Text List

On this page

Caput 28

Prev

How to Cite

Next

Caput 28

Caput 28

Resolutio praecedentis capitis, plurium difficultatum et dubiorum solutionibus confirmatur

CAPUT XXVIHI. RESOLUTIO PRAECEDENTIS CAPITIS, PLURIUM DIFFICULTATUM ET DUBIORUM SOLUTIONIBUS CONFIRMATUR.

1. Prima difficultas. — Prima difficultas est, quia novum et insolitum est dicere, Angelum posse aliquas qualitates producere, imo communiter id negatur, ut in libro quarto videbimus, sed species actuum immanentium sunt qualitates quaedam, ergo non potest unus Angelus illas in alio efficere. Unde hac ratione omnes negant unum Angelum posse habere eflficientiam in alium, nisi fortasse, quoad motum localem, ut D. Thomas, quaest. 110 et quaest. 111, suae primae partis docet. Et confirmatur hoc, quia alias Angelus illaberetur menti loquentis, quod doctrina Sanctorum repugnat.

2. Ejus resolutio. — Activitas ad communicationem sui esse denegatur Angelis, non ad sui manifestationem. — Ad hanc vero difficultatem respondemus, illam doctrinam communem non esse adeo universalem, quin aliquam exceptionem et declarationem patiatur. Nam fere omnes theologi aliquam adhibent, ut ex omnibus doctoribus allegatis praecedenti capite, pro tertia et quarta opinione manifestum est. Item ex aliis supra allegatis dicentibus, unum Angelum per suam substantiam efficere intellectionem sui in alio, vel immediate et imprimendo speciem. Denique ex divo Thoma, qui fatetur unum Angelum movere alium intentionaliter, quando excitat illum. Et infra ostendemus illuminationem sine aliqua eflficientia intelligi non posse. Modus autem explicandi axioma illud, praesenti instituto maxime accommodatus et rationi valde consentaneus est. Quia duplex est modus actionis, unus est quando actio fit ad communicationem sui esse et perfectionis, quae solet dici realis actio, alius est quando solum fit ad sui manifestationem, seu ad cooperandum cum potentia cognoscente, quae solet dici actio intentionalis. Sic enim aliquae formae non sunt activae, seu productiva sibi similium in esse naturali quae sunt activae specierum intentionalium, ut in coloribus patet. Dicimus ergo Angelum priori modo non habere vim effticiendi in alios: posteriori autem modo posse, quia haec efficientia intentionalis est, et non ad communicationem sui esse, sed ad sui manifestationem ordinatur. Vel aliter explicatur, nam dupliciter potest intellectualis substantia aliquid efficere, uno modo per modum imperantis, ex efficacia suae voluntatis, et hoc modo nunc damus, nihil posse efficere Angelum praeter motum localem, alio vero modo potest Angelus efficere aliquid per modum objecti intelligibilis, et sic dicimus posse efficere speciem intentionalem suorum actuum: quia sic etiam sunt objecta per se intelligibiha et respectu talium specierum intelhgibilium intellectus aliorum Angelorum sunt passivi, et ideo haec efficientia Angelorum vim non excedit.

Qui fieri potest ul cogitationes Angelorum sint occultae, si speciem sui imprimunt.

3. Argumenti antecedens probatur inductione. —Probatur item ratione. — Secunda diftlicultas oritur ex solutione praecedentis, quia hinc sequitur, actus internos Angelorum non esse oc- cultos ex natura sua, sed necessario se prodere omnibus Angelis. Probatur sequela, quia actus immanens licet sit liber operanti, quoad hoc, ut fieri possit, vel non fieri, tamen postquam factus est, si aliquam propriam efficientiam habet, in illa non subditur libertati habentis talem actum, sed naturali necessitate efficit, sive ut actus, sive ut objectum spectetur. Ergo si actus mentis angelicae sunt productivi specierum intentionalium, necessitate naturae illas producunt, et per illas necessario manifestant tales actus. Consequentia est clara et antecedens probatur inductione. Nam actus qui est productivus habitus, licet libere fiat, necessario eflicit habitum, nec in hoc subditur libertati operantis, sicut subaitur in suo fieri. Item si actus intellectus relinquit sui speciem in memoria, naturaliter illam relinquit, cum tamen per modum objecti illam efficit. Idem ergo erit in productione speciei in alio intellectu, si illam potest producere. Deinde tam primum antecedens, quam haec illatio probatur, quia si actus immanens spiritualis est productivus speciei intelligibilis, certe ad illam productionem non cooperatur potentia Angeli, cujus est, et in qua est ille actus, sed totum principrum activum illius speciei est ipse actus, ergo non subditur in illa actione libertati voluntatis. AÁntecedens probatur, tum quia productio talis speciei non est actus vitalis, ergo non fit proxime a potentia vitali, etiamsi fiat ab actu m illa existente. Tum etiam quia species facta non repraesentat potentiam, sed solum actum, solusque actus est objectum formale cognoscendum per talem speciem, ergo solus ipse est objectum motivum imprimens talem speciem: sicut albedo sola est ratio imprimendi speciem visibilem, nec subjectum cooperatur, nisi sustentando albedinem, ita enim se habent actus intellectus, aut voluntatis imprimentes sui speciem. Prima vero consequentia probatur, quia dominium voluntatis, quod per se primo est in seipsam, solum extenditur ad potentias animae subordinatas, ad ea vero, quae insunt in potentiis, non nisi in quanptum sine potentriis non operantur. Et hoc modo habitibus utimur cum volumus, quia utimur potentris, quibus insunt habitus, et habitus per se nihil faciunt sine potentiis: si autem habitus per se posset esse principium alicujus actionis, profecto in ea non penderet a voluntatis imperio, ergo cum dicti actus, si species efficiunt, per se soli illas efliciant, in illa efficientia voluntatis libertati non subdentur.

4. Responsio ad secundam difficultatem. — Essentia divina ut objectum libere inftuit in claram suivisionem.—hespondetur, cum dictis auctoribus, actus hos subdi in efficientia suarum specierum libertati ejus, cujus sunt actus, ita docet. citat. q. 27, memb. 3, dicens ita se habere Angelum, ut si speculum, cum vellet, daret suam similitudinem alteri speculo, et Richardus in illo suo moo, dicit, extensionem illam radii fieri juxta imperium voluntatis Angeli loquentis. Idem Pesantius et alii, qui sine distinctione, tanquam clarum id tradunt. Melius tamen quam caeteri ex professo id disputat, et probat Aureolus 2, distinct. 9, q. 1, art. 1, ubi imprimis hanc ponit propositionem, colitio et cognitio subsunt voluntati Angeli, etiam quoad movendos intellectus aliorum, seu quoad actum secundum, qui est gignere sui similitudinem, in intellectu alterius. Deinde probat hanc assertionem esse possibilem abhquibus exemplis, sumptis ex calore musculorum, et ex speciebus phantasiae, quae omitto, quia calumniam pati possunt. Item adducit exemplum de essentia divina, quae ut objectum intelligibile libere praebet influsum ad claram sui visionem et in hoc, suo modo subditur suae libertati. Quid ergo mirum, quod actus Angeli subdantur Angelo in extramittendo speciem sui. Hoc enim (quae est ratio a priori) non est contra rationem objecti intelligibilis, vel activitatem ejus, ut suadet exemplum divinae essentiae. Nam si id non repugnat quoad proximum influxum in actum secundum, cur repugnabit quoad primum, vel si non repugnat objecto increato, cur repugnabit creato. Nam hoc non spectat ad aliquam singularem Dei excellentiam. Nec etiam excedit perfectionem Iiberi arbitrii creati, quia neque ad hoc requiritur infinita perfectio, nec excedit perfectionem talis imperii, seu dominii, considerata conditione talis naturae, ergo nulla est ratio, ob quam impossibile judicetur, habere voluntatem angelicam dominium in actus suos, non solum ut illos faciat, vel non faciat, sed etiam, ut per illos extra se operetur, vel actionem contineat. Et confirmatur, nam certum est, ex doctrina fidei consentanea, hos actus non esse tantum liberos, ut fiant, vel non fiant, sed etiam consequenter esse liberos, ut aliis innotescant, vel occultentur: quid ergo mirum, quod etiam sint liberi, quoad illam eflicientiam, ex qua illorum occultatio, vel manifestatio pendet ?

5. Dilutio oppositi argumenti in numero tertic. — Ad inductionem ibidem fuctam ad sua- dendum antecedens argumenti. — Atque hoc magis confirmabitur, ad rationem in oppositum respondendo. Negatur ergo illud antecedens universaliter sumptum, seu probatio sequelae, nimirum, actum liberum semel factum, necessario eflicere quidquid potest eflicere. Quanquam posset etiam distingui, vel de efficientia circaipsum operantem, vel circa alium, et de priori conceditur, vel praetermittitur, noIumus enim nunc illam partem asserere, quae nostra non refert, posterior autem quae ad rem spectat negatur. Unde ad inductionem negatur illatio, quia illa exempla sunt de etlicientia actus in ipsomet operante, nos autem loquimur de efficientia in alieno intellectu. Ratio autem reddi potest, primo, quia efficientia habitus est ad perfectionem ipsius operantis, et ut majorem virtutem agendi circa similes actus acquirat, et ad eosdem fines tendit species in memoria relicta, et ideo actus necessitate naturali ad talem efficientiam determinatus est. Nam hoc operanti expedit, et ad bonum ejus pertinet, ideoque illa efficientia talis actus est ad modum naturalis dimanationis propriae passionis a forma. At vero eflicientia speciei in alieno intellectu ad alterius perfectionem ordinatur, et ideo ad perfectionem ejus, cujus est actus, pertinet, ut habeat dominium supra talem cfficientiam sui actus. Praesertim cuin ad naturalem ejus perfectionem tale dominium multum necessarium sit, quia secretum cordcis sui ab illa pendet. Natura ergo provida facile potuit hoc dominium tribuere intellectuali naturae in suum actum, in ordine ad agendum ad extra, licet ad intra pon dederit, (ut sic rem explicem.) Sicut formae aquae dedit vim frigefaciendi ipsam aquam saltem per naturalem dimanationem, si nativo frigore privetur, licet non dederit eidem formae naturalem vim immediate alia frigefaciendi. Vel, sicut in corpore hominis motum cordis quasi internum, ac necessarium ad bonum ejusdem suppositi, dedit naturalem, et independentem a libero arbitrio: motum autem externum progressivum libertati subdidit.

6. Ad rationem qua idem antecedens probatur in eodem mumero tertio. —Ad rationem autem, quae ingeniose excogita:a est, respondetur primo, quamvis impressio speciei intelligibilis, ut manat ab actu tanquam ab objecto intelligibili, non sit vitalis actio, et a solo illo objecto, tanquam a principio eliciente fiat, nihilominus, ut est locutio intellectualis, est aliquo modo actus vitalis: nam loqui actus est ationis, et vitae, saltem quoad directionem, ei imperium, et ideo ex hac parte pendet a facultate rationis, et voluntatis, ac subinde a libero arbitrio. Sicut etiam motus progressivus immediate, ac per se, seu elicitive solum fit a potentia motiva, et executiva, quae est in menbris corporis, et nihilominus quia ille motus, ut progressivus vitalis est, pendet in brutis a phantasia, et appetitu; in homine vero, si humano modo fiat, pendet a libero arbitrio, cui potentia illa motiva, quae est veluti instrumentum illius motus, subjecta est. Sic ergo actus internae cogitationis, et affectionis, licet sit proximum principium efficiendi speciem in alio, nihilominus, quia est quasi organum ad loquendum, subordinatum fuit a natura libertati arbitrii ejus, cujus actus et instrumentum est. Cur enim potuit naturalis institutio, et perfectio hominis postulare, ut potentia motiva membrorum corporis, et specialiter linguae, sit subjecta dominio liberi arbitrii hominis, et non potuit conferre Angelis, ut actus interni ipsorum sint instrumenta locutionis inter ipsos, et in actione illa sint subjecta libero arbitrio loquentis in efficientia, quae ad loquelam illam necessaria fuerit ? Solum potest dici, virtutem progressivam esse potentiam connaturalem, et in eadem anima radicatam, actum vero internum non esse a natura inditum, sed ab Angelis elicitum. Sed hoc non obstat, tum, quia etiam ille actus est a principio intrinseco, licet non sit per naturalem dimanationem, tum etiam quia aliquid altius, et nobilius possunt habere Angeli, ut non solum in suas potentias, sed etiam in suos actus habeant dominium ad omnem usum eorum, perfectioni suae naturae consentaneum.

7. Responsio altera ad dictam rationem ex Aureolo.—beinde reddi potest alia ratio, quam indicat Aureolus supra, et mihi videtur consideratione digna. Quia cogitatio interior Angeli, si est effectrix speciei intelligihilis in intellectibus aliorum Angelorum, de se est potens ad efficiendum in omnes, ac proinde indeterminata ad efficiendum in hunc, vel illum. Unde fit, ut indigeat aliquo determinante, ut in hunc, vel illum agat, quod non potest esse nisi liberum arbitrium. Nam si naturaliter ageret, simul efficeret speciem sui in omnes, quia omnes sunt capaces ejus, et propinquitas loci, vel non est necessaria, vel supponi potest, omnes esse in debita distantia: non potest autem una forma limitatae virtutis, simul efficere tot formas, seu similitudines sui, alioqui etiamsi Angeli in infinitum multiplicarentur, in omnes simul agere posset, quod videtur finitam virtutem excedere. Ergo ut determinetur ad efficiendum in tah, vel tali subjecto, necessarium fuit illam eflicientiam esse subjectam voIuntati liberae, per quam determinetur. Sicut in simili dicitur de potentia divina executiva, supponendo esse ab intellectu, et voluntate distinctam. Et hinc redditur alia differentia inter efficientiam actus in ipsomet operante, vel in aliis, nam prior est a natura determinata ad tale subjectum, et ad talem effectum unicum, posterior vero minimme, et ideo indiget movente libere determinante, et imperante.

An, et ad quam distantiam possit Angelus ad Angelum loqui.

