Text List

On this page

Caput 26

Prev

How to Cite

Next

Caput 26

Caput 26

Utrum angeli suos internos conceptus, vel affectus per signa sensibilia, vel spiritualia aliis manifestent

CAPUT XXVI. UTRUM ANGELI SUOS INTERNOS CONCEPTUS, VEL AFFECTUS PER SIGNA SENSIBILIA, VEL SPIRITUALIA ALIIS MANIFESTENT.

1. Certum est, posse unum Angelum manifestare suos conceptus alteri. — Quaestionem de locutione Angelorum, a praecedenti valde disjungendo, tractavit D. Thomas, 1 p., q. 107. Quia vero potissima difficultas, quae ex superiori resultat, sine hujus puncti declaratione expediri non potest, ideo illa omnia, quae ad locutionem spectant, hoc loco addenda esse judicavimus, alia vero quae ad illuminationem pertinent, in lib. 4, reservabimus. Supponimus autem primo, non minus certum esse, posse unum Angelum cognoscere cogitationes alterius, eo consentiente et volente, quam sit certum, eo non volente non posse. Nam sicut hos actus esse occultos modo praedicto est conveniens angelicae naturae, ita etiam est valde necessarium, ut saltem volente Angelo, cujus sunt actus cognosci possint, quia alias inter Angelos non posset esse vita socialis, neque ordo, aut gubernatio, quod est contra perfectionem et conditionem naturae rationalis et Scripturis etiam repugnat, ut videbimus.

2. Item certum de facto manifestare, quod est dari locutionem inter Augelos. — Angeli ut loquantur inter se non indigent corporibus assumptis. — Hinc secundo certum est, esse inter Angelos locutionem, qua suos conceptus et actus invicem manifestant, qua suos conceptus et actus invicem maniiestant. Ita docet divus Thomas supra, et omnes theologi in 2, d. 11. Et sumitur ex Paulo 1, Corinth. 15, dicente: "Si linguis hominum loquar et Angelorum". In quo supponit, esse in Angelis locutionem, ut ibi notant Chrysostomus, homil. 32, Ambrosius, Theodoretus, OEcumenius, Anselmus, et D. Thomas, et Prosper in epistol. ad Demetriad. Nam licet Paulus per exaggerationem perfectissimam linguam significare voluerit, non haberet locum exaggeratio, nisi supponeret, esse in Angelis excellentiorem linguae modum, nempe spiritualis et intellectualis, ut Theophylactus indicavit. Denique in aliis locis Scripturae saepe dicuntur Angel inter seloqui, ut Zacharia 2 et 3, Apocalyps. 7 et 9, et licet in corporibus assumptis loquentes introducantur, ut ab hominibus audiri possint, nihilominus supponuntur inter se loqui. Nec cogitari potest, eos corporipus indigere, ut inter se loquantur, cum corpora naturahter non habeant. Et Judas in sua epistola dicit, Michaelem Archangelum cum diabolo disputasse, quod necesse non est, ut in corporibus assumptis factum fuerit. Atque hoc intendit Damascenus, lib. 2, cap. 3, dicens, Angelos inter se spirituali modo suas cogitationes et consilia communicare. Et idem intendunt Basilius et Gregorius paulo post citandi. Idemque supponunt Dionysius, et caeteri Patres dicentes, esse inter Angelos superiores et inferiores ordines, ita ut inferiores a superioribus discant, eisque obediant, ut ex Dionysio de coelesti Hierarch., supra tetigimus et intra in lib. 4 et 6, latius dicemus, et ex citato loco Zachariae 2, confirmat Isidorus, lib. 1, sententiar., cap. 10, S 7nter Angelos: ubi non solum bonos Angelos, sed etiam malos inter se hunc ordinem servare, imo et malos a bonis interdum addiscere, tradit in 8 Angeli in Verbo, dicens, daemones aliqua per revelationem a sanctis Angels discere, quod supponit etiam Augustinus, lib. Divinat. daemon., c. 5 et 6. Ratio denique est, quia Angelus non cognoscit alterius actus mentales, dum illos occultos habet: potest autem illos cognoscere, si alter velit, ergo oportet, ut alter possit illos revelare, haec autem revelatio locutio dicitur.

3. Locutio unius Angeli et alterius auditio conneaionem doctrine habent. — Una sententia affirmans de signis sensibilibus. — Quo pacto quidam explicent dicta sensibilia signa, qui veJiciuntur. — His positis dubium est, qualiter fiat haec locutio ex parte loquentis, et quia omni locutioni auditio respondet et intelligentia, ut fructuosa esse possit, consequenter exponendum est, quomodo unus Angelus alium audiat, et quomodo fiat potens ad intelligendum, quod antea non poterat, imo etiam ad id moveatur et excitetur. Quae res obscurissima theologis visa est. Unde in varias sententias divisi sunt, quas ut convenienti ordine referam et examinem, suppono duobus modis intelligi posse, unum Angelum manifestare alteri conceptum suum. Primo tantum in testimonio dicentis, ita ut Angelns audiens non videat rem sibi dictam, nec conceptum loquentis intuitive et clare in se, sed tantum in verbo et testimonio dicentis: secundo: quod talis sit locutio, ut actum loquentis clare, et in se manifestet. In hoc ergo capite de priori modo, in sequenti de posteriori dicemus. Igitur priorem modum secuti sunt quidam theologi, qui dixerunt, Angelos loqui inter se per signa quaedam, quibus conceptus suos aliis indicant, sicut nos per voces illos exprimimus: De his autem signis quidam dixerunt esse sensibilia, et ab ipsis in aliquo corpore formari, sicut nos in aere, vel in charta voces, vel litteras edimus. Hanc opinionem refert Durandus, in 2, d. 11, q. 2, cum Hervaeo, in quaest. 1, et in ea duos distinguit modos, unus est, ut illa signa sensibilia sint figurae factae in coelo, habentes inter Angelos peculiarem significationem. Et hunc rejicit num. 7, tanquam frivolum, quia nec talis figuratio in coelo facta, nec ejus significatio sive naturalis, sive ad placitum intelhgibiies sunt. Et quae dicemus contra sequentes modos, hunc a fortiori impugnabunt.

