On this page
Caput 25
Caput 25
Utrum non tantum affectus voluntatis, sed etiam cognitiones intellectus sint angelis occultae
CAPUT XXV. UTRUM NON TANTUM AFFECTUS VOLUNTATIS, SED ETIAM COGNITIONES INTELLECTUS SINT ANGELIS OCCULTAE.
1. Ratio dubitandi. — Ratio dubitandi est, quia actus intellectus non est in se formaliter liber, sicut est actus a voluntate elicitus, ergo non est ita occultus, sicut est actus voluntatis. Antecedens supponimus, quia intellectus non est potentia formaliter libera, sicut est voluntas, unde ejus actus non est liber, nisi denominative, quatenus a voluntate libera procedit. Consequentia autem probatur, quia actus liberi per solam denominationem tanquam imperati ab actu libero voluntatis non sunt secundum se occulti quoad suam entitatem, et existentiam, sed solum quoad actum voluntatis, a quo procedunt: id patet in actibus phantasiae, et appetitus, qnos optime cognoscunt Angeli, licet ignorent, an voluntas illis consentiat, nec ne: idem de liberis actionibus, quae per corpus fiunt, manifestum est. Neque potest differentia inter haec constitui, quod istae sunt materiales actiones, actus autem intellectus sunt spirituales: nam haec differentia impertinens est ad rationem occulti, vel manifesti objecti. Imo immaterialitas objecti de se ad cognoscibilitatem conducit. Neque etiam potest discrimen in eo constitui, quod actiones corporales minus subduntur voluntati, quam intellectus, tum quia differentia secundum magis, et minus non sufficit, si ratio formalis libertatis in utrisque deest, quia haec libertas censetur esse ratio propria hujus occultationis. Praesertim quia etiam inter actus corporales quidam magis obediunt voluntati, quam ali, et nihilominus omnes sunt manifesti, quando fiunt, licet non sit notum, quomodo fiant, secundum quod ab actu voluntatis emanant. Tum etiam quia id non est verum, nam intellectus aliquando etiam naturaliter operatur, et praevenit voluntatem, et e contrario in membris corporis aliqui sunt motus, qui sine motione voluntatis non fiunt, ut motus progressivus, scriptura, etc. Unde confirmatur primo, quia in actu intellectus secundum se spectato etiam cessat illa ratio de esse moral, et alterius ordinis, quia actus intellectus non est moralis, nisi ut a voluntate imperatur, et ideo non est studiosus, aut peccaminosus, nisi ratione voluntatis, ergo non est occultus, nisi quoad denominationem a voluntate. Confirmatur tandem, quia in his actibus cessat illa ratio, quod solus Deus in eis operatur, nam etiam Angelus operatur immediate in intellectu, immittendo cogitationes, juxta illud Psal. 11: "Immissiones per Angelos malos", ut tractatur a Bernardo, serm. 64, in Cant., et illud Joannes 13: "Cum diabolus jam misisset in cor", ut ibi tractatur ab Augustino, tract. 55, dicente, illud non corporaliter, sed spiritualiter a daemone fieri.
