Text List

On this page

Caput 12

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

Caput 12

Quomodo angeli res praeteritas per species inditas certo cognoscant

CAPUT XII. QUOMODO ANGELI RES PRAETERITAS PER SPECIES INDITAS CERTO COGNOSCANT.

1. Ratio dubitandi. — Prima conclusio praemattitur. — Hanc quaestionem attigit D. Thomas, dicta quaest. 57, art. 3, ad 3, et videtur praeterita futuris aequiparare: nam in argumento de illis et de futuris difficultatem proposuerat, et postea nihil de praeteritis in speciali dicit, sed tantum de futuris, unde videtur tacite innuere, idem esse de praeteritis sentiendum. In contrarium vero est, quia multo facilior est cognitio praeteritorum, quam futurorum, quia praeterita etiamsi libere sint facta, jam non sunt contincentia, sed necessaria, unde fit, ut homines etiam illa certo cognoscere possint. Hoc ergo imprimis de Angelis supponendum est, habere nimirum posse certam cognitionem naturalium effectuum praeteritorum, etiamsi libere et contingenter facti fuerint, dummodo non fuerint cogitationes cordium: nam de his nunc non agimus, et ideo de naturalibus effectibus locutus sum, ut ab actibus internis voluntatis et rationis illos distinguerem. Sic ergo assertio est certa et communis theologorum, primo ex ratione facta, quod praeterita sunt naturaliter cognoscibilia, ergo non potest deesse Angelo modus naturalis, quo illa cognoscat. Secundo, quia scientia praeteritorum necessaria est ad experientiam vel sagacitatem in rebus agendis, et ideo Patres frequenter tribuunt daemonibus experientiam, per quam sunt ad tentandum sagacissimi et astutissimi. Tertio, quia memoria est de praeteritis, ut praeterita sunt. At vero Angeli memoriam rerum habent, nam haec ad perfectionem pertinet, et non est, cur Angelis negetur: nam licet propria memoria in actu primo supponat aliam imperfectionem, scilicet, non semper perseverare in actu secundo cognitionis semel factae, nihilominus, quia haec imperfectio in Angelis invenitur, necesse est, ut per thesaurum memoriae aliquo modo suppleatur, ac subinde ratione memoriae poterit Angelus praeterita cognoscere.

2. Difficultas cognoscendi res preeteritas.— Ut autem haec veritas intelligatur, principium et modum hujus cognitionis explicare necesse est, non enim res caret difficultate: nam vel Angelus cognoscit, res praeteritas fuisse, per species innatas immutatas in se permanentes, vel per aliquam mutationem in eis factam, vel per antiquarum specierum modificationem , vel per novae speciei productionem: nihil horum videtur dici posse, ergo non potest talis modus cognitionis esse in Angelo. Consequentia inde probatur, quod alius modus cogitari non potest, supposita necessitate specierum, vel si fingatur Angelus sine speciebus intelligere, eadem diflficultas in illa sententia invenietur, ut videbimus. Minor ergo quoad primam partem probatur, quia per speciem innatam alicujus rei, non potest Angelus cognoscere illam esse futuram, antequam sit, ergo per eamdem immutatam non potest cognoscere esse praeteritam, quoniam jam non est. Probatur consequentia, quia sicut in re futura, futuritio non est aliquid reale actu existens in ipsa re, ut ad id possit terminari cognitio evidens rei futurae, ut sic, ita in re praeterita praeteritio, seu fuisse nihil reale est actu, nunc existens in re, quae fuit et jam non est, ergo non potest ex vi solius speciei evidenter cognosci in se et per modum intuitivae cognitionis. Altera item pars minoris probatur, quia si ex actuali existentia objecti non fit mutatio in speciebus concreatis Angelo, multo minus fieri poterit ex praeteriüone rei. Probatur consequentia, tum quia minus existit res praeterita quam praesens, imo praeterito non addit aliquid, sed potius tollit actualem existentiam ejus, dicitur enim res praeteriisse, quae fuit et jam non est, vel quae praeterito tempori coexistit, non praesenti, quae negatio nihil ad immutandas species angelicas conferre potest: tum etiam quia omnes rationes supra factae contra mutationem illarum specierum in praesentia obiecti, probant de re praeterita, quia intelligi non potest, quaenam illa mutatio sit, nec a quo vel quo modo fiat. Et haec ratio probat, non posse talem mutationem esse antiquae speciei modificationem. Quod autem non sit novae speciei productio, ex supra dictis de infusis speciebus Angelorum potest supponi.

