Text List

On this page

Caput 6

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Quomodo angeli res materiales singulares cognoscant

CAPUT VI. QUOMODO ANGELI RES MATERIALES SINGULARES COGNOSCANT.

1. Prima suppositio Angelos singularia materialia cognoscere. —Priusquam de Deo dicamus, de objectis materialibus dicendum videtur, quia licet Deus secundum se intelligibiIior sit caeteris rebus, et objectum principalius, nihilominus per seipsum non cognoscitur ab Angelo, et per alia cognosci potest, et ideo de objectis creatis prius dicere oportet, ut postea quomodo ex illis Angelus Deum cognoscat, et ex quibus praecipue ipsum cognoscere possint, declaremus. De materialibus autem objectüs, seuaebus tanquam certum supponimus, posse ab Angelis cognosci: nam comprehenduntur sub objecto intellectus angelici, ut capite secundo dictum est. Item est hoc non minus certum de individuis materialibus, quam de universalibus, tum quia haec etiam sub objecto adaequato intellectus comprehenduntur, quia simpliciter intelligibilia sunt aliquo modo, tum etiam quia a nobis cognoscuntur infimo quodam modo, et a Deo modo supremo, ergo intelligentur ab Angelis medio aliquo modo: tum etiam quia Angeli sunt aliquo modo causae, et operantur circa res materiales singulares, vel applicando activa passivis, vel homines custodiendo, tentando, instruendo, etc., non operantur autem nisi per intellectum, et voluntatem, ergo necesse est, ut singularia cognoscant. Et ita suppositio haec de fide certa est: nam in his omnibus, quae de Angelorum operationibus, et ministeriis Scriptura tradit, evidenter supponit, illos res has materiales, et singulares cognoscere, nihilque frequentius est in ore fidelium, ac totius Ecclesiae. Idemque rationibus factis, et ex perfectione intellectus angelici evidens fit. Vulgares autem objectiones, quae contra hoc fieri solent, in capite octavo dissolventur.

2. E philosophis quosdam contra sensisse immerito putatur.— Solent autem referri ahqui philosophi contrarium sentientes, ut Commentarius, Avicenus et Aristoteles. Sed hi philosophi nihil fere de Angelis, seu de secundis intelligentiis in hoc puncto in particu- lari dixerunt: sed quia istam cognitionem claram, et distinctam negasse creduntur ipsi Deo, inde inferre volunt, qui hoc illis attribuunt, idem de Angelis sensisse. Verumtamen etiam de Deo non id docuisse Aristotelem defendimus, disp. 3 Metaphysicae, sect. 15, n. 41, et de Angelis motoribus dubitare non potuit, quin illos cognoscant, unde fit, posse etiam cognoscere reliqua. Et lib. 10, Ethic., cap. S, dixit, cum, qui virtutem colit, diis amicissimum esse, ergo sensit, non esse illis ignotum. Imo addit, Deos habere curam rerum lumanarum, quae sine cognitione esse non potest. Et plura videri possunt in Eugubium, de perenn. Philosoph., lib. 4, cap. 6, et sequentibus, et lib. 6, cap. 3, lib. 12 Metaphysicae, quaest. 36 et 56. De aliis vero philosophis nihil in praesenti dicere necessarium est. Catholica ergo veritate supposita, quod Angeli singularia materialia cognoscant, de medio, quo illa cognoscunt, dicemus, postea vero de cognitione universalium aliquid addemus.

3. Secunda suppositio, cognoscere preedicta singularia in seipsis intuitive. — De his vero singularibus ulterius supponimus cognosci ab Angelis propria cognitione, et in seipsis directe, ac prout in se sunt. In his etiam omnes theologi conveniunt, suntque omnia certissima. Nam imprimis si Angelus non cognosceret individuum materiale propria cognitione, id est, non communi, non cognosceret individuum, sed aliquid commune: si autem haberet conceptum individui proprium, sed tamen non perfectum, et in eo sensu non proprium, solum cognosceret individuum materiale connotativo conceptu, aut respectivo, vel alio simili modo, qui non potest Angelis attribui sine magna imperfectione, quae sine cogente ratione fingenda non est. Eademque ratione convincitur, Angelos cognoscere individua materialia directe, et prout in se sunt. In quo errarunt quidam, ut refert. D. Thomas, 1 part., quaest. 57, a. 2, qui dixerunt, Angelos solum cognoscere singularia haec in causis universalibus, contra quos argumentatur D. Thomas, quia ex causis universalibus, ut tales sunt, non potest cognosci individuum quoad proprietates particulares, et sic non cognosceretur individuum, ut tale est: nam causae universales de se ad plura individua indifferentes sunt. Quod si dicatur, in causis universalibus tali, vel tali modo applicatis posse cognosci individuum, ut particularem effectum, jam talis cognitio causae includit cognitionem particularium circumstantiarum. Imo cum tales causae materiales esse supponantur, licet cognitio earum sit cognitio rerum universalium in causando, est nihilominus rerum particularium, et singularium in essendo, ergo talis cognitio involvit cognitionem individuorum in seipsis, et qua ratione de quibusdam admittitur, in caeteris possibilis est, nec est, cur Angelis negetur. Unde tandem fit, Angelos etiam intuitive cognoscere haec individua materialia actu existentia, quia directe vident illa in seipsis, et prout in se sunt: et in hac cognitione, ejusque principio, seu medio explicando, praecipua hujus puncti difficultas posita est.

