Text List

On this page

Caput 8

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

Utrum angelus species rerum omnium universalium, et singularium existentium ad ordinum naturae pertinentium concreatas habeat

CAPUT VII. UTRUM ANGELUS SPECIES RERUM OMNIUM UNIVERSALIUM, ET SINGULARIUM EXISTENTIUM AD ORDINUM NATURAE PERTINENTIUM CONCREATAS HABEAT.

1. Tres rerum ordines distinguuntur. — Ut punctum difficultatis explicetur, nonnulla supponenda sunt, quae partim sunt certa, partim in sequentibus disputanda. Distinguendi autem sunt tres ordines rerum: nam quaedam sunt supernaturalis ordinis, ut gratia, miracula : aliae ordinis (ut ita dicam) liberi, ut cogitationes cordium, et actus voluntatis: alae ordinis naturalis, ut condistinguitur tam a superna- turali, quam a libero, ut coeli, elementa. in praesenti ergo non loquimur de duobus primis ordinibus, quia uterque modo suo excedit naturalem cognitionem angelicam, et ideo ex natura rei necessarium non est, ut Angeli habeant, vel quomodo res illas cognoscant, in sequentibus capitibus dicemus. Res autem tertii ordinis subdistingui possunt in res quae in hoc universo creato continentur, et in aliqua differentia temporis habitura sunt existentiam: et res possibiles, quae nunquam erunt, sed in thesauris divina omnipotentiae latent. De his posterioribus dicam in capite decimo, hic de solis prioribus agimus, quia de illis hactenus tractavimus, ex quibus nonnulla supponenda sunt. Primum est, Angelos habere species innatas omnium rerum creatarum, et creandarum ab initio mundi usque ad finem, non soIum quoad genera, et species, sed etiam quoad individua: hoc enim probant omnia, quae hactenus adduximus.

2. Resolutio quaestionis, quoad speciem essentic, et evistentie.—CQuia vero etiam individua considerari possunt secundum esse essentiae, vel secundum actualem existentiam praesentem, praeteritam, vel futuram, ideo quaeri potest, an secundum hos tres, vel quatuor status repraesententur per easdem, vel per diversas species, et si per easiem, quomodo ad haec omnia eadem species sufticiat. Sed quod attnet ad essentiam, et existentiam rei singularis, supra contra Scotum ostensum est, respectu rerum aliquando existentium eamdem esse speciem intelligibilem, per quam Angelus utrumque cognoscit, quia essentia rei singularis existentis, non distinguitur in re ab ejus existentia, et licet a nobis ratione formali distinguantur, separari non possunt in cognitione intuitiva angelica: nam Angelus intuendo, verbi gratia, ceelum perfecte, et prout in se est, illud cognoscit, et ideo visio illa essentialiter est quidditativa talis objecti, est ergo cognitio rei secundum esse essentiae, et simul est cognitio existentiae, quia est cognitio intuitiva. At species, per quam fit talis cognitio, una est, ergo illa eadem suflicienter repraesentat rem illam secundum esse essentiae, et existentiae. Quapropter etiamsi aliquando talis res non existat, et ideo abstractive secundum solum esse essentiae cognoscatur, ad illam cognitionem non est necessaria species distincta ab altera, per quam essentia existens cognosci potest intuitive simul, et quidditative, quia illae duae cognitiones se habent ut includens, et inclusum: nam cognitio perfecta rei existentis includit cognitionem existentie, et addit peculiarem modum cognoscendi illam actu existentem, altera vero solum praescindit ab hoc modo, et camdem essentiam repraesentat; ergo idem principium sufficiens ad primam, a fortiori sufficit ad secundam: nam quod potest plus, potest etiam minus, quando id, quod est minus, in majori includitur. An vero e contrario species repraesentans essentiam rei in Angelo, eadem repraesentare possit actualem existentiam, vel an tunc oporteat addi aliquid tali speciei, licet in superioribus obiter dixerimus, eamdem speciem sufflicere, tamen propter opiniones et ad totius rei majorem declarationem, de illis tribus modis cognoscendi existentiam actualem, ut praesentem, praeteritam, vel futuram, in sequentibus capitibus dicemus.

