Text List

On this page

Caput 10

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

Utrum per species inditas rerum singularium nondum existentium immediate, et in seipsis evidenter cognoscat angelus, illas esse futuras

CAPUT X. UTRUM PER SPECIES INDITAS RERUM SINGULARIUM NONDUM EXISTENTIUM IMMEDIATE, ET IN SEIPSIS EVIDENTER COGNOSCAT ANGELUS, ILLAS ESSE FUTURAS.

1. Arguitur pro affirmationis parte. — Im opusculo de scientia Dei, libro primo, capite ociavo, et in prolegomine secundo de Gratia. — Hasio dupliciter preecluditur. — Superest dicendum de alio modo cognoscendi futura immediate seu directe, et in seipsis, et per species corum. In quo nonnulla major est diflicultas. Quia ista futura per se spectata, seu ex parte objecti, cognoscibilia sunt certa scientia antequam fiant, ergo etiam ab Angelo sciri poterunt. Antecedens probatur ex divina scientia, quia Deus illa praescit, et non in causa, ut dictum est, vel saltem non in sola illa, sed in se ipsis, ut ex materia de scientia DEI supponitur: non posset autem illa scire, nisi ipsa essent scibilia secundum se, ergo ex parte sua scibilia sunt. Et declaratur, quia haec futura in se habent determinatam veritatem, licet nobis ignota sit, ut alibi a nobis ostensum est, et argumentum a scientia Dei satis probat. Omnis autem veritas, quantum ex se est, scibilis est certa scientia, quia objectum scibile maxime est veritas: ergo hae veritates contingentes de se scibiles sunt. Jam ergo probatur consequenUa, primo quia non est, unde talis scientia ex parte Angeli illi repugnet. Secundo positive, quia Angelus habet proprias species talium futurorum singularium, ut ex supradictis supponitur, ergo per illas poterit, quidquid in rebus repraesentatis per tales species verum est, virtute sui luminis intellectualis cognoscere, quia tales species adaequatae sunt lumini, et e converso intellectus Angeli vim naturalem habet ad cognoscendum per speciem, quidquid illius repraesentationem non excedit. Dices, non posse Angelum per speciem cognoscere nisi objectum existens. Sed contra hoc est, primo quia intellectus non est sicut sensus, ut in sua cognitione ab objecti praesentia et existentia pendeat. Secundo quia intellectus per illam speciem cognoscit veritatem essentiae nondum existentis. Tertio quia per illam speciem cognoscit rem praeteritam, quando jam non est, ergo cognoscet etiam futurum antequam sit.

2. Statuitur pars negans, ut de fide.— Nihilominus eadem fidei certitudine indubitatum est, non posse Angelum virtute suae naturae hoc modo futura contingentia cognoscere. Ita docent D. Thomas et scholastici, et supponunt Patres omnes citati; et ex Scripturis citatis evidentius sumitur, quia ex illis habemus, solum Deum certo cognoscere haec futura, ergo nullus modus cognitionis certae horum futurorum potest Angelis attribui; ergo neque iste, qui est per modum visionis certae ipsius veritatis in seipsa. Probatur prima consequentia, quia absoluta negatio omnia destruit. Secunda vero probatur, quia illa cognitio est maxime certa, et ideo maxime Scripturis repugnat, illam Angelis tribuere. Quod declaratur in hunc modum, quia cognitio futurorum in se- ipsis, et divinatio, seu praedictio in illa fundata adeo est infallibilis, ut nullo modo, nec etiam propter dependentiam, quam haec futura habent a libera voluntate Dei, possit divinatio deficere aut falsa fieri: hoc autem tribuere daemonibus est contra Scripturam et Patres allegatos, ergo. Antecedens probatur, quia praescientia effectus creati in seipso, involvit praescientiam divinae voluntatis determinatae ad talem effectum, seu ad dandum concursum illi necessarium sine impedimento, sed voluntas Dei semel determinata non potest mutari, ergo futurum sic cognitum non potest non esse futurum, ergo nec talis ejus cognitio falsa esse aut reddi potest ex defectu voluntatis, cum jam supponatur et sensus compositus fiat.