4. Proponitur, et rejicitur prima opinio. — Estque prima opinio, Angelum cognoscere, individuum materiale per solam praesentiam objecti sine aliqua specie objecti, quam inse recipiat. Ita sentiunt Scotus, Gabriel, Durandus, et alii, c. 3, allegati, licet non eodem modo. Nam duobus modis potest illa opinio intelligi, primo ut Angelus videat rem praesentem sine illius specie, cooperante objecto ipso effective ad cognitionem cum intellectu Angeli: secundo ut fiat sine concursu effectivo per solam obJectivam praesentiam, et terminationem actus. Et priorem modum sequuntur Scotus, Gabriel, etc., posteriorem Durandus, Vasquez, etc. Neutrum autem nobis probatur, quia ex dictis in capite tertio uterque sufficienter improbatur. Prior quidem, quia res, seu objectum materiale non potest immediate eflicere in potentia spirituali, nec spiritualem actionem producere. Quam rationem infra circa species amplius urgebimus. Posterior vero, quia sola praesentia objecti non sufficit, nisi potentia supponatur sufficienter constituta in actu primo ad elciendum actum, potentia autem sola sine conjunctione objecti per se, vel per speciem suam, non habet virtutem activam completam, nec est in actu primo suflicienter constituta, et ideo non satis est concursus objecti in ratione termini, nisi etiam in ratione motivi, seu coefficientis intercedat. Sicut ad videndum non satis esset praesentia objecti visibilis coram visu, si objectum impediatur, ne sui speciem in visu imprimat.

5. Secunda opinio. — Ejus primum argumentum. — Secundum argunentum. — E ffugium obstruitur.—Secunda, seu tertia opinio est, Angelum videre singularia materialia per species eorum, quas ab ipsis objectis accipit. Ita docet Alensis, 2 part., quaest. 23, memb. 3 et 4, et quaest. 24, memb. 3, et Richardus, in 2. d. 3, quaest. 2, Major, quaest. 4, Bassolus, quaest. 4, art. 3, Scotus, quaest. 11, Gabriel, quaest. 2, dub. ult. Hervaeus, q. 2 et quodlib. 5, quaest. 6, et Marsilius, in 2, quaest. 7, a. 1, in secunda ejus parte conclus. 5 et 9. Fundamentum est, quia non potest Angelus habere has species concreatas, ergo accipit eas ab obJectis existentibus. Consequentia probatur, quia non datur alius modus, quo tales species fieri possint. Antecedens probatur primo, quia alias Angelus haberet concreatas species infinitas, quod admittendum non est. Sequela probatur, qui singulare non cognoscitur per speciem universalem, alias non cognosceretur secundum propria sed secundum communia, debet ergo per propriam, et singularem speciem cognosci, ergo quot singularia Angelus cognoscit, vel cognoscere potest, tot habet species illorum, ergo si habet simul concreatas species omnium singularium, quae cognoscere potest, habet infinitas. Probatur consequentia, quia cognitio singularium in infinitum procedere potest, et ita tota collectio singularium cognoscibilium ab Angelo infinita est, ergoet collectio specierum intelligibilium, quae de illis omnibus simul datur. Secundo quia alias posset Angelus cognoscere individua materialia futura, antequam essent in actu; consequens est falsum, ergo. Sequela probatur, quia qui habet speciem propriam alicujus rei, potest illam cognoscere, etiamsi non sit, quia habet sufticientem virtutem, et integrum intelligendi principium, quo supposito intellectio non pendet ex actuali existentia objecti intelligibilis, quia intellectus abstrahit de se ab existentia objecti. Dices, hinc solum probari, posse Angelum cognoscere singulare non existens, ut possibile, seu secundum esse essentiae individuae, non tamen secundum esse existentiae praesens, aut futurum. Sed contra, quia Angelus non habet species omnium singularium possibilium, sed ad summum eorum, quae in aliqua differentia temporis habitura sunt existentiam, ergo si cognoscit individuum prout est possibile, et non videt actu existens, eo ipso scit, aliquando esse futurum, ergo cognoscit futura. Falsitas autem consequentis probatur, quia talia individua regulariter sunt futura contingenter, quia multa proveniunt ex causis libere agentibus, alia vero ex causis, quae impediri possunt in agendo etiam per causas liberas: ergo si Angelus cognoscit haec futura, cognoscit futura contingentia: consequens autem est omnino falsum, ut infra ostendemus, ergo.

6. Tertium argumentum ex Scoto.— Eplcatur Scotus. — Tertio specialiter argumenta- tur Scotus de cognitione intuitiva: nam per speciem concreatam non potest Angelus coenoscere intuitive rem singularem, quando actu existit, ergo necesse est, ut ab illa jam existente recipiat speciem, per quam ipsam ut existentem possit intueri. Antecedens probatur, quia species concreta abstrahit in sua repraesentatione ab existentia, et solum repraesentat res secundum esse essentiae, quia antequam res existat, species suam repraesentationem integram habet, et tunc non repraesentat rem ut existentem, alias falsum repraesentaret, ergo sola illa species non potest esse sufficiens principium cognoscendi rem, ut actu existentem, sicut per intuitivam cognitionem videtur. Probatur consequentia, quia cognitio non potest excedere repraesentationem speciei, ergo ut res intuitive videatur ab Angelo, necessaria est illi nova species, quae determinate repraesentet rem, ut existentem, quam non potest habere, nisi ab objecto acceptam. Unde infert Scotus, quod licet Angelus habeat de facto inditas species singularium rerum materialium, per quas possit illas abstractive, seu secundum esse essentiae cognoscere, nihilominus ad intuendas illas existentes, accipit ab illis species. Oportet tamen advertere, cum sit sententia Scoti, ipsum objectum extra existens, etiamsi materiale sit, immediate efficere cum intellectu Angeli cognitionem sui intuitivam, cum dicit, Angelum accipere speciem ab objecto, quod intuitive videt, non posse sentire, quod accipiat novam speciem intelligibilem, quae sit principium effectivum talis actus, sed accipere ab ipso objecto munus, quod solet species intelligibilis exercere, nimirum coefficientiam talis actus simul cum ipso intellectu Angeli. At vero ablata hac immediata coeflicientia objecti circa actum, argumentum videtur concludere, necessariam esse novam speciem ab objecto acceptam, qua mediante determinet potentiam ad talem actum. Et potest hoc confirmari, quia cognitio intuitiva est scientia experimentalis, sed licet aliquis habeat scientiam inditam, nihilominus scientiam experimentalem non potest habere, nisi acquisitam, ut in anima Christi Domini videre licet. Cujus ratio non videtur esse alia, nisi quia scientia experimentalis est de re, ut actu existente, ergo talis cognitio novam speciem ab objecto acceptam postulat. Et hic colligunt Gabriel, Gregorius et alii, etiam ad abstractivam cognitionem rerum singularium accipere Angelum species ab ipsis rebus, quia principium cognitionibus abstractive relinquitur ex intuitiva, et ideo ob- jectum concurens ad intuitivam, per illam confert speciem, ex qua cognitio abstractiva nascitur.