8. Duplex sensus difficultatis.— Primo, an reguiratur propinquatas, ut audiens intelligat quod sibi dicitur.—Tertia difficultas, et fortasse praecipua contra nostram sententiam est, quia sequitur unum Angelum non posse alteri loqui, si distans sit. Consequens est falsum, ergo. Sequela patet, quia loquitur efficiendo, ut supponitur: at efficientia certa propinquitatem requirit. Ergo et locutio, ergo propter distantiam poterit impediri. Haec difficultas ex duplici capite potest oriri: primo ex ipsa formah cognitione, ut cognitio est, quatenus dicit habitudinem ad objectum, ut ad terminum. Secundo ex eo, quod ad cognitionem interdum supponitur, ut in proposito est, motio ab objecto. Vel aliter, licet in idem redeat, cum duplex ratio in re cognoscenda distinguatur, scilicet objecti termmativi et motivi, ex utraque potest oriri difficultas, et ita duplex erit quaesto. Una est, an cognitio Angeli requirat certam distantiam, vel propinquitatem ad objectum, ex eo praecise quod ad illum terminatur. Alia est an cognitio Augeli, quatenus pendere potest antecedenter ab objecto, ut motivo, certam sphaeram propinquitatis postulet. Prior quaestio communis est omni cognitioni angelicae intuitivae et rei existentis, ut existens est, sive fiat per locutionem, sive alio modo. Posterior vero magis proprie circa locutionem locum habet.

9. Responsio in primo sensu.—ln priori ergo clarum videtur, distantiam non posse impedire cognitionem Angeli, si Angelus supponitur in actu primo constitutus, et habens unionem intentionalem cum objecto per speciem intelligibilem, ac subinde non pendere ab ipso, ut a motivo, tunc enim sola distantia impedire non potest, quin actus intellectus attingere va- leat objectum, et ad illud terminari. Et hoc ut minimum docet D. Thomas et plures theologi in locis allegandis. Et probatur quia tunc coenitio non fit per efficientiam aliquam objecti in potentiam, quia supponitur potentia alia via in actu primo sufficienter constituta, quo posito nulla praevia efficientia ex parte objecti necessaria est, nec etiam fit cognitio per eticientiam intellectus in objectum, quia per actum immanentem objectum non immutatur: sed tota efficientia est intellectus circa seipsum, quasi depingentis in se objectum cognoscendum, ac proinde neque hoc titulo est necessaria propinquitas ad objectum, ergo nulla ratione est necessaria. Probatur consequentia, quia, seclusa efficientia, tantum superest terminatio extrinseca, quae non fit per realem attingentiam et quasi extensionem ad objectum, sed solum per habitudinem transcendentalem actus ad objectum, ex qua resultat in objecto sola denominatio extrinseca, quae ex distantia non pendet. Confirmatur in cognitione abstractiva, ubi non solum propinquitas, verum etiam actualis existentia objecti necessaria non est, idem ergo erit in intuitiva, si species suflicienter repraesentans objectum existens, et cum omnibus conditionibus existentiae supponitur. Unde frustra Gregorius, in 2. dist. 9, quaest. 9, in fine, et Major, dist. 16, quaest. 5, opinione penultima, in locutione ancelica determinatam sphaeram requirunt, cum sine efficientia loquentis in audientem fieri existiment.

10. Discutitur secundus sensus an scilicet requiratur propinguitas ad eucitandum Angeluin audientem.—COpinio affirmans.—kac ergo parte ut clara supposita, difiicultas est an, si quae est cognitio in Angelo pendens ex praevia motione et efficientia objecti circa intellectum Angeli, impediri per distantiam possit. Quae dubitatio maxime in locutione angelica, et juxta nostram sententiam locum habet. Et in ea partem aflirmantem requiri, scilicet, propinquitatem, et impediri posse propter distantiam, tenet Gregorius 2, dist. 9, quaest. 2, Scotus, quaest. 2, S Ad questionem, vers. Sed contra hoc. Major, quaest. 2, Richardus, art. 2, quaest. 1, ad 3, Basilius, quaest. 2, art. 2, et supponit ibi Gabriel, art. ult., dub. 2, concl. 3, cum Ochamo, quaest. 20. Idem tenet Bonaventura, in 2, dist. 10, art. 2, quaest. 1. Idem Scotus, in 4, disi. 45, quaest. 2.

11. Primus nodus predicte opinionis. — Difficilis tamen apparet.—3iecundus modus.— Haec autem sententia duobus modis intelligi potest, primo, ut quaelibet distantia impediat locutionem, et consequenter, ut necessaria sit immediata propinquitas utriusque Angeli, ut alter possit loqui et alter audire, id est, ut alter possit in alterum speciem suae cogitationis imprimere. Quia haec impressio non potest esse per medium, neque etiam potest esse immediate in distans, ergo necessaria est dicta propinquitas. Hic vero modus dicendi difficilis est. Quia ponit nimiam limitationem in locutione Angelorum, quae multum videtur eorum perfectioni et societati politicae repugnare. Alter sensus est, ut non omnis distantia impediat locutionem, sed possit fieri impressio speciei intelligibilis ab uno Angelo in alium loco distantem immediate, non tamen ad quamcumque distantiam, sed intra certam sphaeram, quae terminum definitum habeat, quia virtus activa objecti finita est, et in hoc sensu auctores allegati locuti sunt.

12. Non placet Thomistis. — Ratio em Vasquio cur non placeat. — Nihilominus contrariam sententiam defendunt Thomistae communiter. Qui certe consequenter loquuntur, quia sine efficientia fieri putant locutionem per solam ablationem velaminis, quod objectum occultabat, quod facit Angelus in seipso (ut sie dicam) volendo, ut alius suum actum videre possit, et ita ordinando suum actum ad alium, quod ad quamcumque distantiam facere potest, cum respectu alterius sola extrinseca denominatio inde resultet. Et ita consequenter docent Cajetanus et recentiores. Et in eadem sententia est D. Thomas, quaest. 9, de Verit., art. 6, ubi ad 4, rationem indicat, quia Angelus loquens nihil facit in audiente. Eamdem assertionem habet, 1 part., quaest. 107, art. 4, ubi non videtur posse fundari in praedicta ratione, cum paulo antea ibi docuisset, Angelum loquentem excitare audientem, ac proinde aliquid in eum efficere. Idem sentit Alensis, 2 p., quaest. 27, memb. 7, ubi ait locutionem Angeli non pendere ex distantia vel propinquitate locali, sed ex distantia vel propinquitate spirituali, gue nos, inquit latet adhuc. Eamdem senten-iam habet Marsilius 2, quaest. 7, a. 2, ad ult., sed ille non videtur ponere efficientiam unius in alium. At vero illa posita idem tenet Cumelius, dicta quaest. 57, art. 4, et quaest. 1071, art. 3 et 4. Et Vasquez, disp. 212, cap. 2, licet hane efficientiam non admtittat, sub conditione ait, quod licet locutio per efficientiam loquentis in - audientem fieret, nihilominus propter distantiam non impediretur. Ratio ejus est, quia haec locutio fit per actionem omnino spiritualem, quae non diffunditur per medium, et ideo non impeditur propter distantiam, nec minuitur propter majorem distantiam, sed aeque bene in remotum, ac in propinquum fiet. Probatur haec illatio, quia in agente materiali, ideo requiritur propinquitas, quia actio transiens materialis per medium diffunditur, et consequenter effectus per medium extenditur et multiplicatur, ideoque ad certam distantiam sphaera talis actionis, et effectus ejus terminatur, quia non potest ens simu! augere effectum secundum extensionem in infinitum, cum ipse virtutis finitae sit. Actio autem spirituahs. ut est productio speciei, non diffunditur per medium, sed immediate est ab objecto in potentiam, et ideo nec augetur, nec minuitur propter distantiam.

13. Resolutio auctoris, non esse improbabile requiri in distantiam omnimodam. — Probabilius tamen non reguiri omnimodam.—Punctum hoc tractavi in Metaphysica, disp. 18, num. 44 et sequentibus, ubi rem dubiam reliqui, inclinavi tamen in eam partem, quod locutio haec requirat propinquitatem substantiarum inter Angelos, ita ut nullo spatio, nec vero, nec imaginario, inter se distent. Et licet nunc etiam censeam id non esse improbabile, nec habere inconveniens, cum Angeli velocissimi sint, et quamcumque distantiam, subito, aut motu velocissimo vincere possint, nihilominus illi sententiae non licenter adhaereo, tum quia nimis singularis est, tum etiam quia (ut paulo ante dicebam) angelicae perfectioni non satis consonat. Unde quoad hanc actionem, quia pure mentalis et interna est, dicendum videtur, fieri posse ab Angelo sine propinquitate in situ, seu substantiali praesentia, vel quia talis actio non fit per medium, neque ullam ad spatium habet habitudinem. Vel quia idem est in Angelis ordo, quod in corporibus situs, et ideo actio mere intellectualis, ut est ista locutio ex medio aut situ non pendet. Quae ratio sumitur ex D. Thoma, quodl. 9, art. 10, ad 2, et in 2, dist. 11, quaest. 1, art. 3, ad 3.

14. An vero nulla distantia impediat, problema. — An vero non obstante hac potestate excitandi per locutionem Angelum distantem, fortior sit excitatio circa propinquum, quam circa distantem, et ideo sphaera hujus activitatis in unoquoque Angelo certa, et definita sit: vel potius omnis haec propinquitas, vel distantia sit impertinens, et ideo aequalis sit excitatio in distans, ac in propinquum, et consequenter fieri possit ad quamcumque distantiam in infinitum, nunc non definio, sed problema re- linquo. Nam utrumque probabile apparet. Primum quidem, quia activitas tahs objecti finita est, etideo videtur limitatam sphaeram habere. Item quia licet actio non sit deferenda per medium, nihilominus propinquitas agentis ad passum per se videtur conditio magis accommodata, ut agens superet, et quodammodo subjiciat sibi passum. Ex quo satis consequenter dic:tur fortius agere in propinquum, quam in distans: ac proinde dari terminum in sphaera talis activitatis. Secundum etiam probabile fit, illa ratione quod ad actioncm mere spiritualem, et intellectualem valde accidentaria videtur propinquitas in situ, seu praesentia substantiae, et ideo aeque bene fieri in quacumque distantia, maxime cum passum nihil resistat, sed potius appetat hujusmodi perfectionem. Nec hoc superat virtutem finitam, quia semper distantia in re erit finita, cum necessario inter definitos terminos futura sit. Et in utraque sententia facile defendi potest, de facto locutionem Angelorum non impediri propter distantiam intra totum universum, quia facile potest virtus cujuscumque Angeh ad illam extendi, et corpora interjacentia hanc actionem impedire non possunt, quia per illa non transit.

An detur inter Angelos quosvis reciproca locutio.

15. Resolutio quartae difficultatis.—Cuarta dubitatio est, an locutio haec possit esse reciproca inter Angelos tam inferiorum ad superiores, quam superiorum ad inferiores. Hoc enim posterius, ut manifestum supponitur, in priori vero ratio dubitandi oritur ex dicta sententia, quia videtur sequi Angelos inferiores non posse loqui ad superiores, quia non possunt in illos agere, nec eos perficere: quia est contra ordinem debitum, ut perfectiora ab inferioribus perficiantur. Sed hoc dubium facile expeditur. Distinguendum est enim inter locutionem, et illuminationem: nam licet illuminatio locutio sit, aliquid tamen peculiare addit, propter quod non omnis locutio est illuminatio, quid autem id sit, latius inlibro quarto, dicemus. Nunc autem a simili declarari potest, nam inter homines licet docere loquendo fiat, nihilominus non omnis locutio doctrina est: illuminare igitur idem est inter Angelos, quod docere inter homines. Unde loquendo de illuminatione verum est, superiores Angelos docere inferiores, et non e converso. Nihilominus tamen locutio reciproca est, possuntque inferiores Angeli ad superiores loqui, ut omnes theologi concorditer docent, cum D. Thoma, quaest. 9, de Verit., art. 5, et1 part., quaest. 107, art. 2., ubi optime differentiam inter illuminationem, et locutionem quoad hanc partem declarat: illam vero nunc omittimus, quia alterum extremum illius comparationis nondum explicuimus.

16. Et potest resolutio facile ostendi primo, quia non minus ignorant Angeli superiores internos actus inferiorum, quam e contrario, ergo possunt inferiores suos actus superioribus manifestare, alioqui superiores Angeli pejoris conditionis essent. Secundo quia omnes in eadem societate, et quasi republica unionem habent, ergo indigent vicissim mutua communicatione, quae per locutionem fit. Tertio quia eo ipso, quod Angeli inferiores possunt a superioribus illuminari, consequenter etiam possunt illos interrogare, ut cum dicebant, quis est iste rea gloriae, possunt etiam rogare et petere, ut ipsos doceant. Quarta ratio addi potest, quia omnes Angeli, loqui ad Deum possunt, ergo multo magis inferiores ad superiores.

17. Angeli aliter Deum, aliter Angelos alios alloquuntur. — Responsio ad ipsam quartam difficultatem. —Sed in hac ratione est notanda differentia. Nam Angel non loquuntur ad Deum, ut aliquid novi illi manifestent, nec ut illum excitent, et ideo respectu Dei cessat ditficultas tacta. Et ea verum habet, quod non fit per efficientiam, sed per solam voluntariam ordinationem actus proprii, quam Angelus ad Deum facit, ut explicui, dicto libro primo, de Oratione, capite primo, in fine. At vero Angelus inferior loquitur superiori, ut ill manifestet, quod ei erat occultum, ut probatum est. Unde ad difficultatem respondemus, nullum esse inconveniens, quod inferior aliquid efficiat in superiorem, tum quia id quod efficit, non est ad supplendum defectum luminis, sed tantum ad conjungencáum objectum potentiae, qua conjunctione potest carere superior AngeIus, etiamsi multo perfectius lumen habeat. Tum etiam quia licet unus Angelus sit simpliciter perfectior alio, nihilominus quatenus est in potentia ad aliquid, in quo alius est in actu, nullum est inconveniens, quod ab inferiori in actum redigi possit superior, et perfici secundum quid: nam in eo etiam imperfectior secundum quid est. Sicut etiam visus recipit àpeciem ab objecto actu visibili, quod simpliciter imperfectius est.

An queat unus Angelus simul loqui ad plures.