3. Confirmatur eadem veritas.—Et declaratur ex scientia rei praesentis vel praeteritae: nam Angelus, qui intuetur rem praesentem, in illo effectu evidenter cognoscit concursum DEI, et inde etiam evidenter cognoscit voluntatem Dei, unde fieri non potest, ut illa veritas de praesenti fiat falsa propter dependentiam a voluntate Dei, quia jam supponitur, et quod est, quando est, necesse est esse. Idemque cum proportione est de veritate rei praeteritae, quia qui evidenter videt, rem esse praeteritam, et id affirmat, nec fallere potest, nec falli propter dependentiam illius effectus a voluntate Dei, quia in ipso effectu invclvitur, ergo idem erit in scientia futuri, si evidenter in seipso cognoscatur, quia necesse est, ut in illo evidenter cognoscatur concursus DEI futurus, et consequenter etiam voluntas DEI jam determinata ad illum praestandum, quia non praebet concursum per novam determinationem suae voluntatis, sed per aeternam et immutabilem, et ideo futurum sic cognitum tam necessarium est, sicut praesens vel praeteritum, quia quod supponitur futurum, necessario futurum est, ut recte dicit Petrus Damianus, epistola 4, de Omnipot. Dei, cap. 5. Angeli autem per suam naturam non sunt capaces tam certae cognitionis futurorum, ut ex Scriptura probatum est, ergo. Et confirmatur, quia alias daemones et possent naturaliter cognoscere illo modo haec futura, et de facto illa cognoscerent, quia naturalia in eis manserunt integra, teste Dionysio, cap. 4, de divin. Nomin., et non potest cum fundamento dici Deum miraculose illis denegare concursum ad talem cognitionem, aut miraculose illos impedire, ne naturales operationes habeant. Certum est autem, de factoilla non cognoscere cum dicta certitudine, cum seepe fallantur, ut Scriptura docet, et expe- rientia notum est, quam ex Patribus adduximus, ergo signum est, hanc naturalem potestatem non habere.

4. Ratio ex Scoto pro eadem parte negationis. — Difficultas autem est in reddenda ratione, cur talis modus cognitionis Angelorum potestatem naturalem excedat, quae difficultas in ratione dubitandi supra posita postulatur. Unde prima ratio juxta opinionem Scoti et aliorum est, quia Angeli ex natura sua non habent species singularium existentium, nisi ab ipsis rebus illas accipiant: non possunt autem illas accipere a rebus, donec res sint, et ideo non possunt ea, quae nondum sunt, naturahter cognoscere in seipsis, sed solum quatenus in his, quae jam sunt, continentur vel indicantur, ac subinde per medium cognitum, quod respectu horum futurorum non potest vim conjecturae excedere. Quae ratio etiam de futuris, quae ex causis naturaliter agentibus necessario sequuntur, suo modo procedit, quia illa etiam non possunt praecognosci in se per species ab eis acceptas, sed solum per species suae causae et per medium cognitum, et inde est, ut nunquam praesciantur naturaliter cum certitudine absoluta, sed includente illam conditionem, si DEUS non negaverit suum concursum, vel ordinem causarum immutaverit, quia per illam praescientiam non praevidetur effectus in prima causa, sed tantum in proxima. Unde cum neque etiam in se videatur, non potest esse absoluta certitudo de influxu primae causae futuro, sed conditionalis, quae naturalis etiam dici potest.

5. Refellitur. — Haec vero ratio supponit falsum, scilicet, quod Angeli ad res singulares cognoscendas ab eis species accipiant. Dici vero potest, quod licet illas non accipiant a rebus, nihilominus non dantur a Deo, nisi ad praesentiam objectorum. Sed hoc etiam minus probabile est, ut ostendimus. Et praeterea non ostendit impossibilitatem ex parte naturae angelicae, sed rationem revocat ad voluntatem Dei nolentis talium rerum species dare Angelis, priusquam res sint: cujus voluntatis Dei non potest ratio naturalis dari. Nam ex parte Angeli supponitur vis intelligendi naturals sufticiens ad praesciendum dicto modo haec futura, si illi dentur species, ergo quantum est ex parte Angeli naturalis est talis cognitio, et privari speciebus est voluntarium tantum ex parte Dei. Unde potius erit praeternaturale Angelo privari tali cognitione, quia praeternaturale illi est carere speciebus earum rerum, ad quas intelligendas de se habet potentiam et aptitudinem naturalem.

