On this page
Caput 7
Caput 7
Utrum species intelligibiles concreatae angelo ab ejus intellectu effective dimanent, vel a solo deo fiant, angelo tantum passive se habente
CAPUT VII. UTRUM SPECIES INTELLIGIBILES CONCREATAE ANGELO AB EJUS INTELLECTU EFFECTIVE DIMANENT, VEL A SOLO DEO FIANT, ANGELO TANTUM PASSIVE SE HABENTE.
1. Arguitur primo pro emanatione. — Ratio dubitandi tacta est in fine praecedentis capitis, quia species intelligibiles esse debent connaturales intellectui angelico, alias miraculose et non connaturaliter cum eis crearentur, ergo dimanant ab ejus essentia vel immediate, vel saltem mediante intellectu. Probatur consequentia, quia si sunt connaturales et coaevae ex natura sua, id esse non potest, nisi propter intrinsecam connexionem, quam habent cum natura Angeli, ergo sunt proprietates dimanantes ab ejus essentia: nam haec tantum solet esse connexio inter naturam subjecti, et proprietatis inseparabilis ab illo. Unde argumentor secundo, quia si istae species non manant ab angelica natura, non erunt propriae passiones ejus, erunt ergo accidentia communia, qualia sunt, quae fieri solent ab agente extrinseco in subjecto tantum passive se habente, ergo nulIum est principium asserendi, haec accidentia esse coaeva omnibus Angelis, quia ab illis non manant, et agens extrinsecum, a quo fiunt, non agit ex necessitate naturae, sed libere, unde non cogitur illas simul cum subjecto producere. Et confirmatur ex Aureolo, quia inconveniens est ponere in Angelo potentiam passivam naturalem ad tales species, et quod illi non respondeat potentia activa naturalis, per quam possit illa potentia passiva naturalis in actum reduci, ergo datur intrinsecum principium, unde active manent. Tertio redit argumentum supra factum, quia alias licet Angelus sine his speciebus crearetur, nulla violentia ei fieret, et consequenter posset ita naturaliter creari, quod in nostra sententia dici non potest, quia alias posset Angelus naturaliter esse non solum ignorans, sed etiam ad expellendam ignorantiam impotens. Probatur autem sequela, quia violentum est quod aliquis patitur contra internum impetum: ubi autem non datur internum principium, a quo proprietas active dimanet, non datur internus impetus: nam hic solum in potentia activa invenitur, ergo secluso illo interno principio, privatio alicujus formae non est violenta, ergo nec carentia talium specierum erit Angelo violenta, si ab ejus essentia intrinsece et active non dimanant.
2. Prima sententia. — In hoc puncto omnes auctores, qui negant, habere Angelos has species congenitas, procerto supponunt non fluere ab essentia vel intellectu Angeli, quia non putant illam carentiam esse contra, vel extra naturam Angeli, sed potius illi naturalem esse putant. Inter eos vero, qui putant, Angelos habere has species concreatas, variae sunt opiniones. Prima affirmat illas dimanare active et intrinsece ab intellectu Angeli. Ita affirmat Capreolus, in 2, d. 3, quaest. 2, art. 3, ad argumentum Aureoli contra tertiam conclusionem. Quod fere erat secundum a nobis propositum, cui respondet, quod sicut noster intellectus fluit ab anima, ita intellectus Angeli speciebus formatus ab Angeli substantia promanat. Indicat eamdem sententiam Cajetanus 1, 2, quaest. 50, art. 6. Nam licet prius solum dicat, has species esse Angelo congeritas ab auctore nature, addit: sicut gravia et levia habent motum a generante. Motus autem genito naturalis non fit sine dimanatione activa a forma geniti, ergo hoc modo sentit Cajetanus fieri species a Deo in Angelis. Et expressius, q. 51, art. 1, in fine, dicens habere Angelum species a Deo, non sic, quasi praefuerit, et accipiat a Deo species, sed quia per hoc illas habet, quia a Deo congenitas naturali sequela ad proprium essentiam possidet, idem clarius in 3 part., quaest. 