On this page
Caput 13
Caput 13
Utrum angelus per species inditas omnes res possibiles ordinis naturalis cognosgere valeat
CAPUT XIII. UTRUM ANGELUS PER SPECIES INDITAS OMNES RES POSSIBILES ORDINIS NATURALIS COGNOSGERE VALEAT.
1. Declaratio quaestionis. — Diximus de re- bus praesentibus, futuris, ac praeteritis; nunc de possibilibus, quae nunquam futurae sunt, dicendum superest. Loquimur autem, ut in titulo dicitur, de rebus ordinis naturalis: nam licet ordo naturalis interdum dicatur ille, quem secundum ordinariam legem, et providentiam Deus statuit, sub quo tantum res aliquando futurae comprehenduntur, nihilominus in praesenti sumitur, ut distinguitur ab operibus gratiae, et miraculosis, quae Deo possibilia sunt, et comprehendit res possibiles ejusdem naturae et gradus, seu generis cum rebus creatis, quamvis illas facere non decreverit, ut sunt aliud universum, vel alii ordines Angelorum, aut aliarum substantiarum, quas sine dubio Deus facere posset. De his ergo rebus est quaestio, utrum Angeli naturalem scientiam tallum rerum, et consequenter species inditas illarum habeant.
2. In partem affirmantem videtur inclinare Henricus.—In qua re inter scholasticos solum Henricum invenio, cui pars affirmans attribui possit, quamvis enim ille species eo nomine in Angelis non admittat, ponit tamen scientialem habitum concreatum Angelo, qui illum constituit in actu primo sufticienter ad cognoscendum omnia cognoscibilia naturahter ab ipso: supra vero ostendimus, habitum illum, si daretur, fore speciem quamdam intelligibilem valde universalem. Quod autem ille habitus sit principium cognoscendi omnia possibilia, declarat Henricus in illo quodlib. 5, q. 14, littera, R, dicens: habitum illum esse perfectum ad omnia ab Angelo naturaliter cognoscibilia, quà virtute est omnino scibilia ab ipso, et naturalem colligationem habet ad ipsa, non secundum quod sunt, vel nata sunt eatra subsislere, hoc enim accidit scibili, secundum quod scibile est, ex hoc enim solo est aliquid scibile simpliciter, quia est aliquid per essentiam, habens rationem eatra rem in Deo. Unde concludit: Angelo ergo creato, et tali habitu ei naturaliter concreato, habitu illo inclinabitur ad cognoscendum rerum omnium quidditates. In quibus verbis aperte loquitur de quidditatibus omnium rerum possibilium, quatenus scibiles sunt, abstrahendo ab omni ordine actualis existentiae, ac subinde ut sunt possibiles. Et in eisdem verbis indicat fundamentum, quia omnia possibilia sunt scibilia ab Angelo, quantum est ex parte ipsius, et ad rationem scibilis accidentarium est, quod Deus statuerit creare, vel non creare rem scibilem, ergo omnia possibilia aeque repraesentantur per illum habitum. Probatur consequentia, tum quia ille habitus datur ad constituendum Angelum in actu primo, respectu omnium scibilium ab ipso: omnia autem possibilia sunt aeque scibilia, tum etiam quia non est major ratio, cur haec potius, quam illa repraesentet: nam ex decreto Dei volentis, vel nolentis haec, vel illa producere, non potest reddi ratio, cum hoc accidentarium sit ad rationem scibilis. Et potest confirmari consequenter loquendo in opinione Henrici: nam si Deus creare decrevisset alios coelos, vel cum istis qui nunc sunt, vel sine istis, Angelos illos cognosceret per eumdem habitum scientialem, ergo etiam nunc repraesentat illos, licet tantum sint possibiles, quia extrinsecum Dei decretum habitus naturam non immutat, ergo idem erit de omnibus possibilius, quia est eadem ratio. Consequentiae sunt evidentes, et antecedens patet, quia secundum Henricum ille habitus non multiplicatur propter multitudinem rerum scibilium, alioqui nullo fundamento asserere potuisset, illum habitum nunc esse unum tantum in quolibet Angelo, etiamsi innumera objecta per illum cognoscantur.
