Text List

On this page

Caput 11

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

Caput 11

Cur angeli, sicut vident res singulares ut praesentes quando existunt, non videant illas futuras esse antequam sint

CAPUT XI. CUR ANGELI, SICUT VIDENT RES SINGULARES UT PRAESENTES QUANDO EXISTUNT, NON VIDEANT ILLAS FUTURAS ESSE ANTEQUAM SINT.

1. Proponitur difficultas. — Haec difficultas supra tacta est, et in secunda probatione superioris capitis in numer. 1, patebatur. Et ratio dubitandi est, quia species innatae ita repraesentant res futuras sicut praesentes: propter hanc enim difficultatem vitandam, Scotus et alii negant Angelos habere inditas species singularium contingentium, sed illas accipere a re existente, et quia non possunt accipere a rebus futuris, ideo non posse cognoscere futura. Nos autem supponimus cum D. Thoma, Angelos innatam habere speciem rei, quae postea fit, et per illam cognoscere rem jam factam, licet non possit cognoscere faciendam. Cujus rei difficilis est ratio, et ideo varii sunt respondendi modi.

Primus modus explicandi propositam difficultatem. — Primus est, per speciem innatam posse cognosci rem individuam, et singularem cum omnibus conditionibus individuantibus ipsam: prius autem, quam res sit, solum cognosci sub esse possibili, quia ad hoc per se sufficit species, non autem cognosci ut futuram, quia species illa de se indifferens est ad rem praesentem, praeteritam et futuram. Unde consequenter addunt, per talem speciem non cognosci rem existentem, ut sic, nisi in tali specie fiat aliqua mutatio, ita ut novum modum intrinsecum in se recipiat. Res autem futura, ut futura per illam speciem non cognoscitur, quia caret tali modo peculiari. Ita tenet Daniel Malonius, d. 3, disp. 14, nec refert alium auctorem, quamvis antiquior opinio sit: nam ab alns refertur, et illam insinuat Hervaeus in eadem distinctione.

2. Rejicitur preedictus modus, et removetur prima instantia. — Secunda instantia removet. — Contra hanc vero sententiam objici potest primo, quia vel species, priusquam modum illum recipiat, rem singularem repraesentat, vel non repraesentat illam: si dicatur hoc secundum, illa species sine tali modo vere non est species rei singularis: si autem dicatur primum, cum res singularis futura sit, per illam speciem cognoscetur futura. Sed ad hoc facile respondetur, speciem ipsam sine illo modo repraesentare rem singularem, non tamen futuritionem ejus, ut sic dicam, et ideoper eam cognosci rem, quae est futura, non tamen, ut futuram, sed ut possibilem. Sed instant, quia si per illam speciem non potest cognosci res futura, et postea, ut cognoscatur praesens necessarium est illi speciei aliquid addere, superfluum fuit prius infundere talem speciem, quia sicut postea modificatur, posset etiam tunc infundi. Sed neque hoc urget, quia species illa prius esse potest utilis ad cognoscendam rem singularem abstractiva, et quidditativa cognitione, et sub esse possibili, quae cognitio magna perfectio est. Et postea facilius est addere illi modum aliquem, quam de novo producere.

9. Tertia instantia proponitur. — Ht confirnatur. — Illius responsio ec Malone. — Melior responsio. — Tertio vero instatur, quia si species illa, addito modo, repraesentat rem non absolute tantum, et abstracte, sed etiam praesentem, simili modo eadem species addito alio modo potuit repraesentare rem futuram, ut determinate futuram, ergo potuit a principio cum illo modo infundi, ac subinde potuerunt Angeli per species innatas convenienti modo inditas futura haec in seipsis cognoscere: et consequenter sine fundamento rationis dicitur, fuisse species talium rerum inditas, et non cum illo modo, cum quo possent esse principia cognoscendi futura. Et confirmatur ex discursu, quo Malonis utitur ad suam sententiam suadendam, videlicet, quod Angelorum species sunt perfectae, perfectio autem specierum in hoc consistit, ut eo modo repraesentent res, quo res ipsae se habent, et inde concludit, debere modificari speciem et in repraesentatione variari, ac mutari, prout res repraesentate mutantur, ut Angelus possit illam variationem agnoscere, sicut naturae ipsius consentaneum est. Ex quo concludere vult, cum res mutatur ex non existente in rem existentem, speciem etiam ejus mutari ex non repraesentante illam ut praesentem in repraesentantem illam praesentem per aliquem modum illi speciei additum: ergo eadem ratione concludendum esset, a principio habuisse Angelum specien cum modo repraesentante rem futuram, ut futuram, quia sic repraesentabit rem prout ipsa se habet, postea vero quando illa res sit praesens, mutari speciem non tantum acquirendo novum modum sed etiam amittendo antiquum, postea vero cum res desinit esse, mutari speciem, amittendo modum repraesentandi rem ut praesentem et acquirendo modum novum repraesentandi illam ut praeteritam, est enim eadem ratio. Atque ita concluditur, non minus posse Angelum cognoscere futura, quam praesentia, vel praeterita. Respondere videtur ille auctor, ad Angelos pertinere res singulares mutabiles et mutationes praesentes cognoscere, quia per illos adrmninistrantur, futurorum vero cognitionem ad eos non pertinere, et ideo modum illum repraesentandi futura illis non ita deberi, sicut alium repraesentandi praesentia. At hoc gratis dictum videtur, tum quia si cognitio illa naturaliter possibilis erat, Angelo per se erat expetibilis quod satis erat, ut ei non negaretur species cum tali modo: tum etiam quia praecognitio futurorum ad prudentiam et administrationem ipsarum rerum non minus confert, quam praeteritorum cognitio. Melius ergo responderetur, licet modus speciei repraesentandi praesentiam rei sit possibilis, modum repraesentandi futuritionem non esse naturaliter possibilem in ipsa specie. Difficile autem erit, rationem hujus dicti reddere, scilicet, si differentia temporis praesentis, vel prae- teriti ex vi speciei repraesentabilis naturaliter sit per specialem modum ejus, cur etiam differentia temporis futuri non sit colem modo repraesentabilis.

