Text List

On this page

Caput 27

Prev

How to Cite

Next

Caput 27

Caput 27

Utrum unus angelus nihil efficiendo in audientem actus suos illi manifestet

CAPUT XXVII. UTRUM UNUS ANGELUS NIHIL EFFICIENDO IN AUDIENTEM ACTUS SUOS ILLI MANIFESTET.

1. Prima opinio generalis.— Secunda opinio generalis. —Sublatis signis instrumentalibus, sed ad placitum significantibus, quibus inter homines locutio fieri solet, difficile nobis est assequi, quia alius modus locutionis possibilis sit, et ideo a theologis varii modi hujus locutionis excogitati sunt. Inter quos generalis quaedam convenientia et differentia notanda est, ut melius singulas opiniones examinemus. Quidam ergo locutionem hanc fieri putant, sine aliqua efficientia Angeli loquentis in audientem, imo sine addiuone alicujus rei, quae in Angelo audiente fiat, per quam principium aliquod, ad cognoscendos actus loquentis accipiat, sed solum quia ex parte loquentis tollitur velamen (ut sic dicam) suorum actuum, seu objective tantum aperitur secretum, quod statim alter virtute sua cognoscere potest. Alii vero putant necessariam esse aliquam efficientiam loquentis in audientem: et in utroque modo sunt variae opiniones, quas in hoc capite proponemus, judicium de singulis ferendo, ut quam veriorem esse credimus eligamus, in capite vero sequenti quibusdam difficultatibus satisfaciemus.

2. Primae generalis opinionis emplicatio prama, quod locutio sit cogitatio reflera super ipsas cogatationes directas. —Prima opinio est, unum Angelum non aliter loqui alteri, quam cognoscendo, quia eo ipso quod cognoscit aliquid, sibi loquitur, et per idem verbum quo sibi loquitur, potest aliis exprimere suum conceptum, vel rem per illum conceptam, et ita loqui alteri, vel de suo actu, vel de re per suum verbum repraesentata,quia verbum mentis, licet respectu elicientis formaliter illi repraesentet, nihilominus etiam aliis repraesentare potest objective, immediate quidem seipsum, mediate vero, et quasi instrumentaliter, rem per ipsum verbum ab alio cognitam. Non quidem significatione ad placitum, ut dicebat Major, praecedenti capite allegatus, sed repraesentatione naturali, quatenus verbum illud dicit habitudinem naturalem ad objectum suum per modum expressae imaginis ejus. Declarat autem haec opinio, non quamcumque cogitaüonem Angeli habere rationem locutionis, etiamsi fortasse aliis nota sit: sed illam tantum quae est reflexiva, vel quasi reflexiva super actum de quo fit locutio. Nam concipiendo directe rem aliquam, nondum aliquis loquitur alteri quia nondum manifestat alteri suum conceptum ex intentione sua, etiamsi alias conceptus ipse ab aliis cognosci possit eo modo, quo res aliae sine ipsarum locutione cognosci possunt. Oportet ergo, ut aiunt, Angelum habere actum reflexum, quo explicet se habere talem conceptum de tali re, et tunc per hunc eumdem actum explicat alteri suum conceptum et ita etiam loquitur. Et simili ratione, quoad actus proprios, et elicito a voluntate, Angelus cognoscendo ilios in se, quasi reflexe, per eumdem actum, quo suum affectum cognoscit, illum alteri manifestat. Hanc sententiam late docet Vasquez, d. disp. 211, cap. 11, et tribuit Henrico, quodlib. 5, q. 15, et Hervaeo in 2, dist. 141, q. 11, Majori, dist. 9. quaest. ult. Imo tiam b. ihomam pro sua sententia allegat, sed mens ejus longe alia est, de qua postea. Major etiam in alio sensu longe diverso locutus est, scilicet de signis ad placitum, ut supra notavi. Henricus autem obscurissime loquitur, ut vix mens ejus intelligatur, Hervaeus vero licet aliqua ex parte inclinare videatur, supponit tamen falsam sententiam circa actus mentis Angelo notos, vel occultos, ut supra visum est. Itaque sententia illa, prout ab illo auctore proponitur, singularis, et propria ipsius est.

3. Fundamentum propositae explicationis.— Fundamentum unicum est, quia locutio Angeli est actus intellectus Angeli loquentis, ergo actus ipse intellectus est quasi nutus, seu signum, aut verbum quo unus Angelus loquitur alteri. At non est signum ad placitum, ut jam dictum est, ergo naturales cujus significationis fundamentum non potest aliud excogitari, nisi connexio, quam habet cum suo objecto, quod repraesentat: ergo non potest melior modus locutionis angelicae excogitari. Majorem probat ex Patribus Theophylactus 1, Corinth. 13, ex quo haec verba refert: Siguidem potentia quadam antelligendi, qua invicem divina commnunicant sensa, Angelorum est lingua. Ex quibus colligit, Theophylactum dicere linguam Angelorum esse potentiam intellectivam eorum, ac proinde vocem esse ipsum verbum, quod in se formant; et Theodoretus ibidem, ait: Angelorum linguas dici, non quae sensau, sed intelligentia percipiuntur, per quas et universorum Deum laudant et inter se disserunt. At laus et disputatio actus intellectus sunt, ergo intellectus ipse est lingua Angeli, ac proinde actus ejus locutio est. Beda, in lib. 2, in Job., cap. 7, circa verba illa: S subito apparuerit, etc., de Angelis, ait, quod volunt, illico enuntiant, enuntiare autem intellectus actio est. Et haec opinio ratione etiam potest suaderi, quia loqui est exprimere, et significare conceptum proprium, vel res alias cognitas, vel est praecipere, aut rogare et petere, quae omnia ad intellectum pertinent.

4. Rejicitur proposita emplicatio. —Haec vero sententia propter multa non placet. Primo enim supponit, locutionem unius Angeli ad alium consistere in actu pure immanente in Angelo loquente, sine acüone aliqua, qua ad loquentem transeat, et consequenter Angelum non habere vim ad excitandum locutione sua alterum ad audiendum: quia per actum immanentem, ut talis est, non potest alterum excitare, sed extrinsece denominare, et ita consequenter fatetur d:ctus auctor. Consequens est contra D. Thomam, et profecto contra rationem, ut infra videbimus. Secundo supponit illa sententia cogitationes intellectus per se, et natura sua esse manifestas omnibus Angelis, ac proinde locutionem in Angelis non fieri per se propter manifestandas aliis cogitationes intellectus, sed propter solos actus voluntatis, esse manifestationem necessariam. Hoc autem falsum est, ergo et assertio. Major probatur, quia si Angelus loquitur ad alium cogitatione sua, et verbo mentis suae, vel illud verbum est occultum alteri Angelo, vel per se manifestum: si dicatur primum, necessarium erit aliud verbum intellectuale, ad manifestandum illud, et de illo alio eadem redibit quaestio, et in infinitum procedetur: si vero verbum illud per se notum est Angelis aliis, eadem ratione quodlibet aliud verbum, seu cogitatio mentis erit nota aliis, et consequenter propter illius manifestationem nulla erit locutio necessaria. Dici vero posset, conceptus mentis directos de rebus ipsis esse occultos aliis Angelis, eosque per locutionem manifestari: copnceptus autem reflexos de prioribus conceptibus directis, vel de actibus voluntatis, non esse occultos, sed ab omnibus Angelis cognosci. Sed haec distinctio gratis datur, quia non est major ratio de quibusdam cogitationibus, quam de aliis, nec Seriptura vel Patres inter hos distinguunt, sed ganeraliter loquuntur, et ideo vel de omnibus dicendum est esse occultos, vel omnes esse per sse notos aliis, aliter Scripturam, et Patres interpretando. Et ita consequenter concedit ille aauctor, hoc fundamentum jaciendo, ad illam sententiam declarandam. Et consequenter ait, posse unum Angelum loqui alteri de cogitationibus mentis, non ut illas de novo manifestet, sed ut ex parte sua illas ad alterum ordinet, secus vero esse de affectionibus voluntatis, quia cognosci ab alio non possunt, nisi per locutionem manifestentur. Hoc vero fundamentum a nobis satis improbatum est.