3. Quibus eamdem sententia tribui debeat.— Secundo, similem fere dicendi modum necesse est ut sequantur, qui dicunt, Angelos non indigere speciebus intelligibilibus ad res quascumque existentes cognoscendas, neque etiam cooperatione effectiva objectorum, nec actuali existentia eorum ad ea abstractive cognoscenda, sed per suam simplicem sui intellectus entitatem esse in actu primo suffticiente, ac completo ad hujusmodi cognitionem: nam ex his principiis sequitur, Angelum in se habere connaturale principium omni ex parte sufficiens ad cognoscenda omnia possibilia, ac proinde licet species non habeat, habere nihilominus aliquid aequivalens speciebus omnium rerum possibilium, vel eminentius illis ac proinde actu etiam posse illa cognoscere, si velit. Probatur, nam quod Henricus tribuit intellectui angelico per unum habitum scientialem, qui sit res distincta ab intellectu AngeIi, vel quod alter possit illi tribuere per plurimas species rerum omnium possibilium, tribuit illa sententia intellectui angelico per suam simplicem entitatem: nam per illam solam censet esse tantae actualitatis, et efficaciae, quantae ab aliis cogitatur per compositionem intellectus potentialis cum habitu, vel speciebus. Quocirca licet haec opinio habitu, vel speciebus non utatur, in re ipsa ponit Angelum in actu primo constitum ad cognoscenda omnia possibilia, vel, quod idem est, habentem scientiam connaturalem omnium possibilium in actu primo, non per entitatem superadditam, sed per suum simplex lumen intellectuale illam habet.
4. Vasquii doctrina hac in re, quae constituit secundam opinionem. — At vero P. Vasquez, licet illam habeat sententiam, simpliciter negat, Angelos cognoscere res possibiles, quas Deus potest creare, imo neque aliquam illarum, nisi quatenus in potentia activa rerum factarum aliquae continentur, quae nunquam erunt. Nam illas dicit posse cognoscere per causas, in quarum virtute continentur, tanquam per medium cognitum, quod postea videbimus: directe autem et immediate, quasi per speciem, seu per solum principium incognitum, id omnino negat in disp. 208, capit. 4, in fine, insinuatque duas rationes. Prima est, quia res possibiles sunt infinitae, ergo non potest Angelus cognoscere omnes, ergo nullam, quia nulla est major ratio de una, quam de alia. Secunda est, quia Angelus non habet aliquod principium naturale, unde singulas talium rerum possibilium cognoscere valeat. Tertiam rationem insinuaverat in disp. 200, cap. 3, in fine, quia possibilia, quae in sola Dei potentia continentur, non sunt objecta, quae ipsi potentiae angelicae, secundum ejus virtutem naturalem respondeant, et aequalia sint. In quo illa futuris contingentibus a causa libera aequiparat: et ideo circa illa (inquit) ut talia sunt, propria virtute naturaliter operari non potest Angelus.
5. Expenditur proxima doctrina. — Nihilominus difficile intelligi, ac defendi potest, quomodo illa duo cohaereant, nimirum Angelum per solum intellectum suum esse sufficienter constitutum in actu primo ad cognoscenda omnia objecta scibilia ab ipso, et nihilominus non posse cognoscere essentias rerum possibilium, quae nunquam erunt. Oppositum enim videtur imprimis convincere fundamentum Henrici: nam ad rationem entis scibilis accidentarium est, quod Deus decreverit, vel non decreverit illud facere, ut patet in scientia simplicis intelligentiae divinae, in qua omnia possibilia prius sunt scibilia, quam aliquid Deus de eis decreverit, ergo si ex parte intelligentis non desit principium et virtus intcelligendi, respectu cujuscumque intellectus scibilia sunt. Et ratio est, quia sicut res non habet, quod sit possibilis ex voluntate Dei, ita nec quod sit scibilis, sed id habet eo ipso, quod aliquo modo ens est, quia omne ens necessario est verum, et scibile, ergo possibilia, quae ex divino decreto nunquam erant, sunt de se scibilia secundum esse essentiae, ergo si talia sint ordinis naturalis (de his enim tantum loquimur) sunt proportionata menti angelicae, quia comprehenduntur sub objecto adaequato ejus, neque ad hanc proportionem aliquid confert decretum Dei; ergo si intellectus Angeli est de se in actu primo ad res naturales cognoscendas constitutus, profecto est etiam in actu primo ad totum suum objectum adaequatum naturale, quia non est major ratio de una parte, quam de alia, ergo poterit totum illud, seu quamlibet ejus partem cognoscere.