4. Rejicitur amplius modus ille explicandi. — Malonis evasio. — Praeterea est alia difficultas in illa sententia, quia non potest assignari conveniens causa, quae illam mutationem in specie Angeli faciat, non enim objectum denuo existens, quia res materialis est, ut supponitur, et nihil potest agere in spiritum, ut supra probatum est, alias facilius esset illi, facere sui speciem: et potest esse distantissima ab Angelo. Nec est ipse Angelus quia vel agit actione libera, et haec supponeret talis rei cognitionem, vel naturali, et haec non potest magis oriri ex natura Angeli propter productionem rei materialis, quam sine illa. Respondet dictus auctor fieri mutationem illam ab auctore naturae, non per modum nove illuminationis, aut per specialem revelationem, sed per providentiam generalem, qua praebet singulis causis secundis cooperationem suam et concursum juxta modum, quo naturaliter illo indigent. Videtur enim hic auctor supponere, concursum generalem cum causa secunda prius natura esse influxum in ipsam causam secundam, quam in effectum ejus: et ita dicit, per illum influsum DEI ut priorem mutari speciem, et accommodari ad novam rem productam repraesentandam. Vel certe si non semper, et in omnibus causis secundis requirit hunc influxum in causam, saltem tribui dicit, quando causa secunda illo indiget ad agendum. Et sane supposita opinione, hic modus explicandi illam ingeniose excogitatus est. Nihilominus tamen non placet sententia, tum quia est contra D. Thomam in locis statim citandis, dicit enim, Angelum cognoscere rem existentem sine aliqua mutatione facta in ipso, utique antecedente actum ipsum cognoscendi: tum etiam quia intelligi non potest talis modus intrinsece additus speciei angelicae, ratione cujus repraesentet existentiam rei actualem, quam antea repraesentabat, ut possibilem, nec etiam video, cur non possit de ipsa futuritione alius similis modus excogitari: tum denique quia illa mutatio non est necessaria, ut statim declarabo.

5. Secundus modus exvplicandi predicatam difficultatem. — Secundus modus explicandi dictam difficultatem est D. Bonaventurae, id 2, d, 2, p. 2, art. 1, ubi dicit, Angelum cognoscere individua existentia per species innatas sine ulla additione, vel mutatione in ipsis fac- ta per solam diversam compositionem, seu conjunctionem earum in actu cognoscendi. Arbitratur enim rem individuam non cognosci ab Angelo per unam simplicem speciem, sed per compositionem plurium, quod non est intelligendum de compositione, ut ita dicam, formah, uniendo proprie unam speciem cum alia, sed de compositione quasi effectiva, utendo videlicet multis speciebus ad unum actum cognoscendi rem singularem efficiendum. Nam quia in uno individuo plura accidentia concurrunt, quae contingenter in illo conjunguntur, ut figura, color, locus, tempus, non censet illa omnia simul cum subjecto per unam speciem repraesentari, sed per varias, et ideo ad cognoscendum individuum necessarium putat, ut Angelus componat, id est, simul applicet species, verbi gratia, hominis, figurae, coloris, temporis, etc., et per illas eliciat cognitionem hominis habentis tales conditiones, atque ita singularem hominem cognoscat. Et hinc infert in solut., ad 2, non posse Angelum cognoscere contngentia. futura antequam sint, quia non potest illam compositionem cum certitudine facere: nisi dirigendo aspectum ad rem, ut secundum correspondentiam ad illam species componat, quia alias esset fictio, et deceptio, ut in imaginatione somniantium contingit. Non potest autem Angelus dirigere aspectum ad rem, nisi illa existat, et ideo nec potest certo cognoscere haec futura, donec in re existant. Et ad hunc modum per hanc specierum compositionem multas difficultates ad hanc cognitionem rerum singularium praesentium, vel futurarum pertinentes, expedit.

