelligibile est, effective potest concurrere cum intellectu ad cognitionem sui, id est, ipsius objecti. Quod non minus aftirmat Seotus de objecto materiah, in quo certe ipsius opinio probabilis non est, ut infra dicam. De objecto autem immateriali in particulari locuti sunt antiqui, qui (ut divus Thomas refert) illam opinionem tenuerunt, et ita etiam illam defendit Molina, et esse probabilem sentit divus Thomas, dicto artic. 7, et dicto cap. 98, 2. contr. Gent. et ibi Ferrariensis. Et probatur, quia substantia immaterialis est intelligibilis actu, ergo ex hac parte non minus potens est ad efficiendam intellectionem sui in alio intellectu, quam in suo, quia talis effectus non magis excedit virtutem talis causse, eo quod in alio fiat, quam cum in ipso intellgente fit. Sicut potest unus Angelus movere alium, sicut movet seipsum, et potest etiam iliuminare alium, ut infra dicemus. Igitur ex parte virtutis activae non est repugnantia in hac eflicientia. Neque etiam est ex parte conditionis requisitae, quia ad hoc sufficit conjunctio Angeli intelligendi cum intellectu Angeh intelligentis per intimam propinquitatem absque distantia inter ipsos, quae facile inter Angelos esse potest, ut per se notum est. Non enim est necessaria unio per propriam informationem, vel inhaerentiam, ut jam dictum est. Nec etiam est necessaria unio naturalis per modum essentiae, et proprietatis, qualis inter essentiam Angeli, et proprium intellectum intercedit , quia nulla apparet ratio, ob quam illa sit requisita ad eflficientiam objecti intelligibilis, ut tale est. Unde sine tali unione divina essentia concurrit per seipsam per modum objecti ad effectionem visionis beatificae, cur ergo non erit idem cum proportione in essentia Angeli objecta intellectui alterius, et intime illi praesenti absque alia unione.
11. Dupliciter hec opinio explicatur. — Prior modus improbatur. — Duobus modis po- test haec sententia intelligi, scilicet, vel affirmando hunc modum intelligendi alios esse unicum in Angelis et ita necessarium, ut omnis alia cognitio per speciem Angeli intellecti excludatur: vel solum affirmando, illum esse unum modum, quo unus Angelus cognoscit alium, quo uti potest, cum voluerit et alterius praesentiam commodam habuerit, non tamen esse unicum modum et necessarium, sed absque tal efficientia Angeli fieri etiam posse, ut ab alio intuitive cognoscatur. Priori modo intellecta illa sententia mihi improbabils vidcetur. Quia alias nunquam unus Angelus posset alium cognoscere, nisi quando haberet illum intime praesentem suo intellectui per substantiam suam. Unde per hoc solum, quod unus Angelus distet ab alio per minimum spatium, fiet illi absens et invisibilis. Utrumque autem est incredibile: nam esset magna imperfectio angelicae naturae, quae non debet illi gratis attribui, cum inter homines tanta dependentia, ut unus ab alio videri possit, non inveniatur. Posset tamen negari consequens illud, dicendo, Angelum posse effective concurrere ad intellectionem sui in alio Angelo, etiamsi ab illo localiter distet, non agendo per medium, sed immediate agendo in distans, vel simul cum illo. Ita enim docent Scotus et qui illum sequuntur. Et in actione immateriah non videtur hoc inconveniens, quia distantia, vel propinquitas localis est valde accidentaria rebus spiritualibus et quod facit in corporibus propinquitas loci, facit in spiritibus debitus ordo, ut Augustinus dixit. Quae quidem doctrina in generali sumpta probabilis est et fortasse aliquando erit in sequentibus necessaria. Tamen in puncto praesenti non videtur accommodata, quia in praesenti non solum requiritur intima propinquitas inter potentiam et objectum intelligibile in ratione agentis et patientis, sed maxime in ratione duorum coagentium, et constituentium unum principium integrum actionis vitalis, quae constitutio unius principii ordine naturae antecedit effectionem actualem: ad illam ergo necessaria est illa propinquitas, vel major etiam unio, ut statim dicetur. Aliud inconveniens est, quod saltem dependeret Angelus intelligens ab alio Angelo intellecto, ut videre illum posset, ita ut non posset illum videre alio nolente, quia concursus effectivus Angeli videtur liber ipsi Angelo efficienti, ut supra dictum est. Denique est aliud inconveniens, quia tunc unus Angelus non posset simul videri a pluribus, quia vel non esset pluribus propinquus, vel certe non potest simul plures actiones efficere. Accedit, quod licet daremus, hunc modum esse possibilem, nulla ratione probari potest esse necessarium, vel unicum, ut ex dicendis patebit.