4. Aliorum explicatio.—Roejicitur primo.— Alium modum subjungit num. 12, nimirum, ut illa signa sint, vel soni sensibiles in aere formari instar vocum, vel sint nutus, et signa facta in corporibus assumptis, sicut homines etiam inter se loquuntur. Et hunc modum probat Durandus fere ut unicum, loquendo in ri- gore de propria locutione. Verumtamen licet nunc Angeli ita possint inter se loqui, ut ex Scriptura sacra referebamus, omnino tamen improbabile est, hunc loquendi modum illis tribuere, vel tanquam necessarium, vel tanquam ipsi connaturalem, ut recte docet Bonaventura, in 2, d. 10, art. 3, q. 1. Et declaratur primo, quia communicatio mutua inter Angelos naturalis illis est, et intra suum gradum illis necessaria, ergo et locutio inter eos est eodem modo naturalis et necessaria: sed natura angelica cum omni proprietate naturali, et in illo gradu necessaria est independens a corporibus, unde et locutio esse posset inter eos, etiamsi non essent corpora, ergo ille modus locutionis est accidentarius, et quasi ab extrinseco proveniens Angelus, ergo praeter illum assignandus est Angelis modus locutionis per se illis conveniens, et spirituali naturae proportionatus. Et declaratur primo, quia tales soni, vel nutus non significant, nisi ad placitum, ex hominum impositione, aut consuetudine, quas Angeli bene notunt et imitantur, quis autem dicat locutionem Angelorum ex hominum impositione, aut more pendere?

5. Hejicitur secundo. — Secundo expendo, licet Angeli in corporibus assumptis ita inter se loquantur propter homines, nihilominus signa illa sensibilia non posse ad immutandum intellectum Angeli audientis pervenire, sicut voces immutant mentes hominis. Et ratio est, quia in Angelis non sunt phantasmata, nec est naturalis connexio sensuum cum intellectu, ut per illos immutatio sensibilis usque ad intellectum penetret, sicut in homine fit, et ideo inter Angelos sensibilis sermo non potest habere illam vim locutionis, quae ad intellectum immutandum perveniat, sed solum habet vim significandi tali modo, ut ab alio intelligi possit, si velit attendere, et ideo necessaria est alia locutio propria et spiritualis, per quam Angeli et loquantur, et alios ad audiendum sine lingua et vocibus excitent. Et hoc intendit Damascenus, dicto cap. 3, dum ait: Non lingua et auribus opus habentes, verum citra sermonis (utique sensibilis) adminiculum cogitationes suas atque consilia inter se communicantes. Et in eodem sensu accipiendum est, quod dicit Basilius, homil. 3, in id, Attende tibi, hominibus datum esse sermonis (utique sensibilis) usum, propter corporis impedimentum. $i enim (mquit) ipsi viveremus, anima omnium oculis conspicua et nuda, inter nos momc conveniret per mutuam cogitatiomum intelligentiam. Non quidem quia haec inter puros spiritus sine aliqua locutione fiat, sed quia non indigent signis sensibilibus, sed spirituali modo per liberum consensum, quem per illa verba significat, inter nos conveniret. Et eodem modo exponitur Gregorius, lib. 18, Moral., cap. 3,a D. Thoma, dicta quaest. 107, art. 1, ad 4, ut supra etiam attigimus, excludit enim ab spiritibus carentibus corpore necessitatem signorum sensibilium, non omnem suorum conceptuum et affectuum manifestationem.

6. Secunda sententia affirmans de signis spiritualibus. — Secunda principals sententia est, Angelos inter se loqui per signa spiritualia instrumentaliter, ut aiunt, significantia: illa enim nunc proprie signa, quasi per antonomasiam appellamus. Hanc etiam refert Durandus supra, et sequitur /Egidius, in 2, dist. 10, quaest. 3, art. 1, illamque hoc modo exphcat, quod Angelus post directam cognitionem rei, quam habet, potest velle in se facere signum illius verbi, quod de re formavit, quod signum non est natura sua occultum, sed notum aliis, et ideo formatio illius signi est sui conceptus expressio et locutio. Indicat autem illud signum non esse actum cognoscendi in ipsomet loquente, sed aliquid ab omni actu et a specie intelligibili et habitu distinctum. Et hanc opinionem sequuntur Argentinensis, in eadem d. 10, quaest. 1, art. 2, Gregorius, quaest. 2, in fine, Marsilius, in 2, q. 7, art. 2, Clictovaeus, in Damascenum, 1. 2, cap. 3, Molina, d. a. 4 ubi Vasquez satis est in illam propensus. Tribui etiam solet Capreolo, in 2, d. 11, quaest. 1, art. 1, in probatione primae conclusionis, ex divo Thoma, ibidem quaest. 1, art. 3, ubi generaliter dicit, verum esse, Angelos loqui per signa, sed illi in alio sensu loquuntur, ut videbimus capite sequenti.