6. Aliorum rationes quod futura de quibus agimus non sint intra objectum naturalis intellectus.— Hinc ergo alii, praesertim qui dicunt, Angelos non cognoscere res per species, sed sola vi luminis sui intellectualis, putant non posse reddi rationem naturalem a priori, ob quam non possint Angeli veritates contingentes in seipsis cognoscere. Moventur ratione dubitandi proposita, quia illa futura habent veritatem de se cognoscibilem non excedentem ordinem rerum naturalium, et ideo nulla ratio naturalis reddi potest, cur a Deo cognoscantur, et non ab Angelo. Nam ratio, quae a Thomistis redditur, quod futura sunt Deo realiter praesentia secundum coexistentiam in aeternitate, falsum supponit, si de coexistentia reali intelligatur, si vero solum de objectiva sit sermo, cur non poterunt tales veritates contingentes esse objective praesentes Angelo? Ita sentit Vasquez, in disput. 202, cap. 2. Addit vero in cap. 4, Angelum non cognoscere naturalhter haec futura contingentia antequam sint, quia ut sunt futura, non sunt intra latitudinem objecti naturalis intellectus angelici, intellectus enim et omnis facultas cognoscens non operatur naturaliter nisi circa proprium objectum: futura autem ut futura non continentur sub objecto proprio intellectus angelici. Idemque putat esse dicendum juxta opinionem, quod Angeli per species intelligant, nimirum illas species, vel intellectum illis instructum non esse principium cognoscendi res futuras antequam sint, quia futura non sunt objecta proportionata talibus speciebus secundum naturam ipsarum. In quo loquitur consequenter, quia in ejus sententia eamdem vim habet intellectus angelicus per seipsum, quam instructus speciebus secundum D. Thomam habet.

7. Dicti auctores non declarant cur dicta fatura sint extra objectum naturalis intellectus. —At superest in hac sententia interrogandum, cur haec futura sub connaturali objecto vel intellectus Angeli, vel specierum illi connaturalium non contineantur, hoc enim non probat ille auctor, sed dicit, se supra probasse; ubi autem probaverit, non invenio. Nam in sola disputatione 200, cap. 3, eamdem attingens difficultatem, ait facile dissolvi, dicendo, haec futura non cognosci ab Angelo, quia non sunt objecta, quae ipsi potentiae angelicae secundum ejus virtutem naturalem respondeant, et aequalia sint: quae assertio eadem est, probationem autem ejus in neutro loco adducit. Nec poterat illam afferre, si verum est, quod prius dixerat, nullam reddi posse naturalem rationem, ob quam haec non possint naturaliter cognosci ab Angelo: nam si quis recte consideret, non posse cognosci illa futura, et non esse objecta proportionata intellectui, vel speciebus, idem sunt. Unde quando unum redditur ut ratio alterius, et ibi sistitur, vel petitur principium, et idem per idem probatur, vel ratioinde sumpta, quod futura contingentia non sunt objecta proportionata intellectui angelico secundum virtutem naturalem operanti, tantum ut credita assumitur, et non ut ratione probata, vel probabihs, et sic semper in hoc persistitur, quod nulla ratio a nobis reddi potest, cur Angelus haec futura non cognoscat : vel certe si aliquam rationem illius improportionis inter tale objectum, et potentiam Angeli reddenda est, necesse est, ut auctor ille ad rationem ex eminentia, et aeternitate Dei sumptam, quam reprobaverat, revertatur, ut jam declaro.