9, art. 3, in expositione tituli, ubi ait, scientiam inditam Angelo esse proprietatem naturalem ita comitem naturae, ut eadem actione, qua Angelus creatur, species intelligibiles illi imprimantur. Ubi Medina idem sequitur, et latius Bannez, d. quaest. 55, art. 2, citatque D. Thomam, 1 part., quaest. 54, art. 4, ad 1, dicentem, quod in Angelo non generatur scientia, sed naturaliter adest. Et in quaest. 55, art. 3, ad 1, quia bi ait, universales rerum rationes prius secundum naturam esse in mentibus angelicis quam in ipsis rebus. Putat enim, hoc non posse esse verum. nisi species angelicae ab essentia Angelh fluant, et ibi alia argumenta multiplicat, quae leviora sunt, et ideo prolixitatis vitandae causa illa omitto, obiter tamen responsionem attingam. Unde etiam Ripa ibi, licet Bannez opiionem sequatur, dicit, non necessario, sed congruenter illam suadere. Addit tamen locum D. Thomas, 1 part., quaest. 61, art. 1, ubi ait, cognitionem naturalem Angeli consequi naturam Angeli, et ideo in daemonibus non fuisse diminutam. Inclinat Valentia, 1 p., disp. 6, quaest. 6, in fine, sed ibi solum contendit, has species esse proprietates naturales, quod dicit negasse Ferrariensis. Sed immerito, nam potius alii Ferrariensem pro hac sententia allegant, quia in l. 2, contra Gent., cap. 96, circa rationem 5, dicit, Angelos habere species a natura, ac subinde illis connaturales. Sed hoc generaIius est, nec in hoc controversia inter CapreoIum et Ferrariensem, sed in modo connaturahtatis, ut dicemus.
3. Sententia extrema opposita. — Unde referri potest secunda sententia praecedenti extreme contraria, has species, etiamsi concreatae sint, non solum non dimanare active a natura Angeli, verum etiam non esse illi connaturales, seu connaturaliter debitas. Hanc opinionem a nemine refcrri video. Potest tamen non immerito tribui Alensi, et aliis auctoribus, qui simul ponunt in Angelis species concreatas, et a rebus acceptas, eorumdem objectorum, et ad idem genus cognitionis. Et idem sentire debuit Scotus, qui asseruit, quod licet Angelus babuerit concreatas species quidditatum materialium, potuit illas acquirere, si illas congenitas non haberet. Ex hac enim doctrina sequi videtur species datas Angelo a principio non esse proprietates naturales, nec connaturaliter debitas, quandoquidem similes acquirere poterat. Nulli enim rei creatae debita sunt principia, vel instrumenta operandi, quae ipsa per suas potentias, et causas secundas potest acquirere, ideo non debentur homini inditae species, quia potest illas acquirere, ergo si Angelus potest accipere species a rebus, non sunt illi debitae per solam actionem auctoris naturae, ergo si ulli concreatae sunt, non ideo sunt, quia sint illi connaturales, sed ex liberalitate, et quadam gratia auctoris naturae volentis rem in statu perfectiori producere. Sicut etiam creavit Deus hominem cum habitibus, et scientia rerum naturalium, licet non essent connaturaliter debiti ex vi talis naturae: unde dici possunt illi habitus supernaturales secundum modum, id est, modo praeternaturali aati. Ad hunc ergo modum videtur sentire Alensis de Angelis; indicat enim creasse Deum Angelos plenos scientiarum, et specierum inteiligibium, non quia tota illa perfectio esset illis debita connaturaliter, sed propter magnificentiam Dei in statu perfecto sua opera facientis. Unde sicut scientia Adae fuit infusa per accidens, et quoad hoc supra naturam, ita species Angelorum concreate erunt (juxta hanc sententiam) infusae per accidens, quia habent alium modum connaturalem, quo fiant. Et confirmatur, nam species concreata, et acquisita ab Angelo ejusdem objecti, et seque particularis, est ejusdem speciei, ergo utraque est acquisibilis ab Angelo, ergo altera per accidens est infusa, quando ex libertate Dei fuit concreata.