7. Examinatur hec secunda sententia per septem interrogationes. — Haec vero opinioa caeteris theologis rejecta est, praesertim vero illam impugnat Durandus supra, licet non admodum effticaciter, ut statim dicam: nam ut judicium de illa proferam, pauca prius circa illam interrogare et expendere necesse est. Primum quid sint haec signa in sua realitate vel entitate: secundum, quomodo significent: tertium, quomodo fiant, id est, an libere vel necessario: quartum, in quo subjecto fiant, id est, an in loquente vel in audiente: quintum, si sint in loquente, an aliquid ex illis resultet in audiente: sextum, an talia signa semel facta semper permanentia sint, sicut Scripturae, vel quantum durent, vel solum durent dum fiunt, sicut voces, vel nutus qui per motum fiunt. Ultimo, an ista signa sint omnino necessaria, ita ut Angeli non possint aliter aliorum conceptus cognoscere, nisi per haec signa, per se loquendo, et exclusa locutione per sonossensibiles, seu per corpora assumpta. Nam his explcatis, inde, ut arbitror, quanta sit difficultas vel probabilitas in hac sententia, facile apparebit.

8. Prima interrogatio, quid sint dicta signa spiritualia. — Non esse actus vitales loguentis, nec audientis. — Non item esse species intelligibiles. — Nec habitus, aut qualitates alias nobis notas. — De primo puncto nihil affirmative, ut sic dicam, a defensoribus hujus sententiae explicatum invenio, sed tantum negative. Dicunt enim frequentius, haec signa non esse actus vitales, seu conceptus intellectuales, quia si sunt in ipso loquente, et sunt actus mentis, non poterunt ab alio videri, et consequenter non poterunt illi significare, nec ad loquelam deservire: nam per illa signa cognosceret loquens, non vero alius: si vero sunt in audiente, non possunt in ipso fieri a loquente, ut statim probabimus: at vero signum locutionis debet fieri a loquente, quia loqui est repraesentare mentem, aliquod signum illius efficiendo, ut statim dicemus, quamquam in hoc aliter senserit Major, ut paulo inferius notabo. Deinde negant hi auctores, haec signa esse species intelligibiles, tum quia non deserviunt ad cognoscendam rem significatam in se, sed tantum in signo; tum etiam, quia nec sunt, species intelligibiles loquentis, quia illas non acquirit, sed habet inditas: haec autem signa ipse facit. Item quia licet unus Angelus audiens videat species intelligibiles alterius Angeli loquentis, per illas non videt, quid cogitet, vel amet, ergo si haec signa essent species aliquae loquentis, nihil audienti significarent : nec etiam possunt esse species ipsius audientis, quia vel essent inditae a principlo, et sic per illas posset cognoscere actus alterius, sine manifestatione ejus, vel essent impressae a loquente, et hoc putant impossibile illi auctores, praesertim quia illi non ponunt haec signa effective repraesentantia rem in se, sed objective, et instrumentaliter repraesentantia rem in signo. Et hinc a fortiori concluditur, haec signa juxta hos auctores, non esse habitus, vel ahquam ex qualitatibus nobis notis: quid autem sint, non dicunt, sed tantum esse signa.

9. Hsse tamen qualitates reales. — Proposita signorum eaplicatio difficilis. — Videtur tamen necessario dicendum esse qualitates reales, in quibus illa significatio fundetur, sive illa sit relatio rationis, sive realis: nam sem- per fundari debet in aliqua re, vel modo reali facto de novo: cum enim Angelus per haec signa loquitur, aliquid realiter efficit, illa ergo effectio aliquem realem terminum habet: ille autem non potest esse nisi in specie qualitatis. Nam in specie relationis esse non potest, quia ad relationem non est per se actio, seu mutatio: hoc autem signum non fit sine aliqua mutatione, quae per realem efficientiam fit in eo, in quo tale signum adhaeret, quae est praevia ad relationem signi, et fundamentum ejus: est ergo aliquid absolutum praevium ad relationem, ergo est qualitas, quia discurrendo per caetera praedicamenta certum est, in nullo alio esse posse. Denique ta videtur de his signis judicandum, sicut theologi probabilius opinantes de charactere sentiunt, nimirum esse qualitatem realem, ut in 3, tom., 3 p., disp. 11, sect. 2. dixi, et tradit optime Vasquez, tom. 2, in 3 p., disp. 134, cap. 2, nam discursus ibi facti hic optime accommodari possunt: et ex hac resolutione incipit innotescere prima difficultas non parva, quae est in illa sententia. Quia difficilhimum est, intelligere, quae, vel qualis esse possit illa qualitas, aut quis sit primarius et proprius ejus effectus formalis, propter quem sit a natura instituta: nam significatio non potest esse affectus formalis, nec finis intrinsecus talis qualitatis, ut ex dicendis patebit, et ideo difficillimum arbitror talis qualttatis naturam explicare. Unde in charactere principiis fidei ducimur ad illam qualitatem credendam: quod etiam facilius admittitur, quia character est qualitas supernaturalis, et modo supernaturah fit. At si in Angelis sunt talia signa, erunt qualitates ordinis, et modo connaturali fieri debent, et ideo difficilius creduntur, maxime si ex principiis naturalibus, non ex necessitate inferuntur.