12. Posterior quoque modus rejicitur, et astruitur secunda conclusio. — Unus Angelus non potest alios per suas substantias intelligere. — Probatur primo a quibusdam. — Confirmatur. — Hae probationes non omnino placeat. — At vero intellecta posteriori modo illa sententia, scilicet, quod ille modus cognoscendi alium per essentiam cogniti sit possibilis, non tamen necessarius, non est improbabils, ut ex divo Thoma et Ferrariense retuh. Nihilominus dico secundo, unum Angelum non posse cognoscere alium per essentiam Angeh intellecti, vel, quod perinde est, unum Angelum non posse effective concurrere per suam substantiam ad intellectionem, qua ab alio cognoscitur. Ita est opinio D. Thomae, locis citatis, quam in eisdem, sequuntur Cajetanus, Ferrariensis et caeteri moderni Thomistae et Capreolus, in 2, d. 3, q. 2, art. 3, ad 8, primo loco positum contra 1 conclus., ubi excedit, contrariam sententiam erroneam vocando. Idem tenent frequentius alii theologi, in 2, d. 3, Bonaventura, Richardus, Hervaeus, Major, Argentina, ZIEgidius ibi, et tract. de cognit. Angelor., q. 1, art. 3, Marsilius, in 2, q. 7, art. 1, in secunda ejus parte, Alensis, 2 p., q. 24, memb. 2. Idem Henricus, quodlib. 4, q. 7, et quodlib. 5, q. 14, nam licet differat vel in numero specierum, ve! in nomine, vocando principium hujus cognitionis habitum scientialem, tamen in re convenit, maxime quoad hoc, quod cognitio alterius per ipsius cogniti substantiam non fit. Atque hanc sententiam aliqui certiorem putant de Angelis superioribus intelligentibus inferiores, quia objectum intelligibile ut adjuvet intelligentem et cum illo concurrat, debet illi esse aeque immateriale: sed Angelus inferior non est aeque immaterialis, ac superior, ergo non potest illum ad intelligendum in actu constituere et quasi perficere. Oportet ergo, ut per speciem proportionatam perfectionis superioris Angeli elevetur et quasi immaterialior fiat, ut cum illo possit ad sui cognitionem cooperari. Ita fere divus Thomas, dicta quaest. 8, de Verit., art. 7. Et est probabilis ratio. Possetque aliter formari de inferioribus intelligentibus superiores, quia principium intelligendi debet esse commensuratum intelligenti et intellectui ejus. Unde divina essentia licet maxime immaterialis et intelligilis sit, non posset per se cognosci ab intellectu angelico, quantumvis perfecto, nisi elevaretur per lumen alterius ordinis divini, ergo etiam substantia superioris Angeli excedit intellectum inferioris, et ideo naturaliter non potest illi deservire per modum speciei intelligibilis, sed oportet, ut per speciem minus immaterialem captui inferioris Angeli accommodetur. Neutra vero ex his rationibus habet locum inter Angelos ejusdem speciei, neque ita cogunt, quin solvi possint.
13. Probatur item ab aliis. — Secundo ergo probatur aliter assertio, quia si unus Angelus per seipsum effective concurreret ad intellectionem, quam alter de ipso elicit, illaberetur menti ejus, sed impossibile est, spiritum creatum illabi menti alterius, ergo. Major, seu sequela probatur, quia illabi menti nihil aliud est, quam intra illam existendo, eam efficaciter immutare, hoc autem faceret unus Angelus in eo casu in mente alterius. Minor autem probatur ex communi sententia theologorum, docentium solam Trinitatem menti iilabi, ut dixit Augustinus alias Gennadius, de Ecclesiast. dogmatib., cap. 83, alias 82, et secuti sunt theologi. D. Thomas, 3p., q. 8, art. 8ad 1, et q. 64. art. 1, et idem sentit cum Magistro, in2, d. 8, art. 5, ad 3, et ita illum exponit Ferrariensis 4, contr. Gent., cap. 18, idem tradit Bonaventura, eadem d. 8, in ejus secunda parte, art. 1, quaest. 2, Hervaeus, dist. 9, q. 1, ari. 9, ad 9, Arcentina, d. 7, q. L, art. 1, concl. 3, ubi citat Fulgentium, de Fide ad Petr., cap. 3, ubi de Angelis ait: 7uest singulis naturalis terminus, quo a se invicem discernuntur, quia nullus eorum in alio est. Favet item Bernardus, serm. 5, in cantic., circa tinem, dicens, nullum creatorum spirituum per se mentibus nostris applicari. Et infra: Nec ipsi Angeli ita se alterutrum capiunt.