2. Prima sententia. — Cogitationes intellectus quoad substantiam notas esse Angelis. — Espenduntur quae scripserit Henricus ad hanc sententiam. — Hrenricus confundens actus intellectus cum actibus voluntatis rejicitur. — Propter hoc fuit aliquorum theologorum sententia. cogitationes intellectus notas esse Angelis secundum substantiam suam, et praecise prout ad intellectum pertinent, non vero prout a voluntate esse possunt, quia licet Angelus me cogitantem videat, non tamen videt, an per voluntatem huic cogitationi consentiam, nec qua intentione cogitem, etc. Haec opinio potest tribui Henrico, dicto quodlib. 3, quaestione 13, ubi vult, cogitationes intellectus solum esse occultas quoad intentionem, ex qua habentur. Ex parte consentit /Egidius, in 2, distinctione 7, quaestione 2, articulo 3, ubi dicit, unum Angelum cognoscere de alio, quid cogitet in generali, quia cognoscit, qua specie utatur, non tamen in particulari an cogitet assentiendo, vel dissentiendo, et similia, quia per eamdem speciem potest diversis modis fieri cogitatio, qui in solo usu speciei non apparent, quia in intellectu novam mutationem non faciunt, et idem sentit ibi Argentina et ex parte Hervaeus, capit. 22, allegati. Sed isti auctores, si attente legantur, non aliter de cogitationibus, quam de actibus voluntatis sentiunt, sed pari modo de illis loquuntur. Nam licet Henricus excipiat intentionem, non putat illum esse actum, nec addere aliquid actibus intellectus, aut voluntatis. Unde quoad eam partem, qua affirmant cogitationes intellectus cognosci ab Angclo, non afferunt novum fundamentum, et de illa statim dicetur. Quoad hmitationes autem, quas adhibent, contra Henricum sufliciunt supra dicta, quibus ostensum est, supponere falsum, dum negat, intentionem esse specialem actum mentis, quo fundamento destructo et contrario posito, ad hominem facile confutatur, quia si alii actus voluntatis noti sunt, etiam erit intentio, cum sit etiam actus. Simpliciter autem non procedit haec impugnatio, quia potest quis generaliter dicere, intentionem et omnes actus voluntatis esse occultos, et nihilominus de cogitationibus intellectus aliter opinari et differentiam constituere, quod est proprium punctum praesentis quaestionis.
3. Similiter Egidius, Argentina et Hercrrus. — Contra JEgidium autem, Argentinum et Hervaeum procedunt argumenta supra facta de actibus voluntatis, cum proportione applicata. Nam si Angelus cognoscit cognitionem secundum substantiam, vel rationem communem, profecto intuetur illam secundum omnes modos particulares ejus, quia videt illum intuitive et prout in se est, sicut de actu voluntatis argumentabamur. Unde e contrario, si ipsi necessarium putant salvare aliquid occultum in actibus intellectus, etiam prout in ipso sunt; profecto necesse est, ut fateantur, illos actus simpliciter esse occultos, quia in cognitione distincta et quidditativa, ac intuitiva non potest commune a particulari separari. Nec argumentum /Egidii est alicujus momenti, quia imprimis supponit probandum, scilicet, Angelum necessario videre de alio, quod specie intelligibili utatur, et qua utatur, hoc enim negant, qui dicunt, cogitationes intellectuales esse occultas: nam uti specie nihil aliud est, quam per illam producere actum cogitationis, seu intellectus: ergo qui affirmat, actum esse occultum, consequenter dicit, esse occultum usum speciei. Nam usus ille non potest videri in specie, sed debet videri in se. Quia species in se non mutatur per suum usum, sed immutat intellectum, faciendo actum in illo: unde usus speciei non distinguitur ab actu intelligendi, seu ab actione qua fit, quae est idem realiter cum suo termino, ideoque non aliter videri potest usus speciei, quam videndo effectionem actus ejus. Frustra ergo supponit / Egidius, videre unum Angelum, qua specie alius utatur, nisi etiam admittat videre unum Angelum actum alterius factum per talem speciem. Quod si actum videt, profecto videt, quaIis sit, an scilicet sit assensus, vel dissensus et quo conatu fiat, etc. Et ideo qui videt usum talis speciei, necessario videt, non solum qua specie alter utatur, sed etiam qualis sit usus, quia hoc non videt in specie, nec in mutatione, quae in illa fiat, sed in ipso actu, qui per illam fit, quem in particulari, et prout in se est, videt.
