Text List

On this page

Caput 14

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

Caput 14

Utrum angelorum species universales sint, vel particulares

CAPUT XIV. UTRUM ANGELORUM SPECIES UNIVERSALES SINT, VEL PARTICULARES.

1. Quaestionis sensus. — Prima opinio. — Sensus hujus quaestionis ex superioribus notus est, non enim vocamus speciem universalem, eo quod solam naturam universalem sine singularibus repraesentet: nam hoc modo dictum jam est, habere Angelos species rerum singularium, quae naturas etiam universales non abstractas, sed prout in singularibus sunt, repraesentant. Speciem ergo universalem appellamus ex parte rerum repraesentatarum, si plures et distinctae illae sint: particulares autem dicentur species, quae singulas tantum res repraesentant. In hoc ergo sensu est prima opinio dicens, omnes Angelorum species esse particulares, id est, per unam speciem, unam tantum rem repraesentari, ac subinde tot in Angelo multiplicari species, quot res ab illo per species cegnoscuntur, vel cognosci possunt. Ita sentiunt de speciebus rerum singularium omnes, qui docent, non esse infusas Angelis, sed a rebus desumi, Scotus, in 2, d. q. 10, Bassolus, q. 3, Major, quaest. 6, Richardus, art. 7, q. 2, et quia isti doctores distinguunt in Angelis species repraesentantes naturas universales ab speciebus singularium, ideo cum proportione de illis dicunt, unam speciem intelligibilem unam tantum specificam naturam repraesentare, et sic de caeteris.

2. Hujus fundamentum. — Fundamentum praecipuum quoad individua esse videtur, quia Angelus sumit species singularium a rebus, ergo non potest una esse plurium rerum, quia non potest una, et eadem species a pluribus rebus accipi, tum quia actiones talium specierum inter se differunt, tum etiam quia prima res singularis sui tantum speciem effticit, altera vero, quae deinde succedit, non potest augere, vel quasi extendere praecedentem speciem, non est enim intelligibilis talis extensio, ergo efficit etiam suam propriam speciem, et sic de caeteris. Secundo tam de speciebus acquisitis, quam de infusis sive individuorum, sive naturarum argumentantur, quia species est res indivisibilis repraesentans rem, cujus est species, sed non potest eadem forma indivisibilis esse similitudo plurium rerum dissimilium, ergo nec potest una species esse plurium rerum. Probatur consequentia, quia repraesentatio speciel est per assimilationem, et si tantum sit plurium rerum, ut inter se similes sunt, non erit principium cognoscendi illas, ut distinctae sunt; ergo oportet., ut repraesentet eas, quatenus distinctae, et aliquo modo dissimiles sunt, quod videtur impossibile. Tertio quia sicut habitus speciem sumit ab objecto, ita etiam species, est enim quidam habitus dicens transcendentalem habitudinem ad rem, quam repraesentat, ergo una species unum debet habere adaequatum objectum, ergo unam rem tantum repraesentare potest. Probatur haec consequentia, quia si repraesentat plures res, neutra earum erit adaequatum objectum, neque ambae simul esse possunt, nisi sub aliqua ratione communi, et consequenter species non repraesentabit res illas secundum propria, sed tantum secundum illam rationem communem, et ita non erit species plurium particularium, prout talia sunt. Quod si dicatur, rationem communem esse adaequatam objectum, non ut praecisam, sed ut plura sub se continentem, ad quae repraesentanda etiam secundum propria species extenditur. Contra hoc obstat, quia sequitur, per talem speciem repraesentari infinita, vel individua, si ratio illa communis specifica sit, vel si sit generica, repraesentabit infinitas essentias specificas, quae sub eodem genere multiplicari possunt: hoc autem excedit Iimitationem formae finitae, quia talis species habebit infinitam perfectionem: nam quo species repraesentat plures res, vel naturas, eo est perfectior, et sic ascendendo in numero rerum repraesentatarum, perfectio speciei semper crescet, ergo si infinita repraesentet, infinitae perfectionis erit.

