On this page
Caput 9
Caput 9
Utrum angelus per species a principio sibi inditas possit futura cognoscere
1. Arguitur pro affirmante parte.— Arguitur jam pro negante parte.—hatio difficultatis oritur ex dictis in capite praecedenti, et in superioribus tacta est, quia ex dictis sequi videtur, posse Angelum ex vi talium specierum futura cognoscere. Probatur, quia Angelus a principio habuit species singularium futurorum, ergo potest per illas talia individua futura cognoscere. Respondebitur ex supra dictis, posse quidem illa, quae sunt futura, simpliciter, seu ut possibilia cognoscere, non tamen quod futura sint. Sed contra primo, quia species illae non repraesentant solum res incomplexas, quae sunt, verbi gratia, subjectum, et praedicatum in propositione de futuro, sed etiam repraesentant connexionem illorum extremorum: nam connexionem illam, quam nos componendo cognoscimus, Angelus simplici actu cognoscit, ergo per simplicem etiam speciem illi repraesentantur, ergo de facto illae species, quae repraesentant Angelo res singulares existentes, repraesentant etiam illam connexionem seu unionem extremorum, quia respectu angelicae cognitionis illa est quaedam res singularis, et individua, ergo per talem speciem incomplexe cognoscunt talem complexionem, seu unionem praedicati cum subjecto. Dices, cognoscere quidem illam, quando est praesens, non vero prius, quandiu est futura. Sed contra, quia species eadem omnino repraesentat rem praesentem, et existentem, quae a principio fuit indita absque ulla mutatione in ea facta, ergo eadem suffticit ad cognoscendam eamdem rem semper, atque ádeo etiam futuram. In contrarium vero est, quia si per illas species possent cognosci futura, Angelus posset etiam futura contingentia cognoscere, quod est contra Scripturam. Sequela patet, quia ratio facta eeque de omnibus futuris procedit, quia species angelicae omnium rerum sunt, sive necessario, sive contingenter sint futurae.
2. Notatio prima pro resolutione.—Ut punctum difficultatis attingamus, nonnulla clariora supponenda, et expedienda sunt. Et imprimis distinguendus est duplex modus cognoscendi futurum. Unus est, cognoscendo illud in alio, scilicet, in causa, vel in signo causae, quomodo cognoscitur eclipsis futura in motibus ceelorum, et pluvia futura in signis coeli, ut in colore nubium, vel vento, etc. Alius modus cognoscendi futura, est in seipsis immediate, et directe ipsam veritatem tuturam in se intuendo, sicut videtur res praesens, et actu existens: quomodo intelligimus Deum cognoscere, et videre res futuras. Per comparationem autem ad species intelhgibiles consideranda est differentia inter hos duos modos,quod prior non fit per propriam speciem effectus futuri, sed ex vi speciei causae: nam illa sufficit ad talem cognitionem rei futurse, sine alia specie rei futurae; posterior autem cognitio, si in Angelo admittatur, fiet per propriam speciem rei futurae, quia per illam non cognoscitur res in alio, seu ex alio, sed in seipsa: et de hoc modo cognitionis procedit difficultas proposita. Est etiam ala differentia notanda, quod prior cognitio futurorum est per aliud medium cognitum, utique per causam, vel signum, posterior autem fit sine medio cognito per solam speciem, quae ad rem ipsam cognoscendam conducit, etiamsi ipsa incognita sit. De priori modo dicemus in hoc capite, et de posteriori in sequenti.
3. Notatio secunda. — Secundo distinguere oportet futura, nam quaedam sunt, quae na- turali necessitate eveniunt, ut temporum mutationes, etc., alia, quae contingenter, quorum tres gradus ex Aristotele solent distingui: nam quaedam raro, alia frequenter, alia ad utrumlibet evenire contingit. Sed ad rem praesentem alia distinctio eorum magis necessaria est: nam in quibusdam contirpgentia provenit ex solo concursu, seu occursu plurium causarum naturalium sese impedientium sine interventu alicujus causae libere agentis: in aliis vero contingentia provenit ex libertate alicujus causae, quae effectum promovere, vel impedire pro arbitrio suo potest. De his ergo omnibus, quoad cognuitionem directam, quae immediate fiat ex vi repraesentationis specierum et non ex causae, vel causarum cognitione, videtur mihi esse eadem ratio, ut in sequenti capite dicam. In cognitione autem per causam est magna differentia, quae per breves assertiones declarari potest: nam in hoc modo cogniuonis vix aliqua gravis difficultas, aut opinionum varietas inveniri potest.
4. Prima conclusio. — Secunda conclusio.— Ejus duplex sensus. — Primo ergo certum est, futura, quae ex causis naturaliter, et immutabiliter agentibus proveniunt, posse per easdem causas ab Angelis certo praesciri, ut futura sunt. Haec extra controversiam est, ut patet ex D. Thoma, 1 p., q. 57, art. 3, et omnibus ibi, et in 2, d. 3, quia supponimus, Angelos certo cognoscere causas naturales, et efficaciam earum, ergo illis cognitis, ex illis certo scient, quid facturae sint. Item homines sapientes haec futura certo cognoscunt, ut Astrologus futuram eclipsim et similia. Secundo assero, Angelos posse certo cognoscere futura contingenüa, quae a solis causis naturalibus sine interventu alicujus causae liberae eventura sunt, non vero ut contingentia sunt, sed ut necessaria: sub duplici enim respectu talia futura considerari possunt. Primo sub respectu ad solam causam proximam, sine consideratione aliarum causarum naturalium, quae occurrere possunt et effectum impedire. Et sic manifestum est, cognitionem in tali causa non posse esse certam etiam Angelis, quia medium cognitionis non est infallibile, cum impediri possit. Nec refert, quod altera causa, quae intervenire potest, sit ejusdem generis, id est, effectiva, vel alterius, ut materialis, quia quaecumque sit, incertitudinem effectus futuri inducit.