4. Secunda sententia distinguens inter praedictos actus, ac limitans priorem ad actus intellectus, qui omnino praecedunt actus voluntatis.—Proprie igitur ad praesentem quaestionem spectat opinio constituens differentiam inter actus intellectus, et voluntatis in hoc, quod licet actus voluntatis omnes sint occulti, nihilominus actus intellectus ut in illo sunt, videri possunt perfecte in specie, et in individuo, et in habitudine ad objectum tam materiale, quam formale, ut ad intellectum pertinent, et an actus sit assensus, vel dissensus, intensus, aut remissus, etc., solumque est occultus quantum ad intentionem, vei consensum voluntatis, et in universum quoad omnes denominationes, quas actus intellectus ab actu volIuntatis potest accipere. Hanc opinionem non invenio nunc in aliquo antiquorum theologorum, eam tamen refert Durandus, in 2, d. 8, q. 5, n. 8, qui eam reprobat quoad differentiam. seu distinctionem. Nihillominus Vasquez, disp. 210, cap. 2, licet profiteatur, se nihil definire, conatur tamen hanc opinionem ab omni suspicione liberare, et dicit, non esse improbabilem, refertque eam docuisse publice P. Alphonsum Dezam virum suo tempore insignem, et magnae auctoritatis. Praeterea inducit in eamdem sententiam D. Thomam, ejusque discipulos, quatenus ratio, propter quam dicunt, actum voluntatis esse occultum directe reducitur ad libertatem acius voluntatis, et non extenditur ad actum intellectus, ut jam argumentati sumus. Denique addit, testimonia Scripturae et Patrum, nihil contra hanc sententiam facere, quia cum dicunt, cogitationes nostras non cognosci a creatura, loquuntur de cogitationibus cordis: cogitatio autem cordis juxta phrasim Scripturae significat actum intellectus cum affectu, quia cor non sola cogitatio, sed cum affectu voluntatis conjuncta dicitur. Quod ex aliis locis Scripturae sacrae ostendit, in quibus nomine cordis maxime significatur affectus, ut Prov. 8: "Omni custodia custodi cor tuum". Eccles. 8: "Non omni homini cor tuum manifestes", et cap. 21. "Cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit". Sic ergo in locis in principio citatis cogitationes cordis dicentur, quatenus ad effectum aliquo modo pertineni, ut, verbi gratia, Matth. 9, cum dixit Christus: "Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris" ? cogitare mala idem est, quod mala intentione cogitare, sicut etiam, c. 15: "De corde exeunt cogitationes prave", id est, quae ex pravo affectu proficiscuntur, et Luc 12: "Ut revelentur de multis cordibus cogitationes", id est, quales sint, et ex quibus affectibus procedant, et Actor. 8: "S forte remittatur tibi hec cogitatio cordis tui", ubi sub nomine cogitationis sine dubio involvitur affectus.
5. Fera sententia affirmationis.—Probatur ex theologis.—Nihilominus dicendum censeo, cogitationes cordis quosd ipsos acius inteliectus ita esse Angelis occultas, ut illas ia se, et intuitive videre non possint, nisi illis manifestentur. Haec est expressa sententia D. Thomae, in dicto art. 4, ubi sic inquit: Alio modo possunt cognosci cogitationes, prout sunt in intellectu, et affectiones, prout sunt in voluntate, et sic solus Deus cogitationes, cordium, et affectiones voluntatum cognoscere potest. Ubi non potuit distinctius loqui de uirisque actibus. Et in solut., ad 2, expresse dicit, cognoscere unum Angelum species intelligioiles alterius, non tamen usum eavum secuncum actualem considerationem. Et in sclut., ad 3, in phantasia, et appetitu utitur illa distinctione, quod Angelus cognoscit illarum potenticrum actus secundum substantiam eorum, et proui ab eis procedunt, non tamen secudum quoc moventur a coluntate et ratione, quam distinctionem nunquam in actibus intellectus adhipuit, sed aque occultas ponit cogitationes intellectus, ac vcluntatis affectiones. Et idem ex aliis locis manifestum est, et ita illum initeliexerunt, et secuti sunt omnes ejus interpretes ancqui, et moderni. Et caeteri etiam theologi, qui cogitationes cordium simpliciter oceul.as in seipsis esse censeni, non minus de cogiiationibus prout sunt in intellectu, quaim de actibus voluntatis loquuntur et alii, qui secundum ahquid dicunt esse notas, et secundum quid occultas, idem de utrisque actibus seniunt. Unde Durandus dixit, distinctionem illam sa£is leviter adhiberi, quia eadem ratio in utrisque actibus invenitur. Hle autem fortasse id dixit, quia etiam actus intellectus liberos esse censuit. Nunc ergo solum asserimus distinctionem illam a communi mente theologorum esse alienam.