5. Et praeterea argumentor tertio: nam inde sequitur, locutionem de cogitationibus mentis, esto non sit impossibilis inter Angelos quoad illam directionem, ordinarie esse inutilem, et otiosam, quia nullam utilitatem in eis habere potest, locutio autem sine utilttate ootiosa est. Assumptum declaratur, quia homo quando de re alteri nota illi loquitur, id facit, vel quia ignorat illi esse notam, vel ut eam melius declaret, aut intelligat, aut de illa per alium certior fiat, velut alium ad considerationem moveat, vel certe propter aliam, si qua esse potest, similem utilitatem. Nihil au- tem horum habet locum inter Angelos, maxime secundum illam sententiam, quia si Angelis notae sunt cogitationes intellectus omnium aliorum, nullus aliorum potest cogitationem uam alum ignorare, vel imperfecte illam cognoscere, vel confirmatione, aut majori certitudine indigere, cum sciat posse illam in se intuitive, ac perfecte videre, agimus enim de locutione praecise, ut ab illuminatione distinguitur. Utilitas autem excitandi alium ad considerationem rei, quam per se noscere potest, non habet locum in Angelis, juxta dictam sententiam, ergo talis locutio est prorsus inutilis et otiosa.

6. Occurritur objectioni contra promimum tertium argumentum. — Dices, hoc argumento probaretur esse otiosam locutionem ad Deum. Respondeo non esse simile, nam locutio ad Deum in homine. si voce sensibili fiat, multas habet utilitates respectu ejusdem hominis. Nam per illam locutionem excitatur ad majorem mentis attentionem, et ad cordis affectum, et per illam cultum, et reverentiam offert Deo. Si vero fiat pura mente, magis fit actibus voluntatis, et intellectus, quibus anima se subjicit Deo, et dependentiam ab illo recognoscit, et ideo honestissima, et utilissima est tahs locutio, tam intellectualiter, ut sic dicam, quam moraliter. In Angelis vero inter se, vel non inveniuntur hae utilitates, vel certe non considerantur in locutione, sed per se fit ad communicandum inter se conceptus suos, et consilia, ut dixit Damascenus, l. 2, de Fide, c. 3. Unde sicut Patres docent cogitationes mentis esse per se occultas Angelis, ita cum de communicatione, vel locutione ilarum loquuntur, profecto supponunt esse liberam loquentibus, non solum quoad intentionem, seu directionem, quae voluntarie fit, sed etiam quoad earum manifestationem, et ad hunc finem praecipue ponunt in Angehls locutionem. Et sic D. Thomas, q. 109, a. 1, locutionem, ait, in Angelis fieri, u£ conceptu mentis unius innotescat alteri, et ad primam ait, quando vult Angelus manifestare alteri suum conceptum, statim ab alio cognosci, supponens, antea non cognoscere, et ad hoc ordinari ad alium, ut ab illo cognosci possit.

7. Evasio. —Impugnatur. — Quarto sequitur ex illa sententia, non posse Angelum cognoscere suum affectum, propositum, aut intentionem voluntatis, quin illos actus aliis manifestet. Consequens videtur absurdum, ergo. Sequela patet, quia eo ipso quod Angelus habet illam cognitionem quasi reflexam de actibus suae voluntatis, illa cogitatio de se nota est omnibus, quia in illa tanquam in naturali signo cognoscitur objectum ejusdem cogitationis, juxta illam sententiam. At illud objectum est actus internus voluntatis, ergo eo ipso, quod cognoscitur reflexe, ille actus manifestatur alus. Quod si quis dicat, manifestari quidem objective, nondum tamen fieri de illo locutionem, quia deest ordinatio. Hoc non solvit, sed auget difficultatem, tum quia sequitur actus interiores voluntatis, fieri notos ab Angelo sine locutione, quod est contra omnes, et contra rationem actuum occultorum: tum etiam quia illa ordinatio nihil addit pertinens ad excitationem mentis alterius, nec ad manifestationem actus, quantum est ex se, ut ille auctor concedit, unde magis pertinet ad quamdam moralem denominationem, et considerationem, quam ad physicam locutionem, ut infra declarabo. Minorem autem, seu consequens esse absurdum, probatur, quia voluntatis actus ita est incognitus, ut sine consensu ejusdem voluntatis, ab aliis extra Deum cognosci non possit.

8. Effugium. — Improbatur. — Dices, eo ipso quod Angelus de suo affectu cogitare, cumque reflexe cognoscere vult, debet illum notum facere, etiamsi nolit, quia illa voluntas est efficax, saltem virtualiter, cum Angelus non ignoret, eo ipso quod de suo effectu cogitet, illam cogitationem posse ab aliis coenosci, et per illam ipsum etiam affectum, altera vero nolitio, tantum esse poterit ineflficax, et secundum quid scilicet, nollem. Sed profecto hoc ipsum est magnum inconveniens, et alienum a modo loquendi Scripturae, et Patrum superius tractato, nimirum, quod non possit homo vel Angelus considerare suum desiderium, aut internum voluntatis propositum, vel affectum praesentem, vel praeteritum quin a daemone cognosci possit, etiam ipso homine invito. Imo hinc ulterius sequitur, ordinarie ac regulariter loquendo daemonem cognoscere interiora desideria et consensus hominum, quod dici non potest. Sequela, probatur, quia vix potest homo desiderare, quin advertat, et cognoscat suum desiderium, nec consentire potest interius, quin se consentire advertat : nam priusquam homo consentiat, de consentiendo cogitat, ideoque quasi necessitate naturali, dum praebet consensum, simul, seu consequenter cognoscit se consentire. Cujus signum est memoria, quae de praecedenti consensu relinquitur, nisi enim praesens cognosceretur, non posset in memoria relinqui, ergo eadem fere necessitate naturali, vel saltem morali, cognosceret daemon internos hominis assensus et peccata, quod absurdissimum reputo.

9. Quinto displicet valde illa sententia, quia consequenter dicit, non posse unum Angelum alteri manifestare secretum cordis sui, seu affectus suos, quin omnibus illos manifestet , esto non dicatur omnibus loqui, si ad unum tantum dirigat conceptum suum. Itaque (ut nostro more explicem) non poterit Angelus loqui alteri, nisi publice, et al eum modum, quo nos alta voce coram multis loquimur, et conscquenter necessario permittendo, ut alii audiant, si velint: quod etiam ille auctor consequenter concedit. Et patet sequela, quia non potest Angelus loqui de actu suae voluntatis, quin de illo reflexe cogitet: at haec cognitio reflexa nota est omnibus natura sua, et illa cognita cognoscitur objectum ejus, juxta illam sententiam, ergo qui sic loquitur alicui, necessario manifestat suum actum omnibus, et quoad rem physicam, cum quadam aequalitate, quia non magis unum excitat, quam alium, quia nullum excitat, nec aliter quam in tah signo omnibus suum affectum manifestat. Solum erit differentia moralis, seu in denominatione extrinseca, quae ex intentione manifestandi actum potius uni quam alteri, oritur, quae certe parum ad rationem occulti, seu secreti actus refert. Consequens autem non esse admittendum, quia non solum communi doctrinae, sed etiam rectae rationi contrarium est, infra ostendemus. Sexto argumentari possumus, quia si oporteret, angelicam locutionem fieri per aliquem actum interiorem; per seipsum aliis Angelis naturaliter notum, multo facilius, et cum minoribus incommodis tribueretur actui voluntatis, quam intellectus, ut in sequenti opinione explicabo.

10. Ad fundamentum contrarium in numero tertio.—Ad verba Theophylacti. — Nec fundamentum contrariae sententiae solidum est. Primo quidem, quia licet demus locutionem Angeli esse actum intellectus, non sequitur esse actum naturaliter notum alis sine voluntate, et consensu habentis illum, nec sequitur notum fieri aliis sine peculiari ordinatione, vel etiam sine efficientia voluntaria loquentis. Deinde facile negari potest, intellectum et non voluntatem esse linguam Angeli. Nam locutio ad Deum pure mentahls, vel sola voluntate fit, vel certe sine illa non fit: et principaliter in ea consistit, ut in lib. 1, de Oratione, et cap. 4 et 5, declaravi. Unde facile potest idem de Angelis dici. Nec doctores sacri, qui allegantur, contrarium significant. Nam verba Theophylacti juxta versionem a Philippo Montano emendatam, sic habent: Angelisjporro lingua est intellectualis, vis nimirum illa, qua sibi amutuo divinarum rerum intellectum, ac divinas cogitationes impertiunt. Ubi non in generali, sed in speciali de illa locutione tractat, quae est illuminatio, de qua in libro quarto ex professo dicturi sumus. Possunt tamen verba cum proportione universaliter intelligi. In eis vero non dicit linguam esse ipsum intellectum, sed intellectualem esse, id est, spiritualem, et alterius ordinis a lingua corporea: ut de voluntate dicere solemus, non esse appetitum sensibilem, sed intellectualem, et ita licet lingua Angeli sit ejus voluntas, etiam erit lingua intellectualis, et erit vis, qua sibi mutuo Angeli cogitationem impertiunt. In his autem ultimis verbis, obiter noto, illis significari illam linguam non esse vim aliquam naturaliter communicantem, seu repraesentantem, quod significat, sed esse vim voluntarie ac hbere deferentem ad unum sensa et cogitationes alterius. Nam verbum ipsum unpertiendi hunc modum communicationis significat.