6. Inpugnatur adhuc. — Secundo declaratur, confirmando dicta in opinione Henrici: nam si Deus decrevisset alios coelos, vel animalia creare, Angelus sine nova specie, vel additione, aut mutatione sui intellectus, per suum lumen posset ita cognoscere, quia non magis tunc indigeret Angelus speciebus, aut aliquo principio addito ad cognoscendas res naturales, quam nunc, illae autem res naturalos essent, ut constat, ergo etiam nunc est in Angelo sufficiens principrum cognoscendi res illas, et ex parte objecti, quoad quidditativam, et abstractivam cognitionem nihil desideratur, quia objectum non concurrit effective juxta illam opinionem, et ad terminandam abstractivam cognitionem suflicit realitas essentiae possibilis, qualiscumque illa sit, sive ordinata fuerit ad existendum, sive non, hoc enim extrinsecum et accidentarium est. Et confirmatur hoc ex differentia inter notitiam intuitivam et abstractivam, quod objectum terminat cognitionem intuitivam ut actu existens , et ideo illa notitia supponit naturaliter existentiam actualem objecti: abstractiva autem notitia terminatur ad objectum abstrahendo ab existentia, et ideo de se abstrahit ab existentia praesentii, praeterita et futura, quia ad solam quidditatem, ut sic, terminari potest, ergo si intellectus Angeli per se est sufficiens principium talis cognitionis, ex parte objecti nihul deest, ut cognosci possit, etiamsi nunquam futurum sit. Tertio argumentor, quia juxta sententiam communem, quod Angelus indigeat speciebus, si Angelus haberet species innatas omnium rerum possibilium, quae in Dei potentia continentur, posset singulas earum cognoscere distincte ut quidditative, quia ex parte principii habet, quidquid necessarium est, et ex parte objecti nihil requiritur, nisi quod essentiam realem habeat, sed juxta hane sententiam Angelus sine speciebus super additis, per suum lumen habet, quidquid per spe- cies intelligibiles habet, juxta communem sententiam, ergo consequenter loquendo, non potest in illa sententia negari, quin Angelus res illas cognoscere possit. Denique qui habet scientiam habitualem, potest illa uti circa quamlibet partem objecti ejus, nisi impediatur, sed Angelus juxta illam sententiam habet scientiam habitualem omnium rerum possibilium, quia scientia habitualis Angeli in illa opinione non est nisi lumen ejus intellectuale, ergo potest illa uti circa res possibiles, quia naturaliter nullum habet impedimentum, nec Deus ex eo solum quod tales res ad existendum ordinaverit, tale impedimentum apponit, ut per se notum videtur: ergo si Angelus non indiget speciebus, potest naturaliter cognoscere omnia possibilia, neque unum sine alio cohaerenter affirmari potest.
7. Ad primam rationem innumero quarto.—Et hoc maxime confirmatur rationibus praedictae sententiae, quia non minus a suo fundamento, seu intento dissonant. Ad primam enim de infinitate, ac multitudine rerum possibilium licet concedatur prima consequentia cum consequente, de collectione tota illud intelligendo, id est, Angelum, licet sine speciebus ex vi sui Iuminis res intelligat, non posse simul cognoscere totam collectionem rerum possibilium : nihilominus secunda illatio, quod nullam possit cognoscere, nullius momenti est, quia potest attendere ad singulas et non ad totam collectionem. Unde probatio illa quod non major ratio de una, quam de alia, probat recte quod habitu seu in actu primo sciat omnia, non vero in actu, quia in hoc major ratio facile redditur ex libertate arbitrii. Et ita illo argumento solum probatur, Angelum posse cognoscere singulas, vel quamcumque illarum distributive, non tamen collectionem totam simul. Quod si argumentum procedat de omnibus distributive, sic neganda est prima consequentia, quia licet res possibiles sint infinitee, poterunt juxta illam sententiam simul in habitu sciri, seu in actu primo, et potentia activa completa non minus, quam in passiva, quae potentia activa potest in actum reduci divisive circa omnes, seu circa quamlibet signatam, licet non possit simul reduci in actum completum circa omnes collective.