7. Quartum argumentum. — Quartum argumentum sit, quia non est ulla repugnantia, quod Angelus ab objectis materialibus sibi praesentibus species accipiat, et ad perfectionem Angeli pertinet, posse accipere a rebus tales species, ergo non est haec potestas illi deneganda. Major probatur, quia intellectus hominis licet spiritualis sit, potest accipere species ab objectis materialibus, ergo simpliciter hoc non repugnat. Nec refert, quod homo sensus habeat, et non Angelus, tum quia nulla est ratio, cur modus accipiendi species ab objectis ad modum accipiendi illas mediis sensibus limitandus sit, tum etiam quia in ipsis sensibus materiale est quidquid antecedit impressionem speciei intelligibilis, et nihilominus elevatur ad efficiendam illam per lumen intellectus agentis, ergo non est cur repugnet, in Angelo altiorem modum accipiendi species spirituales a rebus materialibus inveniri. Minor autem probatur, tum quia intellectus agens perfectio est, et posse uti re materiali, ut instrumento ad species accipiendas, etiam est perfectio, tum etiam quia posse acquirere scientiam, magna perfectio est. Unde e contrario facere naturam angelicam impotentem ad acquirendam habitualem scientiam, et consequenter impotentem ad habendam illam, nisi a Deo infundatur, magna limitatio, et imperfectio esse videtur. Et (ut ait Major) incredibile videtur, quod Angelus creatus in coelo, et sine specie infusa coeli, non possit naturaliter videre coelum, quem homo ibi creatus per sensum, et per intellectum videret, ergo non est deneganda Angelis haec perfectio. Et potest hoc confirmari ex Augustino, lib. 12, de Trin., c. 1, dicente: Deus non ad tempus videt, nec aliquid novi fit em ejus visione, atque scientia, cum aliquid temporaliter geritur, sicut inde afficiuntur sensus vel carnales animalium, et homimm, vel etium celestes Angelorum.

8. Quintum argumentum recens. — Quinto argumentatur quidam modernus, quia si Angelus non posset habere species, nisi a Deo infusas, essent formae supernaturales, non minus, quam sit lumen gloriae: consequens dici non potest, ergo. Probatur sequela, quia species illae a Deo solo fieri possunt, sicut lumen gloriae, et ad illas tantum esset Angelus in potentia passiva, sicut est etiam ad recipiendum lIumen, et sicut lumen infunditur sine praevia dispositione exigente, ita ctiam illae species, in quo ab anima rationah differunt. Nihil ergo illis speciebus deest, quominus super naturales sint, aeque ac lumen gloriae. Falsitas autem consequentis probatur, quia si illae species supernaturales sunt, possunt a Deo non dari Angelo, nulla violentia illi facta, ergo posset Angelus carere cognitione omnium rerum materialium sine ulla vi ejus naturae facta, sicut posset carere lumine eloriae, et visione Dei sine ulla violentia: hoc autem est aperte falsum, alias ignorantia rerum naturalium contra Angeli naturam non esset, imo esset illi quodammodo naturalis, quod dici non potest, ergo.

9. Prima conclusio. — Angelus nonm accipit species ab objectis materialibus. — Nihilominus dicendum est primo, naturaliter fieri non posse, ut Angelus a materialibus objectis species accipiat. Ita docet D. Thomas, 1 p., q. 55, art., 2 et 2 contr. Gent., c. 96. Quibus locis de facto tantum loqui videtur, et indifferenter de rebus omnibus tam spiritualibus, quam materialibus. Sed in utrisque hoc fundat in naturali capacitate, et ordine rerum. Et specialiter, in d. art., ad. 2, duo distincte dicit de rebus materialibus, unum quod Angelus non potest ab eis abstrahere, species, aliud, quod licet posset, non abstrahet quia jam illas habet, connaturales. In altero etiam loco ex professo de rebus materialibus loquitur, et negat non solum actum, sed etiam potestatem. Et ita sequuntur hanc sententiam Cajetanus, Ferrariensis et alii moderni ibi, et Capreolus, in 2, d. 3, q. 2, concl. 3, et in earum defensione, Bonaventura, in 2 p. distinctionis, art. 2, q. 1. Asidius, 2p.. q. 9. art. 1. dub. 29 et art. 2, dub. 2, Argentina, ibid. 2, art. 4, Hervaeus, q. 4, art. 3, Albertus, art. 15, et in sum., p. 9, tract. 4. q. 14, memb. 3, art. 2, et de quatuor coaequaev., 1 p., q. 5, art. 12, Henricus, quodl. 5, q. 14, /Egidius, etiam tract. de cog. Angel., Guillelmus Parisiensis, in tr. de Univers., lib. 2.

10. Probatur conclusio impugnando unwum modum dicendi adversariorum. — Probatur breviter assertio, quia duobus modis intelligi potest haec acceptio specierum ab objectis: uno modo, ut ex parte recipientis sit tantum passiva receptio, datio autem sit effective ab objecto vel solo, vel simul cum alio operante : alio modo, ut Angelus ipse efliciat in se talem speciem, dicatur autem illam ab objecto accipere, quia non nisi in praesentia illius, et quasi per excitationem, vel occasionem ejus illam in se format: sicut homo dicitur accipere species a rebus materialibus, quas tamen ipse per intellectum agentem in se efhicit. Neutro autem ex his modis potest haec acceptio intelligi, aut esse possibilis, ergo absolute fieri non potest, quia praeter illos modos, nullus ahus excogitari potest. Probatur minor propositio quoad priorem partem, quia res materialis non potest agere in spiritum, quia non habet cum illo proportionem, quae inter agens, et patiens necessaria est. Et eadem ratione non potest materiale objectum spiritualem formam producere virtute naturali, quia est omnino inferioris ordinis.