11. Ad verba Theodoreti in eodem numero tertio. — Ad dictum Bedae. — Atque eodem modo loquitur Theodoretus, dum ait: Angelorum linguas intelligentia percipi, hoc enim generale est: nam voluntas etiam intelligentia percipitur. De laude autem Dei dixi, in dict. cap. 5 libri primi, de Orat., laudationem pure mentalem supponi ad locutionem, essequein intellectu recognitionem divinae excellentiae : constitui autem in ratione locutionis, respectu Dei per affectum voluntatis, quo talis recognitio fit, ut quantum est ex parte nostra illi innotescat; respectu vero Angeli, per illum actum, in quo est locutio inter Angelos, sive sit intellectus, sive voluntatis, ut ibi latius exposui: Theodoretus autem loquitur de laude Dei, ut illam inter se Angeli per locutionem communicant, et ita facile potest voluntati tribui. Idemque cum proportione de disputatione intelligendum, quia disputatio in se, quatenus in quadam inquisitione, vel judicio consistit, opus est intellectus, tamen quatenus per locutionem communicatur potest esse voluntatis quoad executionem, licet per rationem dirigatur. Denique Beda, licet dicat Angelos, quae volunt illico enuntiare, non dicit illam enuntiationem esse aliquid distinctum a voluntate. Imo paulo antea dixerat, quorum (id est, Angelorum) collocutionem, ego evistimo, mobilem quemdam voluntatum fuisse consensum, ctc. Frustra ergo allegantur hi Patres, cum indifferenter fere, de intellectu et voluntate loquantur, quia revera utraque potentia concurrit, et ipsi non subtiliter disputant, in qua earum sit propria locutio, quamvis necessitatem sensibilium signorum excludant. illud vero (quod ad rem maxime pertinet) etiam intendunt, ac docent, locutionem illam fieri inter Angelos ad manifestandum inter se, quod erat occultum, idque non sine consensu voluntatis fieri.

12. Secunda explicatio opinionis primae generalis, quod locutio fit directio conceptum. — Judicium auctoris de mente Alensis, Bonaventurc, Alberti et Henrici.—Hac ergo sententia omissa, est secunda valde celebris in scholis, quae docet unum Angelum loqui alteri, solum ordinando per voluntatem conceptum suum ad alium, id est, volendo, ut suum affectum liberum, aut cogitationem suam alter intelligat. Nam per hanc solam voluntatem fit patens alteri Angelo, quod prius erat occultum, et ideo ab illo per species, quas habet concreatas, statim videri potest, quod ad locutionem sutficit. Unde juxta sententiam hanc locutio angelica, non concurrit per se ad auditionem alterius, sed tantum, ut removens prohibens. Haec est opinio Capreoli, in 2, dist. 11, quaest. 1, ubi maxime in concl. 3, et in solutionibus argumentorum id explicat. Sequitur Cajetanus, 1 p- q. 107, art. 1, et multi moderni Thomistae. Tribui etiam solet Alensi, 2. p., quaest. 27, memb. 6. Sed ibi solum aftfirmat, locutionem angelicam per nutus fieri, et declarat, hos nutus non esse aliquid distinctum a conceptu Angeli loquentis, ut ordinato per voluntatem ad alterum: quo modo autem hi nutus ad notitiam alterius perveniant, ibi non explicat, nec negat Angelum loquentem aliquid in audientem imprimere, quid vero alibi senserit, infra dicemus. Allegatur etiam Bonaventura 2, dist. 10, quaest. 1, et maxime videri potest favere in solutione ad penultimum. Tamen si attente legatur, contrarium docet, ut infra ostendam. Nec aliud sentit Albertus, quia etiam pro hac parte allegatur in secunda parte tr. 9, quaest. 35, artic. 2. Citatur etiam Henricus, quodlib. 5, q. 15, sed tam prolixe, et obscure loquitur, ut mens ejus vix percipiatur, et ideo illum omitto.

13. In quibus fundetur, seu quae supponas heec secunda explicatio. — Haec explicatio, sive sententia supponit primo, unum Angelum nihil posse efficere in intellectu alterius, stando praecise intra ordinem naturae, ad quem locutio pertinet. Secundo supponit Angelum habere species innatas, per quas possit hos actus intelligere, si ab altero non occultentur. Tertio supponit hos actus esse occultos quamdiu non vult, ut ab alio videantur, quia illa nolitio est quasi velamen, quo occultantur. Unde concludunt per solam voluntatem Angeli loquentis fieri locutionem, quia per illam ordinando suum actum ad alterum, tollit Angelus impedimentum, quod illum occultat. Confirmat hoc Cajetanus, quia actus ordinatus ad alterum per illam voluntatem, pertinet ad illum, ad quem dirigitur, ergo hoc satis est, ut ab ipso cognosci possit, quia unusquisque Angelus ea, quae ad se pertinent cognoscere potest.

14. Predictam directionem aliter explicat Durandus. — Hanc opinionem sequi videtur Durandus, 2, dist. 11, q. 2, num. 12, sed loquitur in sensu longe diverso. Putat enim ille, cogitationes cordis non esse occultas Angelis, ac proinde locutionem inter Angelos non esse necessariam, ut unus alteri suos conceptus, vel affectus manifestet: nam alius per se potest illos cognoscere, sed solum fieri locutiones ut unus Angelus ad alterum actus suos dirigat : ad hoc autem sufficit voluntas Angeli loquenüis, etiamsi nihil in illo faciat: quam sententiam duobus signis confirmat Durandus. Unum est de locutione inter homines, nam si Petrus ad Joannem alta voce loquatur coram multis, non dicitur loqui ad omnes, sed ad solum Joannem, etiamsi alii eamdem vocem audiant, et intelligant, quia Petrus solum ad Joannem sermonem dirigit, quamvis ex illa directione nulla major immutatio in Joanne, quam in aliis circumstantibus fiat, ergo similiter, ut Angelus dicatur loqui specialiter alicui, satis est quod ad illum actus suos ordinet, et non ad alios, licet illi aeque cognoscant. Aliud argumentum est, quia nos loquimur Deo, quamvis illi pateant omnesactus nostri, quae locutio solum fit per directionem spiritualem nostrorum actuum ad Deum. Ergoidem poterunt Angeli inter se facere. Tertium argumentum addere possumus, quianos loquimur ad Angelos, et ad Sanctos, in quibus nihil facimus, neque illos immutamus, sed ordinando nostros actus ad ipsos, ergo idem esse poterit in Angelis inter se. Denique ali etiam doctores, qui dicunt Angelos habere intrinsecam potestatem naturalem ad videndos actus cordis, de facto tamen non permitti, eos videre, quia non habent paratum Dei concursum: facile possent huic opinioni consentire, dicendo Deum dare concursum Angelo, eo ipso quod alius per voluntatem ordinat ad illum suum actum: ac proinde per hanc ordinationem unum Angelum loqui alteri, sine efficientia in ipso, sed quia statim sit simpheiter potens ad videndum tales actus, quia tam habet Dei concursum, qui antea illi denegabatur.