4. Tertia eaque vera sententia. — Tertia sententia est media inter has extremas, quam veram censeo. Et ad illam explicandam dico primo. Species intelligibiles Angelis concreatae non manarunt effective ab essentia, vel intellectu Angeli. Hanc sententiam impugnando Capreolum docuit Ferrariensis 2, cont. Gent., cap. 98, circa 3 part. capitis, dub. 2. Et eam sequitur et bene confirmat Molina, 1 p., q. 52, art. 2, d. 2, memb. 3, et Cumelius, in eodem articulo, Pesantius ibi conclus. 3, Daniel Malonius, in 2, d. 3, disp. 11, Rada, in2 part. controv., in 9, art. 3, qui plures rationes multiplicant, solum tamen attingam, quae videntur efficaces, alias praetermittam. Imprimis vero persuasum habeo hanc fuisse sententiam divi Thomae, in dicta quaest. 55, art. 2, ubi ita concludit: Angeli suam intelligibilem perfectionem consequuntur per intelli dibilem efflusum, quo a Deo species rerum cognitarum acceperant simul cum. intellectuali natura. Quibus verbis satis significat, Deum speciali actione distincta a creatione Angeli efficere has species, simul ac Angelos creat. Et ad 1, repetit, Angelum a Deo habere similitudines creaturarum, quia et est causa creaturarun, et in eo primo similitudines rerum existunt. Rem quaest. 56, art. 2, ad 4, dicit, quod si Deus creasset Angelum novum, aliis vel infunderet, vel infudisset speciem talis Angeli, quam nunc non habent, quia talis Angelus futurus non est, sed tunc illa species non manaret ab essentia Angelorum, ut videtur per se notum, quia proprietas manans ab essentia, supermanat: infunderetur ergo a Deo (ut D. Thomas sentit) per propriam actionem, ergo sentit, eodem modo nunc infundi species, quas Angeli habent. Praeterea in 3 part., q. 9, a. 3, sic inquit: per cerbum Dei anime Christi sibi personaliter unitae impresse sunt species intelligibiles ad omnia, ad quae intellectus possililis est in potentia, sicut per Verbum Dei impressae sunt species intelligibiles menti angelice in principio creationis rerum, ut patet per Augustinum 2. Gennadius, ad lit., cap. 8, ubi et ex comparatione, quam facit, et ex verbo imprimendi, et ex distinctione illius a creatione, manifeste liquet, D. Thomas loqui de actione propria Dei infundentis tales species sine intrinseca emanatione a natura. Nemo enim dicet, Deum impressisse Angelo intellectum et voluntatem, quando illum creavit. Denique in aliis locis solum dicere solet, has species esse congenitas vel concreatas Angelis, nunquam vero ab essentia manare insinuavit.
5. Primo conclusio probatur. — Prima ratio veluti a posteriori sit, quia quae fluunt ab essentia, sunt a natura determinata, sed ex natura intrinseca Angeli non determinantur certae species illi necessario concreandae, sed per divinam providentiam determinantur, ergo signum est. non fluere a natura, sed a Deo infundi. Major videtur perse nota, quia natura uniuscujusque Angeli sigillatim sumpti determinata est sicut in essentiali perfectione sua, ita etiam in omni perfectione aut proprietate, quam ex se potest emittere (ut ita dicam) quia essentia est radix omnium talium proprietatum, unde sieut determinata est, ita determinatae sunt proprietates, quae ab illa fluere possunt. Probatur autem minor, quia nunc singuli Angeli solum habent species rerum naturalium, quae in hoc mundo creatae sunt, vel producuntur de facto saltem quoad quidditates et species earum, ut habet communis sententia, ergo determinatio ad tales species non est ex intrinseca natura Angeli, sed ex ordine divinae providentiae. Probatur consequentia, quia Angelus, verbi gratia, Gabriel, ex natura sua non magis determinat societatem cum his Angelis, quibuscum modo creatus est, quam cum aliis Angelis, cum quibus creari posset, nec ex natura sua postulat fieri cum coelis et elementis, vel ante illos, vel omnino sine illis, omnibus enim his modis creari posset, et de se indifferens est ad omnes, ergo quod hoc vel illo modo creetur, a sola divina determinatione, seu libera voluntate decretum est, sed ex hac determinatione aut decreto pendet determinatio specierum intelligibilium, concreandarum cum Angelo, nunc enim recipit species concreatas hujus mundi visibilis, quia cum illo et in illo creatus est: si autem crearetur cum alio mundo, prout posset, illius et non istius species recepisset, si vero crearentur soli Angeli, ita ut Deus decrevisset nullas res materiales creare, non essent infusae Angelis species rerum materialium, sed tantum Angelorum, et si Deus decrevisset, non hos, sed alios Angelos creare, illis dedisset species Angelorum tunc creandorum et non eorum, qui modo creati sunt, sicut nunc dedit Angelis species sociorum et non aliorum, qui creari cum illis possent et creandi non sunt, ergo signum est, hanc determinationem specierum pendere ex libera dispositione Dei, ergo signum est infundi per propriam Dei actionem, et ab essentiis Angelorum non manare.