5. Probatur cero in secundo sensu. — At vero contemplando effectum fnuturum sub altero respectu ad integrum concursum causarum omnium, tam efficientium, quam materialium, eumque comprehendendo, certissime cognoscetur, quis effectus eventurus sit, vel non sit. Probatur, quia ex illo cumulo causarum sic concurrentium necessario provenit talis, vel talis effectus: nam omnes naturahlter agunt, seu causant, ut supponitur. Unde si se possunt impedire, necessario se impedient, et vel prodibit effectus monstrosus, et talis praescietur, vel omnino impedietur effectus, et hoc ipsum praescietur. At vero Angeli cognoscunt, non solum singulas causas naturales proxime agentes, sed etiam dispositionem materise, et totum cursum causarum coelestium, et terrestrium tunc concurrentium possunt actu considerare, ergo possunt certo cognoscere futurum eftfectum, quia sub ea ratione non contincens, sed necessarius est, et ita sine dubio comprehenduntur a D. Thoma, in dicto art. 3, et 3 contr. Gent., cap. 154, sub illa assertione, qua affirmat, Angelum certo cognoscere quae de necessitate eveniunt. Nam, ut ipsemet docet, 1 contr. Gent., cap. 61, ration. 3, ea, quae eveniunt a causa contingente completa, et non impedita ex necessitate eveniunt. Unde ibidem probat, Deum posse certo cognoscere talia futura, quia certo cognoscit omnes causas, quae illa impedire possunt et an impediant, necne: ubi etiam Ferrariensis notat, talem : cognitionem non esse contingentis, ut contingentis, sed ut necessari, et ideo esse posse certam. Quod totum in gradu suo in Angelis locum habet.
5. Idem D. Thomas et al faciunt pro conclusione. — Unde idem D. Thomas, quaest. 8, de Veritat., art. 12, optime dixit, quod AngeIi virtute naturali scire possunt, quae in causis naturalibus sunt determinata, vel in una tantum causa, vel in collectione plurium, quia aliquid est contingens respectu causae unius, quod respectu concursus plurium causarum est necessarium. Angeli autem omnes causas naturales cognoscunt, ergo haec cognitio in eis locum habet. Et idem in re docent in 2, d. 7, Albertus, art. 5, Durandus, quaest. 3, num. 4, Pesantius, dicta quaest. 57, art. 1, in principio, et ibidem Hipa. Neque huic veritati contradicunt, qui generaliter loquentes, negant, Angelum posse naturaliter contingentia cum certitudine cognoscere, quia vel loquuntur formaliter de contingentibus, ut contingentia sunt; et sic videtur loqui Alensis, 2 part., quaest. 26, memb. 4, et Donaventura, n 2, d. 7, 2 part., art. 1, queest. 3, Argentina, quaest. 1, art. 3, JEgidius, quaest. 2, art. 1, et Marsilius, in 2, quaest. 7, art. 1, 2 part., illius, post septimam conclusionem, vel hos effectus absolute contingentes vocare nolunt, sed potius necessarios, ut Gregorius, in 1, d. 38, art. 1, et idem fere dixi in disput. 19 Metaphysicae, sect. 19, concl. 2, et tradit Corduba, in quaestion., quaest. 55, dub. 4. Dico autem fere, quia in hoc potest esse quaestio de nomine, ut statim dicam.
6. Richardus contrarium problematice tuetur. — At vero Richardus, dicta d. 7, art. 3, q. 1, opinionem quamdam in contrarium refert, eamque problematice defendit, nimirum, non posse Angelum certo cognoscere naturales effectus a causa naturali impedibili eventuros, etiamsi totum ordinem causarum naturalium cognoscat et consideret. Et pro eadem opinione relatum invenio Hervaeum, ibi art. 2. Carthusianus autem ibi, quaest. 4, non solum illam approbat, sed contrariam etiam erroris damnat, propter quemdam articulum Parisiensem, quem cum Richardo allegat. Bannez autem licet tam gravem censuram priori sententiae non tribuat, graviter nihilominus illam improbat et audaciae notat, cum quo sentit etiam Malonia, dicta distin. 3, disput. 14. Fundamentum hujus sententiae est, quia illi effectus simpliciter sunt contingentes, ergo possunt esse, et non esse, ergo non possunt certo praesciri in suis causis. Item quia saepe sunt effectus per accidens, qui ad nullam causam per se reduci possunt, quia illam non habent, ergo nec possunt in causa cognosci. Tertio, quia nunquam potest esse certum, quod talis causa impedienda non sit, quia infinita impedimenta, vel mediantibus Angelis, vel hominibus intervenire possunt. Quarto addunt aliqui illud Sapien. 8, ubi singulariter tribuitur divina sapientiae, quod "scit signa et monstra, antequam fiant, et eventus temporum, et seeculorum".