3. Notatio pro resolutione.— Notatio altera. — Ad hoc explicandum suppono, duphciter posse Angelum cognoscere rem praeteritam, scilicet, quasi mediate, et per aliud, scilicet per medium cognitum, vel directe immediate, et in se per speciem ejus, seu per solum medium incognitum, sicut de futuris diximus. De priori ergo modo cognoscendi per medium cognitum non est dubium, quin possit aliquando conjectare Angelus, rem aliquam, quae nunc non est, fuisse, si aliqua signa, vel vestigia suae praesentiae reliquit. Sicut nos etiam cognoscemus hic fuisse ignem, si fumus adhuc permanet, et ex praesenti effectu praeteritatem cognoscimus, aut conjectamus, inde enim perturbatum legimus Josephum, Matth. 1, et de hoc genere cognitionis non est difficultas, quia non fit per propriam speciem rei praeteritae, sed per speciem effectus, vel vestigii relicti, et adhuc praesentis. Item est alius modus cognoscendi praeterita per aliorum relationem, et testimonium. Et hoc modo etiam est clarum, posse Angelos cognoscere praeterita, per relationem aliorum Angelorum, qui illa viderunt: tamen hic modus imperfectus est, ut constat, et prior etiam non sufficit, tum quia vel non praebet cognitionem certam, quando scilicet effectus, ac signa non sunt evidentia, vel saltem est imperfectus, quia est per effectum aliquem, non per propriamrel cognitionem. Et praeterea non omnes res praeteritae possunt hoc modo cognosci: multae enim ita transeunt, ut nullum sui vestigium relinquant, ut est transitus per mare, et similia, quae Sapiens Proverb. 30, enumerat. Itaque de cognitione praeteriti per speciem alienam effectus, aut vestigit a re praeterita relicti ita sentiendum est, cicut de cognitione cujuscumque causse per signa, vel effectus, vel sicut de cognitione futurorum per conjecturas, vel signa certa, et ideo de illa non loquimur, sed cum proportione applicari possunt, quae de simili cognitione futurorum diximus. Agimus ergo de cognitione per propriam speciem inditam rei praeteritae. Circa hujusmodi autem rem praeteritam dupliciter potest Angelus esse affectus: primo ut licet habeat speciem in ditam talis rei, nihilominus illam non viderit, neque ad illam attenderit, quando extitit: nam cum Angelus non semper sit in actu secundo suarum specierum, neque ad omnia, quae in mundo fiunt, semper attendat, facile contingere potest, ut licet res antea fuerit, illam praesentem, et existentem non viderit: secundo fieri potest, ut illam viderit, jam vero non videat praesentem, quia esse desiit: et utrumque modum explicare necesse est.