10. — Secunda interrogatio, an dicta signa sint naturalia vel ex instituto. — Signi formalis, et instrumen.— Distinctio.—Admissis tamen qualitatibus, num illae ad significandum internos actus ponantur, statim occurrit secunda interrogatio, scilicet, quo modo significent. In quo suppono, sicut in superioribus distinximus, duplex medium cognoscendi, scilicet cognitum et incognitum, ita hic posse distingui duplex signum, scilicet cognitum, et incognitum, licet revera juxta descriptionem signi, quam dialectici tradunt, signum proprie non sit, nisi medium cognitum: nam signum dicitur, quod praeter speciem quam ingerit sensibus, aliquid aliud facit in cognitionem venire, quae data est de signo sensibili, et cum proportione appli- cari potest ad intelligibile, et in ea supponitur, signum prius seipsum cognoscendum offerre, et per illud transitum fieri ad alterius rei cognitionem quod est, esse medium cognitum. Tamen quia omne id, quod aliud repraesentat, aliquo modo induit rationem signi, quia repraesentare, et significare, fere idem sunt, ideo species intelligibilis, sicut repraesentat id cujus est species, ita significat illud, et consequenter, illius esse signum dici potest. Et sccundum hunc loquendi modum species intelligibilis dicetur signum incognitum, quia non ducit in cognitionem alterius per cognitionem alterius per cognitionem sui, neque illam per se requirit: et in hoc sensu loquitur de signis Capreolus, cum D. Thoma supra. Hac ergo distinctione admissa, hic supponimus haec signa, de quibus tractamus, non poni tanquam signa incognita, quia non creduntur esse species intelligibiles, sed objecta quaedam Angelis cognoscibilia per species innatas, quas habent, eo ipso, quod talia signa in rerum natura ponuntur: et sic cognita ducunt in cognitionem actuum cordis, et ideo signa cognita dici possunt. Haec autem bona duphciter repraesentare solent, sciliter vel naturaliter, ut fumus indicat ignem, vel ad placitum (ut vocant, seu ex institutione ut voces, vel scripturae inter nos. Quo ergo istorum modorum haec signa Angelis significent, interrogamus?

11. Responsio quorumdam esse naturalis. — Improbatur proxima responsio. — Primus modus dicendi esse potest, hanc significationem esse connaturalem. Et suaderi potest, tum excludendo significationem ad placitum inter Angelos, quia vix intelligi potest (ut statim argumentabimur) tum directe, quia supponendo tales qualitates esse possibiles, nulla videtur esse repugnantia, quod inter illas quaedam suapte natura apta sit ducere in cognitionem talis actus interni, alia in cognitionem alterius, et sic de caeteris. Et confirmatur a simili de characteribus, quia non desunt, qui dicant, unumquemque ex tribus characteribus, Daptismi, Confirmationis, et Ordinis habere natura sua propriam significationem, propter quam imprimitur. Atque ita partem hanc probabiliorem reputat Vasquez supra, juxta hanc sententiam, et communiorem inter ejus auctores esse reputat. Ergo vero illam intelligere non valeo, unde cum nec revelata sit, nec ratione probetur, credendam non censeo. Nam omnis naturalis significatio fundatur, vel in formali similitudine, qualis est in imagine, vel in aliqua necessaria connexione inter signum, et signatum, quae connexio non potest esse, nisi in aliquo genere causae, et effectus. Nam pura connexio relativa, qualis est inter duo correlativa, vel rationem, et terminum, ad hoc non deservit, quia nunquam potest una relatio esse signum, per quod in cognitionem termini, vel alterius relationis perveniatur, quia ut relatio cognoscatur, necesse est simul terminum, seu correlationem cognoscere. Qua ratione supra etiam diximus, relationem non posse esse medium cognitum, per quod ad cognitionem termini, vel correlativi perveniatur.

12. At vero in praesenti istae qualitates, quae dicuntur esse signa, per quae Angeli inter se loquuntur non sunt formales similitudines, seu imagines actuum cordis, quia non sunt actus vitales, nec conveniunt cum illis in essentia, nec fingi potest convenientia in figura, vel aliqua forma accidentali simili, in qua significatio illa, seu repraesentatio fundetur. Nec etiam talis qualitas est causa actus, quem repraesentat, ut est per se notum, nec etiam est effectus, quia nec est actus vitae, nec habitus, nec species intelligibilis: praeter haec autem non habet actus mentis aliquem effectum, imo etiam de his non ab omnibus conceditur. Potest etiam fieri argumentum ad hominem, quia ista qualitas repraesentativa non potest ex necessitate naturae fieri, vel manare ab actu, in cujus cognitionem ducit, alias semper se manifestaret per tale signum: nec etiam potest manere libere, quia dicti auctores nolunt admittere efficientiam liberam in his actibus intellectus, vel voluntatis, supposita eorum existentia. Ergo non potest illa qualitas repraesentare talem actum, ut proprius effectus illius, ergo nulla ratio, aut fundamentum naturalis significationis in ea invenitur. Nam praeter dicta nullum aliud nos invenimus, nec facile intelligi, aut excogitari potest. Si quis autem dixerit, esse posse alios modos signorum naturaliter repraesentantium, licet nos illos non intelligamus, haberet locum responsio, si fides non cogeret ad credenda talia signa, cum vero ratione naturali procedimus, tale responsum admittendum non est; praesertim, quia ratio probat efficaciter, a sufficienti partium enumeratione, quia non potest esse naturalis significatio in uno objecto cognito, nisi habeat connexionem cum re significata: nec ista connexio potest esse sine fundamento causae, vel effectus, secluso nexu inter relativa, qui ad rem non pertinet. Alias rationes affert Durandus contra hanc significationem naturalem, quas omitto, quia parvi momenti.

13. Aliorum responsio esse signa instituta. — Impugnatur, quoad unam partem, quod signa illa sint veflexi conceptus. — Alius ergo modus dicendi est, hanc significationem esse ad placitum, qui non displicet Majori in 2, dist. 9, quaest. 5, in penultimo dicendi modo: indicat autem ibi, qualitatem impositam ad significandum, esse conceptum reflexum, qui naturaliter solum repraesentat alium actum, supra quem cadit et quem pro objecto habet : potest autem imponi ad placitum, ad significandum vel actum directum, quem naturaliter, etiam repraesentat, vel etiam alium, quem de se nullo modo repraesentat. lllam autem impositionem, ait, fieri ab ipsismet Angelis inter se in illa convenientibus. Et ibidem tribuit Gregorio, quod ponat haec signa significantia ad placitum, sed Gregorius nec dicit haec signa esse conceptus directos, vel reflexos, nec modum significandi declarat. Et quoad priorem partem supponere videtur Major, conceptus et actus intellectus angelici non esse natura sua aliis occultos, ut aperte docet, quia aliter non constaret, qualiter loquerentur per illa signa. Nam si actus intellectus sunt natura sua occulti, non sunt apti ad illam significationem, quia nemo potest talem significationem percipere, qui qualitatem ipsam ad significandum impositam, videre non possit. Et haec ratio non minus in actu reflexo, quam in directo Jlocum habet: quia si aliquis occultus est, etiam omnes sunt natura sua occulti sine exceptione, ut dixi, et paulo post in particulari dicam.