7. Judicium auctoris. — Bannez obiter refellitur. — Dico tamen vix posse in hoc puncto contrarietatem opinionum inveniri, nisi aliqua aequivocatio, vel quaestio de nomine intercedat. Nam ratio facta est demonstratio, quia effectus, qui habet necessitatem in pluribus causis simul sumptis, potest certo cognosci in omnibus illis causis simul consideratis sed hanc necessitatem habet effectus contingens respectu alicujus causae naturalis praecise sumptae, sit in ordine ad omnes alias causas simul occurrentes consideretur, ergo potest in illis certo praesciri, quando omnes illae causae naturales sunt et certo constat, nullam liberam interventuram esse. Quod evidentius constabit, satisfaciendo posterioris sententiae fundamentis. Non omittam autem advertere, prius quam ad illa respondeam, Dominicum Bannez supra duo supponere. Unum est, quod asseramus, Angelos in solis motibus et influentiis coelestibus cognoscere haec futura, scilicet, quot sit futurae formicae post centum annos, vel quomodo sint movendae, his enim exenmplis utitur. Aliud est, non esse certum, omnes effectus non subjectos ullo modo libero arbitrio creato, naturali necessitate evenire respectu omnium causarum secundarum, quia fortasse pendent ab appetitu, et apprehensione brutorum, et inde poterunt impediri. Sed neutrum cum fundamento dictum est, quia imprimis nos hanc certitudinem, non in solis causis coelestibus ponimus, sed etiam materiales causas et omnes alias, quae concurrere possunt, considerandas esse dicimus, ut jam declaravi. Deinde, seclusa libera causa, nihil obstabit dependentia ab apprehensione, vel appetitu brutorum: nam ille etiam esse effectus naturalis et necessarius, quem Angelus certo praecognoscere potest, et ideo comprehendendo hanc causam simul cum aliis naturalibus et exclusa causa libera, certo cognoscit futurum effectum.
8. Ad primum argumentum in munero seato. — Hoc ergo supposito, primum argumentum vel supponit falsum, vel non recte infert. Cum enim sumit, hos effectus esse simpliciter contingentes, distinguendum est, nam in sola aequivocatione illius vocis nititur argumentum. Primo enim contingens potest dici aliquid, vel in ordine ad solam causam proximam consideratum, vel in ordine ad omnes, quae ad talem effectum promovendum, vel impediendum concurrunt. Priori modo verum est antecedens ; tunc antem consequentiae,ut bonae sint, debent cum eadem limitatione accipi, scilicet, posse talem effectum esse, et non esse, quantum est ex parte causae impedibilis, et ideo in sola illa non posse certo cognosci. Si autem antecedens sensu posteriori sumatur, ita ut sensus sit, illum effectum esse contingentem respectu collectionis omnium causarum, et hoc significetur per illam particulam simpliciter, sic falsum est antecedens, et absolute negari potest. Quanquam potest aequivocatio aliter explicari: nam contingens sumi potest ut oppositum necessario, vel ut oppositum immutabili, seu inimpedibih (ut sic dicam). Priori modo falsum est antecedens, quia ille effectus hic et nunc, et omnibus pensatis, necessarius est, etiamsi non habeat absolutam necessitatem ab intrinseco, ut sic dicam, nec ex una tantum causa, sed ex illa cum talibus circumstantiis considerata, et ad agendum sine impedimento applicata. Posteriori modo potest admitti antecedens, quia ille effectus ex natura sua impedibilis est, et posset non esse, quia posset impediri: sic autem negaturultima consequentia, quia nihilominus ex cognitione aliarum causarum potest certo cognosci non fore impediendum, et ideo etiam certo cognosci potest, esse futurum.
9. Ad secundum. — Ad secundum dato antecedenti, negatur consequentia, quia potest effectus esse per accidens, et nihilominus ex necesssitate evenire, quia concursus ille causarum supposito ordine universi, et causarum ejus, necessario evenit. Unde sicut illa necessitas non provenit ab una causa. sed a duabus, vel pluribus, ita effectus non in una tantum, sed in omnibus simul cognoscitur. Nam licet casu contingat ut corpus ignitum cadens in terram, materiam combustibilem inveniat, et illam comburat, (quod est exemplum Richardi, et aliorum) nihilominus suppositis causis naturalibus, quae tali tempore, et loco materiam illam generarunt, et quae corpus illui in aere incenderunt, et in eodem tempore loco moverunt, necessario sequitur ille concursus, et effectus, qui ex illo per accidens sequitur, ergo qui omnes illas causas cognoverit, potest certo cognoscere illum effectum. Et ita non repugnat effectum esse casualem, et necessario evenire, quia, ut effectus sit necessarius, non oportet, ut sit per se intentus, haec enim valde distincta sunt. Unde frustra contendit Bannez supra, eo ipso quod Angelus evidenter scit, effectum non fore impediendum, non posse effectum dici causalem aut contingentem respectu Angeli. Falsum enim hoc est, tum quia effectus non dicitur contingens respectu cognitionis Angeli, vel alterius, sed respectu causae, ut ex D. Thoma declaratum est: et similiter non dicitur casuale, respectu cognoscentis extrinseci, sed respectu intentionis agentis proximi, et ita Angelus simul potest cognoscere talem effectum eventurum, et praeter intentionem eventurum.