15. Rejicitur Durandus. — Verumtamen ut ab hac posteriori opinione incipiam, illa supponit falsum fundamentum, scilicet Angelis esse notos actus cordis natura sua, et maxime de facto, ut putat Durandus. Quo sublato fundamento ruit eius opinio, et exempla non sunt ad rem, quia deest illis, similitudo, quae in argumento supponitur. Et praeterea primum exemplum in rigore falsum sumit: nam realiter et physice ille qui alta voce coram multis loquitur, omnibus loquitur, etiamsi non ad omnes sermonem dirigat. Probatur, quia locutio illa revera supponitur esse de re occulta omnibus audientibus, et consequenter per locutionem illam omnibus rem antea ignotam manifestari. At vero illa manifestatio non fit sine significatione rei occultae, quae sufficiat ad immutandum omnes adstantes, etiamsi non ad omnes sermo ex intentione loquentis dirigatur, ergo illa significatio non fit sine locutione ad omnes, quia locutio non est nisi expressio mentis per aliquod signum sufhiciens ad notitiam rei occultae alteri dandam. Et ne forte sit de nomine quaestio, dici posset illum, qui sic loquitur, physica ratione ad omnes loqui, licet morali consideratione, ad illum specialter loqui dicatur, ad quem directe sermonem ordinat. Nam ad physicam locutionem respectu omnium satis est, velle loqui alta voce, quae et omnes possit immutare, et ab omnibus intelligatur, sive loquens intendat ab omnibus audiri, sive id tantum permittat, hoc enim ad physicam locutionem accidentarium est. Et patet, quia illo loquente alii omnes vere ac physice ab illo audiunt, ergo ille ad omnes etiam physice loquitur. Nam haec correlativa sunt. Igitur specialis intentio ordinandi sermonem ad alteram personam, solum est necessaria ad moralem modum loquendi alteri.

16. Impugnatio aitera contra Durandum et reliquos auctores secundse explicationis.— Bccedit praeterea, quod sola directio conceptus per voluntatem non suflicit ad locutionem, nisi supponatur significatio et locutio, in quam cadat illa intentio et directio, ut in exemplo ipso considerare licet. At vero juxta sententiam Durandi nulla locutio illi ordinationi supponitur, quia nec significatio aliqua proprii actus, nec expressio aut declaratio, nec immutatio alterius fit ex vi illius voluntatis, sed so- jum est quidam consensus vel complacentia specialis in hoc, quod alius videat actus, quos per se et sua virtute videt: hoc autem ad locutionem non videtur sufficere, cum substantia loeutionis in significatione consistat, directio autem solum addat respectum moralem, ut declaravi. Et haec ratio etiam contra opinionem Thomistarum videtur procedere. Quia juxta illam etiam non datur significatio, vel expressio mentis, sed tantum consensus voluntatis circa alterius cognitionem.

17. Arguitur praeterea contra utrosque.—Et po'est contra utramque sententiam applicari quoddam argumentum praecedentis sententiae, quia sequitur locutionem angelicam esse actum voluntatis et non intellectus, quod a ratione alienum videtur, quia exprimere conceptum non est voluntatis, sed intellectus, imo exprimere affectum dicitur esse intellectus, et ideo imperium et oratio actus intellectus esse creditur. Ad hoc autem respondebunt dicti auctores, maxime Durandus duplicem esse locutionem, unam expressivam mentis occultae, aliam solum ordinativam proprii actus ad alium, etiamsi alioqui ille notus sit. De priori procedit ratio facta, non vero de posteriori. Et ratio reddi potest, quia prior locutio ordinatur ad manifestandam rem occultam, quae manifestatio non nisi per signa aliqua fieri potest, et ita contingit in u locutione. Altera vero loeutio solum ordinatur ad ostendendum affectum erga alium, voluntarie subdendo proprios actus cognitioni ejus, quod per solum actum voluntatis sine alio signo fieri potest. Et ideo licet prior locutio ad intellectum pertineat, posterior per voluntatem fieri potest. Et ad hoc confirmandum est optimum exemplum de locutione ad Deum, de qua c concessimus in libro primo de Orat., cap. 4et 5, et docet aperte Scotus, in 2, dist. 9, quaest. 2, ad primum secundae quaestionis: nec potest aliter intelligi.

18. Intercipitur quatenus afferri posset pro Durando. — Item quatenus afferri posset pro aliis. — Verumtamen licet de locutione Dei hoc recte dicatur, de locutione angelica non videtur eadem ratio. Et imprimis contra Durandum, quia Angelus non loquitur alteri de re ei nota, sed de occulta, qua secundum sanam doctrinam, actus interni Angeli loquentis non sunt noti caeteris, et ideo opus est ut per locutionem illis manifestentur, quod secus est de Deo, ut per se patet. Deinde contra priorem sententiam, quia in illa non habet locum exemplum de Deo, quia Deo loquimur tam nos, quam Angsel, de re illi nota, et ideo solum per hoc loqui possumus Deo, quod voluntarie illius notitiae cor nostrum subjicimus, volentes, ut illi pateat, et quantum in nobis est appetentes nostrorum actuum notitiam illi dare, si fieri posset, ut recte dixit Scotus supra. Unde non male dici potest illa locutio magis esse in affectu, quam in effectu. At vero unus AngeIus loquitur alteri de re illi occulta, et ignota, per se loquendo. Nam licet interdum possint etiam loqui de re utrique jam nota, sicut etiam fit inter homines, illud est per accidens, et quomodo fiat iua dicemus. Nunc autem agimus de locutione actuum internorum, qui per se sunt occulti, ut dicti auctores nobiscum supponunt. Respectu ergo illorum non sufficit locutio in affectu, sed debet esse in effectu, et ideo non videtur esse in sola voluntate ordinandi actum cognoscendum, sed opus est, ut intercedat manifestatio actus, et quod ordinatio voluntatis cadat immediate in manifestationem actus, et non in actum ipsum: manifestatio autem idem est, quod locutio, ergo non est ipsa ordinatio voluntatis, sed est quid medium inter voluntatem, per quam ordinatur locutio ad aliam personam, et actum qui per locutionem manifestatur.

19. Item effugium aliud. — Sed nihilominus possunt dicti auctores respondere, licet Angelus loquatur alteri manifestando ei proprios actus, illi occultos, nihilominus per solam voluntatem ordinantem actum ad alterum, ut ab ipso cognoscatur, sufficienter fieri locutionem, sine alia significatione, vel expressione actus inter media. Et ratio est, quia locutio Angeli ad alium non fit, ut alter acquirat principium intelligendi rem antea occultam, sicut fit inter homines, sed fit, ut auferatur velamen, quod occultabat cogitationem Angeli loquentis: nam alter cui fit locutio, jam habebat principia sufticientia ad cognoscendum ilIum actum sublato impedimento. Hoc autem impedimentum seu velamen non erat nisi voIuntas Angeli, nolens, vel saltem nondum volens, ut alius suos actus cognoscat. Et ideo illamet voluntas, qua unus Angelus vult suos actus ad alium et est locutio, non expressiva actus, sed ablativa impedimenti. Eademque responsio haberet locum juxta opinionem, quae ponit impedimentum in negatione coneursus, si lex Dei esse supponitur, ad consensum loquentis statim concursum suum praestare.

20. At haec quidem responsio nihil satisfaceret. si quod supponit capere possem, facileque concederem, locutionem ex parte Angeli esse actum voluntatis (ut supra dixi.) Quia etiam voluntas potest actum suum, vel intellectus ad alium ordinare, atque etiam potest tollere impedimentum, quod tantum ex parte sua intervenit. Id autem quod haec sententia supponit, videhcet, actus cordis occultari Angelo per solum velamen voluntatis ejus, cujus sunt actus, intelligi non potest, sicut visum est Scoto supra, et Durando et aliis plerisque, quibus accessit inter Thomistas Cano, quam refert Vasquez et sequitur, et Cumel etiam consentit. Et in superioribus est a nobis probatum. Quia vel illud impedimentum esse tantum ex pacto Dei nolentis concurrere cum caeteris ad cognoscendum, donec alter, cujus sunt actus, velit: et hoc contra Scotum supra refutatum est, vel est ex natura rei, et intrinseca efficacia voluntatis liberae, et hoc videtur plane impossibile.