6. Probatur secundo. — Secundo argumentor, vel potius vim ejusdem argumenti aliter declaro, quia si species intelligibiles aliarum rerum cognoscibilium ab Angelo, manant intrinsece ab essentia, seu virtute intellectiva ejus, sequitur habere Angelum, et manare ab illa species omnium rerum et essentiarum creabilium: consequens est falsum, ergo. Sequela probatur, quia omnes res creabiles disibutive loquendo sunt cognoscibiles a quocumque Angelo nunc creato, ergo si aliquarum rerum cognoscibilium fluunt necessario aliquae species ab angelica natura, omnium rerum cognoscibilium species simul fluunt. Probatur consequentia, tum quia non est major ratio de his, quam de illis, tum etiam quia licet non possit simul uti omnibus in actu secundo, simul habet virtutem, a qua omnes manant, et ab omnibus simul in actu primo constitui potest. Et in hoc non se impediunt species, et radix earum aeque est naturaliter determinata ad omnes, et e contrario singulae naturaliter possunt a tali essentia manare, ergo simul emanant. Dices, non esse eamdem rationem de omnibus rebus cognoscibilibus ab Angelo, quia non omnes sunt aeque possibiles, quia quaedam sunt secundum ordinariam potentiam, aliae secundum absolutam tantum, et quaedam sunt tantum possibiles, aliae non tantum sunt possibiles, sed etiam futurae. At hoc refutatum est in primo argumento. Nam ordinaria potentia, vel absoluta in praesenti non distinguuntur, nisi per ordinem ad decretum liberum divinae voluntatis, quia praecise spectando ad res ipsas possibiles, de quibus loquimur, omnes sunt ordinis naturalis, et per eumdem modum creationis vel productionis fieri possent, solum ergo quia Deus decrevit has creare et non illas, dicuntur hae possibiles secundum potentiam ordinariam, aliae tantum per absolutam, et hae tantum possibiles, illae possibiles et futurae: ergo illae ditferentiae rerum possibilium non referunt ad variandas proprietates Angeli manantes ex illius essentia, quia (ut dixi) illa non habent determinationem ex decreto libero divinae volIuntatis, sed ex intrinseca natura et perfectione illius essentiae, a qua manant, ergo.
7. Probatur tertio. — Unde argumentor tertio, seu eamdem difficultatem abhter explico: quia quidquid potest fluere ab aliqua essentia tanquam proprietas intrinseca, sibi inhaerens, semper fluit, seu resultat, nisi per miraculum impediatur, sed species rerum possibilium secundum contrariam sententiam possunt fluere ab essentia Angeli, ut patet, quia si Deus voluisset illas res creare, species illarum concrearentur cum Angelo, et ita fluerent ab ejus essentia, ergo etiam nunc fluunt, quia ille fluxus naturalis est, et per resultantiam necessariam, et non impeditur per hoc, quod Deus non decreverit res per illas species repraesentabiles producere, quia species aequaliter esse possunt, sive res existat, sive non, et consequenter, sive aliquando futura sit, sive non sit. Aliter etiam confirmatur et explicatur: nam si Deus nunc novum Angelum crearet, caeteri Angeli omnes possent illum cognoscere, ergo haberent speciem ejus, sed non per resultantiam naturalem, quia quod alicui rei per naturalem resultantiam convenit, semper convenit, ergo daretur illa species per actionem solius auctoris naturae, ergo idem de caeteris dicendum est.