10. Ad tertium. — Rari sublunares effectus certo praecognosci possunt ab Angelis. — Tertium autem argumentum hypothesim, quam quaestio supponit, aufert et ita mutat sensum, et materiam controversae, et aliquid concludit, quod de facto regulariter verum est, non tamen de possibili. Declaratur, nam in assertione loquimur de effectibus contingentibus, qui vel per se futuri sunt ex concursu plurium causarum naturalium, nulla interveniente causa libera, quae talem concursum sit impeditura, vel e contrario per accidens eventuri non sunt propter naturalem causam impedituram sine interventnu causae liberae removentis impedimentum. Argumentum autem vel tollit illam suppositionem, vel aflirmat, illam non posse praecognosci ab Angelo. Primum gratis dicitur, quia sine dubio multi sunt concursus causarum naturalium sese impedientium, qui ex vi universalis ordinis causarum mundi proveniunt et per causas liberas non auferuntur. Et e contrario saepe contingit, naturales effectus impedibiles non impediri, idque ex solo concursu naturalium causarum, provenire sine interventu causae liberae. Imo ex his effectibus aliqui tales sunt, ut cursus naturalium causarum ad eos concurrentium, vel non concurrentium non possit per causas liberas creatas naturaliter impediri. Et tune evidenter poterit Angelus cognoscere, an talis effectus sit impediendus, necne et an talis concursus causarum sit futurus, et tunc procedit prima opinio, et in his effectibus maxime habet locum assertio posita. Nam licet causa prima possit hos causarum occursus mutare, vel impedire, semper in hac cognitione supponitur excepta libertas primae causae et subintellecta conditio, si ipsa rerum cursum non immutaverit, vel suum concursum non negaverit, haec enim conditio in omni scientia futurorum quantumvis certa, etiam de effectibus simpliciter necessariis subintelligenda est. Alii vero sunt effectus et concursus causarum impedibiles per Angelos bonos, vel maios libere moventes causas corporales, atque illas applicantes, aut removentes. Et tunc fateor non posse naturaliter certo cognosci, an ex illo capite effectus sequatur, necne. Quod non est contra assertionem, vel priorem opinionem, quae supponit cursum causarum naturalium, quem causae liberae creatae mutare non possint. Unde quia fortasse rari sunt isti effectus sublunares et particulares, qui aliquo modo a causis liberis dependere non possint, ideo regulariter verum est, tales effectus non cognosci certo ab Angelis naturali cognitione, ut, verbi gratia, a daemonibus, nisi subintellecta et applicata illa conditione, nisi Deus aliud disposuerit, vel permiserit ab aliqua causa creata libera fieri, vel impediri. Et ita in re sic explicata nulla (ut dixi) potest esse dissensio.
11. A« locum ex Sapientia in eodem numero seat. — Ad testimonium Sapientis responde- mus, ibi non esse sermonem de sola sapientia increata, neque illam cognitionem ei ut propriam et singularem tribui, sed extendi ad creati licet humanam et ibi etiam illam sapientiam commendari, quam homo in hac vita inquirere et suo labore cum gratiae adjutorio comparare potest. Cujus evidens argumentum est, quia de illa sapientia dicit, quod "scit preterita et de futuris estimat, scit versutias sermowwun et dissolutiones argumentorum", etc. Quare ex illo loco non colligitur, quod illa sapientia certam et infallibilem cognitionem futurorum eventuum, vel monstrorum assequatur, sed cum partitione accommoda: nam abstracte loquendo de sapientia, illa omnia scit, aliter vero divina, ahter angelica, aliter humana, unaquaeque juxta modum suum, quem modum Sapiens non declarat. Loquendo autem de humana solum ea scit per conjecturam et prudentem aestimationem, angelica vero perfectiori modo, ut partim jam dictum est et ex parte superest dicendum.
12. Tertia conclusio. — Futura libera non posse naturaliter praecognosci ab Angelo, est de fide. — Tertio statuendum est, non posse Angelum futura contingentia, quae a libero arbitrio pendent, in suis causis certa scientia praecognoscere virtute na:urali. Ita enim loquimur, nam cognitione supernaturali, vel per visionem Dei claram, vel revelationem extra verbum, certum est, posse praecognosci, ut aliis locis tractatum est. Sic ergo conclusio est de fide ex omnium theologorum sententia, quia in Scriptura invenitur expressa. Nam cognitio futurorum certa, divinitatis signum esse dicitur Isai. 441: "Annuntiate, quae ventura sunt in futurum et sciemus, quia di estis vos", ergo supponitur esse proprium DEI haec futura praecognoscere. Unde cap. 46, per eumdem Prophetam Deus dicit: "Ego sum Deus et non est ultra Deus, nec est similis mei", "annuntians ab erordio novissimun et ab initio que nondwum facta sunt, dicens: Consilium meun stalnt et omnis voluntas mea fiet". Confirmatur hoc ex Daniele, cap. 3, ubi tanquam proprium et singulare de Deo dicitur: "7pse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta". Et infra: "Est Deus in celo revelans mysterium", ubi Hieronymus: Frustra ab hominibus queeris in terra, quod solus Deus novit in celis, eic. Et hinc prophetia, per quam haec futura praedicuntur, est signum certissimum, imo et evidens diyinae veritatis et revelationis, ut ex 1, Corinth. 14, sumitur: non esset autem sufticiens signum divinae veritatis, nisi solus Deus posset illa futura cognoscere, ut recte docuit Origenes, lib. 6, contra Celsum, Chrysostomus, homil. 32, in 1, ad Corinth., et D. Thomas, 3, contra Gentes, cap. 154, et sumitur ex illo 2, Petr. 2: "Habemus firmiorem propheticum sermonem".