8. Vera ratio. — Existimo ergo, hujus veritatis, et improportionis inter intellectum Angeli, et haec futura satis efficacem esse rationem, quia D. Thomas probat, Angelum non posse hoc modo futura in seipsis cognoscere, quia ille modus attingendi futura in seipsis, et per modum existentium pro suis temporibus, antequam in re ipsa sint, est proprium divinae intellectionis propter immutabilitatem, et aeternitatem suam, ratione cujus semper, ac simul habet omnia praesentia, non per realem coexistentiam aeternam rerum cognitarum, sed propter praesentiam objectivam respectu divini intuitus simplicissimi, et infinitae comprehensionis. Nam ad cognoscendi modum adeo sublimem, et perfectum requiritur vis intelligendi infinita, nec simplicem, et immutabilem intuitum, quoomnes differentias temporis astringant, ergo non possunt futura illo modo cognoscere. Quae ratio de omnibus futuris sive contingenter, sive necessario eveniant. procedit, ut recte D. Thomas dixit. Et secundum hanc rationem optime dicitur, futurum, ut futurum, et ut in se cognoscendum, esse objectum improportionatum virtuti intellectivae naturali Angeli, et speciei naturaliter ipsi inditae, quia solum est proportionatum virtuti intellectivae habenti infinitam efficaciam et simplicitatem, atque aeternitatem intelligendo. Idque non propter perfectionem ipsius futuri, sed potius propter improportionem, ut ita dicam, talis objecti intelligibilis.

9. Dicta ratio eaplicatur multipliciter. — Potestque haec ratio variis modis explicari. Primo quia cognoscere certo, et evidenter verita- tem aliquam non necessariam ex se, nec ex naturah connexione extremorum, et non per medium aliquod, nec per existentiam rei in se visae, sed sine medio, attingendo id, quod nondum est, eodem modo, ac si jam esset, indicat profecto sublimem modum cognoscendi proprium DEI, qui vocat ea, quae non sunt, tanquam ea, quae sunt. Et hoc merito dici potest tanquam notum ex terminis. Hinc enim videtur in animis hominum etiam infidelium insedisse, ut cognoscere futura infallibiliter, sit divinitatis proprium: nam inde illorum praedictio divinatio dicta est tanquam divina actio. Potestque aliter hoc explicari et magna difficultate, quameccnverso habenttheologi in explicando, quomodo Deus veritates talium futurorum certissime videat: nam licet certum sit, imo et evidens, Deum praescire haec futura, modus autem prorsus ignotus est hominibus, et in eo solo quiescimus, quod cum Deus infinitam vim cognoscendi habeat, summamnque scientiae perfectionem, ac plenitudinem immutabilem, et aeternam, non potest haec futura ignorare, nec potuit illa nisi ex aeternitate cognoscere, ergo contrario sufticiens ratio, cur ab Angelis non cognoscantur ex eo redditur, quod limitatae virtutis sunt, et in sua cognitione non aeternitate mensurantur.

10. Rectius dicendum latere nos cur Deus futura noscat, quam cur Angelus non noscat. — Unde si alterum ex his duobus, scilicet, cur Deus haec futura cognoscat, vel cur Angelus illa naturaliter non cognoscat, supra humanam rationem esse dicendum sit, potius certe de priori, quam de posteriori aftirmari hoc posset. Aut si primum ita esse sufficienter probatur ex ipsa excellentia DEL etiamsi modus cognoscendi ratione comparari, aut explicari non possit: profecto etiam ex eo, quod Angelus infintam illam eminentiam Dei non habet, satis concluditur, non habere hanc scientiam naturalem. Quia non sunt Angelorum naturae tribuenda, quae Deo propter infinitatem tribuuntur, etiamsi non intelligantur. Quod etiam potest exemplis declarari: nam licet Deo tribuamus, quod per eumdem actum necessarium amoris libere velit, aut nolt sine reali additione in ipso actu, vel per naturalem scientiam simplicis intelligentiae habeat scientiam visionis futurorum sine additione reali in ipsa scientia, et per eumdem actum omnino immutatum cagnoscat rem praesentem, praeteritam, et futuram in ordine ad sua tempora diversa: non possumus cum fundamento talia Angelis tribuere, imo evidens esse putamus, talia non cadere in actum limitatum, et de se mutabilem: sicut etiam evidens judicamus, non posse essentiam finitam esse in diversis suppositis naturaliter, quia hoc de divina essentia propter solam infinitatem creditur, ergo ita est de scientia intuitiva futurorum contingentium judicandum.