18. Quinta difficultas est, an possit unus Angelus simul loqui multis Angelis. Nam ex dictis videtur sequi, non posse, quia aliter possct simul loqui ad multos in quocumque numero, quia non est major ratio de uno numero, quam de alio. At hoc non videtur possibile, si locutio per efficientiam fit, quia non potest una virtus finita plures effectus simul producere, maxime cum quilibet illorum sit adaequatus ipsi: multoque minus potest in infinitum augere illum effectum secundum extensionem discretam, plures simul producendo in quocumque numero. In contrarium vero est, quia non solum videtur posse loqui multis simul, sed etiam videtur necessario loqui multis, quia loquitur uni, imo omnibus qui sunt. Id enim non solum sequitur ex multis opinionibus, quas retulimus, sed etiam videtur sequi ex nostra. Quia si locutio fit per impressionem speciei intelligibilis, eo ipso quod talis species imprimitur uni Angelo, alii omnes possunt illam cognoscere, quia juxta doctrinam D. Thomae in superioribus traditam, licet Angelus non possit videre usum liberum specierum, ipsas species videre potest. At si alii Angeli videant species impressas uni Angelo ab alio, eo ipso vident hunc esse illi locutum, et per eamdem spcciem tanquam per signum videbunt, de qua re fuerat locutus; non erit igitur secreta locutio.

19. Duplex difficultatis punctum.— Quod in primo puncto proprie inquiratur.—ktn hac difficultate duo petuntur: unum est, an Angelus possit simul loqui multis: aliud est, an necessario id faciat. Circa primum est imprimis supponendum, solum esse sermonem, quando Angelus loquitur de una re: nam si quaeratur, an possit simulloqui, non solum distinctis personis, sed etiam de rebus distinctis, miscetur alia quaestio nondum tractata, an possit Angelus, sive loquens, sive audiens, multa, et diversa simul cogitare ? unde difficultas, quae ex illa nascitur, non solum respectu plurium, sed etiam respectu ejusdem Angeli locum habet, an scilicet possit unus Ángelus alteri, simul de diversis loqui rebus. Non ergo de hoc tractamus, quia ad hunc locum non spectat: sed solum inquirimus an eadem locutio et de eadem re, possit simul ad plures fieri. Imo in hoc etiam, ut clarum supponimus, posse Angelum si velit, simul eamdem rem multis revelare, ac proinde pluribus simul loqui, quia etiamsi requiratur efficientia, non est difficile simul fieri circa plures, sicut objectum visibile simul actuat plures visus.

20. Respondetur primo juxta varias sententias de angelica locutione circa efficientiam.— Difficultas ergo est, ad quot possit simul loqui, vel an nullus terminus designari possit in ea multitudine. Haec autem interrogatio difficultatem non habet in sententia eorum, qui locutionem angelicam solum ponunt in ordinatione extrinseca, vel in sola quasi scriptione spirituah per signa spiritualia facta in seipso ab Angelo loquente, vel in solo conceptu intellectus ipsius loquentis, alteri extrinsecus propositi: sic enim manifestum est, posse unum Angelum simul ad plures loqui in quacumque multitudine, sine ullo certo termino, seu numeroc. Quia non est necesse, ut distincte cogitet Angelus de singulis, ad quos loqui vult, nec ut in particulari dirigat intentionem ad talem, vel talem personam. Nam si hoc necessarium esset, licet posset talis intentio simul referri ad aliquos distincte cogitatos, nihilominus ex eodem capite posset habere terminum in multitudine eorum, ad quos posset distincte dirigi, quia non potest Angelus actu distincte cogitare de pluribus aliis, in quacumque multitudine: ad locutionem autem non esset necessaria haec distincta cogitatio, juxta dictam sententiam, sed sufficere posset confusa ordinatio ad aliquam multitudinem.

21. Juxta veram sententiam de efficientia Angeli loquentis responsio em Scoto bipartita.— Prior responsionis admittitur et probatur.—lIn secunda petitur an unus Angelus possit loqui ad non tot, quin plures. — At vero posita efticientia, est peculiaris difficultas, quam attingit Scotus 2, distin. 9, quaest. 2. S secundo, etc. Sed ibi quaerendum proponit, et nihil resolvit. In scholio autem ibi additur, ex reportatis ejusdem Scoti colligi non posse, Angelum loqui ad infinitos simul; ad quot autem possit, solum Deum scire. Cujus sententiae prior pars clara est, quia nec potest dari illa multitudo infinita Angelorum, nec si daretur, posset Angelus simul efficere infinitas species. Secunda vero pars respectu nostri vera est, si de certa scientia, vel de numero definito sit sermo, tamen respectu Angelorum profecto, si in hoc habent limitatam potentiam ad certam multitudinem, unusquisque eorum optime novit, quot Angelis possit simul loqui, et non pluribus. Nos etiam non inquirimus definitum numerum illius multitudinis, hoc enim neque per conjecturam assequi possumus, sed abso- lute, an illa multitudo terminum habeat in unoquoque pixta suam virtutem, ut intra numerum finitum terminum non habeat, sed uicumque majori, et majori multitudini Angelorum, etiamsi in infinitum crescat, simul loqui possit?

22. Arguitur pro affirmatione. — Et videtur pars affirmativa posse suaderi, quia semper in re efficientia illa erit finita, ergo non repugnat ita fieri, ergo non est cur Angelis denegetur, cum sit perfectio possibilis, et suae nobilitati satis proportionata. Antecedens notum est dictis, quia multitudo infinita semper excluditur, tanquam terminus extrinsecus, ut sic dicam, hujus potestatis. Consequentia item secunda supponitur, quia satis per se clara est. Probatur ergo prima, quia non repugnat virtutem finitam superiorem posse aliquem effectum in infinitum augere, seu majorem, et majorem in infinitum efficere, cur ergo non ita erit in praesenti. Antecedens patet, quia probabile est Ange:um posse augere in infinitum velocitatem motus, praesertim ubi mobile non resistit, ut in motu coeli: quod augmentum videtur difficilius, quia quasi intensivum est. Deinde in augmento extensivo per solam multiplicationem formarum ejusdem rationis, videtur id facihus, quando actio est perfectiva, et sine contrario, vel resistentia, et cum eadem propinquitate, et aliis conditionibus necessariis ad facilitatem, vel aequalitatem actionis. Nam objectum visibile, sicut potest speciem mittere simul ad duos vel tres oculos, ita - posset ad centum, vel mille, et in quocumque numero, si possent aequaliter omnes applicari, ut per penetrationem posset in infinitum fieri. Nam hoc posito non est major difficultas ex parte objecti in imprimenda specie tribus, quam duobus, nec quatuor, quam tribus, et sic in infinitum. Signum ergo est, solam multiplicationem talis effectus, non augere difhicultatem, nec minuere efficacitatem agentis in singulis, sed quasi applicari totam ad singulas partes multitudinis, et ad totam illam, ergo majori ratione possumus hoc modo in Angelis philosophari: nam in eis vel propinquitas necessaria non est ad istam actionem, vel facillimile potest in quacumque Angelorum multitudine aequaliter inveniri. Addi etiam potest altera manuductio ex alio exemplo. Nam sol tam perfecte illuminat simul omnes stellas sibi aeque propinquas, ac si una tantum esset, et eodem modo illuminaret eas si plures essent, in quocumque numero finito, ergo servata proportione idem fieri poterit inter Angelos. Dices, in stellis ideo id contingere, quia sunt partes unius continue magnitudinis, quam totam quoad omnes partes sol posset ex parte sua aequaliter illuminare, si secundum omnes partes esset aeque capax: et ita ibi multitudo quantitatis discretae in stellis est quasi per accidens, in Angelis vero est per se. Sed differentia haec valde materialis est respectu efficiae virtutis finitae. Nam si virtus finita materialis potest aequaliter efficere lumina actu discreta, in multis subjectis, etiamsi illo modo multiplicentur in infinitum, cur non poterit quidpiam simile virtus angelica? Nam quod illae formae sint extensae, et de se continuabiles, in una magnitudine continuae, vel sint indivisibiles, et incapaces continuationis, accidentarium sane videtur.

23. Pars negans magis probatur. — Hic dicendi modus est probabilis, et facile defendi potest, sed quia pendet ex quaestione generali physica, nolumus praesentem doctrinam de Angelis ad illam sententiam limitare. Quia sine ullo inconvenienti dici potest, Angelum non posse simul cum multis loqui, nisi intra certam quantitatem, seu numerum, quia loquitur operando, et multiplicando actionem in multis: unde quia per virtutem limitatam operatur, etiam in multitudine actionum, quas circa alios simul agere potest, aliquem terminum finitum, et maximum habere potest. Quis autem ille sit, nobis non constat, nec fortasse est idem in omnibus, sed juxta uniuscujusque perfectionem. Et ex suppositione dictae efficientiae, hanc sententiam eligendam esse censet Vasquez, disputat. 211, capite ultimo. Illa autem supposita, optima ratio redditur, cur haec efficientia Angeli loquentis libera sit, quia cum de se non sit sufficiens, ad informandos simul omnes alios Angelos per efficientiam talium specierum, et ex circumstantiis extrinsecis non determinetur, necesse est, ut per liberam voluntatem ordinetur. Unde e contrario Ochamus et Gabriel, dicentes Angelum per suum actum effective concurrere ad illius cognitionem cum omnibus aliis, et illam efficientiam esse naturalem et necessariam, consequenter priorem dicendi modum sequi coguntur. Unde dicunt actum illum de se notum esse omnibus, et ab omnibus posse simul cognosci: et consequenter posse eumdem actum simul concurrere effective cum quacumque multitudine Angelorum ad sui cognitionem, et manifestationem. Addo etiam, juxta superiorem dicendi modum ad locutionem Angeli non sufficere intentionem, seu voluntatem confusam manifestandi suum actum pluribus Angelis, vel tantae multitudini, quia totum hoc est commune, et ambiguum, et non determinat suflticienter principium agendi. Erit ergo necessaria ordinatio ad tot, et tales Angelos in particulari, juxta efficaciam Angeli loquentis.

24. Ad secundum punctum in numero decimo 10no propositum. — In secundo puncto petitur dubium jam tactum in superioribus, scilicet an sit in potestate Angeli loqui secrete uni tantum. Quod aliqui cum Scoto expedire volunt, dicentes, non esse dubium, quin possit unus Angelus loqui ad unum tantum, quia licet non possit ita uni manifestare suum actum, quin alii intelligant, nihilominus potest ad unum tantum ordinare conceptum suum, quod satis est, ut illi tantum loquatur. Sed, ut supra dixi, hoc modo difficultas non declaratur, sed verbis eluditur. Nam revera si omnes intelligunt, vel intelligere possunt, si velint, quod uni revelatur, locutio de se non est secreta, sed publica, quidquid loquens intendat. Unde qui dicunt, unum Angelum non posse loqui ad alium, nisi per signa de se pubhca, et ab aliis visibilia, et intelligibilia, profecto negant, posse inter Angelos secretam locutionem intervenire.

25. Vera responsio posse Angelum secrete loqui alteri. — Volitio Angeli intendentis logua uni tantum est radicalis ratio secretae locutionis - formalis vero est imperata impressio speciei uni et non aliis. — Longe tamen probabilius, et omnino verum censeo, esse in potestate Angeli secrete loqui uni, aliis nihil audientibus. Ita docet D. Thomas,1 part.. dicta q. 107, art. 5, et sequuntur omnes ejus discipuli, et Richardus, Marsilius, locis supra allegatis, et plures alii. Qui licet in modo et fundamento varient, juxta diversum modum explicandi quomodo cogitationes cordis occultae sunt, et quomodo manifestentur, nihilominus omnes (paucis exceptis) procurant salvare in Angelis potestatem loquendi secrete, si velint. Quod certe per se spectatum est valde verisimile, et contrarium pene incredibile. Nam eadem necessitas moralis, quae est in intellectuali natura, ut cogitationes cordis occultae sint, eadem est, ut revelatio illarum possit esse publica, vel secreta, pro arbitrio loquentis, ut supra jam dixi. D. Thomas ergo hoc secretum ponit in voluntate Angeli loquentis, quia vult suum conceptum ad unum dirigere, et non ad alium. Quam limitationem voluntatis et directionis, censent Thomistae esse sufficientem, et formalem causam hujus secreti, in quo conse- quenter loquuntur. Nos vero dicimus esse radicalem causam hujus secreti: nam inde fit ut Angelus illi tantum imprimat speciem sui actus, ad quem dirigit illum: et consequenter ut ab illo iantum percipi, et audiri possit. Et hanc rationem possent reddere Scotistae in sua sententia, si locutio fieret imprimendo alteri cognitionem sui actus: nam impressio illa non fieret ex necessitate naturae, sed libere, et ideo posset in uno fieri, et non in aliis. Et ita tenuit Bassolius supra. Idemque dicere possent et deberent Ochamus et Gabriel opinantes, Angelum per suum actum, ut objectum coeffticere cognitionem in alio: nam illa etiam efticientia ex parte loquentis non esset necessaria, sed libera, et ideo posset uni dari et non alteri. Ipsi autem ponunt illam efficientiam objecti mere naturalem, et ideo dicunt ex natura rei non posse locutionem esse secretam, nihilominus iamen ccnantur salvare secretum ex ordinatione Dei nolentis concurrere, nisi cum illo Angelo, ad quem alter loqui vult, sed hoc jam supra improbatum est, cum aliis etiam contraris opinionibus, quae in illo falso principio fundentur.

26. Ad difficultatem in numero decimo octavo positam. — Audiens non potest mittere speciem locutionis in alios.—Ad difficultatem autem contra nostra sententiam objectam respondeo, necessarium non esse, ut alii Angeli videant speciem intelligibilem impressam Angelo audienti, quia non habent inditas species, per quas illam cognoscant. Nam qua ratione species actuum liberorum a principio non acceperunt, eadem non habuerunt species talium actuum: nec etiam opus est, ut species uni Angelo a loquente impressa sit productiva alterius sibi similis in aliis, multoque minus necessarium est, ut naturali modo, et ex necessitate illam producat. Quin potius mihi verisimilius est, Angelum audientem, seu recipientem ab alio propriam speciem sui actus, non posse, etiamsi velit, similem speciem in alios transmittere, sed ad summum posse manifestare aliis suum actum, quem per talem speciem elicit, et per quem alterius cognitionem novit, et sic imprimere alteri speciem proprii sui actus, per quam alii poterunt devenire in cognitionem locutionis prioris in secreto factae, sed hoc non erit ex vi prioris locutionis, sed alterius postea subsecutae. Unde solum fit, locutionem Angeli nunquam posse adeo secrete fieri. quin ab audiente possit revelari aliis, (loquendo ex sola rei natura, et abstrahendo a Hicita, vel illicita revelatione) hoe enim ita est connaturale Angelis, sicut hominibus: nec est contra perfectionem eorum, quia sequitur necessario ad potestatem loquendi conjunctam libertati, ex natura sua mutabili, eo ipso quod ex nihilo facta est. Solum ergo dicimus, locutionem Angeli posse esse secretam ex vi voluntatis, et actionis ipsius loquentis, quae ita potest circa unum versari, ut ex se ad alios non redundet.