21. Primo quia supponit, actum cordis esse objectum actu intelligibile de se a quolibet intellectu angelico, et hunc intellectum habere speciem illius, cum lumine sufficiente ad cognoscendum illum actum, si non impediatur, ergo non potest intelligi, quod per solam voluntatem alterius impediatur. Probatur consequentia, tum quia talis voluntas, nec objectum immutat, nec potentiam alterius ligat, nec aliquid extra se operatur: quomodo ergo potest, vel occultare tale objectum, vel alterum, ne intelligat illud, impedire ? Tum etiam, quia talis occultatio, non tantum per nolitionem contrariam, sed etiam per solam carentiam voluntatis, ordinantis actum ad alium sufficienter fieri dicitur, quod multo magis repugnare videtur. At vero, si sola nolitio, vel carentia voluntatis non potest esse velamen, profecto nec sola voluntas ordinans potest esse locutio, quia non potest tollere velamen, cum solum possit, vel privationem sui, vel contrariam nolitionem excludere. Unde etiam directe argumentamur, quia voluntas illa non facit actum, quem ad alium ordinat magis intelligibilem, cum solam denominationem extrinsecam, vel relationem rationis illi addat, nec in aliis virtutem, vel principium intellicendi auget, ut dicti auctores supponunt, ergo per illam solam voluntatem non potest formaliter fieri, ut actus ex occulto fiat non occultus.

22. Secundo argumentor ex Scoto supra, quia alias posset unus Angelus occultare alteri substantiam suam, et facere se invisibilem alteri, quod esse falsum supra docuimus. Et similiter posset occultare suam potentiam, vel habitum, quod concedit Marsilius, d. q. 6, art. 2. Et certe consequenter, si occultatio per solam voluntatem fit ex natura rei, quia quodam modo magis intelligibilis est actus secundus, quam primus. Ergo si, hoc non obstante, actus potest occultari, cur non habitus? Absolute autem consequens falsum est, ut supra etiam vidimus. Et ratio certe non est alia, nisi quia sola voluntas non sufficit occultare objectum intelligibile illi, qui ejus speciem cum virtute intelligendi habet. Tertio est alia principalis ratio contra illam sententiam, quia per locutionem angelicam non solum permittitur alteri cognoscere actum, de quo est locutio, sed etiam excitatur ad audiendum et cognoscendum illum, sed haec excitatio fieri non potest per solam ordinationem extrinsecam alterius Angeli; nam haec nihil ponit in altero. Excitatio autem sine aliqua intrinseca motione ejus, qui excitatur, intelligi non potest. Sed haec ratio ex professo in sequentibus tractanda est.

23. Ad tria que pro fundamento supponebantur in numero decimo tertio. — Ad conftrmationem ea Cajetano ibidem.— Ad fundamentum contrariae sententiae respondetur, solidum non esse. Nam imprimis secunda ejus suppositio falsa est, ut supra diximus, et paulo post, etiam primam falsam esse, ostendemus. Tertia vero, in quantum dicit actus unius Angeli esse aliis occultos, quamdiu ipse non vult illos aliis occultos, quamdiu ipse non vult illos aliis manifestare, verissima est, quatenus vero per solam voluntatem formaliter occultari, aut manifestari dicit, falsa etiam est, ut probavimus. Ad confirmationem ex Cajetano negarti potest illud principium, quod sumit, videlicet, per solam voluntatem ordinantis actum suum alteri, illum actum pertinere ad illum, ad quem ordinatur. Nam illud verbum, pertinere, valde generale est, et aequivocum, et explicando varias habitudines, quas importare potest, principium invenietur falsum, vel impertinens. Nam potest intelligi pertinere ad alterum, tanquam actus ejus, et hoc falsum est, vel tanquam objectum jam proportionatum naturali scientiae ejus, absque ullo impedimento, et in hoc sensu petit principium, et formalter loquendo falsum est, ut probavimus. Vel dicitur pertinere ad illum, quia circa illum versatur, et sic est impertinens, quia hoc non satis est, ut actus sit cognoscibilis ab alio Angelo, nam etiam cogitatio de illo, vel amor ejus, vel suspicio de rebus ejus, etc., pertinet ad ipsum, et non satis est, ut ab ipso cognoscatur. Quod vero Cajetanus ibi addit, per hoc solum quod actus ordinatus ad alterum est de pertinentibus ad ipsum, habere vim excitandi ipsum nihil ponendo in ipso, quia quae in inferioribus sunt divisa, in superioribus sunt unita: tam in assertione, quam in ratione, obscurissimum est, et pene incredibile. De assertione patet, tum ex discursu, et partitione facta: tum etiam, quia excitatio, de qua est sermo, est aliquid praevium ad cognitionem et addit aliquid ultra intelligibilitatem objecti, seu capacitatem objectivam, et non est in objecto, sed in eo qui excitatur, ergo si in illo nihil ponit, nulla profecto excitatio esse potest. De ratione autem patet, quia illa maxime nihil ad praesens confert. Esto enim intellectualis virtus, et locutio eminentiori modo habeat ea, quae sunt in sensibili locutione, et cognitione, nihilominus habere debet vere, ac formaliter ea, quae sunt de ratione locutionis excitantis alterum ad audiendum, aliter vera, et formalis excitatio non erit.

Secunde opinionis generalis numero primo, allate explicationes alique empenduntur.

24. Prima explicatio Scoti locutionem fieri quasi extramittendo. — Opinionis adstruentis locutionem fieri per efficientiam aliquam in audiente; prima explicatio est, fieri (ut ita dicam) extramittendo, quia nimirum Angelus loquitur alteri, efficiendo in audiente actum secundum intelligendi rem, de qua est locutio, sive sit de actu voluntatis, aut intellectus ipsius loquentis, sive de re extrinseca, ita ut ad illum actum, quo ab audiente cognoscitur res, quam loquens tradit, audiens solum passive se habeat.. Atque ita haec opinio distinguit inter auditionem et locutionem, sicut inter actionem et passionem. Est enim eadem qualitas, seu motio, quae ut egreditur a loquente, est locutio, ut vero recipitur in audiente, est auditio. Unde etiam dicit, quod locutio, ut locutio non constituit intelligentem, ut auditio vero formaliter reddit intelligentem, ideoque auditio, ut sic, erit quidam actus intelligendi, in hoc differens ab aliis propriis intellectionibus, quae visiones dicuntur, vel simplices cognitiones, quia illae eliciuntur ab intelligentibus, non vero propria auditio. Haec fuit opinio Scoti 2, dist. 9, quaest. 2. S Ad quuestionem istam, illamque ita referunt Cajetanus, Capreolus et omnes Thomistae.

25. Excusatur Scotus ab Herrera.— Excusatio reicitur. — Fundamentum praeedicte primae explicationis.— Nihilominus Herrera, cum non possit illam in hoc sensu defendere, excusat Scotum, quod non dixerit, Angelum audientem passive tantum se habere ad actum, quo cognoscit et intelligit, quod alius loquatur, sed solum, quod se habet passive ad locutionem, quia necesse est, quod a loquente recipiatur verbum ejus, saltem in aliqua specie ipsius. At vero Scotus, in dicto S, satis aperte loquitur, de ipso actu cognoscendi, quem dicit imprimi a loquente et recipi tantum ab audiente. Et in S Ad ulteriorem, expressius dicit, quod loquens aliquando potest causare in audiente solum actum intelligendi, et aliquando causare actum et speciem, licet interdum producat solam speciem: ut ibi latius explicat. Et ita intellexit etiam Scotum Bassolus 2, dist. 9, quaest. 2, ad 1, circa finem, et illum defendere conatur, licet respondendo ad argumenta, plane significet, sibimet non satisfacere. Unde concludit, Si istud non sufficiat, non video aliam fugam. Fundamentum hujus sententiae est, quia potest locutio fieri hoc modo, qui perfectissimus est. Antecedens probatur, quia Angelus loquens est sufhicienter activus talis cognitionis, et alius est sufficienter passivus, sed qui loquitur agit, quantum potest, ut suum conceptum exprimat, et alius melius sic intelligit rem, prout a loquente cognoscitur: ergo.

26. Haec vero sententia areliquis auctoribus improbatur, ut videre licet apud Ochamum, in 2. quaest. 20, et in quodlib. 1, quaest. 2. Gabriele 2, dist. 9, quaest. 2, art. 4, Capreolo, Cajetano et aliis. Praesertim vero illam impugnant Gregorius et Vasquez, qui varias rationes multiplicant: omitto vero eas, quibus Scotus fortasse posset satisfacere. Praecipua itaque ratio contra illum est, quia frustra et sine fundamento affirmat, cognitionem Angeli audientis de re sibi narrata, fieri recipiendo tantum, hoc enim est contra intrinsecam rationem actus vitalis, qualis est cognitio, ut in tractatu de Anima, et in 1, 2, saepius dicemus. Unde plures et graviores theologi censent, ita repugnare, aliquem intelligere per actum tantum receptum et a se non elicitum, ut etiam de potentia absoluta contradictionem involvat. Alii vero licet hoc non admittant, saltem naturaliter fieri posse negant, et in hoc fere omnes doctores conveniunt. Estque per se fere evidens, cum nec actualem cognitionem, vel amorem sine vitali motu, nec vitae motum sine efficientia concipere possimus. Quod ut minimum evidenter indicat, modum connaturalem cognoscendi esse efficiendo in se motum, seu actum cognoscendi. in locutione autem Ange- lorum cognitio fit modo connaturali, et sine miracuts, ergo non est verisimile, fieri sine efficientia audientis.