Ad secundam. — Secundum autem argumentum, quod proxime contra hoc procedit, assumit aliquid contrarium assertioni illius sententiae. Nam si lumen angelicum per se et sine specie est sufficiens principium ad res naturales cognoscendas, cur illud idem non erit principium ad cognoscendas singulas res possibiles, cum extrinseca Dei ordinatio, quod res possibilis sit aliquando futura, vel non sit, neque objectum in ratione scibilis mutet, nec efficacitatem Iuminis ad cognoscendum minuat.
Ad tertiam. — Unde etiam non video, quomodo possit subsistere, quod in tertia ratione sumitur, res tantum possibiles non esse objecta, quae angelicae potentiae secundum virtutem naturalem respondeat et aequalia sint. Quia illae res, etiamsi non sint futurae, sunt res ordinis naturalis, et si Deus illas facere decrevisset, essent proportionatae angelicae potentiae, ergo etiam nunc sunt proportionatae, seu eequales lumini intellectivo Angeli in ratione objecti scibilis et potentiae cognoscitivae, hae namque rationes (ut saepe dixi) propter ordinationem extrinsecam Dei, ut res sit, vel non sit, non variantur.
8. Tertia opinio. — Probatur. — Tertia opinio in hoc puncto esse potest, habere unumquemque Angelum species omnium rerum naturalium possibilium, per quas possit illas quidditative et abstractive cognoscere, etiamsi illae species et plures sint, ac propriae qualitates distinctae ab intellectu et vicem objecti supplentes. Probatur primo, quia omnes istae species sunt connaturales Angelo secundum potentiam receptivam et naturalem inclinationem ejus, ergo illi a principio infunduntur. Consequentia tenet ex dictis in capite praecedenti. Antecedens vero ex his, quae in praesenti diximus, suaderi potest; quia ordinatio extrinseca Dei circa actuale esse objecti scibilis non mutat naturam potentiae cognoscitivae, vel objecti scibilis, ergo eadem est capacitas naturalis in intellectu Angeli, eademque inclinatio naturalis ad haec objecta scibilia et species eorum, sive ad existendum ordinata sint, sive non sint. Secundo quia alias sequitur, privari Angelum perpetuo cognitione et speciebus infinitarum rerum a se naturaliter scibilium, ad quam scientiam et species naturalem inclinationem habet: hoc autem nimis violentum Angelo videtur, ergo non sunt illi hujusmodi species rerum possibilium denegandae. Tertio addere possumus, non repugnare, dari Angelo species inditas omnium possibilium, ergo cum hoc sit consentaneum naturae ipsius, ut ostensum est, non est ei denegandum. Antecedens probatur, quia tres repugnantiae afferri solent, illae autem vel repugnantiae non sunt, vel non subsistunt.
9. Excluditur prima repugnantia, quae af- ferri posset contra hanc tertiam opinionem. — Excluditur secunda repugnantia. — Infinita numero objecta possunt repraesentari per finitas numero species. — Excluditur tertia. — Prima repugnantia est, quod sequatur, Angelum scire infinita, ad quam jam responsum est, si intelligatur de scientia in habitu, non esse inconveniens nedum repugnans; si vero de scientia in actu tota simul, id non sequi, ut jam declaravi: si tandem de scientia in actu non tota simul, sed per successionem in infinitum, sic conceditur, posse esse infinitam syncathegorematice (ut vocant) seu in infinitum, quia poterit nunc Angelus unam rem possibilem contemplari, postea aliam et deinde aliam, et sic in infinitum, nunquam tamen perveniet ad terminum, neque exhauriet totum illud objectum scibile, et ideo nunquam actualis scientia erit actu infinita. Secunda repugnantia est, quia sequitur Angelum habere simul infinitam multitudinem specierum intelligibilium, quae admittenda non est, quia erit quoddam infinitum in actu in multitudine, seu quantitate discreta transcendentali, quod infinitum etiam in spiritualibus repugnat. Responderi autem potest, vel juxta opinionem, quae negat repugnare, dari infinitum in actu in multitudine specierum intentionalium spiritualium: vel dicendo, infinitas res intelligibiles posse per finitum numerum specierum repraesentari. Nam una species angelica universalis potest repraesentare infinita in aliquo genere, vel specie, ut infra videbimus, ergo omnia objecta creabilia possunt sub gradibus, seu ordinibus, aut generibus numero finitis comprehendi et ita poterunt etiam repraesentari per finitum numerum specierum, quarum singulae singula ex illis capitibus universalibus cum omnibus rebus sub illis contentis repraesentent. Tertia repugnantia est, quia sequitur, Angelum comprehendere omnipotentiam Dei, omnes ejus effectus comprehendendo. Sed hoc inconveniens non sequitur, tum quia non cognoscit Angelus simul omnes illos effectus, tum etiam quia licet simul omnes illos cognosceret, non cognosceret illos in Verbo (tunc enim fortassis sequeretur comprehensio) sed cognosceret illos in seipsis et per omnes illos simul nunquam cognosceret Deum prout in se est, ac proinde nec quidditative, nedum comprehensive. Eo vel maxime, quod non sunt illi, de quibus loquimur, omnes effectus omnipotentiae divinae, quia solum de effectibus naturalibus tractamus. At praeter omnes hujusmodi eftectus possibiles potest Deus facere effectus gratiae et ef- fectus miraculosos, qui fortasse non possunt per proprias species repraesentari: nulla ergo repugnantia in hoc apparet, quod Angeli species omnium rerum naturalium possibilium species concreatas habeant.