11. Evasio removetur. — Dices, hoc solum probare, rem materialem hoc non posse per se solam, seu propria virtute, nihilomimnus tamen id posse ut illuminatam et elevatam per virtutem intellectus agentis angelici. Ita enim aliqui theologi docuerunt, Angelum intelligere singularia, emittendo lumen quoddam, et per illud ipsa materialia objecta attingendo, ut refert Carthusius, in 2, d. 3, quaest. 4. Sed sicut intelligi hoc non potest, ita nec credi, cum talis efficiendi modus revelatus non sit, nec aliunde aliqua efficientia horum objectorum in angelicum intellectum probetur necessaria. Quod autem illa materialis objecti illuminatio, vel conjunctio cum intellectu agente angelico, nulla esse possit, probatur, quia si est vera illuminatio, debet esse realis, et per realem actionem ac reale lumen, alias nihil est, nisi nomine tantum: vel ergo est per lumen materiale, corporeum et extensum, vel per lumen incorporeum spirituale. Primum et est fictitium, et contra sensum: nam si daretur tale lumen corporeum, videri posset et sentiri secluso miraculo: et praeterea est impertinens, quia illud etiam lumen et res materialis tali lumine affecta, aeque improportionata esset ad agendum in spiritum. Nec etiam potest tale lumen immateriale cogitari, cum neque in medio, neque in objecto materiali recipi possit. Praeterquam quod si Angelus posset ex se emittere tale lumen, quo objectum fieret aptum ad producendas species, facilius posset illas in se recipere. Accedit, quod si tale lumen prodit ab Angelo naturaliter sine interventu voluntatis suae, ille modus agendi est imperfectissimus et a natura angelica alienus: si vero a voluntate pendet, necessaria est antecedens directio intellectus, quae cognitionem objecti illuminandi supponat, ad quam cognitionem necessaria erit species, quod repugnat eidem sententiae: nam talis species non poterit esse ab objecto accepta, nam procedetur in infinitum.

12. Probatur ulterius conclusio impugnando alterum modum dicendi adversariorum.—Abher item modus intelligi non potest: nam si AngeIus, qui dicitur speciem accipere, solus illam in se efficit, ergo in nullo genere causae potest res materialis ad illam effectionem concurrere, ergo non potest talis species vere dici accepta ab ipso objecto. Haec secunda consequentia videtur per se nota: nam accipere ab alio denotat aliquam causalitatem in illo loco, a quo res accipitur, respectu acceptionis, sive illa causalitas sit effectiva, sicut aer accipit lumen a sole, sive materialis, aut quasi materialis, sicut dicitur quis accipere rem a loco, in quo est. Prima ergo consequentia probatur, quia res materialis non est causa efficiens talem speciem, ut supponitur, nec etiam est causa materialis, quia neque ab illa educitur species, neque in illa continetur, nec est causa excitans, quia nec proprie potest excitare Angelum ad productionem talis speciei, cum ab illo non praecognoscatur, et eadem ratione non potest esse causa exemplaris. ergo nullum genus causalitatis habet.

13. Confirmatur.— Unde confirmatur, quia si tota virtus activa talis speciei est in Angelo, nulla potest reddi ratio ex parte rei repraesentandae, et ob quam nunc potius illam efficiat, quam antea, quia illa species non est mera relatio, ut resultet posito fundamento, et termino sine ulla nova activitate termini, sed est qualitas absoluta, ergo non resultat in Angelo de novo ex eo praecise, quod res materialis incipit esse per modum termini repraesentabilis per talem speciem. At nulla alia ratio vel conditio potest cogitari, ob quam nunc potius, quam antea, vel postea, Angelus efficiat talem speciem. Nam propinquitas aliqua localis est impertinens, tum quia haec conditio tantum requiri solet inter ea, quae se habent, ut agens et patiens, quae habitudo hic non intervenit, ut supponitur: tum etiam quia ratione illius propinquitatis nec res illa magis excitat AngeIum, vel dat illi aliam occasionem agendi, quam cum est distans. Tandem dici non potest, quod existentia illius rei repraesentandae sit necessaria conditio, ut species illius fiat, quia species est res permanens per modum habitus, et durat, etiamsi objectum illius esse desinat, ergo nulla est ratio, ob quam Angelus nunc potius, quam antea talem speciem efliciat, ergo si potest efficere in se tales species, a principio illas efficit, et ita non acquirit illas ab objectis, sed a principio habet concreatas, necessitate naturali. Neque dici etiam potest, quod illa efficientia sit libera, et per voluntatem postea determinetur, quia haec determinatio fieri non potest sine praevia cognitione et specie, ut jam argumentati sumus. Hanc denique conclusionem confirmat D. Thomas, probabili ratione, quia non fit transitus ab extremo ad extremum, nisi per medium, et ideo nec fit transitus ab objecto materiali ad speciem immaterialem, nisi medio phantasmate. Quam rationem impugnat eamque defendit Cajetanus. Sed non oportet in hoc immorari, quia ratio facta est demonstrativa: et ad illam reducenda est illa congruentia, ut respondendo ad argumenta videbimus.

14. Secunda conclusio. —Angelus concreatas habet species rerum materialium. — Dico secundo. Angelus concreatas habet species rerum materialium, quas naturaliter cognoscere potest. Haec assertio videtur consequens ad praecedentem, quia non est alius modus recipiendi istas species, nisi vel acquirendo illas ab objecüs, vel a Deo illas recipiendo, ergo secluso priori modo tanquam impossibili naturaliter, necesse est admittere posteriorem, ne sequatur absurdum, quod Angelus careat his speciebus. et consequenter harum rerum cognitione. Verumtamen haec ratio licet recte concludat, soIum Deum esse effectorem harum specierum in Angelo, non immediate concludit, tales species esse concreatas cum Angelo. Posset enim quis dicere, successive fieri a Deo, prout objecta successive fiunt apta, ut intuitive possint cognosci, utique per existentiam actualem. Quia hoc modo evitantur difficultates supra positae, quae tantum ex concreatione harum specierum oriuntur, et satisfit necessitati naturali Angeli, quia solum intuitive cognoscit rem, quando existit, et non oportet, ut cognoscat futuram, priusquam existat. Sicut animae rationales licet non possint fieri, nisi a solo Deo, nihilominus non omnes simul fiunt a principio, sed successive in corporibus, prout occasio postulat. Atque haec ratio mihi quidem probat, si propter alias difficultates negandum esset, has species concreari Angelis, probabilius dici fieri hoc modo, quam accipi a rebus materialibus: quia vero difficultates illa non cogunt, ut negemus, Angelos habuisse semper has species, multo probabilius asseritur has species esse concreatas, sicut D. Thomas et Thomistae, JEgidius, Argentina et alii communiter docent. Imo etiam Alensis admittit species concreatas, licet acquisitas etiam in Angelis ponat, in quo non videtur Gabriel ab eo dissentire.