6. Imgugnatur. — Nihilominus modus hic sustineri non potest, quia imprimis rem incertam, et fortasse falsum supponit, nimirum Angelum non cognoscere accidentia communia subjecti per species ejusdem subjecti, sed peralias distinctas, quod infra disputandum est. Deinde supponit falsam doctrinam de individuationesingularium nimirum naturam specificam individuari per aggregationem accidentium contingentium: nam talis aggregatio supponit individuum subjectum in quo sit. Et individuatio in substantia substantialis est, et omnino intrinsece, et inseparabiliter convenit individuo, ita ut licet ab eo omnia accidentia contingentia auferantur, idem numero maneat, ut in Metaphysica ostensum est. Ad repraesentandam ergo singularem hominem, non sunt per se necessariae plures species sed una, quae talem substantiam individuam repraesentet, quidquid sit de cumulo accidentium, quae in illa jam individua congregantur. Unde etiam supponit illa responsio, singularem hominem sufficienter repraesentari per plures species repraesentantes specificam naturam hominis, et accidentia contingentia, quod impossibile est, cum talia accidentia non possint cognosci in particulari, nisi ut inhaerentia tali individuo. Et praeterea vel illa accidentia repraesentantur per suas species tantum quoad naturas specifieas, et sic licet millies componantur cum specie humanae naturae, nunquam repraesentabunt individuum hominem, tum quia species rei universalis praecise non est sufliciens principium cognoscendi singulare, ut supra ostensum est, tum etiam quia omnia illa accidentia in communi sumpta in infinitis individuis conjungi possunt. Si autem species accidentium repraesentant illa in particulari, cur non etiam species substantiae? vel quomodo repraesentabitur particularis albedo, verbi gratia, prout in se est, nisi in individuo subjecto? Praeterquam quod etiam supponit illa sententia, per diversas species repraesentari naturam specificam, et individuum ejus, quod in Angelis falsum esse supra ostendimus. Ultra haec vero apertam repugnantiam involvit illa sententia. Nam si illa compositio speciarum casu flat, erit incerta, et fictitia, ut Bonaventura optime vidit, et ideo fatetur esse necessarium, ut fiat dirigendo aspectum in ipsum cognoscibile, ut secundum illud, quod est in reipsa, componat species in se: ergo talis compositio supponit cognitionem rei particularis secundum quod est in se, quia illa directio aspectus supra cognoscibile, vel non est nisi cognitio, ut vox ipsa aspectus indicat, vel si ad intentionem voluntatis referatur, supponit cognitionem objecti, ad quod est dirigenda specierum compositio.

7. Impugnatur adhuc idem secundus modus. —benique illa compositio non expedit difticultatem de cognitione futurorum propter duo. Unum est, quod futurum contingens non tantum est in conjunctione accidentis communis cum subjecto, sed praecipue est in conjunctione actualis existentiae cum natura, vel re individua possibili: existentia autem, et essentia in particulari sumptae non possunt repraesentari per diversas species, cum servata proportione inter se non distinguantur, scilicet essentia possibilis ab existentia possibili, et essentia posita in actu ab actuah existentia, est ergo una species simplex, per quam videtur Petri substantia existens, praecisis accidentibus: quidquid ergo de illis sit, si illa spe- cies fuit indita Angelo a principio, cur per illam non potuit cognoscere talem substantiam ut futuram, vel e converso si per illam speciem non potuit res futura cognosci, quomodo per eamdem speciem immutatam existens cognoscitur? Idemque argumentum fieri potest de speciebus accidentium, etiamsi ponantur distinctae: nam prius quam componantur cum specie substantiae, oportet, ut repraesentent talia accidentia, ut existentia actu, alias per illam compositionem non cognoscetur subjectum, ut existens actu album, sed ut possibiliter album: per quam ergo compositionem specierum cognoscitur nunc albedo, ut existens, vel si non cognoscitur per compositionem specierum, sed per simplicem speciem albedinis, eadem superest difficultas, quomodo eadem species immutata ostendat albedinem existentem, cum antequam illa existeret, actualem ejus existentiam futuram non reprsesentaret.