27. Secunda ratio. — Praeterea contra Scotum arguitur, quia vel Angelus loquens efficit cognitionem in audiente per actum quem habet cognoscendi rem, de qua loquitur, vel per speciem ejusdem objecti: non primum, quia actus immanens non est principium operandi actum alienum, alias ego per amorem mei, quem in me habeo, possem efficere amorem met in alio et similia, quae plane sunt absurda: unde hanc partem non eligit Scotus, sed aliam de specie. Contra quam etiam argumentor, quia vel intelligit solam speciem intellisibilem existentem in mente loquentis esse principium efficiens actum cognoscendi in audiente, et hoc est impossibile, quia sola species non est sufficiens principium actus in ipsomet, qui illam habet, ergo multo minus in alio: vel intelligit intellectum audientis adjutum specie, quae est in loquente efficere actum in audiente. Et hoc ipsi Scoto repugnat, quia jam audiens non passive tantum, sed active ad illum actum concurreret. Et praeterea impugnatur facile ex dictis in superioribus, quia species debet esse unita potentiae, ut illa coagere possit, quod etiam paulo post confirmabimus. Vel est sensus, loquentem per suum intellectum efficere intellectionem audientis, et hoc etiam ex parte potentiae intellective falsum esse probatur. Tum quia intellectus non est potentia activa actione vitali, et physica in aliam potentiam, sed in seipsam actione immanente, quia non agit ad se communicandum, sed ad suam perfectionem, ut experientia notum est,. et quasi primum principiumin philosophia, tum etiam quia aliter sequuntur dicta absurda, quod voluntas unius posset efficere actum amandi in abena voluntate, et similia.

28. Tertia ratio ad hominem. — Attentio est operatio.—Argumentor praeterea ad hominem, quia ipse Scotus ait, quod si Angelus superior actu consideret unam rem, et inferior velit illi de alia loqui, imprimendo cognitionem ei, non poterit, quia nec potest distrahere alium a sua consideratione, nec ille poterit simul utramque cognitionem habere. Ergo supponit, Ancelum audientem debere concurrere active ad actum audiendi. Quia si auditio tantum consisteret in receptione actus, posset Angelus recipere simul plures actus cognoscendi a multis loquentibus, et omnes simul audire et praeterea rem aliam per se considerare, quia in pura receptione non est repugnantia, si alio- qui formae inter se non sint contrariee. Ergo si id repugnat, est propter necessitatem attentionis, quae non potest esse simul circa multa modo infra tractando. Attentio autem, si quid addit praeter receptionem, non potest esse, nisi actio, seu cooperatio potentiae, quid enim aliud intelligi potest? Ergo auditio requirit aliquam cooperationem potentiae audientis, ergo non fit per efficientiam intelectus aleni.

29. Destruitur fundamentum S'cotice opinionis in numero vigesimo quinto.—Unde constat debile esse fundamentum Scoti de activo et passivo suflicientibus, et propinquis, etc., illo enim dato in bono sensu, negatur hic inveniri, quia intellectus non est activus in alium, sed in se, nec passivus ab alio quoad actum cognoscendi, sed tantum a se, nec ad hanc actionem sufficit propinquitas, sed necessaria est identitas inter activum et passivum, quia intrinsece est immanens. Nec differentia, quam inter auditionem et visionem intellectualem Scotus assignat, necessaria est, tum quia Augustinus, lib. 15, de Trinit., cap. 10, docet, auditionem et visionem in intellectu non distingui: tum quia licet accidentaliter distingui possint, non opus est ut differant in efticientia cognoscentis: nam sicut in ratione cognitionis, seu intellectionis conveniunt, ita necesse est, ut in emanatione a principio intrinseco activo similes sint. Poterunt ergo distingui, aut in modo cognoscendi rem in mente alterius, vel in se, aut in principio cognoscendi per speciem innatam, vel receptam a loquente, ut jam explicabimus.

30. Secunda explicatio, locutionem fieri ingenerando in audiente principium cognoscendi Angelum loqui alteri imprimendo illi speciem. —Secunda ergo expositio principalis opinionis est, Angelum loqui alteri dando illi speciem, seu principium cognoscendi acturm, de quo illi loquitur. Hanc opinionem tenet Alensis, 2 p., q. 27, memb. 3 et 5. Ejusdem sententiae est Bonaventura, in 2, dist. 10, art. 3, quaest. 1, ait enim, quod in Angelis locutio supra cogitationem effectum, sive respectum addit. Quia cum cogitatio illa natura sua secreta sit, non fit manifesta, nisi ipse cogitans aliquid alteri tanquam audienti offerat, et se aperiendo, se quasi quodain nutu mediante, quod in se habet ad intellectum alterius, tanquam ad aurem pertingere faciat. Et id magis explicans ait, illud quod loquens Angelus offert audienti, non esse signum sensibile, et ideo non indigere medio: quia, sicut intellectus angelicus audientis per se natus est suscipere, ita et alius natus est oferre, et ideo ad loquendum (ait) sufficit ipsi Angelo ipsa species intelligibilis, quae ea virtute inteldectiva ipsius Angeli per vim voluntatis potest ad alterum protendi. Quid est, quaeso, protendi, nisi per efficientiam extendi, et communicari, non enim potest materialiter protendi: et ideo dixerat audientem suscipere aliquid a loquente, propter quod etiam addit intra, quod licet haec protensio fiat sine medio, quia spiritualis est, nihilominus certam distantiam requirit, utique propter eflficientiam, alias frustra certum distantiae terminum postularet. Consentit Richardus, dist. 9, art. 2, quaest. 1, licet in modo, quo Angelus recipit talem speciem, singularem, et plane inexplicabilem opinionem habeat, quod nihil ad praesens refert, infra vero tractabitur. Expressius, ac distinctius id tradit Aureolus, eadem d. 9, quaest. 1, art. 1 et 4. Potest etiam pro hac sententia referri Scotus, nam licet dicat Angelum loquentem imprimere alteri actum cogaoscendi, addit nihilominus, saltem imprimere speciem, quando non potest producere actum, idemque sequitur Dassolus. Herrera vero, ut dixi, de sola productione speciei interpretatur, unde omnino est in hac sententia, quam aliqui ex modernis expositoribus D. Thomae, praesertim Cumel, et Pesantius, sequuntur.

31. Ochamus et Gabriel videntur ejusdem sententie. — Differentia ipsius Ochami et Gabrielis ab aliis rejicitur. — Praedicta secunda explicatio numero preecedenti adducta admittiLur et per sequentes assertiones emucleatur. — Et non immerito potest aliquo modo tribui Ochamo, in 2, quaest. 20, et quodl. 1, quaest. 7, et Gabrieli 2, dist. 9, quaest. 2, art. 4, quatenus dicunt, Angelum loqui alteri, ostendendo illi cogitationem suam, quam ostendit, etficiendo tanquam per objectum cognitionem ipsius in altero Angelo audiente cooperante ipso, et coefticiente suum actum. Isti enim conveniunt in hoc cum praecedentibus quod loquens aliquid efficit in audiente, item in hoc quod aliquo modo coeflicit actum audientis per verbum suum, quod in se habet: sed ditferunt, quia non ponunt speciem mediam, sed immediatam efticientiam actus loquentis in actum audientis, tanquam objecti in notitiam. Quae ditferentia provenit ex alia fundamentali de speciebus intentionalibus. Nam isti nominales putant, ipsa objecta extrinseca posse concurrere cum potentiis ad sui cognitionem sine specierum interventu: et ideo dicti auctores speciem non requirunt, licet efficientiam objecti ad locutionem postulent. Sed tamen il- lud quod supponunt, falsum est, ut jam est ostensum, tractando de speciebus. Unde qua ratione non potest unus Angelus per suam substantiam, tanquam per objectum intelligibile, efficere in alio cognitionem sui, etiam partiahter, seu cooperando intellectui alterius: ita nec per suum conceptum, vel amorem tanquam per ob;ectum intelligibile potest immediate etficere cognitionem sui actus in alio, est enim eadem ratio, nam utrobique objectum est extrinsecum, et non unitur potentiae, nec subordinatur illi, prout necessarium est ad eliciendam cognitionem. Accedit, quod in illa sententia, vel esset consequenter dicendum Angelum loquentem alteri, necessitatem illi imponere ad eliciendam cognitionem sui actus, vel certe non posse excitare illum, nec cum illo conjungi per se, sed quasi a casu, ad talem cognitionem eliciendam. Sequela manifesta est per se, et ex supra dictis. Utrumque autem est satis incommodum, ut facile consideranti patebit. Hac ergo sententia, quoad peculiarem ejus modum, omissa, praecedeus de impressione speciei, quae semper mihi placuit, paulatim declaranda, et confirmanda est.