14. Impugnatur quoad alteram quod sint ex instituto. — Quod vero spectat ad alteram partem de significatione ad placitum, illam impugnat Durandus supra duabus rationibus. Prima supponit habere Angelos semper, ac naturaliter talia signa. Sed hoc falsum est, et contra mentem eorum, qui hanc sententiam defendunt: consequenter enim dicunt, esse in potestate loquentis, efficere, vel non effticere, tale signum. Altera vero ratio optime impugnat illum modum significandi ex impositione eorumdem Angelorum: nam vel impositio erit inutilis, aut involvit repugnantiam. Si enim unusquisque Angelus sua signa ad significandum imponit, aut illa impositio ab aliis ignoratur, et sic est inutilis, quia tale signum non poterit aliis significare, vel cognoscitur ab aliis, et tunc vel cognoscitur mediante locutione ipsius instituentis tale signum, et sic opus est, ut prius habeat signa, per quae loquatur, et de illis eadem quaestio redibit, vel cognoscitur sine locutione, et hoc repugnat positioni, nam ille Angelus, qui significationem imposuit, voluntate libera id fecit: haec autem voluntas libera non potest ab alio cognosci sine locutione, ergo repugnantia in eo involvitur. Quod si haec signa non imponuntur ab unoquoque privatim, sed per concordiam omnium, ad talem impositionem faciendam, ut in ea conveniant, opus est, ut inter se loquantur, suasque voluntates, atque judicia in tali negotia mutuo sibi manifestent, et ita vel loquentur prius sine signis ad placitum, vel loquentur per signa nondum imposita, quae omnia repugnant. Quo discuru, judicio meo, evidenter probatur, non posse talem impositionem fieri per ipsos Angelos. Nec est simile de hominibus, tum quia ante impositionem possunt se intelligere per nutus, vel possunt materialiter proferre nomen, nutibus designando rem, quam volunt illo nomine significare, et sic de aliis, qui modus licet sit difticilis, non tamen est impossibilis, imo usu, et consuetudine, ita videntur bomines in infantia nativam linguam addiscere, in Angelis vero non sunt hujusmodi spirituales nutus distincti a qualitatibus significantibus, et ideo vel significatio esse debet naturalis, et perfecta, vel certe per impositionem factam ab ipsis Angelis, esse non potest.

15. Non videtur tamen repugnare, quod sint er instituto Dei. — Nihilominus posset quis dicere talia signa esse data et imposita a Deo. Nam licet ipsa non sint indita immediate a Deo, tamen notitia eorum necessario esse debet tradita a Deo, quia non possent Angeli libere talia signa efticere, nisi eorum notitiam haberent. Deus autem infundendo talem notitiam, non solum docuit Angelos quid essent illae qualitates, sed etiam quid vellet per unamquamque illarum significari. Sicut est verisimile infudisse Adae et Evae notitiam, et impositionem, ac significationem alicujus linguae, verbi gratia, Hebraeae, ut statim ac creati sunt, possent secum confabulari et se verbis intelligere, ne prius nutibus inter se uti illis necessarium esset, ad nova nomina rebus imponenda, vel ut Eva recideret, quod Adam per verba jam imposita illi significare vellet. Et in hoc modo significandi ad placitum, repugnantiam non invenio: si semel supponatur in Angelis virtus ad efficiendas libere similes qualtates, quae nec actus vitales sint, nec principia eorum. Nihilominus tamen etiam admissa possibilitate talium signorum, supersunt aliae difficultates, in admittenda locutione Angelorum per talia signa, praecipue tres: una est, quod ille modus solus est imperfectus et cum alio est impertinens; alia est, quod vel non suffticit ad excitandum alium, quod ad locutionem est necessarium, vel si ita ponatur, ut ad hoc etiam suflficiat, est impertinens; tertia est, quia juxta illum modum non poterit locutio angelica esse secreta, sed publica omnibus, quod etiam perfectioni illius naturae multum repugnat. Quas tres difticultates tractando, alias interrogationes expendemus melius.

16. Tertia interrogatio, utrum predicta Angelorum signa deberent esse libera, an necessaria. — Debere esse libera. — Tertia interrogatio erat, an effectio talium signorum sit necessaria, vel libera. Durandus supra videtur imponere auctoribus horum signorum, quod illa ponant, tanquam semper existentia connaturaliter in Angelo loquente: sed id non invenio in praedictis auctoribus, nec potest consequenter dici, ut supra dicebam, alioqui actus per haec signa repraesentari, a quolibet volente attendere et inspicere mentem alterius, posset in ea legere, quod alius cogitet, aut velit: et ita non essent occulta, sed naturaliter patentia, saltem per illa signa. Dicendum ergo est, illa signa libere fieri, imo hoc videtur esse de necessitate locutionis humanae, seu rationalis naturae, nam illi locutio data est, ut suam internam mentem aperiat, si velit, non ut illam necessario manifestet, aliter talis locutio perfectionem talis naturae destrueret.