In loquente-ne, an in audiente sit locutio ?

27. Sexta dubitatio est, qualis actio fit locutio angelica, an immanens in loquente, vel transiens in audientem. Nam quod sit transiens, sequi videtur ex nostra sententia, quia fit imprimendo speciem in eo, cui fit locutio, ergo terminus proximus et formalis illius actionis, est in audiente: ergo in eodem est actio, nam actio est in eodem subjecto, in quo est terminus ejus; ergo est actio transiens. Contrarium autem hujus docere videtur divus Thomas, 1 part., dicta q. 107, art. 4, ad 1, ait enim, locutionem angelicam esse interiorem, et ideo esse in Angelo loquente, et ubi est Angelus loquens. Et idem habent in quaest. 9, de Verit., art. 5 et 6, ad argumenta. Et ita sentiunt communiter Thomistae, et omnes qui negant, Angelum loquentem aliquid in audiente efficere. Et non est dubium, quin D. Thomas, in illa q. de Verit., ad illamsententiam maxime accedat. Tamen in 1 part., ahter videtur explicandus, ne contraria in eisdem articulis docuisse videatur. Nam certe solus actus immanens in Angelo loquente, si non habeat efficaciam transeuntem in Angelum audientem, non apparet, quomodo illum ad audiendum, et attendendum excitare possit.

28. Vere resolutionis pars prima. — Pavs secunda. — D. Thomae dicta conciliantur juxta utramque partem resolutionis. — Dicendum ergo est locutionem angelicam non fieri sine aliqua actione transeunte in audientem. Hoc convincit ratio facta, et ita etiam docent omnes, qui ponunt, loquentem Angelum ahquid efficere in audientem. Et potest declarari ex locutione divina, quia non fit sine aliquo cffectu transeunte in audientem, ut libro primo, de Oratione, capite quarto, dixi cum Gregorio, lib. 2, de Moral., cap. 4, alias 5, et lib. 38, cap. 2, ergo idem esse poterit in angelica, quae alteri creaturae fit, quia in hoc cum locutione divina convenit quod aliquid incognitum audienti manifestat. Ninilominus vero probabiliter dici potest, actionem illam, quae fit in au- diente, non esse ipsam formalem locutionem, sed esse potius effectum angelieae locutionis. Quia per illam transeuntem actionem, solum fit in audiente species intelligibilis illius actus, quem loquens manifestare vult: at locutio non est productio speciei intelligibilis, sed est quasi instrumentum, aut verbum quo talis species fit. Declaratur ex humana locutione, nam licet per illam imprimatur species sensibilis, nihilominus non est locutio humana actio illa, per quam in auditu producitur species, sed est verbum vocis, quod illam speciem proxime imprimit sensui, ita ergo in locutione angelica intelliei potest. Juxta quem loquendi modum concludemus, locutionem angelicam esse actum formaliter manentem in agente, et esse virtualiter transeuntem, sicut multi loquuntur de productione Dei ad extra, atque adeo esse verbum illud, quod est proximum principium efficiendi speciem intelligibilem in operante. Juxta priorem partem explicare possumus sententiam D. Thomzae, in dict., art. 4. Posteriorem vero addimus et propter rationem factam, et ex D. Thomae doctrina, propter necessitatem illius virtutis, et activitatis ad excitandam mentem audientis. Et supposita nostra sententia, nulla in hoc superest difficultas, nisi quis de modo loquendi contendere velit.

Sit-ne locutio actus intellectus, an voluntatis.

29. Statim vero suboritur septima dubitatio, quisnam actus sit in Angelo loquente, ipsa locutio et consequenter quae potentia, intellectus-ne, an voluntas sit proximum locutionis principium. Nam cum locutio sit actus immanens in sensu declarato, intellectus, aut voluntatis esse debet, quia non est in Angelo alia potentia actus immanentes eliciens: non potest autem utriusque potentiae esse actus simul, cum simplex actus et una entitas sit, nec etiam hic actus, nunc intellectus, nunc voluntatis esse potest, quia semper locutio ejusdem rationis est, erit ergo, aut intellectus, aut voluntatis. At vero non potest esse semper opus intellectus, quia non potest semper intellectus imprimere speciem necessariam ad manifestandum actum de quo est locutio, quia potest esse actus voluntatis et eadem ratione non potest es e semper actus voluntatis. Est ergo in nostra sententia jexplicatu diflicile, quae potentia sit proximum principium angelicae locutionis.

30. Quo pacto resolvenda difficultas juata Thomistas. — Quo pacto jueta alios. — Deni- que juxta alios. — Breviter dicendum est, in locutione sensibili tria distingui posse ad locutionem convenientia. Primum est voluntas manifestandi conceptum, quae applicat organa vocis: secundum est intellectus dirigens: tertium est potentia exsequens, et quasi proxime eliciens verbum, quod speciem ingerit sensibus. In locutione igitur angelica, certum est prima duo esse necessaria, quia locutio Angeli est libera, ut diximus, et ideo a voluntate pendet, quae ab intellectu dirigi debet: de tertio vero est difficultas, quae, juxta varias sententias, diverso modo explicanda est. Nam Thomistae, qui censent locutionem consummari in actu voluntatis ordinantis suum conceptum, vel actum, ut ab alio intelligi possit, nullam potentiam exsequentem locutionem praeter voIuntatem inducere possunt, quia post illam volitionem, nihil amplius facit is, qui loquitur; ergo nulla alia potentia per quam loquatur indiget. Erit ergo juxta illam sententiam voluntas organum proximum, quo Angelus loquitur alteri et volitio ordinandi suum actum ad alterum, volendo ut ab illo intelligatur, erit ipsa locutio. Unde Cajetanus et alii dicunt, per ipsam ordinationem voluntatis constitui actum ordinatum in ratione objecti intelligibilis, et pertinentis ad eum, ad quem ordinatur: et D. Thomas, quaest. 9, de Verit., art. 4, ad 9, ait, quod ipsa ordinatio cogitationis ad alterum exterior locutio Angeli dicitur. E contrario vero qui dicunt locutionem Angel, non esse aliud, quam conceptum aliquem natura sua notum alteri Angelo audienti, qui per ejus cognitionem pervenit in cognitionem alterius actus, seu objecti sibi manifestari, consequenter dicunt, solum intellectum esse potentiam elicientem locutionem, et nullam aliam exsequentem esse necessariam. At vero qui dicunt locutionem hanc fieri per signa spiritualia, quae non sint actus vitales, nec species intentionales, sed aliae qualitates naturaliter, vel ad placitum significantes, praeter intellectum ut dirigentem, et voluntatem ut volentem manifestare suum actum, debent ponere potentiam immediate efticientem talia signa, quam dicere possunt esse, vel voluntatem ipsam, quae volendo efficit immediate tales quahtates, sicut volendo immediate movet, ex multorum sententia: vel dicere possunt, esse intellectum, qui per conceptum rei, quam manifestare vult, quasi depingit, vel describit talia signa, vel denique dicere possunt esse potentiam aliam exsequentem talem actum ad nutum voluntatis. Quae omnia satis difficile intelliguntur.

31. Probatior resolutio auctoris. — Juxta nostram ergo sententiam dicendum est, potentiam hanc quasi elicientem locutionem interdum esse intellectum, interdum voluntatem juxta exigentiam speciei, quae per talem locutionem Angelo audienti imprimenda est. Declaratur, quia interdum Angelus loquens manifestat alteri actum suae voluntatis, interdum vero cogitationem intellectus. Quando ergo manifestat actum voluntatis, locutio per voIuntatem proxime fit, quando vero cogitationem intellectus ostendit, per ipsum intellectum id facit. Probatur: quia Angelus loquendo imprimit alteri speciem actus, quem primo, et per se manifestat; imprimit autem per illum, tanquam per objectum intelligibile in actu, ut supra dictum est, ergo cum loquendo manfestat actum voluntatis, idem actus est principium proximum speciei impressae, quae ipsum repraesentat, quando vero cogitatio intellectus manifestatur, suimet speciem ipsa imprimit. Ergo uterque actus habet vim locutionis respective, et cum proportione. Probatur consequentia, quia illud habet rationem verbi respectu alterius, quod proxime imprimit speciem in illo, quodque est immediatum principium efficienter excitandi illum: sicut in sensibili locutione declaravi, et est eadem ratio, seu proportio in spirituali. Item quando locutio fit per signa, proximum principium efficiendi signa est proximum locutionis: sed signa locutionis angelicae non sunt nisi species, ut ex supra dictis patet, et tradidit D. Thomas, dicta q. 9, de Veritate, art. 4, ad 4, et in 2, dist. 11, q. 1, art. 1. Ergo ille actus, qui est proxima ratio imprimendi speciem, est proximum principium, et quasi verbum locutionis angelicae, quamvis non habeat rationem verbi, nisi ut determinatum per voluntatem: hoc autem tam actui voluntatis, quam intellectus convenire potest, ut explicatum est, ergo locutio Angeli ad illam potentiam proxime, et elicitive, seu executive pertinet, cujus est actus per talem locutionem directe manifestatus. Neque contra hocvideo rationem alicujus momenti. Nam locutio Angeli ejusdem rationis dici potest, quatenus semper fit medio actu imprimente speciem sui per modum objecti: tamen sicut species illa potest esse distincta, habensque distinctum objectum, ac subinde distinctam repraesentationem, ita etiam principium ejus potest esse distinctum, et a potentia diversa. Et propterea fortasse antiqui Patres non hoc tribuunt voluntati, vel intellectui, sed in communi dicunt, esse vim quam- dam spiritualem, quae non sensu, sed intelligentia percipitur, qua sibi mutuo cogitationes, et consilia communicant, ut patet ex Chrysostomo, Theodoreto et Theophylacto 1, ad Corinth. 13, in principio, Damasceno, libro 2, cap. 3.

Manifestetur-ne Angelo audienti res intuitive, an abstractive.

32. Arguitur quod intuitive. — Arguitur quod abstrative.—Magis vero haec resolutio explicabitur, addendo, et expendendo octavam dubitationem, nimirum, an per locutionem manifestet Angelus suum actum alteri intuitive per medium solum incognitum, quod est species, an vero solum illum notificet in aliquo signo, ex cujus cognitione in alterius rei manifestatae cognitionem deveniat. Ex dictis enim sequi videtur, Angelum solum manifestare alteri actum suum, ita ut illum intuitive videat, quia manifestat illum, propriam speciem ejus alteri imprimendo, sed Angelus recipiens propriam speciem rei existentis, illam videt intuitive, et in seipsa, ergo. In contrarium vero est, primo quod videtur hoc esse contra propriam rationem locutionis. Nam objectum cum se praebet intuitive videndum imprimendo visui speciem sui, non loquitur ad videntem, nisi valde metaphorice, sicut coeli dicuntur enarrare gloriam Dei. Neque sufficit, quod illa productio speciei sit ex imperio liberae voluntatis: tum quia illa motio voluntatis extrinseca est, et non mutat naturam alterius actionis, per quam objectum imprimit speciem intuitiveillud repraesentantem: tum etiam quia alias Deus loquetur proprie ad beatos, quando se illis intuitive videndum praebet, quia ex parte sua libere id facit. Secundo argumentor, quia de ratione locutionis est, ut cognitio, quae per illam communicatur, in auctoritate loquentis fundetur: at cognitio intuitiva fit per virtutem proprii luminis ipsius videntis, et ab alio solum datur species, sicut solet ab objecto dari. Tertio quia alias inter Angelos non esset fides acquisita angelica, nec posset unus alteri mentiri, quod videtur esse contra illud, quod de daemone scriptum est, mendaa est, et pater mendacii. Hoc enim non solum respectu hominum dictum esse videtur, sed etiam de ipsis Angebls inter se, nam inter malos superior induxit, et seduxit caeteros, cum peccerant, ut postea videbimus.

An de internis tantum actibus sit angelica locutio, an etiam de rebus aliis?

33. Arguitur non posse Angelum loqui nisi de suis actibus internis. —Confirmatur. — Priusquam dubium hoc definiamus, novum dubium proponendum est, nam praecedentis resolutio ex isto pendet. Est autem dubium, de quibus rebus possit unus Angelus loqui alteri: nam in praecedenti dubio videtur supponi, solum posse locutionem Angeli esse de actibus ipsius loquentis, et videtur profecto ita esse. Quia locutio angelica solum est ad manifestandum alteri, quod ei erat ignotum, sed Angelus nihil ignorat, quod ab alio possit manifestari, nisi cogitationes cordis ejus: ergo tantum de illis potest esse locutio. Major ex dictis nota est. Minor declaratur etiam ex dictis, quia hic non agimus de illuminatione, quae proprie versatur circa supernaturalia, ut infra suo loco dicetur, sed agimus de locutione, pront inter Angelos in pura eorum natura esse posset, vel esset necessaria. In tali autem statu, et ordine Angeli nihil ignorant, nisi vel futura contingentia, vel actus mentis, seu cordis. Defuturis autem non potest unus Angelus loqui alteri, quia quamdiu futura sunt, omnibus sunt ignota, quando vero jam sunt praesentia, omnibus sunt nota. Ergo solum de propriis internis actibus unus potest alteri loqui. Et confirmatur maxime in nostra sententia, quia Angelus non loquitur, nisi imprimendo audienti speciem alquam intentionalem, sed non potest imprimere speciem nisi snorum actuum, ergo solum de illis loqui potest. Consequentiae cum majori, notae sunt, ex dictis, Minor autem probatur, tum quia solum imprimere potest speciem per aliquid, quod sit objectum intelligibile in actu, et suae libertati subjectum: solum autem proprius actus internus est tale objectum: tum etiam quia res aliae vel sunt simplices, seu incompletae, et harum rerum species concreatae sunt omnibus Angelis, vel sunt aliquae veritates complexae, et contingentes ignotae Angelis, et hae non roepraesentantur per simplices species, sed per lumen intellectus, quod unus Angelus in alio efficere non potest.