14. Haec ratio etiam non placet, et ut illi satisfiat exponitur illapsus. — Qualis illapsus sit Dei proprius in creaturas. — Verumtamen neque ista ratio convincit, quia fundatur solum in significatione nominis illapsus, quae multiplex esse potest, et late sumptus aliquis illapsus non repugnat, et proprius, qui repugnat, ex contraria assertione non sequitur. Probatur, quia illabi ad late sumptum solum significat ingredi in locum alterius, imo in rigore Latino dicitur illapsus, etiamsi per ingressum unius aliud expellatur, sicut dicitur fluvius mari illabi: et sic posset dici una substantia illabi alteri, praecipue quando illa immutata manente intra illam ingreditur, sicut potest dici anima corpori illabi, et unum cor- pus illabi in aliud, cum per miraculum illud permeat et penetrative cum illo manet in eodem loco. Hoc ergo modo potest facile Angelus esse secundum substantiam praesens intime in corpore, vel in animo hominis et unus Angelus potest esse praesens alteri. Verumtamen id non satis est ad illapsum proprium, de quo theologi loquuntur. Si vero ultra hanc praesentiam addatur aliqua operatio unius in alterum, tunc magis acceditur ad illapsum, quomodo dixit Gregorius, lib. 17, Moral., cap. 20, alias 18: Deemon si suggestioni ejus primo non resistitur, repente totus ad interiora cordis illabitur. Sed hic etiam illapsus improprius, et quasi accidentarius, imo et extrinsecus censetur, quia operatio illa accidentalis est, et non supponit nisi substantiae propinquitatem. At vero illapsus unius substantiae in aliam a theologis dictus est, quando una substantia est in alia intime continendo illam in suo esse, tanquam habens dominium et potestatem in illam, quomodo potest dici anima nostra illabi corpori et non e contrario. Et sic inter substanUas spirituales sola divina ilabitur caeteris, quia sola illa continet omnes in esse, et unus Angelus in suo esse ab alio non pendet. Et in hoc sensu dixit Beda, Actor 5: Animam, et mentem hominis nulla creatura juata substanLtiam potest implere. Et sic etiam intelligendum est dictum Fulgentii, cum ait, unuum Angelum non esse alio, quia nullus alium in esse, vel substantia continet. Unde cum pro rauone reddit, quod singulis naturalis terminus inest, non de termino quantitatis corporeae, sed essentiae et naturae intelligendum est. Nam ob limitationem uniuscujusque unus ab alio non pendet. Deinde solus etiam Deus operatur in mente, vel in alio spiritu cum efficacia et suprema potestate in illum, ideoque solus etiam dicitur illabi menti hominis, vel Angeli, in quo sensu videtur locutus Bernardus supra et Beda, cum adjungit: Satanam implere interdum animas suce malitie virus inserendo, non tamen per seipsum intrando, siquidem leec potestas solius divinitatis est. Et sic etiam loquitur Gennadius.
15. Satisfit jam praecedenti rationi. — Secunda ratio refutatur. — Sic ergo declarato illapsu, ad secundam rationem facile responderi potest, ut unus Angelus per suam substantiam cognoscatur ab alio, et is, qui intelligitur, cum alterius intellectu ad sui cognitionem concurrat, non esse necessarium, ut Angelus intellectus sit in intelligente tanquam conservans illum in esse, nec tanquam illi efficaciter praedominans, aut tanquam dans vim intelligendi, aut alio simili modo proprio divinitatis in eo existens, sed satis esse, ut assistat illi vel omnino simul secundum substantialem praesentiam, vel secundum aliam sufficientem propinquitatem, et quod illum objective determinet ad talem actum, non tantum illum terminando, sed etiam illum coefficiendo. Et ita non sequitur tribui uni Angelo respectu alterius illapsum proprium, sed solam coexistentiam aliquam et coefficientiam, quae si largo modo vocetur illapsus, parum referet, eritque de solo nomine quaestio, de quo non est contendendum, quando de re constat. Nam quod unus Angelus possit esse intime conjunctus alteri secundum substantialem praesentiam et ad instar penetrationis (ad rem explicandam) certissimum est, quod autem possit unus in alio aliquid efficere etiam secundum intellectum, fortasse est probabilius, ut infra tractando de speciebus et latius de locutione Angelorum videbimus: neque inde sequitur quod tribuatur Angelo illapsus singularis Dei. Ergo etiamsi illa duo in praesenti concedantur, non sequetur illapsus impossibilis spiritui creato. 16. FVera ratio pro secunda conclusione. — Tertia ergo et unica ratio mihi probabilius videtur ostendere, non posse hoc modo unum Angelum cognoscere alium per substantiam cogniti, videlicet, quia ut una actio ab objecto et potentia indivisibiliter, ac vitaliter prodeat, necesse est, ut illa principio ita inter se uniantur, ut aliquam subordinationem inter se servent, ita ut ad motionem, vel influxum unius alterum illi cooperetur. Sed haec subordinatio non invenitur inter Angelum intelligentem et substantiam alterius, ergo. Minor per se evidens est, quia si prius natura, quam Angelus eliciat intellectionem alterius, ad summum potest praecedere praesentia Angeli cognoscendi ad intellectum cognoscentis per realem indistantiam, quae ad subordinationem non sufficit. Major autem declaratur et probatur, quia alias non potest actio inchoari ab utroque illo principio, nisi per accidens et quasi contingenter. Probatur, quia (ut suppono) neutrum ex illis principiis ex necessitate naturae operatur, quia et Angelus cognoscens alium libere exercet actum, cum sit dominus illius et Angelus cognitus si aliquam efficientiam alteri praestat ad sui cognitionem, libere illam praestat: nam quidquid Angelus extra se efficit, libere efficit, ut paulo post in simili ostendam. Neque unus illorum per voluntatem suam potest alterum ad concurrendum necessitate, quia neuter obe- dit alterius voluntati ad nutum, nec potest inter eos naturalis sympathia cum fundamento tingi. Unde posset unus Angelus velle alium videre et non posset, quia alter non vult concurrere et e contrario licet unus vellet cognosci ab alio, non sequeretur effectus, donec alius vellet intellectionem elicere. Ergo non potest unus Angelus cognoscere alium, nisi concurrentibus simul utriusque voluntatibus. At vero illae duae voluntates non possunt simul convenire, nisi vel fortuito et casu, quod est contra perfectionem et ordinem naturae, vel nisi unus praecognoscat voluntatem alterius et illi annuat: hoc autem et magnam imperfectionem in cognoscente supponit, scilicet, quod non possit alium cognoscere, nisi ille velit et repugnantiam involvit. Quomodo enim cognoscet voluntatem alterius, si illum nondum cognoscit ? vel quomodo desiderabit, ut alter sibi cooperetur, si alterum ignorat? Ergo necesse est, inter potentiam et objectum aliquam conjunctionem, vel subordinationem praecedere, ratione cujus necessario unum alteri cooperetur, et ita ex utroque coalescat unum principium per se, ac proximum talis actus, haec autem unio inter substantiam creatam et intellectum alienum non potest esse, nisi per intelligibilem speciem, ergo.