3. Quid resolvendum quoad speciem gradus generici, specifici, et singularis.—Vere resoluLtionis assertio prima.—Simile dubium tractari solet de speciebus generum, specierum, et individuorum, an scilicet, non solum Angelus habeat horum omnium species, sed etiam tales species inter se diversae sint. Nam Scotus, in 2, d. 3, quaest. 10, sentit, has species esse distinctas, cum dicat habere Angelos innatas species rerum universalium, non tamen singularium. Ego vero juxta ea, quae hactenus disputavimus, existimo imprimis, Angelis non esse necessarias peculiares species universalium praedicatorum, seu generum, et specificarum naturarum, cum species singularium habeant. Probatur quia illaemet species singularium repraesentant quidditates earum, ergo repraesentant rationem specificam, et genericam, sine quibus res singularis quidditative cognosci non potest, sicut ab Angelo cognoscitur. Dices: quamvis non cognoscat rem singularem, nisi cognoscat universalia in illa contracta, tamen ad cognoscenda ipsa universalia praecise, et abstracte, indiget speciebus repraesentantibus universalia. Respondetur negando consequentiam, etiamsi in Angelo talis cognitio admittatur, quia ut paulo antea dicebam, idem principium, quod sufficit ad majus, suflicit ad minus, quod in majori includitur, sed cognoscere speciem praecise, et abstracte, minus est, quam cognoscere quidditative individuum , in quo illa includitur, ergo licet Angelus velit specificam naturam praecise contemplari, sufficit illi species intelligibiles cujuscumque individui illius natura, quia pro sua libertate potest non uti illa specie secundum totam repraesentationem suam, sed tantum quasi ex parte, sicut de aliis speciebus Angelorum uni- versatibus ex parte rerum repraesentatarum infra dicemus.

4. Assertio secunda biparlita.—beinde addo, tales species abstracte, ac praecise repraesentantes universalia, non esse consentaneas angelicae naturae, ac proinde illi non infundi, et si aliquo modo in eo inveniuntur, potius esse acquisitas, quam infusas. Probatur prior pars, quia illae species sunt Angelis maxime connaturales, per quas unusquisque potest res perfectissime cognoscere, quantum sibi possibile est, sed species repraesentantes naturam specificam praecise et abstractam ab omnibus individuis, non sufficiunt ad cognoscendam talem naturam perfectissimo modo Angelo possibili, ergo tales species non sunt consentaneae naturae angelicae, ergo tales species illis non infunduntur, quia auctor naturae illa providet, quae ad convenientem naturae operationem necessaria sunt, non illa, quae a perfectione naturae deficiunt. In qua ratione sola Minor aliqua declaratione indiget: nam caetera per se clara videntur. Probatur ergo et declaratur illa propositio, quia natura specifica si consideretur, ut quid potentiale, comparatur ad individuum, ut potentia ad actum: omnis autem potentia perfectius cognoscitur, ut reducta in actum, quam in potentia tantum, ergo specifica natura abstracte, ac praecise concepta, imperfecte cognoscitur et confuse, comparatione facta ad cognitionem ejus in individuo, quando individuum ipsum distincte et prout in se est, quidditative videtur, prout ab Angelis singularia cognoscuntur. Si vero natura specifica consideretur tantum, ut totum actuale, sic etiam in quolibet individuo exactissime et perfectissime cognoscitur, quantum ad id, quod commune esse potest: et ulterius eo ipso, quod illud commune secundum determinatum modum et gradum in aliquo individuo cognoscitur, distinctius, et clarius percipitur, et (ut ita dicam) magis penetratur, ergo solae species singularium rerum possunt perfectissime repraesentare Angelis universalia, ac proinde illae tantum sunt connaturales Angelis saltem quoad infusionem. Unde facile probatur ultima pars, quia istae species non postulant infundi, ergo si aliquo modo sunt in Angelis, erunt tantum acquisitae: an vero sint, statim dicam.