13. Opponitur ratio contra citata testimonia. — Posset autem quis respondere, non posse quidem creaturam certo cognoscere haec futura in omnibus causis suis, quatenus in eis divina voluntas comprehenditur, a qua etiam haec futura pendent, quia nisi volente, vel permittente Deo, non evenient, unde quia creatura non potest scire divinam deliberationem ac voluntatem, ideo non posse certo praescire haec futura. Et consequenter praedictionem certam futurorum esse signum divinitatis, in quantum sola divinitas habet in manu, et voluntate sua omnem causam secundam, ut illam vel impediat, vel efficaciter ad agendum inclinet. Et hunc sensum indicant illa ultima verba Isaise, dicentis, "consilium aneum stabit, et omnis voluntas mea. fiet", quasi dixerit Deus, ideo ego solus possum certo praedicere futura, quia a meo consilio et a mea voluntate omnia futura pendent. Ergo non erit contra haec testimonia, nec contra fidem dicere, posse Angelum certam cognitionem habere etiam iliorum futurorum, quae pendent a libero arbitrio, dummodo subintelligatur excepta divina voluntas et potestas, sicut de futuris a causis naturalibus dicebamus, non ita praecognosci absoluta certitudine, quin subintelligenda semper sit conditio, nisi Deus aliter disposuerit. Et potest hoc confirmari, quia illa testimonia non loquuntur specialiter de futuris dependentibus a causa creata libera, sed simpliciter de futuris, quatenus omnia pendent a causa libera increata. :
14. Item Isaiae locus opponitur. — Et auget difficultatem, quia in priori loco Isaiae, praeterita conjunguntur futuris, dicitur enim: "Priora, quc fuerunt, nuntiate, et ponemus cor nostrum". Unde Cyrillus ex illo loco solum colligit, diviue glorie proprium, ac peculiare esse, omnia scire, nilil prorsus ignorare neque praeteritorum, neque instantium, neque futurorum Hieronymus autem sic exponit: Fit apostropha ad ipsa idola, que insensibilia sunt et nec audiendi, nec respondendi possident facultatem. Dicite, inquit, nobis cel preeterita, vel futura et ex rerum eventibus vestram potentiam demonstratc. Ergo non arguuntur ibi idola ex eo, quod non potuerunt futura pendentia libero arbitrio cognoscere, sed ex eo, quod insensi- bilia sint, et nec praeterita, nec futura nuntiare possint. Item ex eo quod adeo impotentia sint, ut nec abolitionem suam praesentire potuerint: unde colligitur, multo minus posse mala aliena praedicere, utique quia non sunt ipsi sicut Deus, a cujus voluntate haec pendent. Sic etiam in altero loco Hieronymus expontt: Considerate, quod preter me nulius sit Deus, nec alius potuerit scire veutura, nisi ego, qui per Prophetas nuntio, que facturus sum, ut cum predicta complevero, divinatione probem divinitatem. Unde confirmatur difficultas, quia hoc modo Angelus non solum non potest certo scire, aut praedicare, quae ab alterius libera voluntate pendent, verum etiam nec quae a sua pendent voluntate, quia licet nunc cum praedicit, quid sit facturus, habeat animum faciendi, postea a Deo impediri potest et mutari, ne faciat: Deus autem infallibiliter nuntiat, quia ea nuntiat, quae vel perse, vel peralios facturus est, vel saltem quae ipso permittente infallibiliter fient et non permittente, non fient. Ergo ex vi horum testimoniorum futura sunt incognita , vel incerta Angelis, qua etiam a voluntate Dei pendent, non quatenus pendent qualibet alia libera voluntate. Et ob hanc rationem CyrilIus Alexandrinus explicans, cap. 46, lsaiae dixit, inde Deum se verum, et natura Deum demonstrare, quia omne consilium suum stat, et nemo illud impedire potest, et ideo infalhbiliter impletur, quando ab ipso praedicitur.