4. Prima opinio circà proprium hujus capitis dubium.—Est cnim, ut reperio, quorumdam opinio mihi satis nova, dicentium, posse Angelum per species innatas videre praeterita saepissime, et per solum intuitum, etiamsi nec viderit illa praesentia, nec de illis cogitaverit. Ut explicatur optime, si ponamus, nunc creari a Deo novum Angelum eisdem instructum speciebus, quibus alii Angeli in principio fuerunt, et non aliis: aiunt ergo, illum Angelum posse per illas species naturales virtute sui ingenii, seu luminis naturalis evidenter scire omnes effectus naturales, eorumque productiones, ut a principio temporis usque nunc facti sunt, etiamsi contingenter facti fuerint, et omnino praeterierint, nullumque sui vestigium in mundo reliquerint. Ita tenet Vasquez, dicta disp. 208. cap. ult., circa finem: nam hlvcet ille credat Angelum cognoscere sine speciebus, tamen de illo docet, per solum lumen naturale suum posse dicto modo cognoscere omnia praeterita, quae nunquam vidit praesentia: et consequenter dicit, idem esse opinandum in sententia ponente species: quia licet inter illas sententias sit diversitas in modo constituendi angelicum intellectum in actu primo ad intelligendum, vel per solam simplicem entitatem intellectus angelici, vel per compositionem cum specie, nihilominus utroque modo aequalis virtutis ad intelligendum cogitatur, ideoque si constitutus in actu primo per seipsum potest naturaliter praeterita cognoscere, idem poterit, licet per species in eodem actu primo constituatur. Pro hac sententia nullum auctorem allegat, nec positivam rationem adducit, sed negativam, quia nullam (inquit) rationem invenio, ob quam non possit Angelus preeterita sic cognoscere. Unde etiam ab speciali argumentatur, quia Patres, et theologi solam scientiam futurorum contingentium Angelis denegant, ergo reliquorum omnium, etiam praeteritorum cognitionem illis concedunt. Denique Angelus habet species praeteritorum, cur ergo illa non cognoscet ?

5. Contraria opinio seu secunda conclusio propria huius capitis. — Ego vero censeo, non posse Angelum naturaliter cognoscere praete- rita modo explicato. Hanc sententiam semper docui, et eam secuti sunt Cumelius, et Pesantius, in dicto art. 3, et expresse docet Gregorjus, in 9, d. 3, q. 2, art. 3, concl. 1. D. Thomas, in dicto art. 3, inducendo litteram ejus modo in principio capitis proposito. Existimoque eodem modo posse caeteris theologis tribui propter identitatem rationis inter praeterita, et futura, quoad hanc partem, ut statim declarabo. Imo idem Vasquez, dist. 211, c. 12, num. 68, dicit, non posse Angelum cognoscere praeteritam cognitionem alterius per memoriam, nisi prius illam praesentem agnoverit. Et probatur ex eo, quod Isa. 41, tam praeteritorum, quam futurorum cognitio aliquo modo signum divinitatis ponitur, et propria Dei censetur, cum dicitur: Appropinquent, et annuntient nobis, que ventura sunt, aut priora, quee erant dicite, etc., ubi Hieronymus. Dicite nobDis vel preeterita, vel futura, etc. Et idem colligit Adamus, Isa. 46, circa illa verba: Non est similis mei, annuntians ab exordio novissima, etc. Unde dixit Gregorius, homil. 1, in Ezech, prophetiam non esse tantum de futuris, sed etiam de praeteritis. Est ergo aliquis modus cognoscendi praeterita proprius Dei, sicut etiam est illi proprium cognoscere futura, nimirum intuendo illa in seipsis, priusquam sint. Nam sicut hoc est proprium divinitatis, quia intuitus ejus aeternus extenditur ad totum tempus futurum, ac si esset praesens, ita cognoscere praeterita immediate, et in seipsis, est proprium divinitatis, quia intuitus ejus aeternus extenditur ad totum tempus praeteritum, ac si esset praesens, ergo tam impossibile est Angelo intueri illo modo praeterita, quam futura.