5. Objectiones. — Sed contra priorem partem objici possunt argumenta communia. Primum, quia ad perfectam scientiam necessaria est scientia universalium, cum, teste Aristotele, scientia non sit de singularibus, sed de universalibus, sed Angehls naturale est, ut habeant perfectam scientiam inditam, ergo naturale etiam est, ut universalia cognoscant, ergo ut species universalium habeant. Secundo, quia saltem in rebus materialibus, non videntur singularia posse per se primo repraesentari per species immateriales, quae abstrahunt a materia signata, ob quam causam intellectus humanus dicitur, non posse directe cognoscere singulare, ergo species angelicae per se repraesentant naturam communem, singularia vero quasi per accidens, aut secundario, vel virtute intellectus, ut supra ex quorumdam sententia retulimus. Tertio, quia natura generica et specifica, ut talis est, non potest cognosci, nisi ejus communitas cognoscatur, sed illa communitas non potest cognosci per conceptus proprios rerum singularium, quia per illos potius cognoscitur natura communis contracta, ergo. Ad haec vero facilis est responsio.

6. Solvuntur. — Data resolutio valet etiam in speciebus nostris. — Ad primum respondemus imprimis, de singularibus dari in Angelis perfectam scientiam, sicut datur etiam in Deo: quia illa scibilia sunt ab eo, qui rerum naturas, vel entitates, prout in se sunt, cognoscere valet: scientia autem humana, quia imperfecta est, alia speciah ratione dicitur esse universalium, quia non potest de singularibus proprias et individuas conditiones per propriam scientiam cognoscere, sed secundum praedicata communia scientiam illorum habet. Addo vero ulterius, Angelos cognoscendo singulario, in ipsis cognoscere universalia, ipsorum singularium essentias et convenientiam, vel differentiam eorum inter se, evidenter intuendo, ut jam dicam. Ad secundum negatur antecedens: nam species spiritualis potest rem singularem materialem directe et proprie repraesentare, quia repraesentatio speciei intelligibilis non est per convenientiam in esse naturali cum re repraesentata, sed altiori modo, ut recte dixit D. Thomas, quaest. 57, art. 2, ad 2, et exemplo divinarum idearum optime convincit. An vero ita sit in intellectu accipiente species a rebus materialibus medio phantasmate, controversia est in ultimo tractatu disputanda. Ego vero sentio idem esse dicendum de intellectu humano juxta capacitatem ejus: nam licet dicatur speciem accipere a rebus, abstrahendo, illam a phantasmatibus, non est id intelligendum de abstractione in repraesentando, sed in essendo, ut ibi latius dicemus. Ad tertium negatur minor, nam communitas naturae non est aliquid in re distinctum a singularibus, sed est similitudo inter ipsa singularia, quae sub ratione rei communis per modum nostrum concipiendi abstrahitur, potest tamen sufficienter tota rei essentia sine tali abstractione cognosci: nam ad hoc satis est cognoscere fundamentum illius communitatis, vel universalitatis, quam nos cognoscendo facimus.