15. Probatur ex sacra Scriptura et Patribus. — Probari autem hoc potest primo ex Scriptura, quatenus ubique significat, Angelos fuisse creatos plenos sapientia et decore, sicut de Cherubino dicitur Ezechiel 28, nam plenitudo scientiae extenditur etiam ad materialia objecta, et sine speciebus esse non potest. Sumitur etiam assertio ex Dionysio, cap. 7, de divin. Nominib., ubi sic inquit: Angelos ea scire, que in terra fiunt. Scriptura tesiatur, non ea quidem sensu haurientes, quae quidun sunt sensibilia, sed propria ad Dei imaginem effectae mentis vartute atque natura. Ubi aperte dicit, Angelos non accipere scientiam rerum sensibilium ab eisdem sehus sensibilibus, sed virtute a Deo indita, per quam non intelligit puram mentem, seu intellectum, sed etiam species et imagines rerum, quibus a Deo ipso quasi depingitur, quasi in abis locis vocat rationes rerum, vel intelligibilia signa, ut in sequentibus videbimus. Áugustinus etiam, l. 2, Genes. ad ltter., cap. 8, dicit omnes creaturas corporales prius factas esse in mentibus Angelorum secundum creatam in illis sapientium, quam in seipsis, et subdit: Vegue enim sicut nos ad percipwendam sapientiam proficiebaunt Angeli. Et similia repetit, c. 30 et sequentibus, et saepius in illo opere.

16. Instat Alensis. — Satisfit. — Sed instat Alensis, quia Augustinus duplicem cognitionem vespertinam rerum creatarum ponit in Angelis, unam per species inditas, quam vocat cognitionem in ipso Angelo, aliam per species acquisitas, quam vocat rerum in seipsis, seu in proprio genere, et ita licet in priori parte faveat huic conclusioni, in altera praecedenti contradicit. Respondeo nunquam Augustinum posuisse in Angelis cognitionem vespertinam per species a rebus acceptas, sed per easdem species dixit cognoscere Angelum res in seipso et in seipsis, quas cognitiones forte distinxit tanquam abstractivam et intuitivam, licet per eamdem speciem fiant: vel, ut videtur verisimilius, distinxit eas tanquam cognitionem, per quam videntur creaturae quasi depictae in ipso Angelo cognoscente, vel qua videntur, ut in se existunt. De qua distinctione talium cognitionum nunc non disputamus, et fortasse necessaria non est, vel magis est secundum rationem, quam secundum rem, ut tractatu sequenti, libro primo, capite undecimo, videbimus. Nunc tamen pro certo supponimus, Augustinum nunquam docuisse Angelum habere de rebus, praesertim materialibus aliquam cognitionem per speciem a re cognita acceptam, quia prae dicta verba satis hoc indicant, nec alia possunt afferri, in quibus aliud significaverit.

17. Probatur etiam ratione conclusio. — Secundo probatur ratione conclusio, quia nisi Angelus haberet species concreatas, ignorantiam haberet omnium rerum materialium, quia neque in actu, neque in habitu scientiam illarum haberet, sed tantum in potentia remota, quae non excludit ignorantiam, imo est subjectum ejus eo modo, quo subjectum potentia apta nata est subjectum privationis. Qua ratione convictus Scotus, fatetur, Angelos habuisse concretas speciesrerum naturalium quoad genera, et species earum, de quibus est proprie scientia, et solum negat, habuisse species singularium, de quibus non est propria scientia. Sed contra hoc est, quia cognitio generis, vel speciei abstracta omnino a distincta cognitione individuorum, confusa est, et imperfecta, quia non pertingit ad rem, prout in se est, cognoscendam, ergo si talis fuit cognitio Angelorum, in principio fuit valde imperfecta, et humanae simihs. Deinde prudentia, et practica scientia circa singularia versatur, ergo non possunt esse in Angelis ignorantibus singularia. Deinde, quod caput est, Angehi facti essent impotentes ad cognoscendos ceelos, solem, lunam, et elementa prout creata sunt, et in particulari, quia non haberent species proprias talium rerum, nec possent illas acquirere a rebus ipsis, ut ostensum

18. Effugium praecluditur. — ices, recte probari hoc argumento, concreatas fuisse Angelis species illarum rerum singularium, quae cum ipsis concreatae sunt, non vero aliarum postea factarum, donec factae sunt, et tunc successive a Deo ad rerum praesentiam infundi. Sed contra hoc sunt efficaces rationes, et congruentiae D. Thomae. Nam imprimis, si Angelus nunquam potest accipere speciem ab objecto materiali existente, frustra expectatur existentia talis objecti singularis, ut Angelo species ejus conferatur, cum illa species ab objecto non pendeat. Deinde, quia quem locum habent coeli inter caetera corpora, habent Angeli inter spiritus immateriales: sed coeli ita comparantur ad inferiora corpora, ut creentur perfecti in actu primo, licet inferiora paulatim perficiantur, ergo Angeli in hoc superant inferiores spiritus, quales sunt animae humanae, quod creantur in actu primo perfecti, animae vero per corpus illam perfectionem acquirunt. Estque hoc consentaneum naturali conditioni, et statui talium spirituum, tum quia Angeli sunt medii inter Deum, et animas, Deus autem est semper in actu secundo, anima vero creatur in potentia etiam ad actum primum, ergo natura media postulat, ut creatur saltem in actu primo, licet sit potentia ad actum secundum. Tum maxime quia anima etiam in cognitione intellectuali pendet a corpore saltem ut ab organo, seu medio, quo in actum primum redncitur, et ideo unitur corpori: Angelus autem non pendet in cognitone sua a corpore, nec per illud comparat principia intelligendi res materiales, et ideo non unitur corpori ut forma, ergo eadem ratione independenter ab existentia rérum materialium species earum recipit.