8. Que Bannez comminiscatur circa prozimun argumentum. — Quo argumento coactus Bannez, d. art. 2, dub. 1, ad quamdam confirmationem respondens, cum concedat quod in eo casu non possent Angeli cognoscere alium Angelum de novo creatum, nisi nova species eis infunderetur a Deo, nihilominus problema esse dicit, an infusio talis speciei supernaturalis, vel naturalis esset. Nam primum videtur fieri probabile, tum ex eo quod illa species intelligibihs non flueret a natura praeexistentium Angelorum tanquam proprietas et passio illorum, alias caruissent prius aliqua proprietate naturali, tum etiam quia ille Angelus creatus denuo supra naturam hujus Universi esset, quia sine illo hoe universum perfectissimum est in ordine ad finem naturalem. Secundum item fit probabile, quia ille Angelus de novo creatus pertineret jam ad ordinem hujus universi, et consequenter species ejus debita esset omnibus Angelis, quibus secundum naturae ordinem species totius Universi et partium ejus debitae sunt, ergo infusio illius speciei esset naturalis, id est, naturaliter debita, saltem debito naturae universalis, licet non pertineret ad naturam singulorum Angelorum. Sed haec imprimis non evacuant vim argumenti, quia illa species non flueret ab intrinseco, et quasi necessitate naturali ab aliis Angelis, sed libere esset illis infundenda, unde sumitur argumentum satis efficax, quod nec reliquae species coexistentium Angelorum ab eorum essentia manent: quia ad dimanationem intrinsecam proprietatum Angeli, impertinens est, quod Deus decreverit simul vel diversis temporibus Angelos creare, quia inde non variatur intrinseca natura Angeli, nec connexio necessaria cum tali vel tali proprietate, ut videtur per se notum.
9. Nec consonat D. Thomas. — Angelus de novo creatus non foret supra, nec preter naram universi. — Deinde omnia illa frustra de illo casu dicuntur, et a D. Thomae doctrina aliena sunt. Frustra enim fingitur, quod si Deus crearet novum Angelum, de novo infunderet speciem ejus, praeexistentibus Angelis, multo enim verius dicitur, habituros illam fuisse a principio concreatam, ut expresse docet D. Thomas, q. 56, art. 2, ad. 4. Quia licet Deus denuo crearet novum Angelum, non tamen denuo decrevisset illum creare, sed ab eeterno ita se facturum disposuisset, et ideo sicut a principio infudit Angelis species rerum materialium, non tantum earum, quas simul cum Angelis fecit, sed etiam earum, quas decrevit facere, seu praevidit futuras, ita si decrevisset post primos Angelos, alios posteriori tempore facere, omnium species a principio creatis Angelis indidisset, est enim eadem vel major ratio. Unde frustra etiam dicitur, illum Angelum de novo creatum futurum fuisse supra naturam universi, cum esset substantia similis gradu et aliquo genere, vel specie caeteris Angelis, ac subinde ordinis naturalis. Neque universum determinat sibi ex natura rei certum numerum Angelorum, ut sit perfectissimum, sed hoc pendet ex praedefinitione Dei. Quis enim dubitet, potuisse Deum plures Angelos a principio creare, quam nunc creavit, aut si id fecisset, non debuisse omnes illos Angelos ad ordinem, et perfectionem univers: pertinere. Idem ergo est si decrevisset novos Angelos discursu temporis creare: nam illi jam creati ad ordinem, et perfectionem universi pertinerent, quia liberum est Deo vel simul, vel successive mundi perfectionem in his, vel in illis partibus complere. Unde nulla probabilitate cogitari potest, quod creatio illius novi Angeli esset supernaturalis, cum esset ejusdem rationis cum creationibus praecedentium Angelorum. Imo licet attento ordine rerum, quem Deus nunc praedefinivit, possit dici praeternaturahs tamen ex suppositione talis casus, nec praeternaturalis tunc esset, qui eo ipso praesupponitur alio modo praefinivisse Deum consummationem perfectionis universi, et numeri Angelorum. Ex quo fit consequenter, dubitari non posse, quin infusio talis speciei esset eque connaturalis Angehls, ac sunt species aliarum rerum, quae simul, vel successive in universo fiunt: quae non ex natura universali, sed ex propria conditione, et natura Angeli exiguntur, et naturalessunt, licet determinatio earum ordinem universabhs naturae totius universi supponat, ut paulo post declarabimus. Ac deniquelicet dicamus, in eo casu talem speciem futuram fuisse cognitatem prioribus Angelis, idem relinquitur argumentum, quod illa concreatio specierum non sit per modum emanationis intrinsecae, cum possit variari, variatis rebus existentibus, vel in aliqua differentia temporis futuris.