7. Utrum Angelus peculiari conceptu cognoscat universalis. — Pars affirmans. —Petitur autem in illo argumento, utrum Angeli cognoscant praedicata communia generum, ac specierum per proprios et praecisos conceptus earum, per quos actu non cognoscant singularia. Partem affirmantem supponunt Scotus et omnes, qui Angelo tribuunt species proprias universalium distinctas ab speciebus singularium: nam illas dicunt esse sine istis, vel saltem esse posse, et per illas non cognoscere Angelos singularia, ergo cognoscunt universalia et communia, a singularium cognitione abstrahendo. Nec D. Thomas in hoc videtur huic sententiae contradicere, nam licet dicat, Angelos habere species singularium non acceptas a rebus, per illas dicit cognoscere tam universalia quam singularia, quamvis modum cognoscendi non declaret: et eodem fere modo loquuntur Thomistae. Ratione suaderi potest, hunc modum cognoscendi esse possibilem Angelo, quia liberum est illi uti specie intelligibili adaequate, vel inadaequate prout voluerit, quando ex parte rei non invenitur repugnantia, sed cognitio naturae universalis abstrahendo a singularibus solum est inadaequata respectu specie intelligibilis rem singularem repraesentantis, et nullam repugnantiam involvit, ut constat, quia individuatio non est de intrinseca ratione naturae communis, ergo.

8. Pars negans suadetur. — Contraria nihilominus persuaderi potest primo, quia impossibile est concipere naturam communem a singularibus abstractam, nisi distinguendo illam a singularibus saltem ratione, sed Angelus non potest hanc distinctionem suo intellectu facere, ergo nec potest naturam communem abstractam concipere. Major patet, quia eo ipso, quod unum separatur ab alio, ab illo distinguitur, utique eo modo, quo separatur : unde si sola cognitione separatur, ratione disünguitur. Hoc autem esse impossibile Angelo probatur, quia cognoscens rem sicuti est, non potest in illa distinctionem rationis fingere alioqui non cognoscet illam, sicut est, cum talis distinctio in re non sit, sed Angeli co- gnoscunt res, sicut in se sunt, ergo non abstrahunt, nec distinguunt naturam communem a singulari. Secundo, quia alias Deus etiam haberet hujusmodi cognitionem naturae universalis abstractae, quia hoc non repugnat Deo propter simplicitatem suam: nam quidquid potest Angelus diversis conceptibus cognoscere, potest Deus uno simphcissimo, si alias ex parte objecti non sit repugnantia. Unde si Deus non potest illam abstractam cognitionem habere, solum est, quia cognoscit res, sicut sunt, sed in hoc Angeli Deum imitantur, ergo illi etiam non possunt illo modo universalia cognoscere. Et hoc argumentum confirmat supra D. Thomas, quatenus species et cognitionem universalhum et singularium in Angelo per ideas et cognitionem Dei declarat. Tertio, quia cognitio universalis naturae abstractae est valde confusa, et quodammodo ficta, quia cum natura in re non habeat talem essendi modum, conceptus communis de illa confictus esse videtur, ergo Angelo repugnat.

9. Pars utraque probabilis censetur et saLisfit rationibus partis negative. — In hoc puncto utraque pars facile defendi potest, nulla enim datur repugnantia in tali modo cognoscendi, neque ex parte rei cognoscendae, ut fundamentum prioris sententiae ad minimum probat, neque ex parte Angeli, ut facile patebit respondendo ad rationes posteriores. Nam prima ratio ad summum probat, non posse Angelum facere illam distinctionem ratonis per illum actum, quo cognoscit rem singularem actu, sicut est. Potest autem Angelus pro arbitrio suo non cognoscere actu aliquod singulare, et tunc facere cognitionem naturae communis, ex qua distinctio rationis resultet. Imo etiam si Angelus non cesset ab actu intuitivo rei singularis, si simul velit abstracte contemplari specificam naturam ejus, non involvitur repugnantia, quia tunc si quae resultat distinctio rationis, non sit per actum, quo videtur res, ut in se est, sed per alium, quo non ita videtur, et hoc non repugnat. Nam beatus videns Deum, licet per ipsam visionem non distinguat ratione attributa divina, per cognitionem naturalem, quam simul de Deo habet, potest illa distinguere.