1T. Non videri tamen producibili per actus voluntatis. — Difficultas autem est, an qualitates illae significativae fiant immediate per actum voluntatis, quo Angelus vult loqui, an vero per illos actus intellectus, aut voluntatis, quos per talia signa manifestare vult. Neutrum videtur probabile. Non quidem primum, nam Angelus non potest per suum velle efficere qualitates, ut est communis doctrina. Nam, ut infra videbimus, receptissima sententia est, non posse Angelos sua voluntate alterare corpora, quia non possunt efficere qualitates corporales, ergo a fortiori nec spirituales poterunt illo modo efflicere, quia spirituales quahtates perfectiores sunt. Dicetur fortasse illud dogma receptum, intelligendum esse respectu aliorum, quia in seipso facere potest aliquid per actum suae voluntatis: nam actus facit habitum. Sed hoc non recte dicitur, quia actus voluntatis efficit habitum in ipsa voluntate naturahter, et per modum cujusdam formae agentis sibi simile, vel proportionale, non vero efficit illum volendo ut fiat et hoc modo dicimus voluntatem Angeli non esse activam qualitatis, etiam in ipso Angelo, sed solius motus localis. Ergo non potest hoc modo facere qualitates illas, quae dicuntur esse signa internotum actuum.

18. Nec videri producibilia per actus intellectus. — Insufficiens responsio excluditur. — Nec etiam facere illas potest, per illos actus, manifestare vult, quia actus immanentes non sunt activi qualitatum, quae non sint principia similium actuum, ut sunt habitus. Dices etiam esse activos qualitatum significantium ipsos. Sed contra, quia illis qualitatibus in sua natura reali spectatis, extrinseca, et accidentaria est significatio, cum supponatur esse sola institutione. Ergo spectata natura actuum internorum, et talium qualitatum, non est inde possint illi actus habere vim efficiendi tales qualitates, nam ad hoc natura talium qualitatum consideranda est, non significatio, quae extrinsecus advenit. Quia si actus illi natura sua sunt effectivi illarum qualitatum aeque illas producerent, etiamsi ad significandum impositae non essent: quod videtur creditu difficile, quia illae qualitates ex natura sua non ordinantur ad perficiendas potentias intellectus, et voluntatis in munere intelligendi, aut volendi, ergo nec sunt natura sua producibiles per actus talium potentiarum. Est etiam contra hoc alia ratio, quia quidquid tales actus producere possunt in ipso operante, non libere, sed naturaliter producunt, ita ut, licet actus libere fiat, eo ipso quod est, naturaliter faciat, quidquid facere potest, sic enim actus facit habitum, et speciem, quam in memoria relinquit, has vero qualitates non efficit naturaliter, etiamsi supponantur existere, sed libere, ut probatum est; ergo nullo modo possunt illas efficere. Atque haec argumenta magis confirmabimus in frequentibus.

19. Quarta et quinta interrogatio circa subJectum praedictorum signorum. — De subjecto quod, responsio quorumdam .—Impugnantur duplici incommodo.—Marsilii evasio. —Erat quaestiuncula quarta, in quo objecto fiant ista signa, potestque interrogatio fieri, vel de subjecto principali, id est, supposito, vel subjecto proximo, in quo inhaerent. Et in priori parte communis sensus dictorum auctorum est, fieri tantum in Angelo loquente absque ulla efficientia in audiente. Ita doce expresse Gregorius, et Vasquez supra, numer. 53, reprehendit modernos quosdam, qui oppositum dictis auctoribus tribuebant. Videntur autem isti auctores supponere, non posse unum Angelum efficere in alio qualitatem aliquam, nec video, quod aliud fundamentum hujus partis habere possint. Contra hoc vero duo magna incommoda occurrunt. Unum est, quia sequitur, An; gelum loquentem, non excitare alium ad audiendum, quia excitatio sine efficientia intelligi non potest, consequens autem est contra rationem locutionis, quod argumentum infra urgebo amplius. Aliud est, quod Angelus nunquam poterit secreto loqui ad unum, quin ali intelligant, si velint, quod quidem dicti auctores consequenter concedunt, valde tamen dissonat naturae rationali, et prudenti ejus institutioni. Quod videns Marsilius, conatur sequelam negare, quia possunt habere Angel signa quaedam generalia omnibus, alia specialia singulis: nam cum significent ad placitum, potuerunt quaedam imponi ad quamdam significationem notam omnibus, et aliam habere significationem, uni tantum, vel alteri notam, ita ut Angeli quamdam linguam communem habeant, et tot alias particulares, quot sunt Angeli.

20. Non placet. — At haec opinio tot signorum multiplicatione incredibilior fit. Alioqui quot sunt species Angelorum, tot erunt institutiones istorum signorum, praeter unam omnibus communem. Quod si in singulis speciebus sunt plura individua, pro singulis erit necessaria peculiaris significatio, ut possit unus, si velit, uni tantum individuo ita secrete loqui, ut alii, etiam ejusdem speciei, non percipiant. Unde si Angelus velit duobus tantum specie differentibus simul loqui, certe non poterit: nam si utatur signo communi, alii intelligent; si privato. unus tantum percipiet. Oportebit ergo tertium genus signorum, quae duobus tantum sint nota, et consequenter si solis tribus simul loqui velit, diversum signi genus erit necessarium, et sic multiplicari potuerunt fere in infinitum, cum tamen haec, et similia ridicula videantur: nisi forte quis dicat, duas simul locutiones facere tunc Angelum, vel plures, si pluribus simul loquatur, quod etiam valde imperfectum, et improbabile videtur. Accedit, quod non est minus difficile, Angelum haec signa in se eflicere, quam in alio, ut ex dictis in tertio puncto intelligitur.