10. Vera sententia. — Probatur. — Abstractiva cognitio in Deo fundatur in intuitiva. — Nihilominus communis opinio nobis magis probatur, quae affirmat, species concreatas Angelis directe solum esse de rebus singularibus aliquando futuris et consequenter de speciebus, aut generibus in illis contentis. Hanc sententiam supponit aperte D. Thomas, 1 part., quaest. 56, art. 2, ad 4, ubi ait, quod si Deus facturus fuisset novum Angelum, quem nunc non fecit, aliam speciem intentionalem creatis Angelis indidisset, quam nunc eis non infundit. Et consentiunt ibi expositores, et in q. 55, art. 2, et ibi specialiter Alexander Pesantius, concl. 6, et Daniel Malonius, in 2, d. 3, disp. 11. Et probatur primo, quia non est naturale Angelo cognoscere possibilia, quae nunquam sunt existentiam habitura, ergo non est, cur credamus, species omnium illorum Angelis infundi, cum solum propter naturalem cognitionem, id est, naturae debitam, infundantur. Antecedens declaratur et probatur primo, quia illarum tantum rerum species sunt connaturales Angelo, seu naturaliter illae debitae, quas nimirum res illa posset naturaliter cognoscere, si ab ipsis scientiam capere posset, quia naturae auctor ea tantum supplet, quae naturalis ordo rerum postulare videtur. Secundo quia omnis cognitio rerum possibilium ab existentibus sumit initium, hicque videtur esse connaturalis ordo seu ratio cognoscendi, et ideo non est naturale cognoscere primo, et per se possibilia, quae nunquam sunt existentiam habitura. Id declaratur optime ex divina scientia, quae non versatur circa possibilia, nisi ex comprehensione suae essentiae existentis: nam intuendo et comprehendendo se, in se cognoscit possibilia et ita etiam in Deo abstractiva cognitio fundatur in intuitiva saltem ejus rei, in qua altera continetur. Multo ergo minus potest esse naturale Angelo directe et per propriam speciem cognoscere omnia possibilia nunquam futura, sed si aliqua cognoscit, id non est per species earum, sed per species aliquarum rerum existentium, in quibus aliae virtute continentur. Sic enim dicetur Angelus cognoscere ea, quae sunt in potentia causarum naturalium, ut postea videbimus: ea vero omnia, quae in sola Dei potentia continentur, naturaliter non potest cognoscere per ipsam potentiam cum illam, prout in se est, non cognoscat, ergo nullo modo connaturali potest illas cognoscere, ac subinde nec species illarum connaturaliter postulat. Tertio argumentari possumus, quia Christi anima per gratiam non accepit scientiam omnium possibilium, ut communior habet sententia, ergo multo minus illam postulant Angeli per naturam.