8. Alia impugnatio. — Alia autem ratione non expeditur illo modo difficultas praesens, quia supposita illa pluralitate specierum substantiae, et accidentium, eodem modo componi possunt antequam res existat, sicut postea, ergo sive cognitio talis rei existentis fiat ab Angelo per unam speciem, sive per compositionem plurium, eadem manet difficultas. Consequentia per se evidens est. Antecedens autem declaratur, et probatur, quia ponamus rem contingentem esse hunc hominem album talis figurae, etc. Illud ergo totum, quod aliquando existit, prius fuit possibile, ergo potest utroque modo cognosci per species innatas, sive cognitio fiat per unam speciem, sive per compositionem plurium, ergo si ex repraesentatione per unam speciem illius hominis albi, ut possibilis, priusquam existat, sequitur cognitio ejusdem ut futuri: idem sequetur ex cognitione simili per compositionem plurium specierum: vel si non sequitur, in utroque erit ratio reddenda. Et ita illa compositio nihil ad expediendam praesentem difficultatem confert. Nam quod dicebatur, compositionem specierum non posse fieri, nisi ad talem rem dirigatur aspectus, nihil juvat: quia consequenter loquendo in illa sententia, licet non possit dirigi ad rem, ut existentem, poterit dirigi ad rem, ut possibilem, et futuram, quia id quod potest esse principium, illius directionis, quando res existit, esse poterit directionis ad eamdem rem abstracte cognitam, quanquam absolute utrumque involvat repugnantiam in illa sententia, ut jam argumentati sumus.

9. Tertius modus eaplicandi difficultatem. hujus capitis. — Tertia ergo sententia, et valde communis, est, Angelos per species innatas rerum singularium non cognoscere illas esse futuras, quia tunc non repraesentant illas actu, sed potentia; postquam vero existunt, cognoscere illas praesentes quia jam repraesentant illas in actu, quod facere possunt sine mutatione. Ratio est, quia repraesentatio per assimilationem fit, una autem res existens non est actu similis alteri, donec altera existat, sed prius existens dici potest similis in potentia, et postea per alterius productionem incipit esse illi actu similis sine sui mutatione. Sic ergo de specie Angeli pnilosophantur hujus sententiae auctores: nam priusquam objectum ejus existat, non repraesentant illud in actu, sed in potentia, et ideo non potest esse principium cognoscendi illud ut futurum, postquam autem incipit esse, eo ipso species sine sui mutatione actu repraesentat illud, quia est illi actu similis, et ita potest esse ratio cognoscendi rem illam, ut praesentem, et existentem, sine sui muratione, per objecti utique mutationem. Ita sentit Cajetanus, 2 part., quaest. 51, art. 2,8 Quoad secundum, sequitur Ferrariensis 2, contr. Gent., cap. 95, in 2, ejus partis, S Ad evidentiam eorum. Et videtur fuisse sententia Capreoli, in 2, d. 3, quaest. 2, a. 3, ad 3 et 6, Scoti, et ad 1, Gregorii, contr. 2, concl. et attribuunt D. Thomse, qui illam indicat, dicta quaest. 57, art. 3, ad 3 et 4, et quaest. S, de Veritate, art. 9, ad 3, et art. 12, ad 1. Insinuat etiam ZEgidius, in 2, d. 71, q. 2, art. 1, ad 2. Idque declarant Cajetanus et Ferrariensis exemplo specierum visibilium: nam existente objecto, illud actu repraesentant, et ideo per illas videtur praesens: si tamen destructo objecto per divinam potentiam conservarentur in oculo, non potest oculus per illas species videre rem nec praesentem nec futuram, quia non haberent actualem similitudinem cum illa.

10. Praedictus tertius evplicandi modus reiicitur per dilenma.— Prima pars dilemmatis. — Addit extrinsecam denominationem. — Haec vero sententia, si utatur verbis proprie, et ut sonant, rem falsam supponit, si vero per translationem verba usurpet, ambigua est, et in nullo vero sensu diflicultatem solvit. Declaro singula: nam imprimis nomen assimilationis sumi potest proprie, prout significat relationem praedicamentalem similitudinis. Et hoc sensu vere dicitur, existente fundamento sine termino, rem esse similem in potentia, et non in actu: producto autem termino, aliud extre- mum sine mutatione sui, et per mutationem termini fieri actu simile illi. Haec autem doctrina male applicatur speciei intellhigibih, et ad solvendam difficultatem non defertur. Primo quia species intelligibilis non dicitur repraesentare objectum per formalem convenientiam in natura, vel in figura, vel aliqua qualitate, et ideo licet objectum existat, non consurgit relatio praedicamentalis similitudinis inter speciem, et objectum: ac proinde neque antea erat species similis objecto in potentia secundum talem similitudinem, quia nunquam fuit talis relationis capax. Solum enim dicitur species repraesentare objectum intentionahter, quia vim habet efficiendi actum, qui est aliquo modo imago rei cognitae, et illam prout in se est, refert menti. Secundo, quia licet talis relatio posset intervenire inter speciem, et objectum, species non est principium cognoscendi rem ratione relationis resultantis expositione fundamenti, et termini, sed ratione illius perfectionis absolutae, quam in se habet, per quam constituit potentiam in actu primo, sive objectum sit, sive non sit. Nam relatio, ut sic, nec est principium agendi, nec activitatem addit formae, quia nec realitatem addit, nec fortasse intrinsecum modum realem, sed denominationem ex tali coexistentia extremorum insurgentem. Quod inductione etiam in omnibus talibus relationibus confirmari facile posset. Et praeterea non potest relatio esse principium cognoscendi terminum, cum per terminum ipsa cognoscatur.