21. Accommodatior responsio de praedicto subjecto, quod.—Hst tamen et ipsa difficilis. —Quapropter censeo, in hac sententia magis consequenter dici, Angelum loquentem imprimere tale signum in eum, cum quo loqui vult, quasi in eo mentem suam describendco, et ita eum ad audiendum excitando, quo modo facile evitatur primum inconveniens. Nec ista efficientia in alio improbabilior est, quam in seipso, cum sit effectio cujusdam qualitatis, quae non est actus vitae, et si aliquo modo est principium cognoscendi, potius juvat audientem ad cognoscendum, quam loquentcm. Per haec autem non omnino vitatur alterum inconveniens, nam eo ipso, quod talia signa in alo fiunt, lhcet alios non excitent, poterunt ipsi ea cognoscere, et intelligere, si attendere velint, et ita locutio non erit secreta. Propterea addere quis posset, Angelum loquentem prius etficere signum in se, et per illud imprimere speciem ejusdem signi in audiente, sicut nos in ore vocem formamus, et speciem in auditu alterius immittimus, et sic vitatur utrumque incommodum. Et certe admissa priori efficientia signi in ipso loquente, altera de specie facillime defendi potest, ut in simihl infra dicam: et, ut opinor, magis consequenter ita diceretur, quia non est necesse, ut Angelus habeat innatas species talium signorum, quia non sunt res mere naturales, sed ordinis liberi, et cum alias sint spiritualia, et actu intelligibilia, non est inconveniens, quod sui speciem imprimant. Nihilominus tamen, hac ommuisa ostendunt, quam sit dificilis hic locutionis modus.

22. De subjecto quo, seu prorimum responsio. — Praedicta responsio difficultate non caret. — Accommodatior responsio. — Gratia, et character sunt immediate in substantia anime.— Circa alteram partem de subjecto proximo, in quo haec signa inhaerent, sive sint in loquente, sive in audiente, sensus interrogationis est, an hae qualitates ad significandum impositae inhaerant in intellectu, vel in voluntate, vel in essentia, seu substantia Angeli. In quo puncto nihil a dictis auctoribus satis explicatum invenio, indicant tamen esse in intellectu, quia locutio est operatio facultatis rationalis, et auditio similiter, unde productio talis signi videtur immediate per intellectum fieri, et consequenter fieri etiam in intellectu, sive maneat in loquente, sive fiat in audiente, quia per intellectum audit. Nibilominus hoc difücultate non caret, quia subjectum tribuendum est isti qualitati, secundum naturam suam consideratae, et proportionatum effectui formali physico, quem talis qualitas natura sua habet, nam impositio ad significandum est valde extrinseca, et aequaliter potest imponi illi qualitati in quocumque subjecto sit, et ad inhaerentiam ejus physicam nihil confert, sicut vox vel scriptura fit in corpore, vel subjecto sibi physice accommodato. At vero intellectus non videtur proportionatum subjectum talis qualitatis. Probatur, quia illa qualitas non est operativa, quia non est species intelligibilis, nec habitus, vel aliud principium intellectualis operationis: sed intellectus soum est subjectum capax operationis suae, vel qualitatum, quae sint principia ejus, ergo nec ipse intellectus est capax talis quahtatis, nec illa qualitas dicit habitudinem ad potentiam operativam, tanquam ad subjectum, cum non sit operationis principium, nec ad illam disponat. Accedit, quod immerito supponitur, tales qualitates fieri per intellectum, quia productio talis qualitatis physice, et secundum se spectata, non est operatio facultatis rationalis, quia illa qualitas de se ad intellectum non pertinet, sed solum ratione impositionis, quae non mutat naturam talis qualitatis, nec modum eflicientise physicae illius, sed solum potest facere, ut cum hoc, vel illo ordine rationis fiat, quod potest habere, licet per voluntatem, vel aliam potentiam fiat. Magis ergo consequenter ponetur haec qualitas immediate in substantia, quia disponet illam absolute, et secundum se, sine respectu ad opus, sicut de gratia, et de charactere propter similem rationem dixi, 3 part., tom. 3, disputat. 11, sect. 4, et consentit Vasquez, disputation. 134, capit. 4. Nec ad significationem hoc obstat, aut refert, magis quam, quod scriptura in hac, vel illa charta fiat: nam substantia esse potest, velut charta, in qua Angeli spiritualiter scribunt. Quod si alicui difficile esse videatur, dari qualitatem naturalem, id est, non supernaturalem immediate afficientem substantiam Angeli, vel animae, respondebimus totam hanc difticultatem expositione istorum signorum nasci, illis autem admissis, caetera devorare necessarium esse.

23. Sexta interrogatio, utrum signa dlla forent transeuntia, ad permanentia. — Arguitur non videri transeuntia.—N ec etiam permanentia.—Dbe sexta interrogatione nihil invenio ab auctoribus dictum, nimirum an ista sint transeuntia, ut ita dicam, seu dependentia in fieri, et in esse ab actuali voluntate Angeli loquentis, vel semel facta permaneant. Nam illud prius videtur difficile creditu. Primo, quia illa sunt spirituales qualitates, et non sunt actus immanentes, seu vitales, nec principia physica eorum, cur ergo erunt transeuntes, aut dependentes in fieri, et in esse a vitali influxu potentiae. At vero si haec signa, seu qualitates illae semel factae permanent, etiamsi vel voluntas faciendi illas, vel cognitio, quae per ilas sit, cessat: sequitur perpetuas esse, quia non habent contrarium et sunt in subjecto incorruptibili, unde non habent unde naturaliter esse desinant. Quo argumento alibi probavi characterem esse qualitatem natura sua indelebilem et incorruptibilem. Hoc autem posito in his qualitatibus Angelorum, quae ad exprimendos suos conceptus, et affectus fieri dicuntur: consequenter sequitur innumeras qualitates hujus naturae multiplicari, ac perpetuo in Angelis manere quotquot successive per varias locutiones fiunt, et in perpetuum fient. Parum autem credibile videtur, fieri qualitatem perpetuo duraturam, propter unicam, et quasi momentaneam significationem, et postea sine ullo usu, aut utilitate durare, et similes qualitates in ingenti numero augeri, atque in infinitum multiplicari. Et praeterea non potest ex tanta signorum multitudine, simul in quolibet Angelo permanentium, non magna confusio oriri, et ambiguitas, an talia signa sint nova, et rerum praesentium, vel antiqua et rerum antiquarum, praecipue si talia signa, quando de novo fiunt, non imprimunt novas species in caeteris Angelis. Quia non semper possunt Angeli attendere, ut actu cognoscant omnia talia signa, quae de novo ab omnibus Angelis fiunt: quando ergo aliqua nova signa vident, quomodo cognoscunt, an tunc de novo fiant, vel prius facta fuerint et ipsi non attenderint. Et similia facile cogitari possunt, quae licet fortasse non habeant repugnantiam manifestam, et ideo non sint de futuris, qui omnia facile admittant: nihilominus sine evidenti necessitate non sunt similia facile asserenda, quae secum plus admirationis afferunt, quam credibilitatis.