17. Confirmatur inductione. — Unde confirmatur, ac declaratur inductione: nam species intelligibilis, quia inest potentiae per modum formae, habet hanc subordinationem ad illam, ut eo ipso, quod potentia conetur ad actum, comitetur illam species, sicut cooperantur potentiae habitus in illa existentes. In Angelo etiam respectu cognitionis sui supra explicuimus facile subordinationem, quia idem principium principale, in quo radicatur intellectus et quod illo utitur, est ipsum intelligibile objectum, a quo simul cum intellectu progreditur actio. In visione etiam beata objectum visum per se potest conjungi potentiae, quia ibi intellectus videntis lumine illustratus subordinatur ipsi Deo tanquam primo motori ad talem visionem, qui etiam potest seipsum per modum objecti ad efficientiam ejusdem visionis quasi applicare, ut more nostro loquar et in proprio loco superiori tomo declaravi. Inter potentiam autem intellectivam unius Angeli et substantiam alterius, vel quidquid est intelligibile in ipso, nulla est unio, vel conjunctio, quae hunc modum operandi participet, aut imitetur, nec sola propinquitas etiam intima sufficit, ut declaravi. Et ideo inspecto naturali ordine non est verisimile, posse unum Ange- Ium cognoscere alium per solam cogniti substantiam. Dico autem, inspecto naturali ordine, quia Deus de potentia sua facere posset, ut ex tali objecto et potentia sine specie media prodiret intuitio: tunc autem oporteret, ut Deus aliquo superiori modo illa conjungeret in ordine ad opus, seu applicaret et moveret illa ad talem agendi modum. Et juxta haec posset accommodari ratio de illapsu supra facta, quia sine illapsu proprio et rigoroso, non potest objectum distinctum per se sufticere ad se conjungendum alienae potentiae in ratione actus primi sufficientis alteri ad intelligendum, solusque Deus potest id facere propter rationem datam.
18. Quarta opinio.—Cuartus modus dicendi est, Angelum cognoscere alios per substantias eorum mediate, id est, per species manantes a substantiis actu intelligibilibus in intellectum uniuscujusque Angel intelligentis. Qui dicendi modus differt a praecedenti, quiamnon tribuit objecto spiritual, et intelligibili in actu immediatam efficientiam per seipsum in actum alterius intelligentis ipsum, convenit tamen cum illo in hoc, quod tribuit tali objecto aliquam immediatam efficientiam in intellectum alterius, per quam seipsum quodam modo immittit in alterius intellectum, utique in esse repraesentativo per intelligibilem speciem, qua mediante alter sit potens ad tale objectum intelligendum. Atque ita fatetur haec sententia, unum Angelum cognoscere alium per speciem ejus, et addit accipere illam ab objecto cognito. Et quoad priorem partem illam supponimus, et paulo post probabitur. Quoad alteram vero tenent illam Scotus et omnes, qui generaliter docent, Angelum accipere species a rebus etiam materialibus, cum quibus capite sequenti agemus. Et eamdem sententiam tradit Alensis, 1 part., quaest. 24, memb. 2. ubi varie quidem loquitur: nam argumentando in S Sed contrariwm videtur, expresse dicit: quod ille Angelus, qui cognoscitur, cum sit lus, facit speciem suam in alio cognoscente, et infra dicit: in Angelis esse naturam dativam specierum sibi invicem, quia in eis est natura luninis sicut lumen sensibile habet naturam dandi sensui speciem sui. Et postea in resolutione dicit, quod unus Angelus cognoscit alium per speciem non innatam, sed potius acquisitam. Addit tamen rationem obscuram: Quia ipse (inquit illam facit in se. Quae verba repugnant prioribus: nam si Angelus, qui cognoscitur, facit speciem suam in alio: ergo Angelus, qui alium coenocit, non illam sibi facit in se, sed ab alio illam recipit. Videtur tamen inferius hanc concordiam insinuare, quia simpliciter unus Angelus recipit speciem alterius ab ipso, ut tamen illam recipiat, reguiritur conversio ipsius cognoscentis supra cognitum, et ideo dicitur facere eam in se aliquo modo, licet absolute illam ab alio recipiat.