6. Probatur ex sacra Scriptura, et Patribus. — Secundo probatur assertio ex testimoniis Scripturae et Patrum supra allegatis, in quibus imprimis notanda sunt, quae distinc*e de utrisque actibus loquuntur, ut 1, Paralip. 28: "Omnia corda scrutatur Dominus, ei universas mentium cogitationes intelligit". Et ad Hebraeos 4: "Discretor cogitationum, ei intentionwum cordis" Verbum Dei dicitur, ergo cogitationes non sunt tantum occultae ratione intentionum, sed etiam secundum se, tam cogitationes, quam intentiones soli Deo reservantur. Qui proprium ejus est, nosse quid bomo cogitet, et quo animo cogitet. Praeterea cum Christo in Evangelio tribuitur, quod cogitationes cor- dium cognoscat, non solum censetur fuisse divinitatis signum, quod cognosceret, quia intentione cogitarent, sed quod cognosceret, quid cogitarent, sic enim dicitur Matth. 9, scribas dixisse intra se, "bic blasphemat", quae verba actum intellectus, scilicet, judicium ejus significant, et subditur: "Cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit, ut quid cogitatis mala" ? ubi expendi potest, non dixisse, cogitatis male, scilicet, mala intentione, sed ut quid cogitatis mala, id est, rem iniquam judicando, et credendo, et cap. 12, cum Pharisaei interius judicarent, Christum ex pacto cum daemonibus ejecisse daemonia, ait Evangelista: S'ciens esus cogitationes eorum, dixit eis: "Omne regnum in se divisum desolabitur", etc. In quo pondero non argumentari Christum, ut illos convinceret de mala intentione, sed de temerario judicio, et quod contra rationem cogitarent, et judicarent, ergo cum Evangelista dicit, sciens cogitationes, praecipue attribuit ill ut singulare, quod cognosceret, quid cogitarent, et judicarent. Et ex hoc ipso inferunt Hierony mus, et alii sancti, ostendisse Christum, se esse Deum: sentient ergo, etiam cogitationes intellectus, et judicia esse soli Deo reservata. Atque ita Hieronymus ibi ait: Dominus non ad dicta, sed ad cognita respondit, ut vel sic compellerentur credere, etc. Cogitata autem dicuntur ea, quae sunt in intellectu, et prout in illo sunt, et eodem modo loquitur Hieronymus ahis locis supra allegatis: ponderanda sunt verba, quae distinctae de actibus mentis: ponderanda sunt verba, quae distincte de actibus mentis, cogitationibus, et consihlis internis loquuntur, quae maxime ad intellectum pertinent, et specialiter Damascenus non solum dicit Angelos uti sermone suo, et locutione ad manifestandos suos affectus, et intentiones, sed etiam ad consilia, et cogitationes communicandas.