24. Septima interrogatio, an locutionis modus per signa ad placitum foret unicus in Angelis, et necessarius.— Varii modi affirmative respondendi. — Pars negans adstruitur. — Ultima interrogatio erat, an hic modus locutionis, tantum possibilis esse dicatur, vel necessarius et unicus, quo Angeli conceptus suos aliis manifestant, quia in hoc etiam non omnes auctores allegati conveniunt. Nam quidam prius excludunt omnes alios modos locutionis angelicae, ab alis auctoribus excogitatos, ut in hoc solo pedem figant, alii vero solum contendunt, hunc modum loquerdi esse possibilem Angehls, et interdum illo uti, licet alio, vel aliis modis possint sua consilia inter se communicare et aperire. Imo aliqui ex his qui dicunt cogitationes cordium esse notas Angelis ex natura sua, dicunt etiam huic modo 1oquendi locum relinqui, quia potest aliquis alteri loqui de re sibi jam nota, sicut nos etiam Deo loquimur. Mihi tamen imprimis non videtur verisimile, hunc modum loquendi per signa ad placitum esse unicum et necessarium, ita ut non possit unus Angelus alio modo, aut via cogitationem alterius cognoscere. Moveor, quia hic modus cognoscendi per signa ad placitum est valde imperfectus: nam per talia signa non cognoscitur res in se, et consequenter, nec veritas locutionis evidenter videtur, sed solum creditur per quamdam fidem auctoritati loquentis innixam: non est autem verisimile solum hoc modo posse Angelum ad cognoscendos actus internos alterius praevenire, ergo. Major nota est, quia ex vi signi ad placitum,non datur principium, quo res significata prout in se est, cognoscatur: sed Angelus ex se non habet principium cognoscendi actus alterius in seipsis, ergo per sola signa ad placitum non potest perfecte illos cognoscere. Minor per se etiam clara videtur, quia licet expediat actus internos Angelorum ita esse occultos, ut sine manifestatione habentis eos, aliis non pateant, tamen quod sit prorsus impossibile naturaliter Angebs, illos clare intueri, etiam volentibus et consentientibus illis, quorum sunt tales actus, et quantum in se est facientibus, utaliis clare pateant, nimium est, et magna imperfectio naturae angelicae videtur esse. Quia illi actus non excedunt naturalem virtutem intellectus angelici, cujus signum est, quia unusquisque potest cognoscere proprios actus intuitive, ac perfecte. kLrgo etiam debet Angelus habere aliquam naturalem viam habendi species, per quas possit perfectam cognitionem talium actuum consequi eorum domino consentiente. Propter hoc ergo mihi verisimile non est, totam locutionem Angelorum ad haec signa revocari, nec esse aliam viam, qua certius, et evidentius unus Angelus alteri actus cordis sui manifestare possit.

25. Resolutio auctoris.—Angeli non uwtuntur signis instrumentalibus.— Instantie varie.— RHesponsio ad illas. — Unde tandem concludo longe probabilius videri, in Angelis non reperiri talia signa, nec talem locutionis modum. Hoc multo plus quam probabiliter persuadent, omnia, quae de his signis inquisivimus. Nam sunt difficillima intellectu, et alias non sunt sufficientia, ut ostendi, et consequenter non sunt necessaria. Quo ergo probabili fundamento credemus locutionem Angelorum per talia signa fieri ? Dicet aliquis, sicut non est conveniens Angelos non posse suos conceptus in seipsis ostendere, sed tantum in his signis, itae contrario non est conveniens, excludere ab Angelis manifestationem suorum conceptuum per haec signa. Nam inde fit, ut quoties Angelus vult suam mentem alteri communicare, cogatur ad ostendendum illam in se, et non tantum in signo: ac subinde non esse inter Angelos locutionem cui credere oporteat ex testimonio et auctoritate loquentis, nec esse inter eos fidem angelicam, ut sic dicam, sicut est inter homines fides humana, quod videtur diminutum et imperfectum. Unde consequenter fiet, ut ex natura rei inter Angelos non possit esse deceptio, nec mendacium, quod etiam videtur gratis dictum. Item in Angelis datur fides divina, quae sine revelatione fundata in his signis, non videtur posse intelligi; imo neque illuminatio videtur esse posse in Angelis sine hujusmodi signis. Praeterea locutio Angeli non semper est immediate de proprio actu suo, sed etiam de re a se cognita, directe ac proxime esse potest, quomodo ergo erit sine his signis ad placitum significantibus res? Nam per species intelligibiles rerum esse non potest. Idem est, si unus Angelus alteri loquatur, narrans immediate actum quem in alio videt, nam actum alterius non potest in ipsomet ostendere, ergo opus est, ut per haec signa illum manifestet. Sed ad haec omnia respondebimus in sequentibus, ostendemusque per alium verum locutionis modum, posse haec omnia sine his signis ad placitum subsistere et explicari, quantum naturae angelicae convenientia, vel necessaria esse possunt.

PrevBack to TopNext