19. Probatur.—H ec opinio de possibili probabilis est. — Fundamentum esse potest, quia substantia Angeli est actus intelligibilis, ergo potest imprimere speciem sui in intellectum alterius, ergo de facto ita sit cognitio inter Angelos. Major supponitur ut communis, et per se clara. Prima consequentia probatur, tum quia quod est actu tale, potest efficere in eo, quod est tale in potentia, tum etiam quia res spiritualis dicitur intelligibilis actu, non tantum in ratione termini: nam hoc modo etiam res materialis est intelligibilis actu, sed in ratione objecti motivi, ergo habet vim movendi potentiam intellectivam: non movet autem, nisi imprimendo speciem, ergo: tum praeterea, quia omne sensibile in actu potest speciem sui producere in sensu capaci, ergo etiam intelligibile in actu, est enim proportionalis ratio, vel certe major, quia objectum intelligibile perfectius, et actualius est. Et confirmatur, quia intellectus angelicus est potentia passiva, seu receptiva naturalis speciei alterius Angeli, ita ut naturaliter possit de potentia ejus educi, quia illa species est accidens ordinis naturalis educibilis de tali potentia, ergo tali potentiae passivae naturali correspondere potest, et debet aliqua potentia activa naturalis eductiva talis speciei, ergo maxime habet illam potentiam ipsum objectum actu intelligibile. Unde probatur altera consequentia, quia ordo naturalis providentiae est, ut ea, quae in potentiis naturalibus continentur, per illas, et non immediate ab auctore naturae fiant, si commode fieri potest. Atque haec quidem sententia saltem de possibili probabilis est: nam quod solet contra illam objici, quod substantia creata non est immediate activa alicujus formae in alio subjecto, non cogit, quia in formis materialibus fortasse potest una efficere aliam sibi similem in natura, et in immaterialibus non est inconveniens, ut in ordine ad sui manifestationem faciat formam sibi intentionaliter similem. Et sicut supra dicebamus, posse substantiam Angeli immediate concurrere effective ad intellectionem sui in ipsomet se intelligente, ita non videtur inconveniens, quod possit substantia unius Angeli efficere in alio formam intentionalem, per quam possit ab alio cognoci. Denique alia argumenta, quae contra hanc sententiam fieri solent, non cogunt, ut in simili videbimus, de locutione Angelorum disputando.
20. Tertia conclusio quadripartita. — Unus Angelus alios cognoscit per species a Deo concreatas. — Probatur prima pars conclusionis. —hNihilominus dicendum est tertio, unumquemque Angelum cognoscere alios per species illorum sibi a Deo concreatas, et consequenter ab objectis non acceptas, ac subinde Angelum nullo modo, id est, neque mediate, neque immediate concurrere effective ad sui cognitionem cum alio cognoscente. Haec est sententia D. Thomae, quaest. 55, art. 2, et 1.2, contr. Gent., cap. 96 et 98, et Cajetani, Ferrariensis et aliorum Thomistarum in dictis locis, et Capreoli, in 2, d. 3, quaest. 2, art, 1, et aliorum theologorum, quos de materialibus objectis tractantes referemus, quia generalhter et sine distinctione inter res immateriales, et materiales loquuntur. Et imprimis quod unus Angelus cognoscat alium per speciem cogniti, a sufficienti enumeratione ex dictis colligitur: quia solus intellectus Angeli cognoscentis non est integra vis activa talis cognitionis, nec etiam completur per solam substantiam Angeli intelligentis, nec per substantiam Angeli mntellecti, ergo per speciem. Antecedens quoad omnes partes in superioribus probatum est. Consequentiam a sufficienti enumeratione concludimus, quia non potest aliud medium tahis cognitionis ex cogitari. Supponimusenimunum Angelum cognoscere alios immediate in seipsis ut supra probatum est. Unde fit, ut talis cognitio sit sine alio medio prius cognito, per quod cognoscantur. Nam hicet forte possint Angeli etiam isto modo se invicem cognoscere, talis cognitio vel erit perfecta, et in causa, et sic erit cognitio supernaturalis, de qua nunc non agimus, vel erit per effectus (hanc eenim cognitionem posse quosdam Angelos de alus habere, ^lensis supra contendit) sed illa cognitio licet fortasse non sit impossibilis, est tamen valde imperfecta, et ideo parum consentanea Angelis, qui perfecte se cognoscere possunt: ideoque de illa non agimus, quia nihil habet singulare, sed per eamdem speciem fit per quam cognoscitur effectus, unde cognitio causae sumitur. Perfecta igitur cognitio, quam unus Angelus de alio, seu aliis habet, non fit per medium cognitum, sed alius Angelus est objectum immediate cognitum per talem actum, ergo medium, quo cognoscitur, est medium incognitum, ac subinde non potest esse aliud, nisi species. Nam licet Henricus finxerit aliud, quod habitum scientialem vocat, jam supra ostendi illud esse non posse, nisi speciem, sive una, sive multiplex esse dicatur, id enim nunc non agimmus.