19. Tertia conclusio. — Angelus non habet ejusdem objecti concreatas, et acquisitas etiam species.— Conclusionis probatio ad hominem. — Unde dico tertio. Angelus non habet duplicatas species eorumdem objectorum, seu singularium materialium, concreatas scilicet, et a rebus acceptas. Haec assertio absolute sumpta est contra Alensem, qui utrasque species de eisdem rebus Angelis attribuit. Et sic probatur sufficienter ex prima conclusione, quia species a rebus acceptae in Angelis inveniri non possunt. Alio vero modo hypothetice accepta, est contra Scotum, qui licet absolute neget habere Angelum species concreatas singularium rerum, nihilominus sub conditione dicit, quod lieet habere species concreatas rerum singularium, posset accipere alias species a rebus, quia ad rerum intuitivam cognitionem eis indigeret. Oppositum autem docet D. Thomas, nam in dicta sol., ad. 2. etiam sub hypothesi dicit: dato, quod posset Angelus abstrabere species a rebus materialibus, non tamen abstraheret, quia non indigeret eis, cum habeat species intelligibiles concreatas. At enim repiicat Scotus quia semper indiget speciebus acquisitis, ut rem intuitive cognoscat. Sed contra argumentor primo ad hominem, quia concursus necessarius ex parte objecti ad cognitionem intuitivam, est concursus effectivus, quem materiale objectum per seipsum immediate praebet, vel praebere potest ad ipsum actum intelligendi Angeli, ut ipse Scotus, in dicta q. 10, admittit, ergo superflua est species accepta tali objecto, praesertim quando supponitur alia indita de eodem objecto. Unde simpliciter argumentor secundo, quia concursus ex parte objecti necessarius ex natura rei ad intuitivam cognitionem non est effectivus nec per modum termini, quia hoc satis est, ut determinet potentiam ad talem modum actionis, si in ipsa potentia supponitur suffliciens principium activum talis actionis, sed hoc principium supponitur, eo ipso quod supponitur potentia cum specie indita repraesentante rem prout in se est, ergo superflua esset alia species, etiamsi ab objecto posset produci. Et declaratur: nam acquisita simul tali specie, maneret in potentia, etiamsi objectum esse desineret, et tunc jam non posset intuitive videri ex defectu objecti terminativi, ergo signum est, illud sub ista speciali ratione esse conditionem necessariam ad cognitionem intuitivam intellectualem ultra speciem. in eodem autem casu si res illa iterum existeret, cognosci posset ab Angelo intuitive ex vi speciei prius ab illa acceptae, quia esset omnino ejusdem rationis cum ea, quae de novo posset acquiri, alioqui quoties Angelus ab intuitione unius rei desistit, et iterum postea illam intuetur, novam speciem acquireret: quod est incredibile. Ergo neque illud dicendum est, etiamsi spe-ies prior non fuerit ab objecto sumpta, sed a Deo indita.

20. Altera probatio simpliciter. — Ahter etiam potest probari assertio, quia duae formae solo numero differentes non sunt simul naturahter in eadem potentia respectu ejusdem objecti, ergo neque in Angelo habente speciem inditam alicujus rei, posset naturaliter fieri species ejusdem objecti, etiamsi alias intellectus carens species objecti, ab illo posset eam accipere. Quae ratio etiam videtur efficax contra Scotum, qui has species etiam inditas ponit in Angelis commensuratas objectis, ita ut de singulis individuis materialibus, singulae species Angelo infundantur: nam tunc non habet species acquisitas, unde distinguatur ab indita essentialiter, seu specifice, ergo solo numero, ergo eo ipso non posset multiplicari in eodem respectu ejusdem. Et data hypothesi, quod esset concreata, jam subjectum non esset in potentia ad similem speciem, et ideo illam non acciperet ab objecto, etiamsi alias supposita privatione posset illam accipere. Haec autem ratio non videtur ita urgere in sententia D. Thomae, quam statim defendemus, quod Angelus non cognoscit rem materialem singularem per speciem (ut sic dicam) illi adaequatam, sed per universaliorem: nam tunc species concreata, et accepta ab objecto non erunt ejusdem speciei, ac proinde poterunt esse simul, quia species indita universalis est, accepta vero ab objecto singulari, illi soli adaequata, et commensurata est. Et sic fateor ex hac parte non fuisse futuram repugnantiam: nihilomi- nus ratio ex superfluitate sumpta, qua usus cst D. Thomas etiam tunc locum haberet. Unde si acceptio illa speciei a materiali objecto, quae in hypothesi supponitur, dependeret a libertate Angeli, certe nunquam illam acciperet, saltem prudenter operando, quia inutilis sibi esset: si vero naturaliter fieret ab objecto sic, vel sic proposito ante usum libertatis Angeli, tunc certe necessario adderetur haec species priori, quia species universalior praeexistens, non impediret illam, neque actu daret intellectum, exciudendo privationem talis actus secundum speciem suam: tunc autem vel altera illarum specierum counaturalis non esset, vel certe superfliuitas esset in tali natura. Atque haec clariora fient ex solutionibus argumentorum, in quibus nonuulla dubia, quae hic insurgere possunt, expediemus.