15. Danielis quoque locus objicitur. — Denique hoc confirmat locus ille Danielis, ubi Daniel accepta divina somnii revelatione et interpretatione ait: "S'it nomen Domini benedictum, quia sapientia et fortitudo cjus sunt", ubi non sine causa fortitudinem sapientiae conjungit, sed ut indicet, ideo solum Deum potuisse illud mysterium nosse, quia solus potens erat facere. Unde subjungit: / "pse mutat tempora et eetates, transfert regna, atque constituit", veluti declarans fundamentum, ex quo nascitur, ut solus etiam ipse talia :utura certo scire et revelare possit. Atque eodem modo prophetia infallibilis est signum certum divinitatis, quia quod praedicit divinitas, potens est et facere, sicut Hieronymus supra citatus ex posuit, dicens: ideo solius Dei potest esse vera prophetia, quia per Prophetas nuntiat, quee facturus est. Ergo ex his locis non potest probari de fide, futura libera esse ignota Angelis, quatenus a voluntatibus pendent, sed solum quatenus pendent a divina. Unde Origenes, hom. 5, in Josue, in fine, dicit, inutile esse, curiose inquirere, quae futura sunt: Queecun.- que enim Deus vult, leec futura sunt. Et lib. 1, contr. Celsum, post medium, ideo dicit requiri spiritum ad praesciendum futura, quia voluntate Dei sunt futura. Unde in eodem sensu dicit, lib. 6, circa principium, divini sermonis characterem esse futurorum praedictionem. Simili modo Justinus in responsionibus ad quaestion. Christian. in 2, quae est de his futuris, ut de victoria futura- in bello, urbium eversione, etc., sic inchoat responsum: Ejusdem Dei sunt omnia et verborum praedictio et eorum eventus, qui per Prophetas, et Apostolos ante prenuntiavit, quae facturus esset. Et ex hoc principio colligit, sola oracula divina esse certa, reliqua incerta et tunc evenire, quando DEUS vult, vel permittit. Quod latius in quaest. ult. repetit. Unde sentire videtur, totam incertitudinem futurorum eventuum respectu cujuscumque intellectus creati veritate naturali operantis, inde provenire, quod ex libera Dei voluntate pendent. Alii vero Patres hcet doceant, daemones et consequenter etiam alios Angelos non posse virtute naturali cognoscere futura contingentia, non declarant, an id proveniat: ex eo quod divinam voluntatem ignorant, vel aliunde, ut videre licet in Eusebio, lib. 5, de praeparat. Evangel., cap. 10, et Damasceno, lib. 2, de Fide, cap. 4, et aliis infra referendis.
16. Probatur nihilominus ulterius conclusio non obstantibus, quae procime sunt opposita.— Sed licet verum sit, haec futura ut cognoscibilia in causis, maximam habere incertitudinem respectu omni intellectus creati, quia a libera Dei voluntate pendent, nihilominus etiam est certissimum, ac de fide, talia futura non posse ab Angelis in sua proxima causa certo cognosci. Probatur primo ex similitudine rationis, quia ratio, ob quam in divina voluntate non potest Angelus cognoscere futura, bipartita est, quatenus voluntas divina dupliciter considerari potest, scilicet vel quasi in actu primo, ut apta est ad volendum, vel in actu secundo, id est, ut jam volens. Priori ergo modo non potest in voluntate divina cognosci futurus effectus, quia de se indifferens, ac indeterminata est, et in causa indeterminata nihil determinatum potest cognosci. Quae ratio etiam probat, Deum ipsum in seipso, seu in sua voluntate sic spectata non posse cognoscere futura. Posteriori autem modo potest Deus cognoscere futura, quae absolute vult, quia jam ipsa voluntas in actu non cognoscitur ut futura, sed praesens, et cum illa habere potest effectus futurus infalllibilem connexionem: at vero Angelus non potest virtute naturali hanc Dei voluntatem certo cognoscere, et ideo nec potest in illa voluntate cognoscere futura. Porro autem haec ratio aeque probat de cognitione futuri effectus in causa libera creata, seu proxima. Quia eisdem duobus modis spectari potest, et priori modo spectata, ut potentia nondum eliciens suum actum etiam cum omnibus requisitis ad agendum applicata, est causa indifferens, et ad agendum indeterminata, ergo in illa, ut sic, nihil determinatum potest cognosci. Quae ratio non solum de Angelo, sed etiam de Deo probat quoad cognitionem certam in causa, ut alibi a nobis monstratum est. Posteriori autem modo considerata voluntate creata, ut est sub actu suo, in hoc maxime differt a voluntate divina, quod divina non habet actum de novo, nec in futurum aliquid volet, quod non semper, et ab aeterno voluerit, quia non habet temporalem determinationem sed aeternam: voluntas autem creata prius caret actu, et postea illum habet, et quem nunc habet, postea mutat.