10. Probatur quarto, et a priori. —Quarto argumentor, declarando rationem a priori: nam Angeli essentia non potest per seipsam esse species rerum omnium intelligibilium ab Angelo, quia nec illas eminenter continet, nec propter repraesentationem earum per se facta est, et intellectus Angeli manansa tah essentia, non manat constitutus in actu primo, et habens per se eamdem vim repraesentandi, quam habent species, quia essentia, a qua manat, nullo modo in se continet virtute, vel repraesentative res cognoscibiles ab Angelo, ergo eadein ratione non possunt species omnium rerum intelligibilium ab Angelo, manere tali essentia, vel intellectu ejus, in quibus non continentur, nisi tanquam in potentia passiva, aut receptiva. Et confirmatur haec ratio, quia species intelligibilis requiritur ex parte objecti, non ex parte cognoscentis, ut supra declaravi, ergo non fluunt per se a cognoscente, ut vim cognoscendi habet, nam haec est condistincta ab objecto: ad illud per modum potentiae passivae comparatur, quae dicit ordinem ad objectum, tanquam ad motivum suum, vel tan- quam ad terminum, et materiam, circa quam versatur, non autem eflicit illud, nec id, quod supplet vicem eius, sive per propriam efficientiam, sive per resultantiam naturalem. Et potest hoc amplius declarari, quia species est quasi semen, et instrumentum objecti, ergo ex natura rei ab objecto provenire debet, non a cognoscente, et consequenter quando ad objecto non provenit, vel non potest fieri, debet fieri a superiori agente, quod ideam, vel eminentiam objecti habeat, non ergo potest manare a cognoscente, quod est distinctae et limitatae naturae. Denique si talis esset Angeli cognoscentis natura, ut haec species ab illa dimanare possent, vix posset probabilis ratio reddi, cur non potius essentia Angeli, vel per se ipsam, vel saltem per suum intellectum eamdem vim repraesentandi haberet, quam habet species sine novarum formarum, vel entitatum multiplicatione.
11. Secunda conclusio. — Specierum infusio a Deo, est Angelis connaturalis. —Dico secundo. Infusio, seu concreatio specierum intelligibilium rerum ordinis naturalis, et species ipsae formae sunt connaturales Angelo, ita ut sine miraculo, et aliqua violentia naturali eis negari non possunt. Hanc assertionem docet aperte D. Thomas, locis citatis, et specialiter in dicta q. 55, ad. 2, species angelicas connaturales vocat, quod etiam defendit Ferrariensis supra, et eam proprie intendunt Valentia, et alii, qui has species vocant proprietates connaturales Angelo, non exigendo dimanationem. Et probatur breviter hoc modo, quia ut aliqua forma; vel proprietas sit connaturahs, non est necessarium, ut active fluat ab ea natura, sed quidquid aliud, quod praeter activam dimanationem requirit, vel sufficere potest, ut aliqua forma, vel proprietas sit connaturahs, in speciebus angelicis invenitur, ergo sunt proprietates connaturales. Major imprimis probatur ex D. Thoma, 1, 2, quaest. 6, a. 5, ad. 2, ubi docet, formam dici posse connaturalem, vel ex principio activo, sicut calor igni, vel ex principio passivo tantum, ponitque exemplum in motu coeli, quem dicit illi esse connaturalem. Posset item adhiberi in quantitate, quae respectu materiae est proprietas illi connaturalis, licet fortasse ab illa active non profluat vel etiam in eadem materia, cui connaturales est esse sub forma, imo naturaliter sine aliqua esse non potest, etiamsi activam connexionem (ut sic dicam) cum illa non habeat. Aliqui etiam putant personalitatem, vel subsistentiam non resultare active a natura humana, cum tamen dubium non sit, quin sit illi connaturalis: et licet fortasse probabilius sit resultare active, tamen certius est esse connaturalitatem non necessario postulare efficientiam. Ratio autem ejus, probando alteram partem, explicabitur. Probo ergo alteram propositionem subsumptam, nimirum seclusa effticientia, inveniri in his speciebus, quidquid ad proprietatem connaturalem desiderari potest. Nam imprimis species ipse in sua substantia ordinis naturalis sunt, cum sint, et objectis, et virtutibus naturalibus proportionatae. Angeli etiam creati sunt cum potentia naturali ad illas recipiendas, ut per se notum est: Deus etiam in eorum infusione, ut