34. Assertioni prime bipartitae quae est responsio ad proximam difficultatem nonum. — Unde probetur prima pars. — Pro posteriore ostenditur dari in Angelis locutionem speculalivam. — Ad haec dubia, primo dicendum est, posse unum Angelum loqui alteri, primo quidem ac per se de suis actibus internis, conse- quenter vero etiam de rebus, quae illis actibus objiciuntur, maxime quando tales sunt, ut uni Angelo per locutionem alterius innotescere possint. Primam partem assertionis probant sufficienter rationes dubitandi in praecedenti dubio positae: et ex dictis est satis nota. Alteram vero explico, distinguendo duplicem locutionis modum de hujusmodi rebus: unum speculativum voco, quia per eum solum indicatur veritas aliqua, seu aliquid esse, vel non esse, alium vero practicum, quia movet alium, ut aliquid faciat, vel non faciat. Priorem praecipue tradit Scotus 2, dist. 9, quaest. 2, praesertim S Ad ulteriorem, et alii communiter, et declaratur inductione. Nam potest unus Angelus loqui alteri de actu praeterito, quem habuit, et dum esset, illum non manifestavit, quia ille actus semper manebit occultus alteri, nisi ei reveletur, ergo est materia apta ad locutionem, et potest multiplex occasio ililam mauifestandi occurrere: unde non est verisimile deesse Angelis modum, quo de his praeteritis loquantur. Eademque ratio idem probat, de quocumque praeterito, quod contingenter evenit; non fuit tamen ab Angelo actu consideratum, quando erat: nam tunc alius qui actu illud novit, quando fuit poterit postea testimonium de illo aliis ferre. Item probatur de singulari effectu, qui jam contingenter fit, si unus Angelus non animadvertat: nam tunc poterit alius videns talem effectum alteri illum narrare et excitare, ut ad illum attendat, et ita non procedat quoad hoc ratio prior in contrarium facta in numero trigesimo tertio, non est necesse, ut res actu existens ab omnibus Angelis actu cognoscatur. Praeterquam, quod etiamsi futura contingentia, priusquam eveniant, a nullo Angelorum possint certo sciri naturaliter, cognosci tamen possunt per conjecturam: unde fieri potest, ut unus plures conjecturas alicujus futuri cognoscat, quam alius, poterit ergo tunc de tali futuro unus ad alium loqui, saltem intra latitudinem conjecturalis cognitionis. Deinde potest unus Angelus scire aliquid esse futurum in suo proposito, quia scilicet habet animum illud faciendi, ergo hoc ipsum potest alteri intimare, et sic illi affirmare talem rem esse futuram. Praeterea licet Angeli res naturales habitualiter cognoscant, non semper actu omnia considerant : ergo, qui unum effectum, verbi gratia, coelum actu considerat, potest de illo ad illum loqui, cumque excitare, ut illud consisteret actu.

35. Ostenditur etiam dari practicam. — Posterior modus locutionis practicae facile osten- ditur: quia unus Angelus potest alterum rogare, petere, aut jubere, ut aliquid faciat. Sicut Zacharia 2, dixit unus Angelus ad alterum, "curre, loquere ad puerum istum". Et Apocalypsi 7, unus Angelus "clamavit quatuor Angelis, dicens: Nolite nocere terre, et mari", etc. Et hic est frequentior modus, quo in sacra Scriptura introducuntur Angeli inter se loquentes. Haec autem locutio non est de solis actibus Angeli loquentis, sed etiam de his, quae facturus est is, ad quem alter loquitur; et saepe conjungitur locutio de aliqua re futura, et voluntas Dei revelatur. Non est ergo dubium, quin Angeli de rebns aliis, et distinctis a suis actibus loquantur. Hinc etiam declaratur facile praedicta secunda pars, nimirum, locutionem rerum aliarum extra internos actus Angeli loquentis non manifestari nisi mediis hujusmodi internis actibus. Hoc enim probat ratio dubitandi in ultimo dubio posita, quod Angelus non loquitur ad alterum, nisi per actum suum, tanquam per objectum actu intelligibile, imprimendo illi speciem se repraesentantem, ergo ex vi talis locutionis immediate fertur cognitio Angeli audientis in actum repraesentatum per se primo per talem speciem, et si quid aliud per talem locutionem manifestatur, solum est tanquam objectum mediatum, et secundarium respectu speciei intelligibilis, per talem locutionem impressae. Et confirmatur quia Angelus non potest imprimere speciem aliarum rerum, et ideo nec potest de illis immediate loqui, sicut homines possunt, quia talis immediata locutio non potest fieri, nisi per verba immediate significanda res ipsas: haec autem signa, seclusis speciebus, non possunt esse naturalia, sed tantum ad placitum: Angeli autem non utuntur his signis, nisi per accidens, ut sic dicam, quatenus illa ab hominibus acciptunt, et in assumptis corporibus propter instructionem ipsorum hominum, per quamdam imitationem illa usurpant, ergo per se, et propria spirituali locutione non possunt immediaie loqui, nisi de suis actibus, et mediantbus illis de rebus, circa quas tales actus versantur.

36. Predicta posterior pars in omni fere senteutia procedit. — Locutio pramo eaprimit mentem loguentis.—Et hoc uon tantum in nostra sententia, sed fere in quacumque alia procedit. Nam si locutio tantum fit per voluntatem ordinantem actum suum ad alium, clarum est locutionem immediate esse de proprio actu, quia Angelus loquens solum in proprios actus habet dominium, et ita solum illi cadere pos- sunt immediate sub talem ordinationem, et ab illa pendere, ut ab altero cognosci possint. Idemque ahi auctores sentire videntur, quomodocumque hanc locutionem explicent. Solus Scotus docere visus est posse Angelum loqui alteri de re extrinseca, immediate efficiendo in illo actum ipsum cognoscendi taiem rem. Verumtamen, et illa efficientia impossibilis est (ut ostendimus), et licet fingeretur, non esset propria locutio, quia perillam non exprimeretur recipienti mens alterius loquentis, sed tantum res externa: locutio autem propria mentem loquentis primo exprimere debet.

37. Assertio prima etiam bipartita, qua satisfit octave difficultati. — Prior pars communis inter Thomistas, etc.—CQuo pacto in auctoris doctrina probetur.—Secundo ad resolutionem octavi dubii dicendum est, Angelum loquentem manifestare audienti actum suum internum, de quo loquitur intuitive, et in seipso: res autem alias abstractive tantum, quatenus in tali actu aliquo modo cognosci possunt. Prior pars communis est Thomistarum, dicentium posita ardinatione per voluntatem Angeli loquentis, posse alium Angelum per innatas species videre actum internum, sicut videre potest res alias naturales existentes. Idem fatentur Ocham et Gabriel, dicentes actum ipsum, ut objectum praesens efticere cognitionem sui in audiente simul cum intellectu ejus. Scotus etiam concedit cognitionem factam in audiente a loquente esse intuitivam rei, de qua est locutio: unde si locutio sit de proprio actu, faciet etiam intuitivam cognitionem ejus. in nostra vero sententia optime probatur ratione supra facta, quia Angelus loquens manifestat alteri suumactum imprimendo illi speciem ejus propriam: Angelus autem habens propriam speciem cujuslibet objecti potest illud intueri, ergo etiam intuitive cognoscit talem actum.

38. Oppositum tenet Molina, sed improbatur solvendo argumentum primun et secundum posita in numero trigesimo secundo, pro secunda parte difficultatis octave. — Contra hanc vero partem opinatur Molina, dicta quaest. 57, art. 4, quia putat non solum non esse Angelis inditas species cogitationum, sed etiam non posse a loquente imprimi, id tamen nulla nova ratione persuadet. Nec est contra raGonem locutionis, quod per illam intuitiva rei cognitio praebeatur, quamvis enim hoc non sit de ratione locutionis, nec possit illi locutioni convenire, quae per sola signa ad placitum sit: nihilominus non repugnat rationi locutionis abstracte sumptae, et quatenus spiritualis, et perfecta esse potest. Nam quod locutio imprimat speciem per modum objecti, etiam in sensibili locutione invenitur: nam verbum ore prolatum, vel scriptum, speciem imprimit sensui tanquam objectum ejus: ergo in spirituali locutione poterit imprimere immediate speciem intellectui audientis. Ergo si illa species perfecta, et propria sit, poterit cognitionem intuitivam efficere. Neque hoc est contra rationem auditionis, gratis enim dicitur esse de ratione cognitionis per locutionem comparatae, ut sit abstractiva, vel ut nitatur in auctoritate dicentis, hoc enim solum in ea locutione, quae per signa imperfecta, vel ad placitum significantia reperitur, locum habet: secus autem erit si per speciem propriam reifiat. Nam si illa impressio fit ab intelligente ex intentione manifestandi actum suum, tunc proprie locutionis rationem habet, etiamsi species illa cognitionem intuitivam actus per locutionem manifestari gignat. Et ad argumentum de visione beata, nullum est inconveniens admittere, illam simul esse locutionem, per quam Deus beatis loquitur, quia visio, et auditio in intellectu idem esse possunt, teste Augustino. Unde quod Paulus de se dixit, "Audivi arcana verba, quae non licet homini logui", multi graves Doctores per visionem beatificam illa mysteria audivisse interpretantur. Deinde potest in rigore negari aequiparatio, quia locutio per se primo tendit ad manifestandam mentem loquentis, et actus ejus: visio autem beata per se primo ostendit divinam substantiam, essentiam, et quidditatem, et ideo magis visio, quam auditio nominatur.

39. Posterior pars assertionis probatur. — Posterior pars assertionis, nimirum, cognitionem de rebus aliis extra actum loquentis per locutionem acceptam non esse intuitivam, sed abstractivam, imprimis intelligenda est formaliter de illa cognitione, quatenus per illnd medium fit. Et sic probatur facile rationibus in nono dubio propositis. Quia Angelus per actum, vel cogitationem suam, non potest imprimere propriam speciem objecti talis actus, quia cogitatio est res distincta a re cognita, et non repraesentat illam per modum objecti, unde non habet vim imprimendi propriam speciem ejus. Et aliunde alter vel non indiget tali specie ad cognoscendas res extrinsecas, quarum species innatas jam habet: vel res ipsa, de qua est locutio, non potest per speciem propriam repraesentari, ut si locutio sit de re futura, vel praeterita ut sic, vel sisit de voluntate, seu praecepto Dei, quod unus Angelus al- teri intimat, haec enim, et similia nec in se possunt ab Angelis naturaliter videri intuitive, nec per proprias species repraesentabilia sunt, ut in superioribus dictum est. ;

40. Exceptio ex praedicta posteriori parte. — Dixi autem hanc partem esse formaliter intelligendam, quia contingere potest eamdem rem de qua est cognitio per locutionem manifestata, esse actum voluntatis, vel intellectus, qui etiam potest per suam propriam speciem manifestari, et tunc poterit quidem per eamdem speciem intuitive cognosci, non tamen ex vi cogniticnis alterius actus, in quo etiam manifestari potest. Ut, verbi gratia, si Angelus habeat actum amoris, et quasi reflexe cognoscat, se habere illum, et hanc suam cogitationem, seu cognitionem sui amoris alteri manifestet, et nolit ei imprimere propriam speciem sui actus amoris, tunc per illam locutionem manifestat alteri tam cogitationem sui amoris, quam amorem ipsum, et ita de utroque loquitur, diverso tamen modo. Nam de cognitione loquitur ostendendo illam per speciem ejus, ac subinde intuitive: de amore autem loquitur tantum, ut de re cogitata, et in ipsa cogitatione aliquo modo indicata, ac subinde non intuitive nec in se, sed in alio. Et hoc modo universaliter verum est, per locutionem de re manifestata mediante aliquo actu, cujus objectum est, non cognosci rem in se, seu intuitive. At vero in dicto casu posset Angelus velle ostendere alteri non tantum cogitationem sui amoris,sed etiam amorem ipsum in se, dando illi utriusque speciem, et tunc alius non solam cogitationem, sed etiam amorem cogitatum intuitive cognoscet. Tunc autem non cognoscit amorem solum mediante cogitatione, nec illa via intuitive cognoscit, sed alia concomitanter se habente. Unde si actus amoris jam esset praeteritus, non posset imprimere speciem sui, et consequenter Angelus, qui illum habuit, non posset de illo loqui alteri, affirmando illum habuisse, nisi in verbo suo, et cogitatione sua, et ideo locutio illa respectu cogitationis esset per intuitivam cognitionem ejus, non vero respectu amoris, qui non in se, sed in verbo tantum, et cogitatione ejus, cognosceretur. Et hoc potest facile ad res alias applicari, nam fieri potest, ut locntio sit de re alteri habitualiter nota, de qua proprias species habet, et tunc excitatus unus Angelus locutione alterius, poterit per propriam speciem rem illam intuitive videre, si aliud non obstet, non tamen accipiet illam intuitionem per locutionem, sed per speciem, quam ex se habebat.

41. Ad tertium argumentum in numero trigesimo secundo. —Atque hinc solvitur difficultas tacta in ultima confirmatione octavi dubi, scilicet, an assensus genitus in audiente Angelo ex sermone alterius loquentis, dici possit assensus fidei angelicae, id est, fundatus in dicto, et veritate loquentis. Dico enim si locutio haec spectetur respectu illius actus, quem in seipso Angelus intuitive, et per propriam speciem manifestat, sic non habere ibi locum assensum fidei. Probatur quia illa auditio est etiam visio, haec enim in actu intellectus idem esse possunt, quod autem quis videt non credit, saltem per illum actum, quo videt, quidquid fit, an per alium actum, et per aliud medium possit simul credi, quod praesenti disputationi impertinens est. Unde quoad hanc partem fatemur talem locutionem non inducere fidem angelicam, sed scientiam, seu experientiam evidentem. At vero quatenus locutio est de re manifestata non in se, sed in alio, ut iu cogitatione de actu praeterito, vel futuro, et similibus, potest talis cognitio aliquo modo rationem fidei angelicae habere: quia per illam cognitionem non videtur res evidenter in se, sed tantum in dicto, et cognitione alterius.