11. Ad primam probationem in mumero octavo. — Ad secundam probationem. — Confirmabitur autem hoc amplius oppositionibus contrariis satisfaciendo. Ad primum argumentum negamus assumptum, nimirum omnes has species esse connaturales Angelo, et ad probationem dicimus, imprimis, esse discrimen inter potentiam intrinsecam activam, seu quasi activam per naturalem emanationem et potentiam pure receptivam, nam prior ab intrinseco determinatum habet effectum, quem producere suo modo potest: potentia autem receptiva de se est indifferens ad multa et determinatur ab agente, a quo in actum reducitur: et sic materia prima licet sit capax plurium formarum, una contenta est, ad quam ab agente determinatur. Sic ergo cum potentia Angeli ad species intelligibiles receptiva tantum sit, non potest actuari simul per omnes, quas potest recipere, sed illis tantum, ad quas secundum ordinem rerum ab auctore naturae praestitutum consequenter determinatur. Nam sola capacitas passiva non suflicit, ut dixi, sine debito ordine naturali, cui etiam naturalis appetitus conformari censetur. Nam licet non fundetur in cognitione intrinseca, nihilominus in suo gradu est ordinatus, ita ut censeatur natura appetere metaphorice, quod ordinate appeteret proprie, si cognitionem haberet. Ordinate autem solum appetuntur species illarum rerum, quae primario existunt, quia illae sunt per se aptae ad immutandam potentiam, ut directe cognoscantur, aliae vero, quae non sunt, nec futurae sunt, non sunt per se primo cognoscibiles, sed tantum prout in existentibus continentur, et ideo appetitus etiam naturalis, seu naturale debitum non extenditur ad ea, quae tantum possibilia sunt. Et ita etiam responsum est ad secundam, quia scibilia naturaliter, prout distinguuntur a supernaturalibus, miraculosis et liberis, duplicia sunt, videlicet, scibilia remote, aut proxime. Priori modo dici possunt naturaliter scibilia ab Angelo pure possibilia, quia si existerent, sub cognitionem naturalem caderent, tamen proxime non sunt scibilia, quia non habent statum accommodatum ad naturalem scientiam propriam, et distinctam rei in se. Priori modo concedo, multa esse naturalter scibilia, quae Angelus nescit, illa vero non est ignorantia propria, et privativa, sed nescientia negativa, quia non est carentia scientiae debitae, sed tantum remote possibilis, ac proinde talis nescientia non est violenta, quia contraria scientia non est naturalter debita, ut declaratum est.
12. In tertio argumento petitur dubium, an fuerit possibile simpliciter, et de absoluta potentia dari Angelo species omnium rerum possibilium, esto non fuerint debitae, nec possibiles secundum ordinariam legem. Quod dubium tractavi in tom. 3, disp. 27, sect. 4, tractando de scientia infusa animae Christi, et in eam partem inclinavi, quod non implicet contradictionem communicari creaturae scientiam omnium rerum possibilium extra Verbum, et per species infusas, ac lume intelectuale supernaturalis ordinis. Quod nunc etiam probabile censeo et consequenter, fateor tertiam rationem de comprehensione Dei efficacem non esse, ut in toto illo loco latius docui. Propter alias vero duas rationes addo in praesenti, quod licet absolute non repugnet, habere species omnium possibilium rerum, nihilominus repugnat habere tam exactam cognitionem, seu repraesentationem per species naturales et commensuratas lumini naturali angelici intellectus. Quia non admittimus, posse tam plenam scientiam dari per infinitam multitudinem specierum intelligibilium, quia omnem talem multitudinem infinitam impossibilem esse censemus. Si autem sunt finitae, necessarium est, ut singule infinitas rerum species repraesentent, quia aliter non possunt omnes species rerum possibilium exhaurire: tales autem species non possunt esse connaturales Angelo, quia licet Angelus possit habere species universales, ut infra dicemus, non tamen adeo, utuna infinitas rerum naturas et species, repraesentet. Ratio est, quia quidquid repraesentatur per unam speciem angelicam, potest ab Angelo unico simplici actu cognosci, ut postea dicemus: non potest autem Angelus habere actum, quo simul infinita cognoscat, actum (inquam) naturalem, et suae virtuti naturali proportionatum, quia non videtur possibile per lumen naturale finitum ad infinita simul attendere, proprie, ac perfecte singula intelligendo, ergo non potest dari species connaturalis Angelo, quae una existens infinitas res praesertim specie diversas repraesentet. Secus vero esse potest per species, et Iumen supernaturalis ordinis, et ideo major repugnantia ex hac parte est in hoc, quod Angelus habeat species innatas, et proportionatas naturae suae, quae omnes res possibiles repraesentent, quam fuerit in scientia per se infusa animae Christi, quae altioris ordinis fuit, ut ibi dixi.