21. Satisfit primo argumento posito in mumero quarto. — Primum ergo argumentum quaerit, utrum Augelus de singulis rebus, et individuis materialibus habeat singulas species distinctas, vel per unam speciem universalem piura individua cognoscat. Nam Scotus et alii hanc posteriorem partem in argumento supponunt, et inde inferunt debere esse acceptas a rebus. In quo imprimis dicimus, non sequi esse acceptas a rebus, etiamsi ita particulares esse supponantur, sed ad summum sequi, non esse simul datas, seu infusas a Deo: nam licet necessarium esset, propter vitandum inconveniens ibi illatum, non simul infundi, possent nihilominus suecessive pro singulis opportunitatibus recipi a Deo supplente impotentiam causae proximae, ut supra tactum est. Addimus vero ulterius, neque hoc in rigore sequi, etiamsi supponamus, singulas res materiales per singulas intelligibiles species repraesentari, quia non obstante potuerunt omnes species singularum rerum materialium simul infundi, quia non oportet esse infinitas, ut recte dixit Major., quaest. 3, ad ult., quia non darentur species omnium individuorum possibilium, sed eorum forte quae in aliqua differentia temporis futura sunt, de quo infra dicemus. lla autem finita sunt, quia rerum generationes aliquo modo cessabunt. Quod si tantum lato modo illa dicantur infinita, quia sunt innumera, seu quam plurima, sic non est inconveniens in uno intellectu esse innumeras species intelligihiles, quia neque se impediunt, neque mentem onerant, sed perficiunt. Quod si instetur de cogitationibus, quae in infinitum multiplicabuntur, quia cogitationum suecessio in aeternum est duratura. Respondetur, illas non esse res ma- teriales, nec etiam in ordine naturalium rerum computari, sed ad cognitiones cordium pertinere, de quibus postea dicemus, non posse cognosci, nisi per locutionem, et manifestationem cogitantis, ideoque non oportere, ut de illis datae fuerint species inditae a principio.

22. Angelus per unicam speciem cognoscit multa objecta materialia.—Quam universalitatein habeant angelice species rerum materialium.— Ad primum argumentum solutio renuttitur ad cap. 11, n. 11. — Birecte autem respondendo ad dubium tactum dicimus, non dari Angelis species distinctas et particulares singulorum individuorum materialium, ille enim cognoscendi modus valde imperfectus est, et ideo non est verisimile,tam limitatam esse virtutem Angeli, ut speciebus adeo particularibus indigeat. Cognoscit ergo Angelus per unam numero speciem multa individua materialia. Et ad argumentum respondetur, dupliciter dici speciem universalem, uno modo quia naturam universalem praecise repraesentat et non particulares conditiones individua constituentes. Et sic aliqui apud ZEgidium, tract. de cognitione. Angelorum, q. 9 et 10, dixerunt, Angelum cognoscere individua per speciem universalium, supplente Angelo per sui ingenii perspicacitatem speciei defectum. Sed hoc probandum non est, tum quia species angelicae essent valde imperfectae, tum quia sicut non potest perspicacitas intellectus supplere absolute vicem speciei, ut supra probatum est, ita nec potest supplere defectum repraesentationis in specie, aliquid immediate per illam cognoscendo, quod per illam non repraesentatur : tum praeterea, quia intellectus angelicus non posset ex vi talis speciei applicari ad cognoscendum tale individuum, nam talis applicatio nec ex necessitate naturae sequitur ex vi talis speciei, etiamsi iila utatur, nec potest esse per applicationem voluntatis, quia talis voluntas cognitionem talis individui deberet supponere. Praeterquam quod voluntas non potest movere intellectum ad cognoscendum perspeciem plus, quam illa repraesentat. Concedo igitur, Angelum non cognoscere singularia per species sic universales, quia res individua aliquid entitatis addit rationi specificae, quod sine specie repraesentante cognosci non potest. Quia quidquid repraesentatur in actu secundo per actum intelligendi, debet repraesentari per speciem in actu primo, alias non esset potentia in actu proximo completo ad talem actum constituta. Alio ergo modo dicitur species universalis in repraesentando. seu causando in gradu suo. Et sic dico Angelum cognoscere singularia materialia per species universales, ideoque non oportere, ut de singuls individuis singulas species habeat, sed per unum cognoscere posse multa, plura quidem, vel pauciora, juxta speciei intelligibilis perfectionem. Et haec est sententia D. Thomae, locis citatis, et 1 p., quaest. 57, art. 2, et q. S, de Verit., art. 11, ad 6, quam sequuntur frequentibus auctores supra citati in 2, d. 3. Et sic ad argumentum negatur, per talem speciem solum posse cognosci communia praedicata, quia illa species ita est universalis, ut non solum repraesentet plura in eo, in quo conveniunt, sed etiam secundum propria: quomodo autem una indivisibilis species possit hoc modo repraesentare plura, ut distincta sunt, dicemus in sequentibus. In secundo argumento tangitur difficultas, an possit Angelus cognoscere futura contingentia, quam infra in capite nono, ex professo tractaturi sumus.

23. Solvitur tertium argumentum in nmumero seato.— Angeli acquirunt novas species rememorativas.—Tertium argumentum specialem petit difficultatem, quomodo Angelus per species concreatas iutuitive videat rem praesentem, quam antequam existeret, non intuebatur. Sed de hoc puneto specialem quaestionem instituere necessarium erit, et ideo nunc breviter dicimus speciem concreatam determinari quoad specificationem ab objecto praesenti secundum realem existentiam ad intuitivam ejus cognitionem, non per novae speciei productionem, nec per immediatam eflticientiam in actum, sed tantum in ratione termini, et conditionis ex parte objecti terminativi necessariae ad visionem intuitivam. Quae autem varietas, vel mutatio tunc intercedat, vel in specie intelligibili, vel in actu cognoscendi, postea videbimus. Ad confirmationem de scientia experimentali respondemus, duplicem esse posse hanc scientiam experimentalem, seu duplicem statum posse habere, nimirum, vel de praesenti, actu sumendo experimentum de tal re, vel de praeterito, conservando scientiam talis veritatis sumptam per experientiam, quae aliquando fuit praesens, et jam praeteriit. Prior experientia in intuitiva cognitione, seu actuali perceptione objecti consistit, posterior vero in quadam memoria praeteritae experientiae posita est. De priori ergo dico, si sit experientia intellectualis, fieri posse per species inditas sine acquisitione novae speciei, eo modo quo diximus, fieri posse cognitionem intuitivam per solas concreatas species, supposita praesentia objecti, quia talis experientia non est aliud, quam cognitio intuitiva, ut dixi. De altera vero concedo, non fieri sine aliqua specie acquisita, non accepta ab objecto materiali, sed a proprio actu cognoscentis, quia non repraesentat proxime et directe rem prius cognitam, sed repraesentat Angelo, se vidisse illam, et ideo acquisitio talis speciet non est contra praesentem doctrinam, quia non est acceptio speciei a materiali objecto: cur autem necessaria sit, et quomodo sit intelligenda, infra tractando de memoria Angelorum et quomodo praeterita cognoscant, dicemus. Et quoad hanc rei praeteritae cognitionem per modum memoriae admitti potest. quod Gabriel, et ahi illi objectioni addunt, cognitionem abstractivam ex intuitiva nasci, quia et verum est, et nobis non nocet: principium autem illud intellectum de omni cognitione abstractiva falsum est, quia in Angelis potest esse de re non existente, et quae nunquam fuit, vel nunquam intuitive fuit cognita, ut ex dictis satis patet.