7. Cor non solum voluntatem, sed intellectum importare solere in Scriptura. — Cur actus intellectus dicantur cogitationes cordis. — Denique licet Scriptura et Patres saepius loquantur de secretis cordium, expendi debet, cogitationes proprie solum actus mentis significare: nomine autem cordis non solam voluntatem, sed etiam intellectum solere in sacra Scriptura significare. De intellectu enim loquebatur Salomon cum orabat, 3, Reg. 3: "Dabis servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bomtm et malum". His enim verbis sapientiam postulavit, ut Dominus statim dixit, sapientia autem ad intellectum pertinet. Idem sumitur ex Jeremia, 5. "Audi, popule stulte, qui non habes cor, qui habentes oculos, non videtis", seepius etiam totam internam mentem ut voluntatem, et intellectum includit: sic enim in Christi persona dicitur Ps. 21: "Faclum est cor meum tanguam cera liquescens in medio ventris mei", ex Paulus ait ad Rom. 10. "Corde creditur ad justitiam": in qua etiam significatione accipi videtur ab Ecclesia, cum in Praefatione Misse monet, Surswun corda: nam et intellectum, et voluntatem ad Deum elevare praecipit, imo primo intellectum, ut illum voluntas sequatur, ita ergo accipitur cor, cum dicitur, proprium Dei esse, cordis cogitationes cognoscere, ad quod comprobandum sunt optima verba Christi, Luc. 24. "Quid timidi estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra", quod necesse est intelligi de cogitationibus proprie dictis, quae in mente sollicita, et vacillante fiunt, licet affectus, vel intentio eadem sit: et nihilominus illis etiam verbis Christus se Deum ostendit, ut ubi Theophylactus notavit, et optime Maldonatus. Et eadem ratione cum Scriptura dicit, solum Deum scrutari cor, recte de tota mente, intellectu, et voluntate intelligitur, sicque videtur exponere Augustinus id Psal. 7. "S'crutas corda, et renes Deus", dicens, Cogitationes nomine cordis significatae sunt, et delectationes nomine remun intelligitur, et similia habet enarrat. 2, in Psal. 25. Igitur cum cogitationes cordis dicuntur occultae, non est restringendum ad actus voluntatis, et denominationes, quae ab illis proficiscuntur, sed absolute de internis mentis actibus, et de cogitationibus, quae proprie dicuntur de actibus intellectus secundum substantiam eorum, et cordis dicuntur, quatenus pure mentales sunt, et exterius non manifestantur, et quia per illas cor, id est, voluntas excitatur, ac regulatur, ut mox dicemus: nec dicta restrictio ullum fundamentum habet in verbis sacrae Scripturae, aut Patrum. Unde cum locutiones sint absolutae, et negativae, illas nobis restringere non licet, praesertim cum eadem ratio, et difficultas in utrisque actibus inveniatur, ut mox dicemus.
8. Probatur deinde rationibus vera sententia. — Tertio igitur probatur rationibus, et obiter quidem duas a posteriori tetigimus non contemnendas. Una erat ab inconvenienti, quia sequitur, non esse magis occultos actus intellectus, quam phantasiae, vel appetitus sentientis, hoc autem est contra D. Thomam, et omnes. Altera est, quia alias locutio inter Angelos tantum esset propter affectus, non propter conceptus, seu cognitiones intellectus mani- festandas, quod est contra omnes, et praesertim contra Damascenum, lib. 2, cap. 3, dicentem, esse propter cogitationes, et consilia communicanda, ubi Clictovaeus, aequiparationem in hoc facit inter homines, et Angelos, quae rem optime declarat. Tertia ratio, et a priori est, quia ad convenientem statum intellectualis naturae spectat, ut non solum affectiones, sed etiam consilia, et judicia, vel dubitationes, aut deliberationes mentis suae sibi sint reservatae, non enim minor ratio moralis secreti, seu occultationis in his, quam in illis reperitur, ergo non minus consilia, judicia, et similes intellectus actus in se occulti sunt, quam affectus, vel intentiones voluntatis. Quarto hinc applicamus rationem a priori, quia Angeli non habuerunt species inditas, per quas hos actus cognoscere possent, nec tales species erant illis naturaliter debitae, quia non erant convenientes rationali naturae, ut talis est, sed alius modus, vel communicandi, vel retinendi intra se hujusmodi conceptus est naturae rationali magis accommodatus magisque conveniens. Quae rationes non tam per se integrae, ac distinctae sunt, quam unum integrantes. Ratio enim propria est quia species horum actuum non sunt Angelis connaturales. Hujus autem ratio redditur ex aliis duabus, scilicet, quod proprietas, et potestas occultandi hos actus est magis conveniens, magisque consentanea naturae rationali, et consequenter est in illa alius modus communicandi, et comparandi cognitionem horum actuum magis connaturalis, cui repugnat habere tales species naturaliter inditas. Quae ratio solvendo fundamentum contrariae sententiae magis declarabitur.