32. Prima conclusio. — Angelica locutio fit per excitationem loquentis.—bico ergo primo. Unus AÁngelus non loquitur alteri tantum permittendo, ut suos actus videat, sed excitando etiam illum, ut audiat. Haec assertio est D. Thomae, 1 part., quaest. 107, art. i, argum. 3 cum solut. Erat enim argumentum, loquens excitat alium ad audiendumn, etc. Responsio vero est, in beatis Angelis propter visionem Dei claram, non esse necessariam excitationem, nihilominus tamen necessariam esse ex natura rei, vel inter Angelos in pura natura spectatis, vel inter daemones: adde, etiam inter beatos necessariam fore, si de re, quam in verbo non vident, inter se loquantur, tunc enim non ut beati loquuntur. Et in hoc consentiunt omnes citati auctores, nec Cajetanus id negare potuit (ut infra videbimus), solus Vasquez id negare compulsus est, quia non potuit aliter, vel suam sententiam defendere, vel nostram impugnare. Est autem hoc fundamentum valde consentaneum Scripturis , nam in Prophetis saepe dicitur unus Angelus clamare ad alium, ut Isai, 6: "Seraphin clamabat alter ad alterum", et Apoc. 1, unus Angelus "clamavit voce magna quatuor Angelis", dicens: Notite, etc., quasi eis imperans, et simile est illud Zachariae, 2, "Curre", etc. item unus alium interrogat, ut exponunt sancti illud isai, 63: "Quis est iste, qui venit de Edon", etc., et illud Psalm. 23, "atltollite portas", etc., "quis est iste Rex glorae", quae Patres de sanctorum Angelorum interrogationibus exponunt. Haec autem, et similia, quae in Prophetis leguntur, sine aliqua excitatione unius circa alium intelligi non possunt.

33. Citatorum locorum responsio insufficiens. — Nec refert quod in illis locis introducantur Angeli in corporibus assumptis loquentes, quia (ut jam dixi) illa narrantur facta ab Angelis, vocibus sensibilibus et in corporibus assumptis, ut audiri, et videri ab hominibus possent, per illa tamen nobis significatum est, quomodo Angeli res humanas administrent, inter se colloquendo, vocando, imperando, petendo, et similia, quae certe intelligibilia non sunt, si unus alium excitare non potest, ut suam vocem, vel clamorem audiat. Dices, similia dici de hominibus, vel Angelis respectu Dei, nam clamamus ad Dominum, et clamor noster ad illum ascendit. Item petimus, rogamus, invocamus, etc. Sicut ergo haec fiunt ad Deum sine excitatione activa in ipsum, ita poterunt inter Angelos fieri. Respondeo nullam esse similitudinem. Nam Deus semper vigilat et attendit, et ideo non indiget excitatione (ut sic dicam) formali in se, sed objectiva in nobis, quia statim, ac fit, necessario illam videt, vel potius ex aeternitate habet praevisam. Angeli autem non semper omnia considerant, nec necessario attendunt, etiamsi objectum existat per se patens, et aptum ut cognoscatur, ergo ut vocari possint, interrogari, juberi, et similia, necessaria est vis aliqua provocandi illum, ut attendat.

34. Suadetur ratione. — Et hinc manifesta est ratio assertionis, quia propter eumdem finem, propter quem inter Angelos necessaria est locutio, aeque necessaria est excitatio, locutio enim data illis est, ut societatem politicam, et rem publicam (ut sic dicam) inter se habere possint, ut supra diximus, sed haec locutio manca erit, et imperfectissima ad illum finem, nisi vim excitandi habeat, ergo. Probatur minor, quia, seclusa excitatione, quantumvis conetur unus Angelus superior suum affectum alteri intimare, per se non poterit, sed erit casu, si alter attendat, vel ad summum, si curam habeat attendendi ad alium, an novum aliquid sibi proponat. Imo etiam hoc modo non poterit Angelus, qui auditurus est, applicare mentem suam ad talem actum, vel talem, quia oporteret velle uti specie talis vel talis actus, et non aliorum: nullum autem habet principium motivum, quo voluntas ejus ad hoc determinetur, scmper ergo attentio ad talem actum erit a casu. Hoc autem multum repugnat perfectioni, et gubernationi angelicae societatis, puram ejus naturam considerando. Explicatur a simili, si homines solum scriptis signis possent ad alios loqui, non possent autem oculos illorum aliquo modo applicare, vel excitare ad Scripturam legendam, sic enim humana locutio, et societas valde imperfecta, et manca esset. Imo in dicto exemplo, homines superarent Angelos, quod ultra signa scripta possent nutibus, et motibus corporalibus, vel illa visui applicare, vel homines ad illa inspicienda impellere, et nihilominus ille modus communicationis esset valde imperfectus, si directe, et immediate non possent verbis mentem excitare. Ergo multo magis imperfecta esset Angelorum societas omni carens excitatione, cum aliis signis extrinsecis carent, ut capite praecedenti ostendimus.

35. Secunda conclusio. — Angelica locutio non fit sine reali aliqua actione et impressione Angeli loquentis D. Thome auctoritate probatur. — Interpretatio Cajetani ad verba divi Thom«e emplosa. — Dico secundo. Haec excitatio non fit sine aliqua reali actione Angeli loquentis, speciem aliquam, vel realem modum ejus imprimendo audienti. Haec est sententia auctorum, quos in num. 30, retuli et expresse tradidit illam D. Thomas, 1 part., quaest. 107, art. 1, ad 1, ubi postquam concessit, Angelum loquentem excitare alium, adjungit: Quod sicut sensus movetur a sensibili, ita intellectus ab intelligibili: sicut ergo per signum sensibile excitatur sensus, ita per aliquam virtutem intelligibilem potest excitari mens Angeli ad atlendendum. Circa quae verba Cajetanus refert, seu proponit, expositionem, ut D. Thomas intendat ponere aliquam specialem intentionem habentem vim excitativam ad audiendum. Sed (inquit) licet demulceat aures, meo tamen intellectus non consonat. Ego vero non solum censeo ita posse intelligi verba D. Thomae, sed etiam judico aliter intelligi non posse. Tum quia expresse dicit, per hanc excitationem moveri intellectum ab intelligibili, utique tanquam ab objecto motivo, sicut est objectum sensibile circa sensum. At vero objectum motivum, ejusve motio, sine aliqua reali efficientia et impressione intelligi non potest. Tum etiam, quia si D. Thomas id dicere voluisset, vix clarioribus verbis id dicere potuisset. Quamvis enim non dicat Angelum loquentem dari alteri speciem intelligibilem (nec enim nunc hoc illi tribuimus) satis tamen clare dicit, ali- quid in eum imprimere, seu facere, et ad hoc habere virtutem. Ad quid enim est virtus si non est ad aliquid agendum? Denique coactus his verbis concedit Cajetanus in locutione Angeli vim excitativam intelligibilem, postea vero explicando hanc vim, ait, solum esse ordinationem voluntatis loquentis, per quam facit hunc conceptum esse de pertinentibus ad audientem. Verumtamen jam supra ostensum est, impertinens esse, quod sit, vel dicatur de pertinentibus, quia nihil dicit, praeter quamdam extrinsecam denominationem, per quam ad summum fieri potest, ut alteri permittatur videre talem actum, non tamen quod ad illum videndum excitetur. Quapropter omnia quae de eminentiali continentia Cajetanus adjungit, verba tantum sunt, quae rem nullo modo declarant.