6. Adversariorum responsio proffigitur. — hespondet negando paritatem, et rationem reddunt, quia futurum, ut futurum, est objectum improportionatum naturali lumini, vel speciei intelligibili intellectus angelici: objectum autem praeteritum non est ita improporUüonatum. Sed haec ratio in simili impugnata est, quia petit principium, et non reddit rationem illius diversitatis. Et urgetur amplius, quia sicut veritas futuri contingentis, licet non habeat determinationem in causa, nihilominus in se determinata est, et scibilis, absolute loquendo, ut supra declaravimus, ita veritas praeteriti de se contingentis determinata est, et tam necessarium est, futurum fore, sicut praeteritum fuisse, facta suppositione veritatis, ut supra ex Petro Damiano diximus. Rursus sicut res futura, quamdiu in statu futurae permanet, in se non habet existentiam actualem, ita et res praeterita, quae desiit esse, jam in se non habet existentiam, sed tam est nihil, sicut quae nondum fuit, ergo sicut circa rem futuram non potest dari cognitio creata per modum intuitionis, quae ad ipsam rem terminetur, ita nec circa praeteritam. Probatur consequentia ex differentia posita inter rem futuram et praesentem, nam eadem versatur inter rem praeteritam et praesentem, quia in utraque est diversitas entis actualis a non ente in se. Nec video rationem probabilem differentiae, quae assignari possit. Nam quod res praeterita aliquando fuerit, non autem futura, nihil refert. Quoniam ex eo, quod res fuerit, solum relinquitur relatio rationis ex parte objecti, quae relatio non solum non potest esse ratio cognoscendi praeteritionem rei, verum etiam nec cognosci, aut fingi potest, nisi cognoscendo prius aliquo modo rei existentiam in aliquo praeterito tempore. Unde confirmatur; quia si Angelus nunquam scivit, nec novit rem eesse, perinde se habet ad illam, ac si nunquam fuisset, ergo ex se non magis potest cognoscere talem rem fuisse, etiamsi in re fuerit, quam si non fuisset. Probatur consequentia, quia ex eo, quod illa res fuerit, nulla mutatio in Angelo facta est, et ex parte objecti perinde se habet res, postquam desiit esse, ac si nunquam fuisset, ergo nec ex parte speciei, nec ex parte objecti est aliquod principium, vel aliqua conditio, ob quam nunc possit Angelus magis cognoscere rem fuisse, postquam habuit esse, quam antequam illud haberet.

7. Ad rationem negativam in mumero quarto. — Ad rationem ab speciali in eodem numero.— Et ita patet responsio ad fundamentum negativum contrariae sententiae, putamus enim rationem factam non tantum sufficientem, sed etiam convincentem esse. Neque verisimile credimus, dictum auctorem, ut erat acuti ingenii, non vidisse illam, sed arbitramur apud illum non valuisse, quia etiam de futuris contingentibus dixerat, nullam sufficientem rationem dari posse, ob quam non possint ab Angelis evidenter, et in se videri. Unde rationem spectando, idem diceret de futuris, sed propter auctoritatem se continuit. Nos autem credimus, illud, quod in futuris est de fide certum, etiam ratione sufficiente fundari, et quia eamdem in praeteritis invenimus, idem de illis dicendum Jjudicamus. Et consequenter ad argumentum ab speciali respondemus, et Thomam, et alios theologos, vel etiam Patres in hoc genere cognitionis, de quo loquimur, non distinguere futura a praeteritis, sed a praesentibus tantum, et in differentia, quam inter haec ponunt, satis indicare, idem dicendum esse de praeteritis, quod de futuris, proportione servata. Communi autem loquendi modo de futuris potius, quam de praeteritis loquuntur, quia supponunt, Angelos cognoscere posse res praesentes, et per illas cognoscere praeterita per experientiam, et memoriam, et ideo simpliciter non ita negant, posse Angelos cognoscere praeterita, sicut futura. Ubicumque autem declarant , quomodo Angeh praeterita cognoscant, per recordationem, et experimentum id facere dicunt, ergo sentiunt, de re nunquam a se vias non posse Angelum cognoscere, fuisse, nisi ei reveletur, aut narretur, vel per alias conjecturas ostendatur, ac proinde quoad intuitivam cognitionem eodem modo de praeteritis, ac de futuris sentiunt. Tandem ultima ratio ex eo sumpta, quod Angeli habent species praeteritarum, eadem est cum simili supra facta de rebus futuris, et eodem modo est cum proportione solvenda, ut ex proxime dictis constat. Nam per illam speciem cognoscit Angelus rem praeteritam abstracte, et quoad essentiam, et existentiam possibilem, et quoad accidentia etiam possibilia, nescit tamen discernere ex vi illius speciei, an fuerit, necne, nec an futura sit, sed eodem modo se habet, ac si res illa nunquam fuisset.