21. Probatur secunda pars conclusionis.— Deinde has species aliorum Angelorum esse singulis concreatas, probari potest rationibus generalibus, quibus infra ostendemus, species omnium rerum naturalium esse omnibus Angelis a principio inditas: nam illae multo magis in ipsis Angelis inter se urgent: tum quia scientia rerum immaterialium excellentior est et propria sapientia, qua Angelus a principio plenus fuisse dicitur, Ezech. 28, tum etiam quia cognitio Angelorum inter se est quodammodo ad vitam politicam (ut sic dicam) ipsorum Angelorum et ad mutuam societatem necessaria. Unde colligimus, has species rerum spiritualium inditas Angels non de naturis tantum universalibus (ut Sectus, dicta quaest. 10, vult) sed de singularibus esse debuisse, quia scientia universalium non potest non esse aliquo modo confusa, et imperfecta, si particularia non penetret. Et maxime quia ad mutuam societatem. et praticam, vel (ut ita dicam) usualem cognitionem, singularum personarum cognitio necessaria est. Neque erat conveniens, ut Angelus unus ad cognoscendos alios penderet ab ipsis media receptione specierum, quia haec magna imperfectio est: alias posset unus Angelus perpetuo carere specie intelligibih alterius, si iste vellet se occultare, et speciem sui alteri dare nollet, quod profecto absurdum est, utsupra dicebam circa secundam conclusionem, et ibi dicta aeque procedunt in hac dependentia mediata, ac in immediata, de qua ibi erat sermo, et in sequenti puncto amplius declarabitur, et confirmabitur. Hinc enim inferimus in tertia parte assertionis, species has a solo Deo concreatas esse Angelis, sine efficientia objectorum, ac proinde non esse ex objectis acceptas.
22. Duobus modis enplicatur tertia pavs conclusionis, et in utroque accipitur.—Apvrguitur contra priorem modum explicandi.—Ut tamen hanc partem magis declaremus, ac probemus, duos sensus ejus distinguendo censemus. Prior est, illasmet species, quas unus Angelus in puncto creationis de aliis Angelis habuit, non fuisse ab objectis acceptas, sed a solo Deo factas. Alius sensus est, neque alias de eisdem objectis habere Angelos ab ipsis acceptas. Et in utroque sensu assertionem intelligimus. Nam contra priorem cogitare quis posset, cum omnes Angeli simul creati sint, in eodem instanti, potuisse singulos species sui aliis imprimere, et omnes simul illas recipere, et ita congenitas ab objectis habere: sicut si sol, et aer simul propinqui crearentur, lumen esset concreatum aeri, et tamen simul esset factum per efficientiam solis: nam illa concreatio non oportet, ut per eamdem actionem nec per naturalem dimanationem a re creata fiat, sed satis est, quod sit productio concomitans creationem. Sicut gratia dicitur concreata homini vel Angelo, qui creatus fuit in gratia. Unde talis etiam concreatio non semper excludit concursum causae secundae, quando forma naturalis est, et producibilis ex subjecto per virtutem causae secundae, sicut de lumine dicebamus. Ad hunc ergo modum contendere quis posset, species aliorum omnium Angelorum singulis Angelis concreatas fuisse, et nihilominus fuisse ab objectis acceptas, id est, per actionem objectorum factas. Quia talis actio non excedit naturam talium objectorum, ac proinde nec activitatem, ut in praecedenti opinione suasum est. Et est actio indivisibilis, ac momentanea et ideo simul cum creatione objecti, et potentiae esse potest, et inter res spirituales vel non requirit spiritualem propinquitatem , vel cum illa etiam Angeli omnes in coelo creari potuerunt: et idem objectum simul potuit in omnes intellectus cum illo creatos statim speciem sui diffundere, sicut objectum visibile simul diffundit speciem per totam suam sphaeram in omnes visus, quos illa capere potest, et e cenverso idem intellectus angelicus potuit simul omnium talium objectorum species recipere, non minus, quam si a solo Deo fierent, quia nulla major repugnantia ex parte specierum, vel ex parte recipientis illas cernitur, et alioqui objecta non se impedirent in agendo. Ergo hoc modo non videtur repugnare, quod Angeli semper has species habuerint, et quod per efficientiam objectorum illas receperint.