3. Prima conclusio. — Probatur. — Dicendum nihilominus est primo, non repugnare unam speciem intelligibilem repraesentare plures res singulares vel numero tantum, vel etiam specie differentes. Hanc assertionem supponit D. Thomas, 1. p., q. 55, art. 3, et est communior theologorum opinio, quos statim in secunda assertione referemus. Et probatur ratione, primo quia nulla ratio repugnantiae assignari potest, ut patebit facile solvendo rationes contrariae sententiae, suadentes talem speciem esse impossibilem, nihil tamen probant, ut in fine videbimus. Secundo id declarat D. Thomas a priori, quia istae species im- mediate infusa a Deo, de his enim tantum loqnuimur, sunt quaedam participationes exemplarium, seu idearum divinarum, sed idea simplicissima Dei repraesentat res plures, cur ergo ab illa non poterit prodire aliqua illius participatio, quae in plurium rerum repraesentatione illam imitetur, licet neque in modo, neque in multitudine, et varietate illam possit exaequare ? Certe nulla potest reddi ratio, quia ad repraesentandum plura modo limitato, non est, cur sit necessaria perfectio simpliciter infinita: qua necessitate seclusa, in aliis fiet facile aequiparatio. Et ita valida sit illatio a forma increata ad creatam, non quia haec sit eequalis illi, sed quia potest illam imitari in eo, quod infinitam perfectionem non requirit. Quia ad perfectionem ideae increatae pertinet, ut possit sese communicare per quamdam eminentem participationem, quae infinitatem simpliciter non includat.

4. Richardi responsio ad promimam vationem refellitur.—Quod autem Richardus et ali respondent, etiam dari singulas ideas singularum rerum, vel naturarum, et in Deo esse posse infinitas ideas, in Angelo autem non posse esse infinitas species, frivolum est, quia idae non multiplicantur in Deo secundum rem, sed secundum rationem: nos autem loquimur de idea, quatenus in reipsa est res simplicissima et repraesentet plura: et inde concludimus, non repugnare hoc formae creatae in suo gradu. Sicut autem illa forma divina per habitudinem ad plures res distinguitur a nobis in plures ideas ratione distinctas, ita potest species repraesentans res plures, licet in re una sit, ratione distingui in plures per habitudinem ad res repraesentatas. Hic autem de unitate reali agimus, non rationis. Tertio id declaratur ex eodem D. Thoma quia species est proximum intelligendi principium efthiciens, sed duae virtutes activae diversorum effectuum, et ordinis inferioris possunt uniri in una virtute superiori, ut D. Thomas supra ponit exemplum in humana prudentia comparata ad particulares quasi prudentias animalium et 2. cont. Gent., cap. 98, id declarat per virtutes eminentiores causarum universalium : Nam species heec (inquit) est universalis virtute ad modum forme agentis in causa universali, que quanto fuerit universalior, eo ad plura se extendet, et efficacius producet. Sicut ergo in aliis virtutibus creatis hoc non repugnant, non est, cur in speciebus intelligibilibus impossibile cogitetur.

5. Secunda conclusio probatur auctor. — Intelligibiles Angelorum species sunt universales. — Probatur ratione. — Dico ergo secundo, Angelorum species intelligibiles universales esse. Ita docet D. Thomas, dicta q. 55, art. 3 et 2, contr. Gent., cap. 96 et 98, et in 2, d. 3, q. 3, art. 2, ubi Capreolus, q. 2, art. 1, concl. T, et art. 3, ad argumenta contra illam, et Bonaventura, 2. p. distinctionis, art. 2, q. 1, ad 1, ZEgidius, 2 p. distinctionis, q. 2, art. 2, dub. 3 et 4, Argentina, q. 2, art. 4, et omnes Thomistae, ac moderni in citatis locis. Et tenuit Albertus, de quatuor coaequaevis, 1, p.,q. 5, art. 12. Et idem sentit Henricus, quodlib. 5, q. 14, ponens in Angelo unum habitum, qui sit principium cognoscendi omnia, nam illum esse speciem intelligibilem supra ostendimus. Probatur primo, quia haec specierum universalitas non est impossibilis simpliciter, ut ostensum est, nec etiam excedit gradum perfecUonis ordinis naturalis, quia tota illa perfectio unius speciei potest esse in entitate ordinis naturalis, quia nec ex objecto, nec ex modo, nec alio capite supernaturalitatem includit. Possunt ergo tales species universales esse connaturales alicui substantiae creatae intellectuali, ergo de facto tales species connaturales sunt Angelis creatis, ac subinde tales sunt species, quae a principio illis infusae fuere. Probatur consequentia, primo quia Angeli sunt in supremo gradu substantiarum intellectualium, et in illo habent magnam intelligendi effticaciam, et virtutem, ergo verisimile est, habere vim intelligendi superiorem, et quae per uuum principium plura valeat intelligere, quia virtus quo perfectior est, eo est simplicior, et magis unita. Secundo quia quod homines singula individua per singulas species cognoscant, provenit ex imperfectione, et ex modo acquirendi species per sensus: ergo cum Angeli sint superioris ordinis, et habeant altiorem modum obtinendi species, et possint facile universales species recipere, hoc est naturali eorum perfectioni ac excellentiae sui luminis magis consentaneum: nam quae in inferioribus divisa sunt, in superioribus inveniuntur unita. Tertio potest hoc confirmari solvendo argumenta in oppositum: nam ex illis constabit, nullam esse in hoc modo intelhgendi repugnantiam, vel difficultatem, imo esse maxime consentaneum perfectioni intelligendi, quam in Angelis reperiri verisimillimum est: ac proinde non esse illis denegandam.