auctor naturae operatus est, non solum in effectione illarum, sed etiam dando illas simul cum natura, et intellectu, quia hoc exigit, et postulat perfectio angelicae naturam non minus, quam coeIum postulet figuram rotundam, quam Deus in illo simul cum substantia, et quantitate fecit, ipso coelo tantum passive se habent sine ulla efficientia per modum naturalis emanauonis, sed tantum dispositionemillam tanquam sibi connaturalem postulante. Item declarari hoc potest illo argumento proportionali, quod ex materia coeli sumit D. Thomas, d. q. 55, a. 2, quia materia coeli connaturaliter postulat formam sibi concreatam, etiamsi non habeat influxum quasi activum in illam, sed tantum eam postulet per potentiam connaturalem postulantem talem actum ut sibi necessarium, et connaturaliter debitum, ergo eodem modo intelligi potest, et debet connaturalitas in speciebus angelicis, quia etiam Angeli habent potentiam naturalem receptivam illarum, quae propter perfectionem suam postulat esse completam, quoad actum primum ab auctore suo, cum a nullo alio possit compleri. Et consequenter etiam postulat habere hujusmodi complementum actus primi sibi congenitum, tum propter immaterialitatem, et magnam actualitatem suam, ratione cujus postulat esse semper in actu primo, respectu suorum actuum, tum quia nulla intercedere potuit naturalis ratio, ob quam tali perfectione naturali in principio privarentur, vel cur postea in hoc tempore potius, quam in illo eis tribueretur, ergo signum est, naturale illis esse, a principio illam recipere.
12. Ad primum argumnentum in numero secundo. — Ad secundum. — Ad primam ergo rationem dubitandi negatur consequentia, non enim omnis proprietas connaturalis dimanat ab essentia. Nec sola hujusmodi naturalis dimanatio est ratio adaequata naturalis connexionis inter essentiam, et proprietatem, sed potest fundari in potentia naturali receptiva talis conditionis, ut naturaliter postulet talem actum sibi coaevum, ac perpetuo conjunctum, sicut in materia, et quantitate, vel forma explicatum est. Et similiter ad secundum negatur sequela, cum infertur, has species non esse proprias passiones Angelorum, vel ut tollatur quaestio de nomine, distinguitur consequens: nam si propria passio tantum dicatur, quae manat ab essentia, conceditur illatio. Neque id est ullum inconveniens, quia poterit esse proprietas naturalis alterius rationis, et ita non sequitur esse accidens commune. lIlla vero significatio propriae passionis nimis stricta est, et praeter communem usum: nam quantitas vere, ac proprie dicitur passio materiae, licet ab illa effective non postulat. Unde sumpta propria passione, prout proprietatem debitam, et naturaliter inseparabilem a subjecto significat, sic recte negatum est antecedens, seu prima illatio. Et ita etiam cessat secunda, quia inter accidentia communia, et ea, quae profluunt ab essentia active, dantur aliquae proprietates connaturales ratione potentiae passivae exigentis illas, et tales sunt species Angelorum. Quamvis dici possint esse connaturales ratione potentiae activae naturalis; non quia potentia intrinseca Angeli sit activa talium specierum, ut sic enim potius est passiva, sed quia est activa suorum actuum, et in eo non est completa per seipsam, ideo connaturaliter postulat, ut sibi ab auctore suo detur illius principii activi complementum. Unde etiam negatur ultima illatio, scilicet, seclusa naturali emanatione nullum relinqui principium, ad asserendum has species esse coaevas, et connaturales Angelo, nam hoc principium sufficiens est ipsa naturalis capacitas, et per-. fectio, vel (ut ita dicam) exigentia angelicae naturae. Quamobrem nihil refert, quod Deus libere, et non ex necessitate naturae has species conferet, quia, supposita rerum creatione, Deus caetera operatur consentaneo ad unius - cujusque rei naturam. Sicut etiam Deus, non ex absoluta necessitate, sed sua voluntate praebet auxilium generale causis secundis, nec ipsae causae secundae sunt aliquo modo principia activa talis concursus, etiam per aliquam naturalem resultantiam, sed postulant illum secundum connaturalem ordinem, et hoc satis est, ut semper detur: sic ergo cum proportione de speciebus angeblcis dicendum est.