17. Praedicta probatio progreditur. — Unde si actus ille consideretur antequam fiat (sub qua ratione est vere futurus) cognosci non potest in ipsa potentia, quod sit certo futurus propter rationem dictam, quod causa est indifferens: si autem ille actus jam supponitur factus, jam non cognoscetur futurus, sed praesens, et consequenter non in causa, sed in se. Verumtamen talis actus licet sit cognitus ipsi volenti, alios vero latet, quia non potest Angelus cogitationes liberas cognoscere, ut infra videbimus. Unde si loquamur de alio effectu externo futuro ex vi talis actus, etiam ille non potest cognosci, ut futurus est, quia vel ille eftectus est simul cum ipso actu voluntatis a quo manat, et sic jam cognoscitur, ut praesens, et non cognoscetur ab aliis in causa sua, id est, in actu voluntatis, sed potius e contrario in exteriori actu et per ipsum tanquam per exteriorem effectum interior voluntas cognoscetur. Si autem ille effectus non est simul cum actu interiori voluntatis, sed postea futurus est, sic duplici de causa non poterit ab aliis Angelis cognosci, scilicet, quia et non possunt praesentem actum alienae voluntatis cognoscere sua sola virtute naturali, et quia licet cognoscerent praesentem actum, non possent scire, an in futurum durabit, vel mutabitur voluntas, neutrum enim eorum in tali voluntaie, vel actu ejus determinatum est, et ideo nec effectus futurus inde pendens potest in tah causa cum certitudine cognosci. Unde fit, ut nec idem Angelus de seipso certo scire possit, an facturus postea sit, quod se facturum postea proponit, quia nescit, an suum propositum mutabit. In quo est infinita differentia inter Deum et Angelum: nam Deus in suo decreto certissime scit futurum esse, quod decrevit, quia decretum Dei immutabile est. At vero Angelus licet nunc proponat se facturum aliquid, non certo scit in illo proposito id, quod se facturum proposuit, tum quia potest mutare propositum, tum etiam quia fieri potest, ut Deus illum effectum impediat.
18. Confirmatur primo. — Unde confirmatur, quia de seipso non potest Angelus in sua voluntate praescire, quid sit volitura, vel factura, solum quia libere volitura est, ergo multo minus de aliis id poterit cognoscere. Atque hac ratione dicunt Sancti, non potuisse malum Angelum virtute sua naturali peccatum suum praescire priusquam faceret illud, neque AngeIum bonum esse potuisse de sua perseverantia securum, priusquam perseverasset, nisi revelatione divina, ut supposuit Augustinus, 1. 11, Genes. ad litter.. capit. 17, et lib. 11, de Civitat., cap. 13, et docet Anselmus, lib. de Casu diabol., cap. 21. Probatque optima ratione, quia quod potest non esse, non potest praesciri certa scientia, sed Angelus priusquam peccavit, potuit non peccare, ergo non potuit certo praescire se peccaturum. Quae ratio convincit de praescientia in causa, non vero de scientia rei in se, ut ibidem subjungit, et mox explicabimus.
19. Confirmatur secundo. — Praeterea indicat ibidem rationem aliam ex principio fidei desumptam. Nam praescientia effectus in causa, quae in voluntate angelica, vel humana antecedentem necessitatem inducit, est impossibilis: sed si Angelus praesciret cum certitudine etfectum futurum media voluntate angelica vel humana in ipsamet voluntate, talis scientia induceret, vel potius supponeret antecedentem necessitatem in tali effectu, ut est a tali voluntate, ergo talis scientia est impossibilis. Major patet, quia necessitas antecedens repugnat libero arbitrio, ut tale est, quod ab Anselmo ibi tanquam certum supponitur, et in libro de Praescientia et praedestinatione latius traditur, et cum illo in aliis locis a nobis declaratum est. Et ex eadem doctrina minor est clara, quia necessitas antecedens nihil aliud est, quam necessitas in causa: nam scientia certa in causa hanc necessitatem effectus in causa supponit, alias non habet, unde talem certitudinem sumat. Tandem probatur con- sequentia, quia talis praescientia in causa proxima, ejus libertatem aufert, quod fidei repugnat. Est ergo de fide Angelum non posse certo praescire haec futura in suis causis propriis, sive cum eis conjungatur libera voluntas Dei, sive per se spectentur, quia etiam in ordine ad tales causas isti effectus non necessario eveniunt. Neque contra hoc est ulla difficultas, nisi quam Anselmus supra ex praescientia Dei indicat. Sed illa hic non urget, quia etiam de Deo fatemur, non cognoscere haec futura in causis suis: de alio vero genere cognitionis infra tractabitur.
20. Confirmatur tertio. — Denique si futura haec tantum essent incerta propter dependentiam a providentia Dei et voluntate ejus libera, nulla esset differentia inter ea, quae a voluntate creata et ab aliis causis eveniunt. Consequens est falsum et contra fidem, quia effectus naturales simpliciter sunt necessarii, etiamsi a Deo pendeant, quia Deus naturali modo praebet suum concursum, et non nisi supernaturaliter illum negat, quod non tollit necessitatem et certitudinem naturalem: quae autem a voluntate creata pendent, non habent illam necessitatem naturalem, ut ex fide constat, ergo neque illam certitudinem habent.