11. Secunda pars dilemmatis.—Duplex vepraesentatio speciei intelli gabilis.—CQuod si forte altera pars eligatur, et dicatur, non esse doctrinam illam cum ea proprietate intelligendam, et applicandam, sed per quamdam proportionem, ut repraesentatio speciei intelligibilis ad instar assimilationis respectivae declaretur. Sic magna est aequivocatio in verbis, quia duplex repraesentatio potest speciei intelligibili attribui. Una est, cum per seipsam exhibet, quamque in se habet ex vi suae entitatis, altera est, quam facit per actum cognoscendi. Prior dici potest formalis in sensu, ut distinguatur ab effectiva, quia per suam entitatem speciei convenit, altera vero proprie est effectiva respectu speciei, solum enim potest illi attribui, ut principio efficienti: nam formalter fit per actum secundum, neque addit aliquid speciei in seipsa, sed in actu secundo ponit actionem, seu efficientiam ejus. Unde prior repraesentatio non potentia, sed actu convenit speciel, sive objectum ejus existat, sive non existat, quia est quasi formalis natura ejus, et essentialis illi, et ideo constituit potentiam in actu primo in esse intellectivi. Sicut habitus scientiae, etiamsi non operetur, actu habet quidquid pertinet ad rationem habitus, et ideo actuat potentiam, et suo modo illam inclinat. Unde quoad hanc partem per solam existentiam objecti non insurgit in specie aliqua repraesentatio magis actualis,quia non resultat in illa nova relatio, nec si resultaret ad repraesentationem intellectivam aliquid conferret, ut dixi. Nec etiam resultat repraesentatio per actum secundum, quia haec non resultat necessario ex objecti existentia, sed necessaria et efficientia intellectus per talem speciem, quae in Angelis ex explicatione libera voluntatis ordinarie pendet: ergo antequam potentia per illam speciem efficiat, non est illa repraesentatio magis actualis propter existentiam objecti, quam antea esset, ergo in hoc sensu non recte applicatur distinctio ad speciem secundum se spectatam, et ut priorem actuali repraesentauone effectiva, hoc est, ut est prior saltem natura, quam efficiat actum. Solum ergo dici potest species repraesentare in potentia respectu repraesentationis effectivae, quamdiu actum non effticit, et sic potest repraesentare in potentia tam rem existentem, quam non existentem: et ideo in hoc sensu inutilis est illa distinctio, quia vel falsum in ea dicitur, vel petitur principium, quia sub diversis terminis idem per idem dicitur. Quia si sint sensus, illam speciem, quamdiu res repraesentata non existit, tantum esse in potentia agendi, et nullo modo in actu, falsum est: pam per illam potest tunc Angelus cognoscere rem repraesentatam ut possibilem abstractive, et quidditative. Si vero sensus sit, esse in potentia quoad cognitionem intuitivam rei existentis, per hoc non expeditur difficultas, sed solum asseritur id, in quo difficultas, versatur: nam hoc est, quod quaeritur, cum illa species de se indifferenter repraesentet in actu primo rem existentem, et non existentem, ac futuram, cur sicut per illam actu repraesentatur effective res praesens, quando existit, non ita res futura repraesentetur quando est tantum futura, si Angelus illa uti velit, quantum illa efficere potest. Aut e converso, si ad rem futuram illo modo repraesentandam est impotens illa species ex defectu propriae entitatis, et quasi formalis repraesentationis, seu actualitatis, quomodo illa species in se immutata, et non aucta in repraesentando, esse potest principium repraesentandi actualiter, seu videndi eamdem rem jam existentem.

12. Amplius impugnatur.—Conservata specie in oculo videbitur objectum, wt praesens licet jam non existat. — Denique in illo sensu distinctio illa de repraesentatione in actu, et in potentia, non recte applicatur ad speciem, ut repraesentantem rem existentem, et non existentem, quia ut existentem repraesentare potest in potentia, et in actu, et similiter rem nondum existentem eo modo, quo per illam cognosci potest, scilicet ut possibilem in actu, et in potentia repraesentare potest: si autem per illam speciem non potest cognosci res ut futura, neque actu, neque potentia per illam repraesentatur, et ratio discriminis in hoc inter rem praesentem, et futuram inquirimus, quae per illam distinctionem non explicatur; unde non est ad rem exemplum de specie visus, quia illa de se, et naturalh modo repraesentat tantum rem existentem, imo et propinquam visui, et ideo non est indifferens, et quasi universalis ad rem existentem, et non existentem, sicut species Angeli. Unde parum referet, etiamsi concedamus, quod re destructa, et conservata specie non videbitur per illam, quia ex natura sua non est principium cognoscendi illam nisi ut existentem. Neque id est propter defectum actualis similitudinis relative: nam si objectum existeret alibi, species haberet eamdem relationem, et tamen ibi videri non posset: non est ergo propter defectum relationis similitudinis, sed ex defectu virtutis activae. Probabile nihilominus est, conservata specie in oculo per divinam potentiam, sine existentia objecti, posse oculum eamdem rem videre non abstractive, sed per modum intuitionis, ac si in tali loco existeret, in quo sensus falli potest, ut in tractatu tertio dicetur. Non est autem idem in intellectu, qui per speciem videt rem, prout in se est, et quidditative, ut est intellectus angelicus.