42. Expenditur proxima doctrina. —An cognito actu, cognoscatur objectum ejus.—Negat Aureolus. — Vide auctorem de Iucarnatione, disput. 21, sect. 3.— Quia vero haec doctrina supponit in verbo, cogitatione alterius cognita, objectum ejus etiam cognosci, id examinandum superest. Quod dubium in terminis tractat Aureolus 2, d. 9, quaest. 1, art. 2, et in summa respondet negando cognosci objectum actus ullo modo ex vi solius cognitionis actus quam directam vocat. Probat, quia alias videns visionem beatam unius Angeli videret intuitive Deum, et sic ex naturalibus posset esse beatus. Primam sequelam probat, quia per visionem cognoscitur objectum ejus, ergo si prior visio, verbi gratia, Dei est intuitiva, et ipsa visio intuitive videtur, ergo etiam visio, visionis esset visio intuitiva Dei. Sed haec ratio parvi momenti est: nam imprimis data prima sequela, secunda pessima est. Quia visio clara Dei non potest videri ex puris naturalibus, cum ipsa quoad substantiam supernaturalis sit, ut ex propria materia suppono, et in capite sequenti attingetur: unde qui primam sequelam admitteret, consequenter diceret non posse visionem Dei, intuitive videri, nisi per aliquam visionem similem visioni ipsiusmet Dei. Verumtamen etiam prima illatio non est bona, quia licet objectum cogitationis in ejusdem cogitatione cognoscatur, non est opus, ut tam perfecte cognoscatur, sicut ipsa cogitatio, ideoque nec intuitive cognoscetur, etiamsi cogitatio intuitive videatur, quia non cognoscitur per propriam speciem, sed per alienam. Alter vero potest illa sententia probari, quia conceptus alicujus rei solum repraesentat suum objectum per modum formae, formaliter afficiens potentiam, sicut species intelligibilhis repraesentat effective: neutra autem ex his formis repraesentat rem illam objective per modum formalis imaginis rei ejusdem. Ergo in illo conceptu objective cognito non potest cognosci res quam conceptus ille habenti ipsum formaliter repraesentat, sicut non potest cognosci in specie intelligibili obiective cognita.

43. Affirmativa resolutio multorum.— Nihilominus dicendum est Angelum manifestando per locutionem, suam cogitationem alteri, in illa consequenter manifestare objectum suae cogitationis, ac subinde etiam e converso Angelum audientem cognoscendo cogitationem loquentis, consequenter in illa seu per illam cognoscere rem ab illo cogitatam. Haec resolutio absolute sumpta asseritur, vel potius supponitur a nonnullis theologis, Ocham quodl.1, quaest. 7, et in 2, quaest. 20, et ibi Gabriel, dist. 9, quaest. 2, art. 4, qui aiunt Angelum videntem cogitationem alterius, in illa tanquam in naturali signo aliquo modo eognoscere objectum ejus, unde Major ibi, quaestione ultima falso imponit Ocham, quod dixerit Angelum videntem cogitationem alterius non videre objectum, quia videt cogitationem in genere rei, et non in genere signi contrarium enim dicit expresse. Ipse autem Major probabilem existimat illam sententiam, licet tandem illi non adhaereat. Magis videntur id supponere Hervaeus 2, dist. 11, quaest. 1, et Henricus, quodlib. 5, quaest. 15, et idem ut notum supponit Vasquez, dicta disp. 211, cap. 11, n. 62, in fine, et idem dixerat, disp. 38, cap. 4, favet etiam multum Henricus, in summa, a. 33,q.2, quatenus ait, visa specie visibili vel intelligibili in ea videri objectum per talem speciem repraesentabile. Non enim videtur esse major ratio, quamvis fortasse ille aliud de actu sentiret. Denique D. Thomas, et omnes ejus discipuli, hoc profecto supponunt, nam ex una parte fatentur cognitiones Angelorum non tantum esse de suis actibus, et de conceptibus, sed etiam de aliis rebus, prout jam explicuimus, et aliunde solam putant locutionem hanc immediate fieri per manitestationem propriorem actuum, vel conceptum, ergo supponunt manifestatis actibus, etiam res aliquo modo manifestari, et consequenter ab audiente objecta actuum, per actus, seu in ipsis actibus cognosci.

44. Et probatur a posteriori.—Unde potest id probari imprimis a posteriori, quia Angeli possunt loqui inter se, non solum de actibus quos hic praesentes habent, quando loquuntur, sed etiam de rebus praeteritis, vel futuris, vel sibi aliter revelatis, aut narratis, sed non possunt de illis loqui immediate, et directe, ergo solum possunt de alis loqui manifestando actus, quos hic circa illas exercent, quando de illis loquuntur, ergo e contrario necesse est, ut audiens cognoscendo per locutionem actus loquentis, per ipsosmet actus eorum objecta cognoscat. Responderi potest ex Aureolo supra, posse quidem Angelum videndo cogitationem alterius, videre rem cogitatam, non tamen directe, et ex vi solius talis cognitionis, sed indirecte, et per illationem, nimirum conferendo cogitationem illam cum alia sua, reflectendo supra illam, ut, verbi gratia, si videns aliquam cogitationem alterius, similem in se consideret, eamque ad rosam terminatam agnoscat: nam inde cognosceret similem cogitationem, quam in alio videt, ad rosam etiam terminari. Sed haec responsio supponit imprimis Angelum hapere hujusmodi cognitionem per proprium discursum, quod alienum est ab angelica natura, ut postea dicemus. Deinde modo valde imperfecto declarat locutionem angelicam, nam in rigore non potest unus Angelus alteri narrare, quod viderit, vel quid cogitet, aut judicet de aliqua re in particulari, sed tantum materialiter (ut sic dicam) ostendere praesentem actum suum, ut alius inde discurrat, et quasi divinet, quid alius dicat, vel de qua re loquatur: hoc autem incredibile est, et plane naturae angelicae indignum.

45. Ratio a priori. — A priori ratio est, quia cogitatio essentialiter dicit habitudinem transcendentalem ad objectum, et talis cogitatio singularis, quamtumvis materialter sumpta, dicit similem habitudinem ad tale objectum particulare, sed Angelus loquendo manifestat alteri clare, et quidditative, ac intuitive suam cogitationem particularem, ergo consequenter manifestat illi objectum, circa quod talis cogitatio versatur, ergo directe cognoscitur ab audiente. Directe (inquam) id est, ex vi speciei talis actus sibi a loquente impressae, et eodem motu, seu actu, quo alterius cogitationem cognoscit. Quamvis comparando illa duo in- ter se, scilicet actum, et objectum ejus, ex vi talis locutionis primario, et quasi in recto cognoscitur actus, ejus autem objectum secundario, et quasi in obliquo. Respondet Aureolus, negando primam consequentiam, quia actus solum est fundamentum relationis: at vero licet relatio actualis non cognoscatur sine termino, nihilominus fundamentum cognosci potest sine illo. Sed hoc habet locum in relatione praedicamentali ratio autem facta procedit de habitudine transcendentali essentialiter inclusa in actu, sicut includitur in habitu, vel potentia respectu objecti. Nam actus cognosci non potest, praesertim essentialiter, et intuitive, nisi cognita transcendentali habitudine, neque haec sine objecto, et ideo optima est illatio, quod Angelus loquens manifestando actus manifestet consequenter objectum, non per discursum, vel quia actus sit signum obJecti, sed propter connexionem intrinsecam unius cum alio, ratione cujus species intelligibilis repraesentans unum, consequenter repraesentat aliud, licet non eodem modo, quia actum repraesentat tanquam proprium, et immediatum objectum suum: at vero rem, quae est objectum actus, repraesentat secundario, et quasi per resultantiam, eo modo, quo terminus ponitur in definitione motus, et similia. Et hinc etiam fit, ut licet cogitatio per locutionem manifestata in se, et intuitive videatur, nihilominus res cogitata solum cognoscatur, quantum ad perfectam cognitionem cogitauonis necessarium fuerit: ad quod satis est ut res cogitata abstractive, et imperfecto modo cognoscatur. Henricus autem, ubi supra, docet, non minus perfecte videri objectum in specie objective cognita, quam per illam, sed non probat, neque videtur probabile, de quo in tractatu de Anima.

46. Illatio ex dictis de locutione intellectus ad similem aliam in voluntate. — Dices, ergo sicut Angelus manifestando alteri per locutionem verbum suae mentis, illi etiam manifestat rem cogitatam, ita etiam manifestando actum suae voluntatis, manifestabit rem amatam, aut odio habitam. Consequens non videtur admittendum, alias locutio non minus per voluntatem, quam per intellectum fieret. Ergo. Sequela patet, quia tantam connexionem habet actus voluntatis cum suo objecto, sicut intellectus cum suo. Neque refert, quod sint habitudines diversarum rerum: nam in verbo est per modum imaginis, et in amore per modum impetus, hoc, inquam, non obstat, quia quando visa cogitatione cognoscitur res cogitata, revera, non videtur objectum in verbo, tanquam in imagine objective, ut supra argumentando bene probatumest, sed videtur uuum cum alio propter connexionem, quae ratio formaliter in actu amoris invenitur, licet modus connexionis sit diversus, quod materiale quid est.

47. Admittitur proxima illatio. — Qua propter ergo facile concedam sequelam, nec censeo inconveniens locutionem angelicam, etiam de rebus ipsis, posse tam voluntate, quam intellectu fieri. Nam sicut de actibus ipsis, quoad sui manifestationem supra id probavimus: ita de omnibus rebus, quae cum ipsis actibus connexionem habent, probandum est: nam est eadem proportionalis ratio. Et nullum est inconveniens, quod actus voluntatis, quatenus alteri sui speciem imprimit, per quam ille potest rem aliam concomitanter cognoscere, sit quodammodo verbum respectu audientis, quia non est verbum formaliter repraesentans, sed objective et active. Unde differt ab actu cogitationis, quia hic et est verbum respectu ipsiusmet cogitantis, et illi soh formaliter repraesentat, ideoque qui cogitat, eo ipso sibi loquitur, non autem qui amat; secus vero est respectu alterius. Nam si is, qui cogitat, et amat rem aliquam, vult alteri cogitationem, et amorem suum manifestare, per utrumque ei loquitur, tam de actibus ipsis, quam de re cogitata, vel amata. Quanquam inter haec possit alia differentia notari, nam qui simul cogitat, et amat, potest alteri loqui de cogitatione sua, et illam manifestare, non manifestando amorem, e contrario vero non potest manifestare amorem, quin cogitationem manifestet, quia amor illam ex necessitate includit, seu supponit. Et ex hoc etiam capite, qui amorem suum alteri ostendit, etiam de re amata necessario loquitur, sive id faciat per amorem, sive per cogitationem, quam etiam manifestat.

48. Dubitatio quaedam proponitur. — Ejus resolutio remittitur. — Sed quaeret fortasse aliquis in hoc puncto, an cognitio objecti cogitati, vel amati per talem locutionem comparata, sit evidens ex vi luminis naturalis, Angeli audientis, et speciei sibi datae a loquente, vel sit aliquo modo obscura, et fundata quoad assensum, et judicium in auctoritate loquentis, et consequenter an rem considerando ex puris naturalibus, illi cognitioni possit subesse falsum, tanquam fidei fundatae in testimonio creaturae. Sed ante hujus dubii resolutionem, scire opus est, quomodo in mente Angeli pos- sit esse falsitas, vel deceptio, et quomodo Angelus sit capax revelationis fidei, vel illuminationis unius ab alio: et ideo usque ad finem libri praesentis, et ex parte usque ad librum quintum et sextum responsionem differo.

An, et quomodo Angelus audiens discernat loquentem.

49. Est autem bimembre. —Affirmatur primum membrum.— Decimum superest dubium, quod ex dictis facile resolvi potest, scilicet, an cognoscat Angelus audiens, quisnam ad ipsum loquatur, et quomodo id cognoscat: vel si plures loquantur, an omnes simul audire possit, et inter eorum sermones discernere. Ad primam interrogationis partem, imprimis respondeo, necessarium esse, ut et loquens possit seipsum audienti indicare, et audiens possit certo, ac evidenter dijudicare quis loquatur. Ita videntur supponere scribentes in hac materia: et sane merito. Primo quia sicut ad societatem politicam necessaria est communicatio secretorum per locutionem, ita ad convenientem, ac moraliter necessariam communicationem oportet, ut audiens sciat, quis sibi loquatur, et consequenter, ut loquens possit se manifestare illi, ad quem loquitur: aliter imperfectissima, et valde confusa esset locutio. Quod inter homines experimento cognosci potest: nam si audiens nesciat discernere, quis loquatur, valde suspensus manet, et non dicitur proprie habere communicationem, vel societatem humanam cum persona sic loquente, ut talis est, et eadem ratione epistola, vel scriptum, cujus auctor ignoratur, valde imperfecta reputatur, ergo multo magis inter Angelos. Secundo quia si unus Angelus non posset in particulari loquentem cognoscere, neque actum ejus in particulari posset cognoscere, quomodo enim cognosceret actum nesciens cujus sit, et in quo sit? Ostensum autem est locutionem praecipue esse de actibus loquentis et per visionem intuitivam eorum: ergo necesse est, ut per locutionem non intelligat audiens, quis loquatur, quia non potest actum intuitive videre, nisi videndo, in quo subjecto sit.

50. Modus discernendi, quisnam Angelus loquatur, proportionem habet cum modo discernendi hominem quài loguitur. — Atque hinc colligitur primo, unde cognoscere valeat audiens discernere, quis sibi loquatur. Nam inter homines duobus modis hoc cognoscitur, scilicet, vel visu, ut quando ego non solum audio, sed etiam video loquentem, vel intellectu, ut quando solo auditu percipiens vocem, ex priori experientia mente dijudico, illam vocem esse talis personae. Eisdem ergo modis cum proportione applicatis potest Angelus idem cognoscere. Primo quia dum unus Angelus loquitur, alter videt intuitive actum loquentis ab ipso manifestatum, ergo videt Angelum illum esse qui loquitur. Deinde quia per speciem, quam ab alio recipit, cognoscit non potuisse ab alio manare, nisi ab illo cujus actum repraesentat, ac proinde illum esse qui loquitur. Deinde quia evidenter scit Angelus nulIum alium posse actum occultum cordis manifestare, praeter illum, cujus actus per locutionem manifestatur: ergo videndo actum, videt etiam, quis ei loquatur. Atque haec ratio cum proportione applicata, locum habet in ea opinione quae affirmat locutionem fieri manifestando aliquid in ipso loquente, sive quod manifestatur sit actus ipse, sive aliquod signum ejus. At verosi per locutionem non manifestarentur immediate actus ipsiusloquentis, sed res ipsae, ut Scotus innuit, dum ait, locutionem fieri imprimendo cognitionem ipsarum rerum cognitarum a loquente, tunc difticile esset cognoscere loquentem, quia res ille a multis Angelis cognosci possunt, et cognitio earum a multis etiam imprimi posset. Fortasse vero diceret quispiam, unumquemque Angelum habere peculiarem modum cognitionis, quem imprimit, illumque a recipiente cognosci, quod certe nec facile intelligi potest, neque verisimile est, quia cognitio est juxta modum cognoscentis, et elicientis illam, non alterius extrinseci agentis.