24. Solvitur quartwn argumentum in numero septimo.—Ad quartum argumentum jam ostensum est, cur sit naturaliter impossibile Angelum a materialibus objectis species accipere. Unde negamus hoc pertinere ad Angeli perfectionem, quia in homine illa non est perfectio simpliciter, sed supposita majori quadam imperfectione, quae est animam esse actum corporis, quia nisi hoc modo spiritus uniatur corpori, non potest a corporalibus objectis species spirituales accipere. Et hac ratione diximus supra, in Angelo non esse proprium intellectum agentem, quia supponit imperfectionem repugnantem Angelo. Neque hinc resultat imperfectio ignorantiae, vel quasi stoliditatis in Angelo, quia major perfectio est, quod habeat species connaturales, nec possit illis sine miraculo carere, ut infra dicam. Quod si Deus tale miraculum facere voluisset, mirum non est, quod Angelus violenter, et contra suam naturam imperfectus maneret, donec Deus ad suum naturalem statum illum vellet reducere. Denique nihil ad rem facit exemplum de intellectu hominis, quia non dicimus esse impossibile intellectui, ut sic, species a rebus materialibus accipere, sed dicimus esse impossibile intellectui separato, licet sit possibile conjuncto. Ratio autem, ob quam sine interventu proprii corporis informati a spiritu non possit spiritus immediate a material re speciem accipere est, quia naturahiter non potest spiritus immediate, et directe pati, aut affici, aut excitari ab objecto materiali, quia est spiritui omnino improportionatum. Ut ergo spiritus a corporeo objecto excitetur, necessarium est, ut sit naturahter unitus corpori, et quod per iliud cognitionem suam inchoet, quod sine sensibus facere non potest, et ideo fieri etiam non potest, ut sine ministerio sensuum spiritualis potentia species a rebus materialibus accipiat. Nec refert, quod cognitio sensuum, et phantasiae materialhs sit, quia in homine sunt radicatae in eadem anima spirituali, et id satis est, ut per ejus ministerium intellectus speciem sibi proportionatam accipiat. Quale autem sit hoc ministerium et quomodo talis species fiat, in tractatu de Anima dicendum est. Et hinc respondent aliqui ad testimonium Augustini, ideo dixisse, cum aliquid temporalilter sit, inde affici sensus hominum, aut etiam Angelorum, quia cum crediderit, Angelos esse corporeos, mirum non est, quod consequenter dixerit, posse affici ab objectis externis. At vero Augustinus in illa sententia de corporibus Angelorum tam constans non fuit, ut ad doctrinam tradendam illa simpliciter utatur: nec etiam talia posuit corpora Angelorum, ut sensus etiam habere crediderit. Unde in ejusdem verbis non simpliciter de sensibus, sed cum distinctione dixit: inde afficiuntur sensus vel carnales animalium et hominum, vel ctiam ceelestes Angelorum, ubi intellectus angelicos coelestes sensus appellat, et illos dici affici, cum aliquid temporaliter, et transitorie agitur, quia mutatio aliqua fit in intellectu angelico, non quoad actum primum, sed quoad actum secundum cognitionis intuitivae, quae mutadio pendet ab objecto modo a nobis supra tacto, et infra explicando.

25. Solvitur quintum argumentum in numero octavo.— Species Angelorum sunt supcrnaturales. — In quinto argumento nihil difficultatis invenio, quia illatio illa, quod species Angeli sint supernaturales, si cum illo concreantur, et a Deo solo fiunt, nullam verisimilitudinem habet. Nec etiam aequiparatio talium specierum ad lumen gloria, quia lumen gloriae est in sua substantia supernaturale, species vero intelligibilis est in sua entitate naturalis: item lumen gloriae non est connaturale, intellectui creato, species autem illa est connaturalis Angelo: item licet ad utramque illam formam sit intellectus ^ngeli aliquo modo potentia passiva, tamen a lumen gloriae est potentia obedientialis tantum, ad speciem autem intelligibilem rei naturalis, c:: potentia naturalis passiva. Denique licet utraque forma a solo Deo fiat, tamen lumen fit a Deo ut auctore gratise, et supra naturam operante, species vero fit a Deo ut auctore naturae, quia fit juxta exigentiam naturae. In quo aequiparatur effectio speciei intelligibilis angelicae creationi animae, quae naturalis est, licet a solo Deo fiat, quia fit juxta exigentiam materiae. Nec refert quod anima non fiat, nisi in materia disposita, species autem praeviam dispositionem non requirat: nam haec differentia quasi materialis est, et ex eo provenit, quod una est forma substantialis, alia accidentalis, quod vero ad rem, et proportionem spectat, tam debita est species intelligibilis intellectui Angeli ratione suae capacitatis solius sine alia praevia dispositione, sicut anima est debita materiae sufficienter organisatae, quia intellectus Angeli per suam solam entitatem est determinatus ad petendas connaturaliter tales species, sicut materia organisata est determinata ad animam postulandam. Quod in sequenti capite magis declarabitur, tractandi de his speciebus aliam difficultatem, quae in eodem argumento postulatur.

PrevBack to TopNext