13. Vera sententia. — Dico ergo, inter rem praesentem et futuram rationem differentiae esse reddendam non ex parte speciei intelligibilis, sed ex parte rei cognoscibilis et diversorum statuum ejus. Quia species de se indifferenter se habet ad rem praesentem et futuram, res autem longe aliter se habent in illis statibus in ordine ad terminandam cognitionem: nam actu existens potest terminare cognitionem intuitivam intellectus angelici, nondum autem existens minime, etiamsi futura sit, quia esse futuram nihil intrinsecum addit ipsi rei, quamdiu non existit. Quod ita declaro, quia species intelligibilis non repraesentat quasi complexe, rem esse vel futuram esse, sed sim- pliciter repraesentat illam, et ita ex vi speciei solum cognoscitur res repraesentata simplici cognitione. Undce si res non existit, per speciem incomplexe cognoscitur re: essentia, et existentia ut possibilis in hoc vel illo tempore, an vero in aliquo tempore futura st, ex vi speciei non repraesentatur. nec in ipso objecto apparet, quamdiu actu non est, sed pendet ex causis extrinsecis rei et ex habitudine ad illas, quae habitudo per talem speciem non repraesentatur determinate, sed generaliter sub ratione possibilis, atque etiam indifferenter ad futurum esse vel non esse, quando res a causa indeterminata nata est fieri. At vero postquam res jam existit, habet in se intrinsece actualem existentiam, quae videri possit, et ideo eadem species, quae de se repraesentat rem indifferenter, est sufficiens principium illius actus, quo videtur existens, quia actus ipse cognoscendi cum terminatur ad rem, invenit illam (ut sic dicam) actu existentem, et ad illam, ut sic terminatur, et in ea videt determinationem causae ad illam producendam.

14. Objicitur primo — Solutio. — Objiciunt vero aliqui quaerendo, cur per speciem illam videatur res existens cum omnibus circumstantiis, scilicet, esse in hoc tempore et loco, et ab hac causa, et per eamdem speciem non repraesentetur cum eisdem circumstantiis temporis, loci, etc., antequam sit. Nam si antea cum eisdem circumstantiis repraesentaretur , jam cognosceretur tali tempore et loco futura. Respondetur tamen falsum esse.quod supponitur; non enim dicimus, antequam res sit, cognoscitantum abstracte, et seeundum essentiam per talem speciem, sed cognosci cum omnibus circumstantiis loci, temporis, etc., tamen possibiliter tantum, et abstrahendo ab actuali existentia exercita (ut sic dicam) quia non est in re cognita, postquam autem res existit, totum illud videtur per speciem, ut actu existens, quia ita in re invenitur. Quamvis autem res priusquam fiat, cognoscatur, ut possibilis tali tempore, loco, etc., non cognoscitur, ut futura in illis, quia etiam cognoscitur, ut possibilis in aliis locis et temporibus, et per species non magis repraesentatur futura in aliquo tempore etiam confuse sumpto, quia hoc etiam est ex vi causae indeterminatum, et ordo ad causam non aliter ex vi speciei repraesentatur. At vero quando jam res existit, ipsa existentia rei actualis objective determinat repraesentationem speciei, non aliquam niutationem in illa faciendo, sed aliter actum ejus terminando, per quem actum quasi formalis et expressa reprae- sentatio rei, ut praesentis completur. Et ita objectum actu existens, licet non immutet speciem, neque effective concurrat ad actum, nihilominus est veluti conditio necessaria per modum objecti proportionati, seu materiae, circa quam propria et determinata intuitio actualis existentiae rei versari possit.

15. D. Thome dictum eaplanatur.—Et hanc puto fuisse mentem D. Thomae, cum dixit, speciem Angeli de se esse indifferentem ad rem praesentem vel futuram, rem autem ipsam non comparari eodem modo ad speciem Angeli, quando est praesens vel futura: Quia quando est praeesens, habet naturam, per quam assimiletur speciei, quae est in mente Angeli, hanc enim assimilationem intelligo compleri mediante actu videndi Angeli: dicitur autem res existens habere naturam, per quam actu assimiletur, quia jam est materia apta, ut in ea determinate videatur existens, quod in specie repraesentabatur indifferenter. Et ideo subjungit divus Thomas, quamdiu res est futura, nondum habere naturam, per quam illi assimilari possit Angelus, utique intentionaliter, per intuitivam visionem et repraesentationem. Atque ita intellexisse videtur D. Thomam Capreolus supra respondens Gregorio: nam in fine solutionis ad 1, postquam verba D. Thomae retulerat, subjungit: Tuncad argumentum dicitur, quod licet futura (utique quoad esse futura) non possint distincte cognosci ab Angelo, hoc non est ideo quia cognilio Angeli dependat a futuris, sed quia non sunt capacia cognitionis propriae et distincte, nec subjicibilia eidem, numrum quoad intuitiyam cognitionem. Et hoc idem videtur mihi insinuasse Theodoretum in verbis, quae supra retuli, dum ait futura, quae nondum sunt, velut quodam profundo occultari, ut apparere non valeant, utique ut futura sunt.