23. Sustinetur tamen ac probatur dictus modus per dilemma.— Primum membrum dilemmatis.—Nihilominus assertio etiam in priori sensu accipienda est, et probatur. Quia si unus Angelus potest efficere speciem sui in alio, vel facit illam ex necessitate naturae ad modum agentis naturalis, vel libere, ita ut dominium supra talem efticientiam habeat. Priorem modum videtur supponerc discursus factus, non videtur tamen admittendus, quia omne agens liberum ex natura sua habet dominium supra omnes actiones, quas extra se facere potest: ita videre licet in Deo, imo etiam in homine, quantum ad omnes actiones transeuntes, quae ab anima, ut rationalis est, procedere possunt: ergo idem sentire debemus de libertate Angelorum: tum quia, ut saepe dixi, non possumus de Angelis, qui sunt quasi medii inter Deum, et homines, nisi per comparationem ad extrema, vel instar illorum aliquid cognoscere. Tum etiam Angeli majorem, et universaliorem libertatem habent, quam homines, maxime circa actiones ad extra, quae non ad perfectionem Angeli operantis, sed aliorum pertinent, et ideo dominium talium actionum ad perfectionem pertinet. Et confirmatur, quia si haec necessitas tribuitur substantiae Angeli, ut est objectum intelligibile in actu, consequenter tribuenda erit omnibus accidentibus ejusdem Angeli tam potentiis, quam speciebus, vel habitibus, si quos habet, quam etiam actibus, quos elicit. Consequens est absurdum, ergo. Sequela patet a paritate rationis, vel etiam a fortiori, quia propinquior est substantia sibi ipsi, quam accidens substantiae, ergo si Angelus potest suae libertati subdere sua accidentia et continere illa, ne ut objecta intelligibilia se prodant, suique speciem faciant, cur non poterit idem cum sua substantia facere? ergo e contrario si id non potest circa substantiam, nec circa actus suos poterit. Minor autem, scilicet, hoc esse absurdum, probatur, quia alias possent Angeh aliorum Angelorum liberas cogitationes, et affectus cognoscere sine aliorum consensu, quod est omnino falsum, ut infra videbimus. Sequela probatur, quia eo ipso, quod Angelus eliceret actum odii, verbi gratia, ille actus necessario imprimeret speciem sui in aliis Angelis, et consequenter posset ab aliis cognosci ante consensum voluntatis alterius, quia habens speciem potest uti illa et rem per illam repraesentatam cognoscere independenter ab alterius voluntate, ut infra tractando de cogitationibus cordium, et de locutione Angelorum latius dicemus.
24. Secundum membrum dilemmatis. — Secundus etiam modus, nimirum, quod Angelus libere imprimat alteri speciem substantiae suae, esto sit fortasse possibilis, non tamen est sufficiens, ut affirmare possimus, omnes Angelos habuisse concreatas aliorum omnium species per efficientiam illorum factas. Nam cum illae libere essent ab omnibus imprimendae, unde constare potest, omnes voluntatem illam in primo instanti habuisse ? Certe nec per conjecturam potest verisimile fieri, quin potius cum in primo instanti creationis suae Angeli circa seipsos, et circa Deum,et circa totam hujus mundi naturalem, et pulcherrimam structuram essent suis mentibus intenti, non est verisimile, tum omnes de imprimenda in alus omnibus sui imagine cogitasse, ac deliberasse. Addo etiam cum ante hanc deliberationem nulla supponatur in Angelo aliorum cognitio, vix concipi posse, quomodo habere potuerit liberam voluntatem imprimendi aliis speciem sui, nam haec ipsa voluntas ad alios aliquo modo terminatur et non fertur inincognitum, ergo supponit aliquam eorum cognitionem : haec autem sine specie illorum esse non potuit, ergo illa voluntas supponit speciem aliorum Angelorum, cujus oppositum in hac sententia supponitur. Dicitur fortasse, ad habendam illam voluntatem satis esse confuse et abstracte alios Angelos cognoscere, quae cognitio non supponit species illorum, sed per propriam substantiam illorum haberi potest. At enim cognitio aliorum per substantiam cognoscentis ad summum esse potest secundum conceptam universalem, non vero de aliquo Angelo in particulari; actio autem operativa in alium circa rem singularem versari debet, et ideo propriam speciem talis rei supponit.
25. Concluditur, Angelos ab ipso creatore accepisse species, et occurritur difficultatibus. — Igitur cum natura Angelorum consentaneum sit, ut unusquisque eorum potens sit ad cognoscendos alios, independenter ab ipsis, eorumve arbitrio, profecto multo probabilius est, omnes habuisse species aliorum a principio a creatore inditas tanquam debitas ad usum et ornatum illis substantiis connaturalem. Neque in his speciebus, etiamsi sint de rebus singularibus, oriuntur difficultates, quas Scotus et alii de materialibus rebus objiciunt, ut postea videbimus, quia istae species in numero finito sunt, vel quia solum de illis Angelis Deus illas infundit, quos actu creare decrevit. Vel quia universales sunt et licet sint numero finitae, possunt infinita repraesentare , quod postea expendemus. Neque etiam ex his speciebus sequitur, Angelos videre futura, sed praesentia et non omnia, quia illae species repraesentant substantiam Angeli existentis, non ea, quae postea facturus est, imo nec ea, quae tunc libere facit. Et ita etiam optime salvatur discrimen inter intellectum et cogitationes, voluntatem, potentiam et actum liberum Angeli. Nam juxta communem sententiam Sanctorum et theologorum, potest unus Angelus suos actus liberos alteri occultare, non tamen substantiam suam, vel ea, quae ipsi naturalia sunt; illud enim ab omnibus ponitur tanquam speciale privilegium cogitationum cordium, quod firmat regulam quoad caetera omnia quae in Angelo sunt, ut omnia possint ab aliis cognosci, nec possint ab altero occultari. Non est autem alia hujus discriminis ratio, nisi quod ad cognoscenda ea, quae sunt aliis Angelis naturalia, habet unusquisque Angelus de se principium sufficiens, licet non habeat illud ad ea, quae sunt libera, ut infra videbimus. Neutro ergo modo convenienter dici potest, Angelis esse datas species ceeterorum Angelorum, et nibilominus ab objectis fuisse productas.