11. Objectio. — Solutio. —Sed objicies: nam hac ratione probaretur, non solum non posse Angelum per naturam cognoscere futura in seipsis, sed etiam neque per gratiam, seu scientiam creatam supernaturalem. Consequens non est admittendum, ergo non recte concludit ratio facta. Sequela patet, quia omnis creata scientia finita est, ergo de omni illa ratio facto procedit. Falsitas autem consequentis probatur, quia Christus per scientiam infusam coenoscit futura contingentia, et Beati eadem in Verbo vident. Respondetur imprimis negando sequelam, quia ex illa ratione solum conclusimus, cognitionem illam non posse esse connaturalem Angelo, quia non potest esse commensurata naturae intellectual finitae. Multa vero sunt, quae a finita virtute naturahter fieri non possunt, quae per supernaturales facultates illi concedi possunt. Sicut modo dicebamus, essentiam substantialem finitam non posse esse naturaliter in multis suppositis : muiti autem censent supernaturaliter posse, et saltem de divinis suppositis verum est. Et similtter intellectus finitus naturaliter non potest videre Deum, supernaturaliter autem potest, sic ergo in praesenti responderi posset. Et ratio est, quia naturalis actio commensatur naturali perfectioni proximi agentis, supernaturalis vero operatio, vel cognitio principaliter nititur in virtute Dei infinita. Atque hinc optime Theodoretus, orat. 2, in Daniel., cum dixisset, proprium esse Dei cognoscere futura, addit: Revelat autem quibus ipsi visum est, ea, que nusquam apparent; sed velut quodam profundo occultantur, cum nondwumn facta sant. Quod etiam docet Origenes, lib. 1. contr Celsum, post medium. Loquuntur autem de revelatione per medium aliquod, at vero revelauo immediata, et in seipsis extra Verbum forte nunquam fit, vel fieri etiam non potest. Nam de ipsa etiam Christi anima satis probabile est, extra verbum et per scientiam infusam non cognoscere futura contingentia immediate in seipsis, sed per aliquod medium cognitum, ut in tomo primo, tertia parte, dixi, quod est saüs consentaneum his, quae de Angelis fides docet, licet in illa sit minus certum, quia illa scientia infusa animae Christi supernaturalior est, quam angelica. De scientia autem beata alia est ratio, quia est per lumen altioris ordinis, et per quamdam singularem aeternitatis participationem, et praeterea illamet non sit primario in ipsis futuris, sed in essentia divina non solum ut influente per modum speciei, sed etiam ut medio cognito, ut in propriis locis latius tractatum est.

12. Ad argumentum mnumero primo, et ad primam probationem ejus consequentiee. — Atque ex his patet responsio ad rationem dubitandi in principio positam. Dato enim antecedenti, nimirum, haec futura esse objecta intelligibilia, seu veritates scibiles, negatur consequentia, scilicet posse sciri naturaliter ab Angelis. Quia naturalis scientia ÀApngeli, cum finita sit, ac mutabilis et suo modo tempore mensuretur, non extenditur ad omnia scibilia. Ad primam vero probationem in contrarium, scilicet, quia non ostenditur, unde hoc repugnet, respondetur imprimis multo minus ostendi consecuticnem illam, haec futura sunt scibiha, ergo sunt naturaliter scibilia, ab Angelo, ac si naturalis scientia Angeli esset adaequata omni scibili. Denique dicitur, jam ostensam esse repugnantiam, ob quam illatio non tenet, nimirum, quia haec futura non sunt sceibilia priusquam sint, nisi per intuitum de se aeternum, et immutabilem, et ambientem in objecto suo omnes differentias temporis, ac si essent praesentes, ut in duobus capitibus sequentibus exponemus, in quibus satisfaciemus etiam reliquis praedictae consequentiae probationibus.

PrevBack to TopNext