8. Quo pacto memoria in Angelo.— Sententia Vasquesis ejusque fundamentum. — Relinquitur ergo, quoties Angelus per indicia, vel testimonium alterius non cognoscit rem praeteritam extitisse, non posse per suas species cognoscere praecedentem existentiam ejus, secus vero esse, si illam praeexistentem viderit, tunc enim ex praeterita visione optime cognoscere potest, rem fuisse. Sed explicandum superest, quid illa praesentis rei visio, ad cognitionem ejusdem, ut jam praeteritae, conferat. Et ratio dubitandi est, quia postquam res praeternt, etiam visio illius cessavit, ergo jam non potest per seipsam conferre ad cognoscendum, rem fuisse, sed nec species innata potest magis descrvire post illam cognitionem, quam antea, quia mutata non est, nec illa intuitio rei praesentis aliquid in Angelo reliquit, a quo talis cognitio praeteriti fiat. Quid enim illud est? Aut a quo factum est? Quae difficultas petit allam, nimirum, per quid fiat in Angelo actualis memoria praeteriti. Vasquez supra negat memoriam hanc fieri in Angelo per speciem relictam ex cognitione rei praesentis. Probat, quia memoria sensitiva fit sine tali specie praeteriti actus sui, ergo etiam fieri poterit in Angelo. Antecedens patet, quia nullus sensus suam sensationem sentire potest, quia sensatio sensibilis non est. Alioqui sentiremus, in qua parte fiat sensatio, et quantae magnitudinis sit. Consequentiam vero probat, quia sicut in sensu defendere possumus memoriam rei praeteritae, sine specie cognitionis praeteritae, per hoc solum, quod conservetur in sensu species repraesentans rem praeteritam cum eisdem circumstantiis temporis, loci, etc., quibus antea cognita fuit, ita et in intellectu, ac subinde etiam in Angelo id explicare poterimus.

9. Ferior sententia, seu conclusio tertia hujus capitis. — Probatur. — Sed nihilominus assero, necessarium esse per cognitionem rei praesentis aliquid novum, et reale fieri in intellectu, seu speciebus Angeli, ut postea cognoscere possit, talem rem aliquando fuisse. Ita semper in hac materia docui, et sequuntur Cumelius et Pesantius supra, et sentit Marsilius, in 2, q. 7, art. 1, post. 9, conclus. in quadam solutione, ad. A4, ubi id, quod relinquitur in mente Angeli, vocat habitum actualis cognitionis, quo cum Angelus vult, memoratur de re prius cognita. Consentit Gregorius, n 2, d. 3, q. 3, art. 3, concl. 1, dicit enim cognitionem recordativam fieri in Angelo per speciem, et quamvis non addat, fieri per speciem acquisitam, tamen prius dixerat ex docirina Augustini, 2, Genes. ad htter., cap. 17, et toto lib. de Divinat. daemon., capit. 3 et 4, Angelos experientiam habere, quae ex multis memoriis acquiritur, teste Aristotele, in principio Metaphysicae, ubi de hominibus loquitur, verumtamen quoad hoc est eadem ratio de Angelis, quia est contra rationem experientiae, in quacumque creatura sit, quod sit infusa, ut declarabimus. Probatur haec sententia, primo ex dictis, quia postquam res praeteriit, non potest cognoscere Angelus, eam fuisse per species infusas, praecise ut tales sunt, nisi praecedat cognitio illius rei existentis, eo tempore quo extitit, ergo necesse est, ut haec visio rei in ejus praesentia aliquid postea conferat ad cognoscendum, fuisse talem rem, quia si nihil confert, superflue requiritur. Non potest autem aliquid conferre, nisi postea Angelus recordetur, se vidisse rem illam, et ex vi hujus memoriae sciat, rem fuisse, tum quia si omnino sit oblitus praeteritae visionis, perinde se habebit, ac si illa non praecessisset, tum etiam, quia si visio praecedens requiritur, est ut sit aliquo modo medium ad cognoscendum rem fuisse: visio autem praeterita non est medium incognitum, quia nec est species, nec existit, ergo debet esse medium cognitum: non est autem medium cognitum, nisi Angelus per recordationem, seu memoriam nunc cognoscat, se vidisse talem rem, quia, nisi hoc modo cognoscatur, prorsus ignorabitur, et ita non erit medium cognitum. Ergo non aliter Angelus per se ipsum, et suas species cognoscit rem fuisse, nisi quia recordatur se vidisse illam, quando extitit. Sed non potest habere hanc memoriam, nisi ex visione praeterita aliquid in suo intellectu, tanquam in thesauro memoriae sit relictum, ergo non potest Angelus postea cognoscere, rem fuisse, nisi aliquid acquisierit, vel mutatio aliqua in ejus speciebus facta fuerit ex vi praecedentis visionis.