10. Quid sit cognitio rei sicuti est.—bices, repugnare Angelo cognoscere aliquod naturale objectum per propriam speciem, et non sicuti est. Respondeo, illud sicuti est, esse aequivocum: nam potest significare modum existendi, quem in reipsa habet, et sic, licet antecedens sit verum, respectu cognitionis in- tuitivae, et propriae rei singularis existentis, non vero respectu omnis actus cognoscendi Angeli, quia potest habere cognitionem abstractivam, quae ad rem actu existentem, vel singularem non terminetur. Unde si antecedens in hoc sensu universali sumatur, negandum est, quia petit principium, sumendo id, quod est in controversia. Aliter vero illud sicuti est, potest significare modum essentiae, vel existentiae, et ita est verum juxta proportionem cognitionis, et sic Angelus cognoscens naturam specificam abstracte, cognoscit illam, sicuti est in esse essentiae, seu specifico, verbi gratia, esse rationalem, vel intellectualem in tali gradu, et modo essential, et talis cognitio rei sicuti est, non necessario excludit omnem distinctionem rationis, sed potest illam facere, vel saltem fundare. Haec enim duo etiam distinguenda sunt: nam sola directa cognitio naturae universalis non facit proprie, et formaliter distinctionem rationis, sed facit proximum fundamentum ejus: nam remotum est in reipsa: distinctio autem completur per reflesam comparationem inter rem sic cognitam, et in reipsa existentem, quam fortasse Angelus consequenter habere potest, quia illa cognitio etiam est vera, et non est, cur repugnet Angelo. Neque in hoc oportet Angelum Deo aequiparare, quod fit in secunda ratione, quia licet isti actus non sint impossibiles, sunt imperfecti aliquo modo, et ideo repugnant Deo formaliter, licet eminenti modo Deus cognoscat omnia, quae per illos cognosci possunt. Secus vero est de Angelis, quibus non omnis imperfectio repugnat. Per quod tertia ratio solvitur. Nam quod ibi additur, conceptum naturae communis in communi, esse conceptum fictum, falsum est, quia est conceptus praecisus a singularium cognitione, quod sine ulla fictione sit, quia per illum conceptum non cognoscitur, naturam cognitam habere in re modum existendi, quem habet in cognitione, et ideo nihil cogitatur, nec fingitur, sed solum per illum actum unum sine alio cognoscitur, quod sine falsitate, vel fictione fieri potest, etiam inter ea, quae a parte rei actu non distinguuntur. 11. De parte affirmante judicium anuctoris. —eNon est ergo ille modus cognoscendi impossibilis Angelo: quia vero imperfectus est, alienus videtur (ordinarie loquendo) a tam perfecto intelligente, imo etiam videtur otiosus, et superfluus, ideoque existimo, Angelos prudenti modo operantes, non uti hoc genere cognitionis circa illa objecta, quorum habent proprias species, quae distincte, et ut in se sunt, cognoscere possunt. Quamvis absolute non repugnet, imo necessarium sit, talem cognitionem in Angelis ponere de objectis communibus, quae distinctius cognoscere non possunt: aliqua enim esse hujusmodi in sequentibus videbimus. Et hinc magis explicata relinquitur ultima pars assertionis in fine, num. 4., inqua sub conditione dixi, quod si Angeli habent species repraesentantes universalia praecisa, illae non sunt infusae, sed acquisitae. Quia licet istae species non infundantur, si Angelus aliquando exerceat actum abstractae cognitionis naturae communis, ex vi illius actus cognitionis abstractae poterit relinqui in potentia Angeli aliqua species naturae sic cognitae: erit ergo illa species acquisita. Oportet autem considerare, si talis species relinquitur, solum esse per modum memoriae rei praeteritae, ut infra dicam: ideoque immediate non repraesentat naturam communem, sed repraesentat actum, quo illa natura abstracte fuit cognita. Nam per illam speciem recordari potest Angelus, se talem habuisse, et quia non potest illius actus, prout in re praecessit, recordari, nisi de illo cognoscat, fuisse actum abstractae cognitionis talis naturae, ideo mediate, et quasi in obliquo naturam abstractam repraesentat. Et hactenus de speciebus rerum in aliqua differentia temporis existentium.

PrevBack to TopNext