6. Ad contrarium fundamentum in n. 2. — Ad secundum argumentum.—Ad primum ergo negatur fundamentum ejus, scilicet, Angelum a rebus singularibus earum species accipere, loquendo de rebus naturalibus, ut jam a nobis ostensum est. Et ita ex hac parte non repugnat, Angeli species esse universales: imo inde ostenditur, id esse commodius, ne oporteat Angelum simul habere tot species distinctas, quot successive erunt individua substantiarum, et corporum a principio mundi usque ad finem. Quia vero aliquorum actuum internorum Angeli acquirunt species, ut credimus, ideo postea in particulari dicemus, quid de universalitate talium specierum sentiendum sit. Secundum argumentum speciem aliquam difficultatis haberet, si species intentionalis esset formalis similitudo rei, quam repraesentat: non est autem ita, sed est tantum eminens principium, seu virtualis similitudo, quatenus vim habet effectricem cognitionis, per quam res, prout in se est, concipitur, et ideo nihil repugnat, ut species in se indivisibilis habeat superiorem, et universalem perfectionem, per quam possit expressam repraesentationem plurium rerum etiam inter se dissimilium efficere. Imo etiam potest efficere unum simplicem actum sibi adaequatum, qui omnes res illas intentionaliter, expresse, ac distincte repraesentet, quia res, quae in se sunt distinctae, et dissimiles, vel etiam oppositae in verbo mentis eas repraesentante, nullam oppositionem habent, vel repugnantiam, quia ibi altiori modo continentur sicut in divinis ideis varia, et opposita repraesentantur sine oppositione, quam inter se habeant, prout in Deo sunt, hunc enim modum repraesentationis species universales imitantur.

7. Ad tertium.— Tribus modis adequatumn objectum wnius speciet dici potest unn.— De primo modo sententia Scoti rejicitur. — Adtertium de adaequatione objecti respondeo, posse unam speciem, etiamsi plura repraesentet , unum objectum adaequatum habere. Tribus autem modis potest concipi tale adaequatum objectum. Primo quod sit unum unitate reali in rerum patura existente. Secundo ut sit unum per formalem convenientiam omnium repraesentabilium per talem speciem in aliqua differentia, vel praedicato, seu gradu communi in genere entis, ut est unum genus, vel una species. Tertio per solam convenientiam in aliqua conditione, sub qua repraesentabiles sunt, vel cognoscibiles per eumdem actum res omnes, quae per unam speciem repraesentantur. Primum modum videtur postulare Scotus m objecto cujuscumque speciei intelligibilis, quua ut una species sit principium cognoscen- di plura, necessarium putat, ut primo, ac per se, et adaequate unam rem repraesentet, quae in se singularis sit, et virtute illa omnia contineat, quae per talem speciem cognosci possunt. Et solum adhibet exemplum in essentia divina. Sed in hoc sensu negamus, talem unitatem objecti esse necessariam, quia neque ad unitatem potentiae, vel habitus est necessaria talis unitas in objecto, et ubi invenitur illa unitas objecti, ut in essentia divina, non est unitas principi, quod per modum speciei intelligibilis sit principium cognoscendi plura, sed est unitas objecti primarii, in quo tantum in causa caetera cognoscuntur, quia creaturae non cognoscuntur per divinitatem immediate, tanquam per medium incognitum, sed immediate cognoscitur ipsa ut objectum, et per illud tanquam per medium cognitum caetera cognoscuntur. Sicut etiamsi Angelus per speciem Solis potest plures proprietates, vel effectus Solis cognoscere, illa species si tantum repraesentat solem immediate, non est universalis in ratione speciei, etiamsi mediate ad plurium rerum cognitionem conferre possit.