10. Progreditur probatio. —Solum superest probanda minor propositio proxime subsumpta, in qua est difficultas. Probatur autem primo, quia per solas species innatas non poterat Angelus cognoscere, se vidisse talem rem, antequam illam videret, ut per se notum est, quia species id non repraesentabant, et quia esset falsa repraesentatio, et cognitio, et quia de aliis rebus ostensum est, non posse Angelum cognoscere illas fuisse, nisi prius illas viderit existentes, ergo minus poterit per species cognoscere se habuisse talem visionem, quam nondum habuit, ac proinde nec praesentem videre potuit. Quando autem Angelus videt praesentem, ipsam visionem non per rem species, sed per seipsam videt, ut supra ostensum est, quia Angelo non infunduntur species suae substantiae, vel suorum accidentium, quae per seipsa, sicut et substantiam videre potest: inter quae accidentia unum est talis visio, ergo si visio illa nihil relinquit in intellectu Angeli, nullum habebit medium, quo recordetur, et cognoscat se habuisse talem visionem, ergo ut possit postea cognoscere se vidisse rem, et per visionem praeteritatem, tanquam per medium cognitum rem fuisse sciat, necesse est, ut ex visione rei praesentis aliqua mutatio, vel acquisitio speciei, aut novi modi ejus per visionem rei praesentis facta fuerit.

11. Probatur secundo. — Et augetur hujus rationis vis: nam licet daremus, Angelum habere speciem inditam talis visionis suae futurae, et per illam intueri eamdem visionem, quando existit, nihilominus nisi illi fuisset aliquid additum, non posset Angelus post transactam illam visionem recordari, se habuisse illam. Probatur ex dictis de rebus aliis repraesentatis per species inditas Angelorum: nam ex vi solius speciei non cognoscitur res, ut existens, nisi in reipsa objectum sit praesens, et actu existens, et ideo per talem speciem non cognoscitur de re nondum ewxistente , quod sit futura, et eadem ratione non cognoscitur, quod fuerit praeterita, nisi aliquod medium cognitum intercedat, ergo eadem ratione species innata visionis, si esset, posset quidem illam repraesentare praesentem, quando existeret, quia ex parte objecti concurrit conditio necessaria ad intuitivam visionem, non tamen ex vi talis speciei solius posset cognosci, ut praeterita, postquam transiit, si sola praecedens species sine ulla mutatione, vel acquisitione remaneret. Nam quod quidam dicunt, satis esse, quod maneat in specie antiqua quaedam habitudo ad praeteritum actum, quem fecit, frivolum profecto est, quia illa habitudo solum esse potest relatio rationis, quae nihil est, et multis titulis principium cognoscendi esse non potest, nec fortasse invenitur in Angelo, si illam non fingit, vel ut fingat, cognitionem visionis praeteritae, tanquam termini talis relationis supponere debet.