21. Quarta conclusio bipartita. — Protatur prima pars. — Cur demones ambigue logui scleant. — Quarto dicendum est, per aliqua probabilia signa posse Angelum verisimiliter conjectare futura, non tamen omnia. Utraque pars certa est et clara. Primam docent D. Thomas supra et omnes scholastici, et est res per se clara, quia etiam homines possunt haec futura conjectare per signa, vel effectus aliquos, seu affectus praesentes, ergo multo magis daemones. Maxime autem solent daemones uti hoc genere cognitionis ad decipiendos homines. Et ideo hanc cognitionem tribuit malis angelis Augustinus, lib. 4, de Trinitate, cap. 17, et eam removet a bonis Angelis, non quia impossibilis, sed quia imperfecta: nam eorum, quae illis expedit scire, habent scientiam certam in Verbo Dei: aliorum autem absolutum iudicium non proferunt, nec ea praedicunt, licet periculum praedicere possint. Eamdemque doctrinam habet Augustinus, lib. 8, de Civit., a cap. 14, per multa sequentia, et lib.9,a principio usque ad cap. 23, et lib. 12 Genes., ad litter., cap. 17, et late toto libro de Divinat. daemon., et lib. 2, Retract., cap. 30. Hinc daemones variis modis et astutiis utuntur ad decipiendos homines per horum futurorum praedictiones et responsa idolorum: nam anulan- tes divinitatem, divinationem usurpant. Nam seepe enuntiant, quae sibi aliquibus signis sunt probabilia, et saepe quae in aliquo loco distanti jam inchoata sunt, et quodam naturali ordine huc sunt perventura, et seepe, quae ipsi facere disponunt, et ideo facile ac ssepe decipi solent et decipere, ac propterea ne mendaces agnoscantur, seepe ambigue loquuntur, ut praeter Augustinum supra, notant Hieronymus, in c. 41, Isai., Tertullianus, in Apologet., c.22, et Cyprianus, lib. de Idol. vanit., Euscbius, d. lib. 5, de praeparat. Evang., cap. 10, et Lactantius, lib. 4, cap. 8, et lib. 2, cap. 14 et sequentibus, et Justinus, in orat., ad Gen., Athanasius, lib. Quaestion, ad Antioch., quaest. 27. Neque negant isti Patres, aliquando posse daemones futura certo cognoscere, physica (ut ita dicam) certitudine, quando scilicet, ex causis naturalibus tantum eveniunt, sed dicunt, ordinarie eorum cognitionem esse incertam, quia etiam ea, quae naturalia esse videntur, possunt divina providentia, vel per sanctorum Angelorum operationes impediri, ideoque cum daemones illa praedicunt tanquam omnino certa et per divinitatem cognita et praevisa, semper mentiuntur et ssepe inrebus ipsis decipiuntur, et decipiunt. Docet tandem Augustinus interdum daemones scire cum certitudine futura etiam libera per revelationem sanctorum Angelorum, Deo id ita disponente propter occultas suae providentiae rationes: de qua re in libro quarto sermo redibit.
22. Probatur secunda pars. — Angeli suum casum non praecognoverunt. — Bddidi autem in secunda parte assertionis, aliqua esse futura, quae nec per conjecturam possunt ab Angelis naturaliter cognosci. Quod etiam D. Thomas et ahlii docent de his futuris contingentibus, quae raro eveniunt, vel etiam ad utrumlibet. Nam in contingentibus ea potius praesumi possunt eventura, quae frequenter conveniunt, ergo cum istis sint opposita ea, quae raro eveniunt, non poterunt haec etiam per conjecturam eognosci. Et eadem ratione, si ex utraque parte equalis est contingentia, aequalia etiam erunt indicia vel conjecturae, ergo utraque pars erit eeque ignota. Atque in hunc modum dixit Anselmus, dicto libro de Casu diaboli, cap. 21, Angelos non fuisse praescios sui casus etiam per conjecturam seu verisimile judicium. Quod ipse probat ab inconvenienti, quia alias non posset tunc Angelus non tristari et dolere de suo casu futuro, etiam probabiliter tantum exisumato, quia cum esset tunc justus et sanctus, talis jactura esset suo proposito, ac volun- tati valde contraria, ergo non posset non multum illum afflfigere, quod esset contrarium illi statui, qui respectu Angelorum quasi innocentiae status erat. A priori autem ratio est, quia Angelus summa facilitate poterat non cadere, quia hoc asua voluntate pendebat, et ad bonum erat magis propensus tam inclinatione naturae, quam virtute gratiae, ergo non habebat, unde probabiliter crederet, se lapsurum, licet suam mutabilitatem non ignoraret. Ad hunc ergo modum multa alia futura prorsus ignorant.
23. Moderatio proximae doctrine. — Oportet autem advertere, consideranda esse haec futura in individuo et cum particularibus circumstantiis, ut in tali gradu incertitudinis, seu occultationis constituantur. Fieri enim potest, ut aliqua in communi spectata videantur contingentia ad utrumlibet, vel raro, quae in particulari cum talibus circumstantiis verisimiliter conjectari possint, eventura, ut hominem studiosum, et bonis moribus et habitibus praeditum, tentatione prostrari ex suo genere, vel rarius, vel saltem ad utrumlibet contingens est: et tamen talis opportunitas, talesque circumstantiae occurrere possunt, ut id fiat verisimilius. Ut ergo futurum sit occultum Angelo in dicto gradu, oportet, ut in particulari et omnibus circumstantiis inspectis, modus ille, seu gradus contingentiae perseveret. Sicut e contrario, ut possit daemon futurum verisimiliter cognoscere, necessarium est, ut indicia in particulari jam praesentia sint: nam si illa sint adhuc futura, et pendeant ex arbitrio vel hominis vel Angeli, non poterit major conjectura ex illis sumi, quam de ipsis habeatur, et ideo dicunt Patres, daemones non posse futura praenoscere, sed praesentia, quia tantum ex praesentibus futura aestimare possunt. Et hactenus de priori modo cognoscendi futura contingentia in alio, seu per medium cognitum.