26. Concluditur etiam secundus modus explicandi positus in numero 22 contra quosdam Ltheologos.—Horum sensus unus impugnatur.— Inpugnatur item sensus alter.—Et hinc etiam inferimus, nullas species Angelos repraesentantes factas esse in singulis Angelis a caeteris tanquam ab objectis actu intelligibilibus. Quod adnotamus contra aliquos theologos, qui dixerunt, licet unus Angelus habeat inditas aliorum species, nihilominus ab eisdem tanquam ab objectis proportionatis alias accipere. Duobus enim modis id potest cogitari. Primo ut illae species licet sint de eadem persona, nihilominus diverso modo repraesentent, et diversis cognitionibus deserviant, et ideo nec simul esse repugnent, nec superfluae sint: ut, verbi gratia, si una tantum deserviat cognitioni abstractivae, et altera intuitivae, vel quid simile. Et hic modus verisimilis non est: nam tales species repraesentant Angelos singulares, et prout in se sunt, et ideo, ut infra dicam, eadem species, quae sufficit ad cognoscendum Angelum existentem intuitive, sufficiet ad cognoscendum illum abstractive, et ut possibilem, si non actu existat: nam cognitio abstractiva, et intuitiva, non differunt ex parte principit, sed ex parte objecti ut terminantis cognitionem, ut in sequentibus videbimus. Et confirmatur, ac declaratur, quia unus Angelus semper uno modo cognoscit alium Angelum existentem, quando propria cognitione, et per propriam speciem illum cognoscit, ergo species Angelorum repraesentantes Angelos existentes sunt ejusdem rationis tam ex parte modi repraesentandi, quam ex parte actuum cognoscendi, ergo non possunt in eodem Angelo multiphcari species alterius Angeli, vel caeterorum omnium respective. Alio ergo modo opinari quis posset, quamvis unus Angelus habeat speciem innatam Michaelis, verbi gratia, ni- hilominus Michaelem posse aliam speciem omnino alteri similem in illo efficere, quia tale objectum est effectivum suae speciei, ut supponitur, et potentia est susceptiva naturalter illius, non obstante priori specie per accidens ili indita, ergo efficiet illam. Sed hic etiam modus verisimilis non est. Primo, quia est superfluus, quod abhorret natura. Secundo, quia illae species essent ejusdem speciei, et omnino similes in individuatione, quia repraesentarent idem omnino objectum: accidentia autem hoc modo solo numero differentia non multiplicantur in eodem subjecto. Tertio, quia alias idem Angelus in variis temporibus plures species sui in altero Angelo multiplicaret, quia ille semper est activus, et alter est susceptivus talis speciei. Ouod si respondeatur, postquam semel sui speciem in intellectu alterius produxit, et illa conservatur, non producere alias in eodem intellectu, quia jam est in actu respectu talis objecti, et non in potentia, idem respondebimus, quando in Angelo praecedit species concreata ejusdem objecti, quia tunc etiam intellectus supponitur constitutus in actu, et ideo non est susceptivus novae actionis similis speciei. quia talis actionis capax non est, nisi objectum in potentia existens.
27. Quarta tandem pars conclusionis suadetur.—Atque hinc tandem concludo, probabile satis esse substantias spirituales ut objecta intelligibilia non habere naturalem virtutem efficiendi speciem sui intelligibilem in alio intellectu angelico. Probatur primo ex parte potentiae activae saltem a posteriori, quia secundum naturalem ordinem talis virtus nunquam potest operari talem effectum, ergo talis virtus esset frustra: at natura nihil frustra facit. Secundo ex parte potentiae passivae, quia intellectus angelicus natura sua non est in potentia respectu talis actus, ita ut naturaliter possit carere illo, sed semper, ac necessario habet illum, ergo in ordine ad talem actum non comparatur ad omnia agentia creata, ut in potentia passiva existens, sed solum ad suae naturae auctorem, ergo etiam e contrario objecta creata non habent naturalem efficaciam in talem potentiam. Tertio ex parte ipsarum specierum, quia ex natura sua postulant fieri in Angelo per concreationem cum illo: una autem forma unum tantum connaturalem modum productionis sibi postulat, vel admittit, ergo altera productio per efficientiam per se ab objecto creato, non est secundum naturalem exigentiam talis speciei, et consequenter nec in alio Angelo esse potest naturalis virtus effectiva talis speciei. Haec autem argumenta, ut verum fatear, non sunt insolubilia, et ideo solum ut probabile hoc asseritur. An vero idem dicendum sit respectu animae separatae, suo loco tractabitur.