8. Circa secundum modum sententia Cajetani et Ferrariensis. —Secundum modum unitatis objecti adaequati videntur requirere ad unitatem speciei intelligibilis Cajetanus, dicto art. 3, S Ad objectionem autem contra conclusionem, et Ferrariensis 2, contra Gentes, cap. 98, post 3concl., S Ad hujus evidentiam, ubi licet indefinite tantum dicere videatur, posse, seu non repugnare, hoc objectum adaequatum constari ex pluribus rebus, seu quidditatibus contentis sub aliquo uno communi quod sit primum et adaequatum objectum speciei, nihilominus videtur sentire speciem plura repraesentantem, non posse aliter esse unam, nisi aliquod commune illis pro objecto adaequato habeat. Infra vero S Ad evidentiam eonumn, licet hunc modum defendat, alium statim tradendum etiam admittit.

9. Improbatur primo. — Mihi autem simpliciter dicendum videtur, hunc modum unitatis objecti ad unitatem speciei intelligihilis necessarium non esse, quod notavit Capreolus, dicto art. 3, ad 1, Scoti contra 7 conclus. Et probatur primo, quia species angelicae, ut dictum est, non repraesentant per se primo naturam communem, sed individua: communes autem naturas solum quatenus in ipsis singularibus inveniuntur, seu quatenus ipsa individua prout inter se magis, vel minus similia sunt, repraesentant, ergo non respiciunt communem naturam ut adaequatum objectum, sicut habitus per se primo adaequatum objectum respicit.

Improbatur secundo. — Secundo quia alias species repraesentans plura individua unius speciei, ipsam specificam naturam haberet pro objecto adaequato, et similiter species repraesentans plures quidditates specificas, genus earum ut objectum adaequatum respiceret. Consequens vel per se falsum est, vel saltem non est necessarium, quia alias species repraesentans plura individua, necessario repraesentaret omnia possibilia sub eadem specie, quia respiceret naturam specificam pro adaequato objecto, et consequenter omnia in illius potentia contenta, quia hoc est de ratione objecti adaequati: et simili modo species plurium naturarum sub uno genere, necessario esset species omnium essentiarum specificarum sub illo genere multplicabilium, quia respiceret genus ut adaequatum objectum. Consequens autem est falsum, ut in superioribus saepe dictum est, quia alias species hujusmodi necessario repraesentarent infinita individua, vel quidditates sub eadem specie, vel sub eodem genere multiplicabiles et species universales repraesentantes omnia singularia aliquando futura necessario repraesentarent omnia sub illis speciebus, vel generibus possibilia, quod supra improbatum est.

10. Improbatur tertio. — Tertio quia nulla est ratio, ob quam necessarium sit, ut objectum adaequatum speciei intelligibilis universalis sit aliqua ratio communis, seu universalis: tum quia species non est universalis, quia naturam universalem repraesentet, sed quia repraesentat plures res: tum etiam quia in propriis habitibus, seu potentiis non est semper id necessarium: nam visus, verbi gratia, objectum adaequatum habet, etiamsi fortasse non omnes qualitates visibiles in uno genere communi conveniant quod in sensu communi respectu omnium sensibilium certius est: et habitus fidei est unus, et tamen non est necesse, ut omnia credibilia in una communi ratione entis conveniant, et in scientiis, verbi gratia, in philosophia sufficit, quod objecta in modo abstractionis conveniant. Quamvis enim interdum ratio generica, vel alia communis praecise, et secundum se consideretur in scientia, nihilominus necesse non est, ut sit objectum adaequatum, quin potius esse potest partiale objectum, si secundum suam praecisam rationem formalem, et actualem spectetur, sicut est in Metaphysica ratio entis praecisa, vel in Physica ratio entis mobilis, ut est tantum to- tum quoddam actuale, sic enim consideratur in quadam parte illius scientiae, et in aliis partibus considerantur differentiae, vel modi specialiores sub eadem abstractione, seu ratione scibilis comprehensae. In speciebus autem intelligibilibus universalibus Angelorum, ut dixi, non datur habitudo per se ad naturam communem, ut communis est, et ideo illa, ut sic, nec ad objectum partiale, nec ad adaequatum objectum speciei, non debet ex aliqua convenientia generica, vel specifica rerum spectari.