16. Instantia contra superiorem eaplicationem.— Responsio. —Sed contra hane explicationem et responsionem instari potest, quia sequitur, nec DEUM ipsum posse videre futura in seipsis, ita ut ex vi intuitionis illorum evidenter cognoscat, illa esse futura. Consequens est falsam et contra D. Thomam, et meliores theologos, imo mediate potest iuferri, esse contra fidem, quia Deus non potest cognoscere haec futura in aliqua causa, alioqui vel illa ex necessitate evenirent a tali causa, vel cognitio esset incerta et fallibilis, ergo si per intuitionem non posset illa certo cognoscere, nullo modo posset habere certam illorum scientiam, quod est contra fidem. Sequela igitur probatur, quia si futurum antequam existat est incapax intuitionis propriae existentiae, ut futurae tali tempore, sicut diximus, etiam respectu cognitionis divinae illam incapacitatem habebit, ergo nec Deus ipse poterit hoc modo illorum futuritionem intueri. Respondeo, negando sequelam, quia proprium et singulare Dei est, ut propter infinitatem et aeternitatem suam aeque intueri possit existentiam earum rerum, quae in seipsis nondum sunt, aliquando tamen erunt, non minus, quam si jam existerent. Et hoc confirmat vim rationis, qua supra probavimus, Angelum non posse evidenter cognoscere haec futura, quia non possunt evidenter cognosci, nisi in seipsis, creatura autem non potest extendere intuitum proprium ad existentiam rei, ut actualem pro tempore, in quo nondum illam habet, quia hoc escedit virtutem finitam creaturae, et soli Deo conceditur propter suam infinitatem, licet a nobis modus non intelligatur. Quia cognitio rei futurae, ut futurae et nondum existentis, ultra simplicem repraesentationem et cognitionem rei, et existentiae ejus ut possibilis in tali tempore loco, etc., addit judicium evidens, ac certum, quod illa res tunc et tali modo sit futura: hoc autem judicium non est ex vi speciei, sed ex vi Iuminis intellectualis. Quod in Deo etiam suo modo verum esse, si haec duo ratione distinguantur, ex his, quae dixi superiori tomo, 1. 2, de Attribut., cap. 3, intelligi potest. Ad ferendum autem illud judicium evidens de tali futuro, quod nec ex se, nec in se habet esse, nec in causa necessaria, ac determinata, infinita efficacia luminis intellectualis necessaria est, et ideo solus Deus potest apprehendere tale futurum, simul certo judicando esse futurum et pro suo tempore sibi praesens, quod est illud intueri. Ac proinde intuitio intellectualis rei futurae, Deo possibilis est, quia non fundatur in propria objecti capacitate, sed in sola non repugnantia cum infinitate luminis, respectu vero Angeli cessat haec ratio, ut declaratum est.