13. Ad confirmationem Aureoli.— Et hinc ad confirmationem Aureol respondemus, fore quidem inconveniens, si aliqua daretur potentia receptiva ordinis naturalis, cui non responderet potentia activa ordinis naturalis, a qua posset in actum reduci, nullum vero esse inconveniens, quod illa potentia non sit creata, sed ipsamet potentia auctoris naturae, quia etiam illa secundum naturae ordinem immediate aliquando operatur ad complendam perfectionem, quam creatura exigit. Ut paret in exemplo proxime dato de concursu Dei, qui naturalis est, licet immediate a solo Deo conferri possit. Item in creatione animae rationalis, ad quam materia est in potentia naturah etiam proxima, quando est organisata, et nihilominus a solo auctore naturae potest in actum rednci: et sicut in hoc exemplo id non provenit ex imperfectione, sed potius ex animae rationalis perfectione, ita in praesenti ex perfectione angelicae naturae provenit, quod ejus capacitas naturalis in hac parte a solo auctore naturae possit expleri.
14. Ad tertium argumentum. — Quoad violentiaum. — Tertium argumentum petit, an fieret violentia Angelo, se illi non darentur species. In qua omittenda est quaestio (fortasse de nomine) an Deus aliquid faciens, vel non faciens in rebus creatis, miraculose, seu extraordmarie contra naturas earum, sit dicendus vim facere creaturae. Et, ut dubium procedat, ita nunc loquimur, supponendo, posse Deum rebus violentiam facere. Quo supposito, respondeo ad argumentum, negando sequelam, quia revera violentia inferretur Angelo, privando illum speciebus, aut eas debito tempore non praebendo. Falsumque est, quod in probationem sumitur, non esse violentum, nisi quod est contra impetum activum, ut, in 1, 2, latius tractandum est: nunc autem breviter explicatur, quia violentum in universum est, quod est contra naturalem appetitum, etiamsi illae sit potentiae passivae exigentis, et postulantis talem actum ad suae natura complementum, ut aperte colligitur ex D. Thoma, 1. 2. q. 6, a. b, ad. 2, et hic naturalis appetitus dicitur internus impetus, gratisque limitatur ad appetitum naturalem potentiae activae. Nam certe potentia activa, ut est in actu primo, prius tempore, vel natura, quam agat, non habet majorem impetum ad Angelum, quam materia habet ad formam, et tamen sufficit ad violentiam privativam, ut sic dicam, qualis censetur esse, quando naturale agens, positis omnibus requisitis ad agendum, concursu generali privatur: similem ergo violen- tiam pateretur Angelus, si speciebus privaretur.
15. Deinde quoad coactionem. — Haec autem procedunt de violentia communiter sumpta, ut est communis rebus cognitione carentibus, nam violentia, ut est etiam coactio propria, est contra appetitum elicitum, quae in hoc convenit cum violentia, quod potest etiam per privationem solam fieri, quando illa est contra internum impetum appetitus eliciti: et sic etiam esse potuisse violentia, et coacta carentia specierum in Angelo, quia esset contra appetitum elicitum, ac desiderium ejus, et quia illud desiderium est etiam naturale, vel quoad exercitium, quatenus Angelus naturaliter amat seipsum, suamque perfectionem, vel saltem quoad specificationem, quia esset conformis illi appetitui naturali, quo omnis homo naturaliter scire desiderat, ideo ex hac parte talis denegatio specierum potest dici Angelo et coacta, et violenta, considerata rei natura: nam per gratiam, et libertatem posset Angelus ita suam voluntatem cum divina conformare, ut illa carentia non esset illi simphciter coacta respectu voluntatis, semper tamen esset violenta respectu naturae. Posito autem illo casu mirum non est, quod Angelus et esset perpetuo ignorans res illas, quarum species illi datae non essent, et impotens ad illam ignorantiam per seipsum expellendam. Quia omnis creatura potest a suo auctore propria perfectione privari, etiamsi cum violentia id faciat, et cum potentia, cui creatura non potest resistere. Unde, ut species sint naturales, satis est, quod semper sint naturae debitae, et quod auctor naturae, ut talis est, per actionem ipsi Angelo connaturalem, vim illam auferre possit.