11. Tertius modus unitatis objecti emplicatur et suadetur. — Tertius ergo modus praeferendus est: et dicendum, adaequatum objectum unius speciei universalis esse collectionem, seu multitudinem talium rerum singularium per talem speciem repraesentabilium. Quae quidem repraesentabilitas non est denominatio ab ipsa specie ut possibih, alias peteretur principium, et idem per idem explicaretur, nec designaretur unitas objecti, quae in suo genere esset prior, quam speciei unitas: est ergo aliqua convenientia, vel propinquitas inter tales res, vel in modo essendi, vel aliqua hujusmodi conditione, ratione cujus aptae sunt magis inter se uniri in unius speciei repraesentatione, quam cum aliis rebus. Ex qua convenientia non consurgit aliqua ratio communis repraesentabilis per talem speciem, quae possit considerari ut objectum repraesentatum et adaequatum, sed consurgit una ratio, ob quam per eamdem speciem repreesentabiles sunt, quae ratio sub qua solet appellari. Et ita ratio generalis assertionis est, quia ad unitatem potentiae, vel habitus per se sufticit unitas ex parte objecti in aliqua ratione sub qua, licet in ratione, quae attingitur, non intercedat. Sicut lumen, et albedo, verbi gratia, licet forte in una ratione communi in genere entis sensibilis ut quod non conveniant, ut in objecto adaequato visus comprehendatur, satis est, quod in modo multiplicandi species, seu immutandi potentiam conveniant, tanquam in ratione sub qua, quae ad unitatem objecti visibilis adaequati constituendam sufticit. Idemque in sensu communi, et ejus objecto videre licet. Item in una scientia, quae potest plures species sub una ratione scibilis contemplari, quamvis fortasse de communi genere non consideret. Item una qualitas altioris ordinis virtutem universalem habere solet ad plures quahtates inferiores faciendas, quas respicit suo modo tanquam adaequatum objectum, non propter convenientiam in genere, vel specie entis, sed propter aliquam aliam conditionem nobis seepe igno- tam, ratione cujus servant peculiarem proportionem cum tali superiori qualitate, ut in illa virtute contineantur. Et propter eamdem rationem existimo non esse necessarium ad unitatem speciei universalis, quod inter res, quas repraesentat, una sit principale objectum alias virtutes continens, quia talis species a nulla illarum per se spectata accipit unitatem, nec etiam est necessarium ex parte ipsarum rerum repraesentatum, quia non oportet, ut una ad alteram ordinetur, vel propter aliam repraesentetur, sed singula possunt per se primo, et propter se repraesentari, et ideo in ratione objecti potest inter eas esse qualitas, sive fortasse contingat in reipsa unam esse perfectiorem alia in entitate sua, vel in essentia, velin individuo, si sunt plura individua aequalia, hoc enim ad unitatem speciei accidentarium est.

12. Ad replicam factam in fine mumeri secundi.—Atque ita in rigore ad ultimam replicam responsum est, quia non oportet, ut species intentionalis repraesentans plures naturas ejusdem speciei, vel generis, repraesentet omnes naturas sub potentia generis, vel speciei contentas, quia potest solum repraesentare ahquas, quibus magis adaptatur propter aliquam conditionem, in qua illae conveniunt, et ad rationem, sub qua sunt repraesentabiles, conducit. Neque oportet, ut species repraesentans naturam perfectiorem, repraesentet omnes possibiles minus perfectas, neque etiam, ut species repraesentans plura individua, repraesentet omnia aequalia, vel inferiora, quia nulla est inter haec connexio, quae necessaria esse videatur, quia plus requiritur ad repraesentandum omnes, quam aliquas, et quia inter aliquas potest esse aliqua propinquitas, vel similitudo, quae ad veritatem speciei conferat.