51. Ad secundum membrum quomodo respondeat. — Ad alteram interrogationis partem D. Thomas, in 2, dist. 11, q. 2, art. 3, ad. 4, sentit, unum Angelum simul posse plures sibi loquentes audire, et quamvis addat, preecipue id esse verum in Angelis beatis: tamen dum addit, preecipue sentit in rigore id etiam non beatos posse, et ratio quam praebet generalis est, scilicet, quia Angelus, quia semper seipsum intuetur, et consequenter omnia, quae ad ipsum pertinent quorum ipse est ratio cognoscendi. Quod si hoc verum est, facile intelligitur consequenter, quomodo audiens inter plures sibi loquentes discernat: quia cognoscendo singulas locutiones, cognoscit a quo Angelo unaquaeque proveniat, modo proxime explicato, ergo licet simul plures loquantur, discernet audiens, qui illi sint, et unaquaeque talium locutionum cujus sit.

52. Praedicta responsio difficilis esse ostenditur. — Hlud tamen prius quod supponitur, ita indefinite assertum, diftficultate non caret. Quia aliter etiamsi mille Angeli uni simul loquantur, omnibus poterit simul attendere, et omnes cognoscere, et omnia a singulis dicta discernere, et actu considerare. Hoc autem non videtur posse absolute concedi, quia Angelus non potest simul plura intelligere actu, praesertim indefinite sumpta, et in quacumque multitudine, ut postea dicemus. Respondet in virtute D. Thomas, Angelum cognoscere posse plura per modum unius: tunc autem cognoscere plures loquentes per modum unius, quia cognoscit omnes illas locutiones ut ad se perunentes, et ita per seipsum, ut per rationem cognoscendi omnia illa cognoscere, quod est cognoscere illa per modum unius. Sed ratio est difficilis, tum quia locutio quoad rem per illam manifestatam, non aliter pertinet ad audientem, nisi per modum objecti cognoscibilis ab ipso, sic autem non potest Angelus simul cognoscere omnia ad se pertinentia, ut per se constat: tum etiam quia Angelus ipse audiens non est ratio cognoscendi omnia, quae ipsi dicuntur, sicut non est ratio cognoscendi omnia objecta ad se pertinentia. Nam propria ratio cognoscendi unumquodque, est propria species ejus: sicut autem res alias cognoscit per species distinctas, ita etiam plures locutiones species in se recipit, ut ex dictis patet, ergo sicut res alias, ita etiam res per plures locutiones manifestatas, per distinctas species cognoscit, ergo per plures rationes cognoscendi.

53. Resolutia vera pradicti secundi membri.— Angelus potest a multis recipere species tuarum locutiomum, non tamen per omnes simul intelligere, seu multas auditiones eaercere.— Quapropter in nostra sententia duo censeo esse distinguenda, scilicet impressionem speciei, quae a loquente fit in audiente, et usum speciei, qui fit ab ipso audiente, cum cognoscit rem de qua est locutio: sicut enim in auditione humana, et sensibili, haec duo facile distinguuntur, ita etiam in spirituali, et angelica, quia primum consistit in receptione, secundum in vitali actione audientis: Dico ergo, quoad primum posse Angelum simul recipere locutionem plurium in quocumque numero, quia intellectus audientis est capax omnium illarum specierum simul, et agentia sunt plura, et non se impediunt. Quoad secundum vero dico, non posse Angelum simul elicere actus plures, quibus audiat, et percipiat res omnes, de quibus plures illi simul loquuntur: nisi et imperfecto modo, et intra certum aliquem terminum, vel numerum. Hoc probat mihi ratio facta, quia ad hujusmodi auditionem necessaria est specialis attentio ad singula, et cum virtus Angeli ad attendendum finita sit, applicata simul ad plures fit minor in singulis, et ita necesse est, ut certum terminum, habeat. Denique, quoad hoc viderunt eadem ratio de cognitionibus rerum, quae per locutionem manifestantur, quae est de quibuscumque alii, ut ratio etiam facta ostendit. Et ideo majorem declarationem hujus rationis in quaestionem infra tractandam remittimus, quomodo possit Angelus plura simul cognoscere, nam ex illa pendet: in priori vero parte superest difficultas, quam in dubio sequent attingemus.

In quo consistat excitatio ad audiendum.

54. Arguitur non videri consistere in sola speciei receplione. —Arvguitur e contrario non videri consistere in cognitione aliqua. — Undecimum enim dubium est, qualis, et quanta sit excitatio Angeli audientis a loquente ? Et ratio dubitandi est, quia vel illa excitatio consistit in sola receptione speciei intelligibilis sine ulla attentione vitali, vel simul includit attentionem vitalem, et consequenter cognitionem : neutrum autem potest satisfacere. Nam si primum dicatur, illa revera non est excitatio, quia illa receptio speciei non percipitur, et ita non movet ad operandum, quod est excitari. Sicut objectum imprimens speciem in oculo, quando homo per imaginationem, et intellectum est ita distractus, ut nullo modo attendat, non excitat hominem, sed perinde se habet, ac si in speculo illam imprimeret, ita ergo se habebit illa impressio speciei in Angelo, si ad illam actu non attendit. Et confirmatur, quia si tunc Angelus non attendit, nec impressionem speciei percipit, ut postea illa utatur, alia causa excitante indigebit, a se enim applicari non poterit, ergo vel umpertinens, vel saltem imperfecta, vel insufficiens est angelica locutio. À quo enim postea fiet talis excitatio? vel cur potius postea, quam tunc fiet ? Vel si nunquam fit, quid proderit illa locutio? At vero si altera pars eligatur, dicaturque, Angelum, ad quem fit locutio, percipere speciei impressionem, sequitur necessitari a loquente ad audiendum, et ad cognoscendum actu, quia illa attentio, et perceptio sine actuali cognitione non fit. Consequens autem est falsum, tum quia nulla creatura habet potestatem supra intellectum alienum ad necessitandum illum, quia est potentia spiritualis, quae sicut a Deo solo fit, ita ab illo solo efficaciter moveri, ac determinari potest, tum etiam quia unusquisque Angelus libere utitur speciebus innatis, ergo etiam libere utetur specie sibi impressa ab Angelo loquente, quia non est efficacior, aut potentior, ergo est in potestate Angeli recipientis talem speciem illa uti, vel non uti, ergo per illius impressionem non cogitur attendere, et ideo sine fundamento dicitur, semper attendere, et cognoscere, quoties talis species imprimitur, quia illa cognitio esse debet aliquis usus illius speciei, non necessarius, sed liber.

55. Quid respondeat Vasquez. — Propter hanc rationem dicunt aliqui, superfluum esse ponere impressionem speciei intelligibilis propter excitationem Angeli audientis, quia re vera nulla esse potest talis excitatio, quae ad actualem cognitionem efficaciter moveat, quod si ita non movet, non est excitatio. Et huic opinioni videtur favere Alensis, 2 p., q. 27, memb. ultim., proponens quaestionem, an ad locutionem unius Angeli necessario sequatur auditio in altero, distinguit enim inter locutionem gratiae, vel naturae, et ex locutione gratiae auditionem necessario sequi affirmat : negat autem necessario sequi ex locutione naturae. Neutrius autem membri, vel differentiae inter illa, rationem assignat, verumtamen locutio per gratiam idem esse videtur quod illuminatio, de qua nihil nunc dicere decrevi, quia infra de illa est specialiter disputandum, et ideo de priori membro nihil nunc assero: in posteriori autem parte videtur Alensis favere superiori sententiae, cum tamen alias teneat, locutionem non fieri sine aliqua impressione speciei, seu similitudinis. Richardus, etiam in 2, distinct. 9, art. 1, quaest. 1, eidem opinioni favet. Nam licet teneat, angelicam locutionem fieri media specie ad quam audiens transmutatur, nihilominus indicat in soluUone ad 2, esse in potestate Angeli, ad quem fit locutio, impedire, ne in ipso fiat species. Nam cum dicat, Angelum loquentem posse transmutare intellectum alterius ad formam intelligibilem, addit, nisi propria voluntas ipsius Angeli hanc prohibeat transmutationem. Sentit ergo non posse loquentem, alium ad audiendum cogere.

56. Quid D. Thomas de hac re scribat. — At vero D. Thomas, 1 p., q. 107, art. 1, ad 3, simpliciter concedit Angelum posse excitari a loquente per aliquam virtutem intelligibilem, modum autem non declarat, et similiter q. 9, de Verit., art. 4, ad 6, inquit: Dicendum quod Angeli em hoc ipso quod se ad alios convertunt, dun sunt in actu aliquarum formarum in ordine ad alios, quodummodo alios excitant ad eos intuendum. Quid autem importet illa particula, quodammodo, non declarat. Aliqui vero ex Thomistis declarant, id est, objective, quia Angelus ordinando ad alterum suum conceptum, objective excitat illum, sine ulla efficientia ex quo etiam sequitur aperte, per hoc nullam necessitatem inferri alteri ut attendat.

57. Verae sententie primum pronuntiatum. — Secundum pronuntiatum. — Nihilominus tamen in nostra sententia consequenter dicimus imprimis, sive loquens possit necessitatem inferre audienti ad attendendum, sive non, necessariam esse speciei impressionem, ut audiens constituatur in actu primo, et proxime potens ad cognoscendum actum loquentis, hanc enim proximam potestatem antea non habebat, et per solam extrinsecam denominationem, illam recipere non potuit: ut probatum est. Secundo hinc consequenter assero, Angelum loquentem imprimere speciem ilh ad quem suum conceptum ordinat, indepenter a voluntate recipientis. Probatur, quia libertas per se non est ad patiendum, vel non patiendum, sed ad agendum, vel non agendum, quia et libertas convenit potentiae activae, ut activa est (sicut alibi ostendimus) et subordinatio unius potentiae ad aliam solum est inter activas potentias, ut ex doctrina de anima constat, et experientia satis ostendit. Dixi autem, per se, quia ponendo impedimentum per potentiam liberam, vel removendo passum ab agente, potest potentia passiva per voluntatem impediri, ne patiatur, ut est per se notum, semper tamen id fit immediate utendo aliqua potentia activa, ut claudendo, vel avertendo oculos, ne speciem recipiant: hoc autem non potest habere locum in Angelis, quia nullum impedimentum interponi potest, et distantia, quae cogitari potest, vel non impedit locutionem, juxta supra dicta, vel certe non potest Angelus ita esse distans ab alio, quin alter, si velit, statim per naturae velocitatem illi appropinquet. Ergo quoad impressionem speciei, ad quam audiens tantum passive se habet, non est libertas in recipiente, si alius velit illam imprimere.

58. Rejicitur figmentum Richarda de modo impressionis speciei in audiente Angelo.—Unde in hoc non consentimus Richardo, ponit enim illam speciem non a solo loquente, sed etiam ab audiente fieri: imo ab audiente principa- liter, et ab alio instrumentaliter, et ideo consequenter dicere potuit, transmutationem ad illam speciem pendere ex libertate non solum loquentis, sed etiam audientis. Verumtamen ad suae opinionis declarationem, nonnulla dicit, quae nec probari possunt, nec defendi. Nam imprimis supponit, esse in Angelis quosdam radios intellectuales illis concreatos, et in substantia radicatos, qui non sunt substantia, sed accidentia, et nihilominus in alio subpjecto non recipiuntur sicut radii solares, sed in se per suum esse in sua radice conservantur. Et spirituales sunt, nec extensionem habent, et nihilominus protenduntur, seu transmittuntur extra substantiam ipsius Angeli, in quo radicantur, et existere possunt alicubi, ubi illa non est, et ita pervenire usque ad alium Angelum, ad quem locutio dirigitur, et illi fieri praesentes, licet sit distans, simul existendo in medio spatio sine subjecto. Quae tota suppositio ab ipso sine probatione asseritur, et sine auctoritate cum tamen multa contineat incredibiiia. Nam vel illi radiu, quando transmittuntur, fiunt de novo, vel tantum localiter moventur: primum ipse non dicit, cum concreatos Angelis ponat illos: neque dici potest, quia deberent creari, cum extra subjectum fierent. Secundum etiam intelligibile non est: quis enim capiat accidens inhaerens subjecto localiter per se moveri extra subjectum, per spatium medium, ubi subjectum non adest, usque ad locum ubi est alius Angelus ? Quod autem talis motus esset necessarius, patet, quia ipse dicit esse transmissionem. et per illam existere radium, ubi non est substantia Angeli, in qua radicatur, nec ipsa antea erat: si ergo realis mutatio in radio, quae non potest esse alia, nisi localis.

59. Impugnatur adhuc eadem sententia. — Deinde ille radius non potest radicari in substantia Angeli, nisi inhaerendo illi: quando autem protenditur, seu transmittitur, non extenditur, ut ipse fatetur, quia alias esset corporeus, totus ergo qui est in substantia, sit extra substantiam, et ita accidens simul est totum in subjecto, et extra subjectum per totum spatium, usque ad alium Angelum: quod plane monstruosum est, et impossibile. Nam si idem accidens non potest transmitti a subjecto, in quo est, in aliud, ita ut sit in utroque simul, quomodo poterit per medium spatium transmitti usque ad aliam substantiam distantem, in se simul existens, et in alia substantia? Accedit, quod isti radii superflni sunt, nullum enim effectum formalem, vel ministe- rium habere possunt. Nam imprimis in ipsomet Angelo, in quo radicantur, non possunt habere effectum formalem illuminandi illum, quo modo enim radius manans a sole ipsum solem illuminabit ? quem ergo effectum formalem in illo habebit? aut quomodo erit in illo tanquam in subjecto, si in illo effectum formalem non habet; vel quomodo radicabitur in illo, si non est in illo tanquam in subjecto, cum verum accidens esse supponatur? Nec in spatio medio, vel in alio Angelo habere poterit formalem effectum, cum in neutro sit, ut in subjecto, ut supponitur: unde consequenter, nec ministerium aliquod habere poterit.