9. Ad contrarium rationem in numero primo. — Cur intellectus actus sint occulti. — Ad rationem igitur dubitandi in principio positam respondetur, quod licet libertas voluntatis sit aliquo modo ratio, propter quam cogitationes cordis naturaliter occultae sunt, nihilominus solam libertatem actus eliciti non esse adaequatam rationem hujus proprietatis, seu conditionis actus, sed satis esse, quod sit actus liberi arbitrii, prout est facultas voluntatis, et rationis, sub quo tam actus intellectus, quam voluntatis comprehenduntur. Itaque licet actus intellectus non sit formaliter liber, nisi ab actu voluntatis, tamen est radix, et quasi regula, et mensura libertatis in actu voluntatis. Unde si advertentia rationis sit perfecta, actus voluntatis erit perfecte liber, si diminuta sit advertentia, etiam libertas actus cum proportione minuitur. Ob hanc ergo causam consen- taneum fuit intellectuali naturae, ut totum cor, ut includit tam radicem, quam usum hibertatis, esset ita profundum, ut sine apertione habentis nullus haberet clavem, per quam illuc ingredi possit, id est, speciem, per quam intellectus, vel voluntatis deliberationes possit intueri. Et in hoc est verum, et sufficiens discrimen inter actus intellectus, et actus allarum potentiarum inferiorum, qui possunt etiam fieri ex motione libera voluntatis. Non enim dicimus actus intellectus esse occultos, quia sunt imperati a libero actu voluntatis, sed quia sunt quasi pars ipsius usus liberi, et radix, ac regula, et mensura ejus. Sub qua ratione etiam actus intellectus moralis, dici potest, tanquam pertinens ad ordinem moralem, sicut prudentia dicitur virtus moralis, quia est regula virtutum moralium; licet non habeat specialem libertatem formalem sinelibera motione voluntatis. Denique hac ratione etiam intellectus humanus non potest a daemone immediate immutari, sed a solo Deo, nec aliter immittit in intellectu cogitationem, quam proponendo sensibilia objecta, vel phantasmata excitando, ut in libro quarto latius dicemus. Reliqua vero, quae pro hac parte addebantur ab altera sententia, ex dictis satis refutata sunt.
10. An genus aliquod cogitationum intellectus excipiatur a tradita sententia.—Posset autem quis dubitare, an omnes actus intellectus, occulti sint, sicut de actibus voluntatis diximus vel aliqua distinctione utendum sit. Ahlqui enim inter apprehensiones, et judicium distinguunt, et judicia volunt esse occulta, non apprehensiones. Quod significant Argentina et AEgidiussupra allegati, et videtursuaderi posse, quia ratio facta non prius suadet, quia judicium est, quod voluntatem movet, non sola apprehensio. Alter distingui potest de actu naturali et libero intellectus. Nam D. Thomas in hoc ponit rationem, ob quam actusintellectus est occultus, quia non sit nisi ad nutum voluntatis, quod non est verum, nisi de actu libero, ergo actus intellectus, qui non fit ex motione voluntatis, non erit occultus. Alia tamen consideratione posset e contrario dici, actus naturales, qui praecedunt voluntatem et illam excitant, esse natura sua occultos, quia illi sunt proprie regula, et radix libertatis, et eorum secretum necessarium est, ut actus liber voluntatis sit perfecte occultus: nam coenita dispositione praevia intellectus facile cognosceretur, quid voluntas vellet, si non certissima evidentia, saltem morali, quia voluntas regulariter sequitur iutellectum. At vero de actibus, qui sequuntur consensum voluntatis, non videtur hoc necessarium, quia illi jam comparantur ad voluntatem, sicut actus externi ad internos, illos autem non oportet esse occultos. Tertia distinctio cogitari potest de actibus intellectus speculativi, aut practici, ut isti occulti habendi sint, non vero illi, quoniam actus practici sunt propria regula voluntatis, et illam ad operandum inducunt, magisque ad ordinem moralium actuum pertinent. Speculationes vero intellectus sunt actus magis naturales, et connexionem illam, seu habitudinem ad actus liberos voluntatis non habent.