13. Non implicat per unam speciem representari infinita. —At vero attingitur in illo argumento absoluta quaestio, an possit aliqua species angelica esse ita universalis, ut omnia individua multiplicabilia intra eamdem speciem, vel omnes quidditates multiplicabiles sub uno genere repraesentet. Et ratio dubitandi est, quia illa videntur multiplicabilia in infinitum, et non videtur una species posse repraesentare infinita simul. Respondeo breviter non esse inconveniens, unam speciem repraesentare infinitas naturas essentialiter distinctas sub aliquo genere, vel infinita individua ejusdem speciei, quia ad hoc non est repugnantia ex parte multitudinis repraesentare, quia in divi:a scientia repraesentantur infinita, et in visione Dei creata, ut in superiori tomo, et in primo tomo tertiae partis dictum est. Nec etiam repugnantia ex parte speciei, quia ad hoc non requiritur perfectio infinita, nec supernaturalis, sed finita in altiori gradu, seu specie naturali potest sufficere, ut in simili explicavit D. Thomas, quaest. de Anuma, art. 18, ad. 2, et quaest. de spir. er., art. 6, ad. S, et notant Capreolus supra, et Cajetanus, 3 p., quaest. 10, art. 3, et in allegatis locis explicummus.

14. Duo modi quibus preedicta infinitorum repreesentatio astruii possit et judicium de illis. —JDDuo alü modi in quibus non apparet absolute implicatio. —Potest autem haec universalis repraesentatio infinita variis modis cogitari. Primo quia potest una intentionalis species repraesentare multitudinem quamdam naturarum contentam inter duos terminos maximum et minimum in perfectione, inter quos sint multiplicabiles naturae mediae in infinitum per majorem, et minorem accessum ad extrema, inter se distinctae vel specie, vel numero. Secundo intelligi potest illa multitudo naturarum, ut in ea detur aliqua natura maxime pertecta, ex parte vero alterius extremi multiplicetur in infinitum secundum naturas essentialiter diversas, et in infinitum minus, et minus perfectas. Et hi duo modi faciliores sunt ex parte excellentiae, seu pertectionis speciei: nam cum in utroque modo habeat terminum maximum, et finitum in tota multitudine, quam repraesentat, erit finitae perfectionis intensivae, licet multitudo repraesentata infinita sit. Non est tamen certum, quod versus imperfectum terminum illa multiplicatio in infinitum producatur, et magis dubium est, an inter duos terminos finitos possint multiplicari mediae naturae in infinitum, de quo alias. Tertio modo intelligi potest illa multitudo infinita habens certum terminum ex inferiori parte et versus superiorem partem in infinitum crescens sine termino maxime perfecto, sed in infinitum ad alium perfectiorem, et perfectiorem progrediens. Ac denique intelligi potest multitudo in infinitum ascendens et descendens ex utraque parte, ut in gradu angelico facile intellhigi potest. Et in his modis facilius intelligitur multiplicatio infinita, praesertim ascendendo. Sed ditlicilior esse videtur repraesentatio illius multitudinis per speciem finitam, cum in objecto nullus sit terminus perfectionis finitae. Nihilominus tamen non video claram repugnantiam in hoc, quod tota illa multitudo per unam speciem repraesentetur. Quia totum illud objectum simpliciter finitum est, ergo per finitam speciem repraesentari potest. Item quia species finita potest repraesentare Deum, prout est in se quod multo plus est, quam illam multitudinem repraesentare. Item quia non oportet, ut talis species per infinitos gradus augeatur, ut in argumento objiciebatur, sed suftficit, ut sit indivisibilis entitas snperioris naturae et eminentioris entitatis, licet in illo gradu finita sit.