12. Occurritur fundamento contrarie sententie in munero octavo. —Neque contra hoc obstat tundamentum priorissententise. Primo quidem, quia licet de memoria sensitiva daretur, quod in antecedenti sumitur, consequentia nullius est momenti. Duobus enim modis potest cogitari, memoriam sensitivam fieri. Primo per solam conservationem speciei objecti prius visi sine specie visionis praeteritae, et tunc actus memoriae tantum erit, iterum cognoscere rem absentem, quam praesentem habui sine ulla cognitione visionis ejus praeteritae, seu quod illam viderim. Secundo potest actus memoriae esse talis, ut non solum quis iterum rem ipsam concipiat, sed etiam recordetur, se vidisse talem rem. Dico ergo, quod licet daremus, memoriam sensitivam praesertim in brutis fieri tantum priori modo (quod nunc definire nolumus :) nihilominus in memoria intellectiva negari non potest, quin memoria posteriori etiam modo fiat. Probatur, quia in nobis ita experimur, quia non solum recordamur, nos vidisse talem rem, sed etiamsi perfecta sit memoria recordamur, ubi, quando, et quoties illam viderimus, ergo multo magis Angelus hoc genus perfectae memoriae habet, illam autem habere non potest, sine reali mutatione, vel acquisitione speciei, ut ostendi. Imo est notanda differentia inter hominem, et Angelum, quia homo non habet species intellectus innatas, sed tantum acquisitas, et ideo quamvis tantum conservaret in absentia objecti speciem rei visae, et non visionis ullo modo, per discursum posset cognoscere se vidisse illam, quia experitur se posse recordari talis rei concipiendo illam, unde colligit se habere speciem ejus, et consequenter inferet, se acquisivisse illam, et quia scit, non acquiri tales species nisi per sensus, consequenter inferet , se vidisse talem rem, aut per aliquem sensum illam percepisse. At vero, cum Angelus rerum species innatas habeat, si post transactam intuitionem rei praesentis, nihil aliud, nisi priores species innatas retineret, nullo modo posset per tales species cognoscere, rem illam fuisse, nec directe, et immediate, ut probatum est, nec per illationem formalem, aut virtualem, quia licet in se experiatur, et videat se habere species, quibus illam rem concipere, et abstractive ut possibilem cognoscere potest, inde inferre non potest, se vidisse illam existentem, cum ab illa speciem non acceperit.

13. Ad interrogationes prius factas in eodem wumero octavo. Ad priorem.—Ad interrogationes vero illas quid sit id, quod ex visione rei praesentis in mente Angeli relinquitur, et a quo fiat, ad priorem respondeo, esse speciem quamdam propriam praeteritae visionis, quae quidem immediate, et directe non repraesentat rem prius visam, quia jam Angelus habet permanentem speciem talis objecti, et non est naturaliter capax novae speciei ejusdem objecti, praeterquam quod nec ipsam objectum potest illam imprimere, ergo repraesentat illa species immediate, et directe actum visionis praeteritum, ille enim res est spiritualis, et consequenter est objectum actu intelligibile, ergo per speciem repraesentabile. Diximus autem a principio, non dari Angelo speciem inditam talis actus, praesertim in particulari, et individuo, quia ad cognoscendum illum praesentem, quando existit, non erat necessaria species: ut futurum autem cognosci poterat, et ideo, ut cognosci posset tanquam praeteritus, necessaria est ejus species. Imo ad eumdem finem necessarium fuit, illam speciem esse acquisitam, et non inditam: nam si esset indita, esset de se indifferens ad repraesentandam rem, tam quae nunquam fuit, et ideo per illam non posset determinate cognosci, rem fuisse, quia res in tali statu non determinat speciem ad illum repraesentandum, sed determinat res praesens, et actu existens, sicut jam explicuimus, ergo necessarium est, talem speciem esse acquisitam. Et hoc etiam probat ra- tio facta de experientia, quia per actualem cognitionem rei praesentis relinquitur habitualis experientia, ergo necessario debet esse acquisita per cognitionem rei praesentis. Probatur consequentia, quia si omnino esset indita, non esset in experientia fundata. Et ideo in Christo, ut supra dicebamus, licet aliqua scientia fuerit per se infusa, et alia per accidens, nihilominus experimentalis cognitio debuit esse acquisita, quia actus experientiae acquisitus dici potest, quatenus ab eo fit, qui experimentum capit: habitualis autem experientia ex actuali relicta esse debet, vel experientia non est.