17. Objicitur ultimo. — Prima solutio. — Secunda solutio. — Ultimo instari potest argumento secundo posito in cap. 6, n. 5, et non soluto, quia esto non cognoscat Angelus haec futura illo modo in seipsis, cognoscenda saltem illa, quae sunt futura, quoad essentiam individuam et existentiam possibilem, colligit esse futura ex eo, quod scit, se non habere species omnium singularium possibilium, sed tantum eorum, quae aliquando futura sunt. Respondetur imprimis, licet hoc concedatur, non inferri aliquid contra dicta, tum quia illa cognitio rei futurae non est vi specierum, nec per medium solum incognitum, sed per medium cognitum et valde extrinsecum, quale est illud principium, quod Angelus non habet species rerum possibilium, sed tantum futurarum. Unde ex vi talis medii non cognoscitur clare et distincte, quando et quomodo res futura sit, sed absolute et confuse, quod sit aliquando futura. Deinde dico, illam cognitionem non esse certam, sed conjecturalem, quia illud principium: Ego non habeo species, nisi rerum aliquando futurarum, ex natura rei non est evidens, aut certum ipsi Angelo, quia non est principrum naturale, unde evidenter colligatur et pendet ex voluntate Dei, quae non necessario illi revelatur. Imo et in reipsa est satis incertum: nam esto sit certum, Angelum non habere species omnium rerum possibilium, quod tamen nullarum habeat, non est certum et hoc satis est, ut licet cognoscat aliquod individuum esse possibile, non statim certo inferat esse futurum. Et declaratur, nam vel haec individua sunt accidentium, vel substantiarum. De accidentibus multa possunt cognosci ab Angelo possibilia, quae non erunt, maxime in accidentibus, quae contingenter, ac libere fieri possunt, ut Angelus scit potuisse Luciferum habere talem actum bonum in instanti, in quo peccavit, quem non habuit: et ita scit multos actus liberos possibiles hominibus, qui ab eis non fient. Inter substantias vero quaedam sunt ipsimet Angeli et de his concedimus tantum habere Angelos species Angelorum existentium, post quos nullus est futurus, quia omnes simul creati sunt, et ita in eis non habet locum cognitio rei possibilis, ac futurae et nondum existentis. Quod si fingatur casus, in quo Deus decrevisset alios Angelos creare, quorum species a principio infunderet Angelis creatis, et supponatur illos certo scire se tantum habere species Angelorum aliquando creandorum, concedo, per illas species cognoscere, Angelos nondum existentes esse futuros, dico tamen, id cognoscere per virtualem revelationem divinam, quae completur partim per infusionem specierum futurorum Angelorum, partim per manifestationem illius principii, quod non infunduntur species Angelorum, nisi aliquando futurorum, de quo jam dixi, non posse certo cognosci nisi revelatione divina, alias solum per conjecturam cognoscitur, et sic cognitio futuri Angeli non erit certa, sed conJecturalis. Aliae sunt substantiae materiales non perpetuae et pure materiales, ut sunt omnia generabilia infra hominem, et ex his multa cognoscit Angelus futura possibilia, quae non erunt, hujusmodi enim sunt multa individua diversarum specierum, quae possunt per causas naturales fieri et non erunt, quae ex vi comprehensionis causarum ab Angelis cognoscuntur, modo infra dicendo et eorum etiam proprias species habere possunt: nam quid impedit ?

18. Angelus non cognoscit singula individua per singulas species. — Denique ix hoc ordine substantiarum materialium sunt homines, de quibus ex parte corporum videtur esse eadem ratio, quae de caeteris rebus generabilibus; ex parte vero animarum videtur esse eadem ratio, quae de Angelis, quia a solo Deo fieri possunt, sicut Angeli, et ideo non videtur Deus infundere Angelis species animarum, nisi aliquando futurarum, sicut neque Angelorum. Sed licet verum sit, non infundi Angelis species omnium animarum possibilium simpliciter, non video inconveniens, si concedatur infundi illis species plurium animarum, quae infallibiliter creandae essent, si tales homines tales uxores ducerent et varios foetus tali, vel tali modo organisarent. Nam Angeli cognoscunt, tales conjunctiones et organisationes esse possibiles, cur ergo non poterunt habere species illarum animarum, quae illis corporibus naturaliter deberentur, et per illas cognoscunt esse possibiles, licet non cognoscant esse fpturas, nec futurae unquam sint. Addi etiam potest ratio generalis, quia Angelus non cognoscit singula individua per singulas et particulares species, sed per unam universalem speciem modo supra declarato et infra iterum tractando. Cur ergo fieri non potest, ut una species repraesentans multa individua futura, consequenter repraesentet alia, quae nunquam erunt, non quasi per se ex primaria intentione dantis speciem, sed quasi concomitanter, quia species est tam perfecta, ut non possit illa sine his repraesentare habitualiter et in actu primo. Sic ergo nullum est inconveniens, quod Angelus habeat species plurium hominum et animarum possibilium, quae nunquam erunt. Si autem contrarium supponatur, quia est probabile, recurrendum erit ad id, quod de Angelis dicebamus, tunc Angelum per species hominum possibilium cognoscere homines illos esse futuros, sed tamen vel conjecturali tantum coenitione, vel perrevelationem, vel per aliquid equivalens, ut explicavi.

19. Ad duas rationes dubitandi in capite n, numero primo, in fine. — Ex quibus om- nibus satis etiam responsum est, ad duas ex rationibus dubitandi positas in principio capitis praecedentis, quarum prior erat, quod Angelus non indiget existentia objecti ad cognoscendum. Ad quam dicimus, non indigere illa, ut ab objecto moveatur, vel accipiat species, sicut indiget sensus, nec etiam indigere illa per modum termini necessarii ad omnem cognitionem, nam abstractive potest cognoscere rem non existentem, nihilominus tamen indigere illa per modum termini et materiae, circa quam proportionatae et necessariae ad cognitionem intuitivam, limitatam et creatam, per quam solam potest Angelus cognoscere existentiam actualem rei cognitae, ut declaratum est. Et ita etiam cessat secunda ratio de cogniUone essentiae rei: nam illa praecise spectata est cognitio abstractiva et non intuitiva, et ideo non est similis ratio. Tertia vero ratio petit difficultatem in capite sequenti tractandam.

PrevBack to TopNext