15. De potentia tamen ordinaria aliter sentiendum. —Nihilommus tamen addo, inter species connaturales Angelorum non dari, nec naturaliter dari posse speciem, quae repraesentet multitudinem infinitam non terminatam ad aliquod extremum finitum, et in illo ordine summe perfectum. Declaratur, et probatur, quia nullus Angelus cognoscit se, vel superiorem Angelum per universalem speciem, quia se cognoscit per suam essentiam, tanquam per speciem sibi adaequatam respectu illius actus, quo se cognoscit, et comprehendit. i:t consequenti ratione quemlibet superiorem Angelum cognoscit per singulares species, unumquemque videlicet per propriam, et particularem: quia superior Angelus respectu inferioris est objectum excedens aliquo modo virtutem ejus, et ideo tam actus, quam species repraesentans unum Angelum superiorem, sunt adaequata virtuti Ángeli inferioris, ac propterea respectu superiorum non dantur inferiori Angelo universales species sed particulares. Quae ratio etiam de aequalibus probat, ut statim amplius exponam. Hinc ergo fit, ut species universales Angelorum semper habeant terminum, ascendendo in perfectione rerum, quas repraesentant, quia si species universalis repraesentat Angelos, vel solos, vel cum alus rebus, omnes erunt minus perfecti, quam ipse Angelus, cujus sunt species; si vero repraesentet res alias inferiores Angelis, etiamsi infinitas syncathegotematice repraesentet, omnes continebuntur infra totum ordinem angclicum et infra infimum Angelum, ergo nunquam potest species intelligibilis connaturalis Angelo repraesentare infinitam rerum multitudinem ascendendo in infinitum simplciter in gradu perfectionis, sed solum quatenus sub certo aliquo termino tantae perfectionis procedi potest in infinitum, vel in individuis aeque perfectis, vel in speciebus inaequalibus, et semper minus perfectis versus infimum gradum.

16. An. et ad quae objecta restringantur species unicersales Angelorum. — Resolutio bimembris.—Et hinc obiter potest definiri dubium incidens, nimirum, esto Angelus habeat species universales, an necessarium sit omnes ejus species esse universales, vel possit simul aliquas particulares habere: et si in hoc est aliqua varietas, quae ratio illius reddenda, seu quae regula in ea servanda sit. Respondeo breviter, inter species Angelorum quasdam esse naturaliter inditas, quae res ordinis naturalis repraesentant, alias esse acquisitas per actionem creati objecti, quae internos, et liberos actus mentis repraesentant, aliae vero esse possunt species supernaturalis ordinis divinitus supra debitum naturae infusae, et res supernaturales repraesentantes. Hic de primis tantum agimus, et in eis regula tacta in universum veravidetur, scilicet, unuumquemque Angelum, qui per universales species cognoscit, habere illas de omnibus inferioribus rebus, et de solis illis: nam res aequales, et superiores per particulares species cognoscit. Ratio prioris partis affirmantis est, quia supposita capacitate universalium specierum, eadem est ratio universalitatis earum respectu omnium rerum inferiorum; ergo omnes cognoscit Angelus per universales species. Consequentia est clara, quia non est constituenda diversitas sine fundamento. Antecedens autem probatur, quia ratio universalitatis talium specierum est excellentia virtutis intellectivae Angeli respectu inferiorum objectorum, ut dictum est. At haec ratio in omnibus locum habet, ergo. Probatur minor, quia nulla species repraesentans unam tantum rem inferiorem est adaquata lumini intellectus superioris Angeli. ergo omnes tales species infunduntur Angelo universales, id est, res plures simul repraesentantes. At vero pars altera negativa, seu exclusiva in fine superioris capitis probata est, et ex contraria ratione facile ostenditur, quia sicut propria essentia Angeli est quasi particularis species ad cognoscendum seipsum, quia illud objectum est quasi adaequatum tali potentiae, ita quilibet Angelus eamdem servat proportionem aequalitatis ad intellectum alterius Angeli sibi aqualis, si illum habet, ergo unumquemque Angelum talem congnoscit alius Angelus per particularem speciem ejus, et a fortiori de quolibet perfectiori Angelo idem concluditur. Et ita ratio differentiae inter utramque partem in promptu est, quia repraesentatio, et cognitio unius rei perfectioris ordinis, vel speciei, aequivalet pluribus inferioribus, seu minus perfectis, et ideo species particularis rei majoris, vel aequals perfectionis cum ipso Angelo cognoscente aequivalet, vel excedit speciem univexselem rerum inferiorum, ideoque licet de inferioribus universales species recipiat, de superioribus, vel aequalibus particulares accipit. De speciebus etiam actuum liberorum, vel internorum, quas Angelus ab ipsis rebus cognitis acquirit, credimus species esse particulares, sicut de speciebus actuum praeteritorum supra diximus, et de cogitationibus cordium infra dicemus. Quid autem de speciebus supernaturalium rerum ordinis gratiae dicendum sit, infra tractando de illarum rerum cognitione videbimus.

PrevBack to TopNext