11. Nullum genus excipitur. — Nihilominus nullam istarum distinctionum, vel limitationum admittendam esse censeo, sed absolute et generaliter dicendum esse, nullam intellectus cogitationem, vel actualem considerationem posse ab Angelo videri distincte, et prout in se est, quia omnes pertinent ad quemdam rerum ordinem, cujus species intelligibiles non sunt Angelo naturaliter debitae: et quia sermo Scripturae, et Patrum universalis est, et nulla ratio sufficiens occurrit ad exceptionem faciendam. Nam imprimis apprehensio, et judicium fortasse non sunt actus ita distincti, quin in apprehensione aliqua ratio judicii includatur, quatenus aliquam cognitionem includit, quod maxime locum in Angelis habet. Quod si forte distinguuntur, id non refert: nam apprehensio est propter judicium, et ejusdem ordinis sunt, imo tanquam unum computantur, ideoque utriusque cognitio natura sua reservata est, ita ut neutrius species sit Angelo debita. Deinde cogitationes praevenientes voluntatem esse occultas, licet non sit formaliter liberae, probat illa ratio, quod sunt radix et quasi proxima causa, et regula actuum liberorum voluntatis. Item, sicut supra dicebamus, motus primo primos voluntatis esse occultos, licet actu non sint liberi, quia sunt ejusdem ordinis, et de se fieri possent libere: ita de his cogitationibus antecedentibus dicimus esse ejusdem ordinis, et natas fieri ex motione voluntatis, licet quando sunt praeviae non ita fiant. Et sit ratio illa divi Thomae, ut sit universalis, intelligenda est, ut non dicat solum actum, sed etiam aptitudinem, id est, quod illi actus de se nati sunt fieri ex motione libera voluntatis.
12. Progreditur promima resolutio. — Speculativi actus intellectus, cur Angelis sint occulti. — De actibus etiam intellectus, qui fiunt ex consensu voluntatis, non minus certo tenendum est, esse per se occultos, sicut est, verbi gratia, actus fidei divinae, eique contraria haeresis mentalis, quam theologi per se occultam appellant et non solum respectu hominum, sed etiam respectu daemonum verum est. Unde in hoc etiam Christus Dominus suam demonstrabat divinitatem, quod internam fidem, quanta et qualis esset, conspiciebat. Et D. Thomas de illis potissimum actibus intellectus, qui sine libero voluntatis consensu non fiunt, dixit, scli Deo esse notos, utique non solum, quia sunt liberi, tanquam actus imperati, sed quia simul sunt ejusdem ordinis. Unde ulterius addo, quod isti actus, qui ex aliquo voluntatis consensu fiunt, sunt etiam principia et regulae aliorum actuum moralium, quos in voluntate excitant. Denique ob easdem causas excipiendi non sunt actus speculativi intellectus, qui etiam sunt cogitationes liberae et ab eis plurimum pendent actus liberi voluntatis, et morum internorum institutio. Nam intellectus speculativus aliquid etiam movet, et facile transit in practicum. Et, ut uno verborum concludamus, eo ipso, quod natura rationahs postulat, ut cogitationes et affectiones possit habere secretas, et omni creaturae absconditas, simpliciter utraque potentia intellectus, et voluntatis illam habet naturalem proprietatem, ut omnes earum actus, qui libere fiunt, aut fieri possunt, sine proprio consensu ab alio cognosci non valeant, nec eorum species aliis sint connaturales. Unde ab hac regula ad summum excipi posset actus, quo se Angelus semper intuetur, si omnino naturalis est, ut de dilectione dicebamus.