14. Ad posteriorem interrogationem. — Tot manent in mente Angeli species rememorativee, quot sunt actus cognoscendi.—Ad alteram interrogationem respondetur, novam speciem fieri ab ipsomet actu videndi rem praesentem, quem prius Angelus habuit: quia nullam aliam magis proportionatam, et propinquam habere potest, et illa est aptissima, quia actus ille, licet sit cognitio, est etiam objectum cognoscibile, et est intelligibile in actu: unde de se aptum est ad imprimendam sui speciem. Quamvis autem talis species necessaria non sit, ut ille actus, quamdiu adest, videatur ab ipsomet Angelo, quia per seipsum cognosci potest, nihilominus ut sui memoriam conservet, necessarium est, ut speciem, quasi vestigium suum relinquat: imo, ut actus ille per talem speciem cognosci postea possit, non solum secundum essentiam, aut possibilitatem, sed etiam secundum existentiam, quam habuit, id est, ut cognoscatur fuisse, necessarium est, ut illa species, per quam cognoscitur, ab ipsomet fuerit accepta, ita ut repraesentet illum non solum nt objectum, sed etiam ut causam; hoc enim discursus factus, judicio meo, satis convincit. Sed instari potest, quia sequitur, Angelum tot acquirere species, quot actus cognoscendi habet, et mutat, quod videtur inconveniens. Respondeo, si omnium, et singulorum actuum precedentium memoria necessaria est, vel perfectioni Angeli valde consentanea, nullum potest esse inconveniens, aliquid semper acquirere, quo actus illi multiplicati ut praeteriti cognoscantur. Potest autem quis dicere, non esse distinctas species, sed post primam acquisitam illam postea modificari, et augeri, ut possit caeteros actus repraesentare. Ego vero quia modificationes istas difficile intelligo, nullum inconveniens in illa specierum multiplicatione invenio. Quia ex ea parte, qua sunt acquisitae, et ab objectis particularibus fiunt, illis commensurantur, et omnino particulares sunt in repraesentando, et ita possunt facile vel specie, vel numero distingui, et ex parte subjecti nulla est in illa multiplicatione vel repugnantia, vel incommoditas.

15. Objectio.—Solutio.—Ad actum recordationis quae species concurrant. —Vandem dubitare potest aliquis, quia hic modus cognoscendi praeterita videtur esse imperfectus, quia solum est quasi in attestante. Quando enim ego aliquid factum esse cognosco solum per narrationem, et attestationem alterius, imperfecte, et obscure id agnosco: perinde autem se habet Angelus, quando per solam recordationem praeteriti actus sul cognoscit rem illi actui objectam aliquando fuisse, quia veluti ipse sibi narrat, quid alio tempore viderit, et non ex reipsa visa, sed ex testimonio proprio (ut sic dicam) assentiatur. Et declaratur amplius, quia illa species, quam Angelus accipit a suo actu, non repraesentat immediate objectum praecedentis actus, sed ipsum actum dicentem habitudinem ad tale objectum, ergo cognitio rei praeteritae per talem speciem, non est cognitio per propriam speciem, sed per alienam, ac proinde est imperfecta. Respondeo, cognitionem illam rei praeteritae comparatam ad intuitivam cognitionem rei praesentis dici posse imperfectam, quia revera non potest Angelus ita intueri praeteritum, sicut praesens, hoc enim est proprium Dei, ut declaravi. Et ideo cognitio rei praesentis fit omnino immediate, et directe sine medio cognito, ex vi solius speciei, et objecti perfecto modo propositi: cognitio autem praeteriti semper fit per aliquod medium cognitum, ut per recordationem, et cognitionem actus praeteriti. Nihilominus tamen illa cognitio rei praeteritae est satis perfecta, quantum ex genere suo in creatura esse potest, quia ad illam non solum concurrit species actus praeteriti, sed etiam propria species rei, quae praecessit, quae repraesentat illam, prout in se fuit, et cum omnibus conditionibus existentiae, quas habuit, simul vero concurrit species praeteriti actus, quae ostendit medium maxime proprium, et intrinsecum, qui in Angelo reperiri potest, ad cognoscendum rem ita fuisse, sicut per talem speciem repraesentatur.

PrevBack to TopNext