36. Excitatio non est sola extrinseca denominatio. — Unde potius ratio assertionis est, quia excitatio non fit per solam denominationem extrinsecam, ergo opus est, ut fiat per aliquam mutationem intrinsecam. Consequentia probatur, quia illa immediate opponuntur, nec videtur posse medium cogitari. Antecedens autem per se notum videtur: et inde docent theologi excitationem gratiae Dei esse aliquid in his, qui excitantur. Et e contrario docent, orationes nostras non esse ad excitandum Deum, sed ipsum orantem, vel alios: si autem eexcitatio posset in sola extrinseca denominatione consistere, nihil esset, cur Deo repugnaret. Si ergo unus Angelus locutione sua alium excitat, certe non extrinsece tantum illum denominat, sed intrinsece, ac proinde aliquid in illo efficit.

37. Tertia conclusio. — Angelus eacitatus ad audiendam rem antea occultam, recipit novam speciem.— Probatur ratione.—bico tertio. Angelus excitatus ad mentem alterius antea occultam cognoscendam, in se recipit novam speciem, seu principium, quo actum alterius cognoscere valeat, quem ante excitationem cognoscere non poterat. Probatur ex dictis in superioribus. Nam dictum est, actus cordis natura sua esse occultos Angelis, et ratio hujus secreti in hoc fuit a nobis posita, quod Angeli non habent a natura unionem intentionalem cum his objectis necessariam ad illa cognoscenda, seu, quod perinde est, quia non habent species talium objectorum a natura inditas. At vero per locutionem fiunt isti actus cognoscibiles, et illi, qui excitantur, fiunt potentes ad illos cognoscendos: ergo dum excitantur, recipiunt id, quod illis deerat, ergo re- cipiunt speciem, seu principium proximum cognoscendi ex parte objecti necessarium: nam virtutem ex parte potentiae jam habebant. Confirmatur, et declaratur, quia Angelus nondum excitatus, non potest cognoscere talem actum, et postea potest; ergo, vel accepit aliquod principium intrinsecum per se necessarium ad talem potentiam completam, vel ablatum fuit aliquod impedimentum. Hoc secundum assignari non potest: ergo primum asserendum est. Primum antecedens supponitur. Prima vero consequentia est per se nota, quia si quis habet omnia principia intrinsece requisita ad potentiam proximam, ac per se agendi et simul habet conditiones requisitas, sine impedimento simpliciter erit potens, ergo e contrario, si dicitur non posse, erit vel ex defectu alicujus principii per se, vel ex impedimento. Quod autem haec impotentia esse non possit ex impedimento, vel defectu conditionis necessarise, probatur ex dictis, quia solum duo possunt cogitari, scilicet, vel defectus divini concursus, vel defectus liberi consensus alterius cogitantis, sed concursus deesse non potest, ut diximus, si in causa secunda est tota potestas proxima et aliud non subest impedimentum. Solus item dissensus alterius non posset impedire potentiam, si esset omni ex parte completa, ut etiam probatum est. Et patet, quia si Deus mihi tribuat vim cognoscendi cogitationes alterius, supposita hac gratia, sine novo miraculo illas videbo, ipso etiam non consentiente: ergo signum est, hunc consensum per se non requiri, nisi quatenus ad complendam in alio virtutem cognoscendi talem actum necessarius est. Ergo ante locutionem supponitur defectus in ipso principio intrinseco per se necessario ad talem cognitionem, ergo si Angelus excitatus fit potens ad intelligendum, aliquid in se recipit, quo in hac potestate intrinsece, ac per se completur, quod esse non potest nisi species, vel aliquid quod vicem objecti in tali cognitione habeat.

38. Quarta conclusio bipartita. — Probatur quoad priorem partem.— Impressionem in aadiente a Deo solo fieri aliqui diverunt. — Dico ergo quarto. Angelus loquens imprimit in audiente speciem, vel aliquid novi ad speciem pertinens, quod illi suum actum repraesentet, et hoc modo locutio spiritualis inter Angelos fit. Haec assertio sequitur ex dictis, unde probatur prima pars, quia in locutione angelica aliqua novitas fit in speciebus ejus, ad quem fit locutio, ergo vel fit a Deo solo ad praesentiam voluntatis et consensus Angeli loquentis, vel ab ipsomet qui loquitur concurrente Deo: primum non est verisimile, ergo Angelus loquens est, qui talem incitationem in alio facit. Antecedens patet ex praecedenti conclusione : prima vero consequentia nota est, ex sufficienti enumeratione, quia nulla alia causa talis mutationis ibi cogitari potest. Aliqui vero dixerunt, illam impressionem fieri a solo Deo, quasi ex quodam naturali pacto. Putant enim non posse unum Angelum ullo modo immutare naturaliter intellectum alterius, et ideo ad Deum ut auctorem naturae illam actionem pertinere: facere autem illam tempore opportuno, juxta talis naturae exigentiam, et ideo dare illam speciem, statim ac Angelus loquens vult et non antea. Quem dicendi modum ego praeferrem omnibus supra traditis, si talis actio Dei necessaria esset, quia pauciora incommoda mihi habere videtur. Absolute tamen non judico esse necessariam, nec veram.

39. Ostenditur tamen fieri simul a loquente. —Unde probo minorem supra sumptam, quia Deus relinquit causam secundam agere quidquid est naturae conveniens, et perfectionem ejus non superat? sed actio haec est valde conveniens naturae angelicae ad suam communicationem et necessitatem, et non est cur excedat virtutem naturalem Angeli, ergo sit ab ipso Angelo loquente. Major nota est, et minor etiam quoad priorem ejus partem de convenientia actionis. Quoad alteram vero, quod non excedat perfectionem Angeli, probatur imprimis a posteriori, quia aliter proprie Angelus non loqueretur, sed Deus ad petitionem ejus, ut sic dicam; nec unus Angelus excitaret alium, sed Deus ad praesentiam voluntatis ejus. Hoc autem est contra modum loquendi Scripturae, et multum derogat perfectioni angelicae naturae; essent enim Angeli quasi muti et infantes, qui non possent secum communicare, nec se invicem excitare, sed solum a Deo obtinere, ut ex sua providentia id faciat. A priori autem probatur, quia actus interiores intellectus, voluntatis sunt objecta per se intelligibilia in actu, ergo non excedit perfectionem eorum, quod imprimant speciem sui, et ita immutent intellectum alterius. Nam, ut dixit D. Thomas, paulo antea citatus, intelligibile in actu natum est movere intellectum , sicut sensibile in actu sensum. Quam rationem in sequentibus magis explicabimus, et defendemus.

40. Probatur secunda pars conclusionis.— Et hinc facile concluditur altera pars assertionis, scilicet, hoc modo fieri locutionem Ange- li. Primo quia isto modo, unus Angelus manifestat alteri suum actum, ordinando illum ad ipsum voluntate sua. Ergo isto modo sufficienter, et optime fit locutio. Sic enim semper salvatur, quod D. Thomas docet, hanc locutionem per ordinationem conceptus, liberam loquenti, fieri. Hoc enim et verissimum est, et necessarium, ut actus mentis per se occulti sint. Quod autem haec ordinatio fit per consensum, et voluntatem nihil operantem, sed per solam denominationem, id nec necessarium est, nec verum esse potest, supposita vi excitandi, et manifestandi occultum actum, ad locutionem necessaria. Utrumque autem illo modo optime perficitur. Quia impressio speciei est sufficiens, tum ad excitandum alium, tum ad manifestandum, quod erat occultum, dando principium repraesentativum ejus. Ergo nihil illi ad veram spiritualem locutionem deest. Confirmatur primo, quia hoc modo optime explicatur, qualiter cognitio Angel secreta sit, id est, uni fiat aliis nescientibus, quia scilicet, uni imprimitur species et non aliis. Item declaratur excessus locutionis angelicae ad humanam, quia per hanc tantum in signo cognoscuntur actus per locutionem maniestati, per illam vero in seipsis ostenduntur. Denique confirmatur, quia hic modus dicendi in re obscurissima melius intelligitur, et nulla habet incommoda, si recte expendantur: nam quae contra illum objiciuntur, clarius expediuntur, ergo merito caeteris eum praeponimus. Ut autem hoc evidentius constet, omiiia quae circa dictum modum difiicultatem ingerere, vel interrogari, aut desiderari possunt, in sequenti capite prosequemur.

PrevBack to TopNext