60. Effugium Richardi evertitur.— At, inquit Richardus, deservire ut Angelus loquens de potentia ipsius radii educat speciem, quam alteri objective praesentet. Sed imprimis radius si quid est, quod concipi possit, solum est quoddam imperfectum lumen instar radii solaris, unde non est potentia passiva, ut de potentia illius possit species produci. Deinde illa species est inutilis, cum non sit subjective in Angelo audiente, ut ipse ait, neque possit illi deservire ad audiendum, est ergo impertinens. Respondet imo deservire alteri, quia praesentatur illi, et illa mediante sicut instrumental agente, ipse Angelus audiens per suam principalem virtutem activam efficit in se speciem similem, per quam actum loquentis cognoscat. Sed interrogo, quomodo radius affectus specie illam praesentet alteri Angelo? Aut enim illa praesentatio fit per cognitionem, ita ut Angelus videat speciem sibi praesentatam, et inde moveatur ad aliam similem in se formandam:: et sic necesse est in Angelo supponi speciem, per quam possit, et radium, et speciem ejus videre, ergo facilius poterit supponi species, qua videat actum Angeli loquentis, quando ipse vult; vel saltem, qua videat speciem existentem in ipso Angelo loquente. Nam illa, quae fingitur esse in radio diffuso de ejus potentia educta, necessario debuit primo educi de ipso radio, ut radicato in ipsomet Angelo, ergo ibi potuit videri ab alio Angelo sine alia diffusione. Aut illa praesentatio solum est objectiva, et solum per localem propinquitatem, ac diffusionem fit. Et sic imprimis superflua est illa transmissio, quia propter solam objectivam praesentiam non est necessaria, tum quia non impeditur per distantiam, ut supra dixi, tum maxime quia posset facile Angelus loquens appropinquare alteri per seipsum, quantum necessarium esset, sine illa inintelligibili transmissione accidentium. Ac deinde, posita illa objectiva praesentia, quam non videt Angelus cui fit, quomodo poterit ille inde excitari ad audiendum, vel conjungi radio per se, et ex intentione sua, ad efficiendum in se speciem actus alterius Angeli? Oportebit ergo dicere, eo ipso quod radius affectus specie pervenit ad talem praesentiam localem alterius Angeli, tunc istum necessitate naturali, et sine sua directa voluntate, et intentione conjungi radio tanquam instrumento ad efficiendam in se talem speciem, quod incredibile etiam est. Est ergo tota illa sententia quoad hanc partem singularis, et plane absurda.

61. Tertium pronuntiatum. — Deinde dicimus, quando Angelus loquens efficit speciem sui actus in audiente, tunc necessario sentire mutationem in se factam, et saltem percipere, et virtuahter attendere ad speciem, quae in ipso fit, et quoad hoc auditionem aliquo modo necessario sequi ex locutione. Hoc imprimis probo, quia hoc saltem ad aliquam excitationem necessarium est, ut probant objectiones factae. Quod autem aliqua vera excitatio necessaria sit, supra, ut arbitror, satis probatum est. Nam profecto valde stupidi (ut ita dicam) essent Angeli in ordine ad moralem societatem, si nullus posset alium vocare, nec interpellare, ita ut illum ad audiendum aliqualiter commoveret. Deinde argumenta in contrarium facta contra hoc non procedunt, quia illa praesensio (ut sic dicam) talis speciei non est usus ejus, ut speciei, sed ut objecti actu intelligibilis per se conjuncti potentiae: quamvis autem usus speciei in ordine ad rem repraesentatam sit liber, non oportet, ut cognitio speciei ut objecti per se cognoscibilis sit semper libera. Accedit quod intellectus non est potentia libera formaliter, et ideo mirum non est, quod si tangatur, ut sic dicam, antecedenter ad omnem usum liberum suae voluntatis tactum illum praesentiat, eamdem liberam voluntatem in hoc praeveniendo. Eo vel maxime quoad fortasse cognitio specierum etiam inditarum Angelo illi fuit naturalis a principio, ergo quando nova species imprimitur, etiam poterit naturaliter cognosci. Denique videtur ad perfectionem naturalem Angeli pertinere, ut nulla in ipso mutatio sit, quin ipse illam percipiat, et de illa, vel usu ejus deliberare possit.

62. Quartum pronuntiatum.—Avttentio libera non impedit naturalem.—Ultimo dico auditionem ipsam quoad actualem cognitionem ejus, de qua est locutio, non esse simpliciter necessariam. sed pro arbitrio audientis posse suspendi. Hanc partem probabiliter suadent objectiones factae, praecipue illa, quod usus specierum est liber Angelo, ut infra videbimus. Item quod intellectus per se subditur voluntati, quoad exercitium: ibi autem nulla causa intervenit, quae necessitet intellectum, quia statim ac praevenit voluntatem, percipiens speciem sibi datam, potest voluntas illum cohibere, ne per illam speciem statim operetur, vel, ita fortiter ad aliquid aliud considerandum applicare, ut simul nova specie uti non valeat. Dices, eadem ratione cum species imprimitur, posset Angelus tam attentus esse alteri rei, ut nec ad impressam sibi novam speciem possit attendere. Responderi potest, etiamsi hoc permitteretur, non esse magnum inconveniens, quia satis est quod Angelus habeat vim excitandi alium, moraliter efficacem, licet interdum propter nimiam applicationem alterius Angeli possit impedire: sicut in sensibus contingit. Et tunc licet species non perspiciatur cum imprimitur, statim ac ab illa nimia attentione Angelus cessaverit, et ad se (ut sic dicam) fuerit reversus, videbit in se speciem, et illa utetur, si voluerit. Vel certe melius negatur sequela, nam attentio libera, quantacumque sit, non impedit naturalem, qualis est ila, quae ex impressione speciei sequitur, ut dixi. Ultimo probatur pronuntiatum, quia ad excitationem non oportet, ut Angelus ex necessitate audiat, et de re dicta cogitet, sed satis est, ut locutionem ipsam, quoad suum esse percipiat, quod facit Angelus novam speciem in se videndo licet in usu ejus sit liber, quod ad perfectionem ejus pertinet.

De locutione inter Angelos et homines, vel etiam Deum.

63. Discutitur prima pars an possimus Angelis logui. — Duodecima difficultas bipartita insurgit de locutione inter nos et Angelos. Nam sequitur posse nos loqui cum Angelis, imprimendo illis nostrorum actuum species, et Angelos posse nobiscum loqui imprimendo speciem suorum actuum: utrumque autem est plane falsum, ergo. Prior pars sequelae probatur. Quia Angelus de se vim habet producendi talem speciem, ut nos dicimus, et noster intellectus est capax ejus, cujus signum est, quia anima separata est capax talis speciei, nam Angelus ad illam loqui poterit, ergo etiam nunc intellectus animae conjunctae capax est talis speciei, quia est idem intellectus, et eamdem habet capacitatem passivam. Ergo de facto Angelus, si velit loqui cum homine, poterit illi speciem sui actibus imprimere. Probatur consequentia, quia corpus interjectum, aut distantia localis, non impedit talem actionem, ut supra dictum est, et quamvis impediret, posset ab Angelo tolli virtute naturali, intrando intra corpus hominis, seque omnino indistantem localiter ab ipsa anima constituendo. Falsitas autem consequenti patet, quia recepta tali specie, posset anima nostra conjuncta naturaliter audire locutionem Angeli, et ejus actus independenter a phantasmatibus, quia illam speciem non recipit per phantasmata.

64. Discutitur etiam secunda pars difficullatis, an possint Angeli loqui nobis.—Altera pars sequelae probatur, quia anima nostra separata post loqui ad Angelum, ut videtur certum, ergo juxta nostram sententiam loquetur illi, imprimendo in illum speciem sui actus, quia quoad hoc, eadem est ratio de anima, et Angelo, tum quia nullus alius modus habere potest locum in anima, ut patebit facile applicando dicta in capitibus praecedentibus: tum etiam quia anima conjuncta habet potestatem imprimendi similem speciem in Angelo, si velit. Probatur, nam in se eamdem potestatem habet anima conjuncta, quam separata, et actus ejus aeque spirituales sunt, et per voluntatem aeque applicari possunt ad illam actionem, et illa actio non impeditur per corpus, quia non est deferenda per illud, et nulla conditio deest, quia propinquitas localis, necessaria non est, vel fieri potest, ut non desit, cur ergo non poterit sequi actio. Consequens autem per se videtur incredibile, nam si anima non potest sine corpore vel cognoscere, vel affici, vel corpus movere, quis credat posse Angelorum intellectum immutare.

65. Respondetur ad primum partem difficultatis, posse nos loqui Angelis. — Ad priorem partem respondemus imprimis, posse nos loqui ad Angelos, quod de sanctis Angelis est de fide certum, quia possumus orare ad illos, et nostra corda illis manifestare. At vero de illis posset per visionem beatam, vel per alias revelationes divinas cognoscere nostros actus, quando ad illos loquimur. Verumtamen etiam naturaliter potest et fieri a nobis, et percipi ab Angelis aliquis sermo noster: nam cum daemonibus etiam loquuntur, qui cum illis societatem habent. Et viri justi interdum ad illos loquuntur, non petendo, nec laudando, sed increpando, ac reprehendendo, et ex fide in Deum praecipiendo: quod etiam experientia constat.

66. Dicta locutio potest fieri per signa sensibilia. — Interest an Angelus habeat innatas species rerum, de quibus homo loquitur, necne. — Interest an homo homini, an vero Angelo loquatur. — Deinde fieri potest haec locutio ab hominibus per signa sensibilia: ut per voces, scripturas, etc. Nam haec signa facile vident Angeli etiam mali, per innatas species, et significationem illorum perspectam habent naturali scientia, vel experientia. Unde per illa facile intelligunt ea, de quibus locutio fit, eo utique modo, quo unus homo alterius loquelam intelligit. Unde fit, ut ex vi hujus locutionis Angelus non videat res, de quibus homo illi loquitur, in seipsis, sed in signo tantum, et consequenter non possit sic dictisassentiri ex vi ejusdem locutionis, nisi per fidem humanam, quia voces, et signa ad placitum per se non conferunt cognitionem rerum significatarum propriam, et in seipsis. Dico autem per se, quia si Angelus alias habeat innatas species earum rerum, de quibus homo illi loquitur, utendo illis poterit videre, an ita se habeant, necne. At vero respectu actuum internorum ipsius hominis loquentis, si non habet Angelus innatas illorum species (ut supponimus) non poterit illos in se cognoscere, etiamsi homo illo modo sensibili ipsi de illis loquatur: ut si homo loquens daemoni, dicat se credere verbis ejus, non poterit cognoscere, an verum dicat, videndo ipsam internam fidem, sed solum ex verbis, et ex aliis conjecturis, aut etfectibus quos poterit expendere auctius, et penitius, quam homo. Est etiam in hoc locutionis genere alia differentia notanda, inter hominem, et Angelum, quod homo non solum praesens facit objectum homini, ad quem loquitur, sed illum effective excitat, et de se movet mediis sensibus, Angelum vero sic excitare non potest, quia verba sensibilia nihil efficere possunt in Angelum, ut per se patet, et ex supra dictis, quia Angeli a materialibus objectis species non sumunt. Solum ergo per haec sensibilia signa notificare potest homo Angelis ea, de quibus loquuntur, si ipsi velint attendere, sicut homo per scripturam loquitur ad homines. Unde etiam fit, ut per hanc locutionem non possit homo uni Angelo loqui, qui omnes possint intelligere si velint.

67. An vero dicta locutio possit fieri pure mentaliter dubitatur. — Quid Thomiste responderent.—N on absurda responsio afferri potest in sententiau auctoris. — Difficultas autem propria est, an possit homo loqui ad Angelum pure mentaliter per intellectum, et volunta- tem, sine ulla sensibili significatione, in qua, juxta Thomistarum opinionem, quod locutio haec fit per solam extrinsecam ordinationem voluntatis, omnino affirmandum erit, et ita videntur ipsi consequenter sentire. Quia facile potest homo velle, ut Angelus suam cogitationem, vel affectum sciat. Et ex parte Angeli nihil aliud desideratur, quia supponitur habere species innatas istorum actuum, et lumen sufficiens, unde ex vi talis locutionis, videbit Angelus intuitive ipsos actus hominis, propter eamdem rationem. Solum illi deficiet vera excitatio, sed erit solum objectiva (ut ipsi loquuntur) quod inter hominem, et Angelum ego non reputo inconveniens, ut statim dicam. Et ita solum relinquitur in hoc dicendi modo difficultas circa id, quod supponitur, nempe habere Angelum innatas species ad videndos actus cordis humani, et nihilominus pendere in usu illarum a voluntate ipsius hominis, quod nunquam satis potest explicari, nisi ad Dei providentiam, vel impedimentum recurrendo. At vero supponendo Angelum non habere talem speciem, secundum nostram sententiam, posset aliquis libere dicere, posse nos loqui mentaliter ad Angelum dando illi speciem nostri actus, quam non habet. Nec enim hoc novum est. Nam omnes theologi docentes, Angelos sumere species a rebus, multo facilius dicent, posse illas accipere a nostris actibus existentibus, saltem volentibus nobis. Nam secundum illos doctores, illa specierum sumptio non fit sine efficientia objectorum, sive integra, sive partiah. Quod si Scotus, et ali hanc efficientiam etiam materialibus objectis tribuunt, quid mirum si actibus spiritualibus animae nostrae tribuatur ? Quamvis ergo haec efficientia probari efficaciter non possit, non video cur dicatur incredibilis, aut qua efficaci ratione impossibilis ostendatur.

68. Probabilior negans responsio. — Responsio ad instantiam in numero 64. — Morte preventus non absolvit; vide tamen in tractatu posthuno de Anima, disp. 14, q.6, n. 9.— Nihilominus tamen addo, probabilius videri, non posse animam corpori conjunctam imprimere Angelo propriam speciem sui actus interni. Quia illa actio est nimis spiritualis, anima autem conjuncta corpori, non potest actionem ita pure spiritualem efficere. ut non fiat aliquo modo ad imitationem rei materialis, hac enim ratione, nec intelligere potest sine conversione ad phantasmata. Ad instantiam vero de anima separata imprimis dicimus, in dubium verti posse, an anima separata possit tam perfecte oqui cum Angelis, sicut ipsi inter se loquuntur, quia est inferioris ordinis, quod disputandum relinquimus in tractatum tertium, qui erit de anima, et librum ejus ultimum. Nunc vero damus, posse animam separatam loqui Angelis, manifestando eis actus suos, quos in illo statu elicit, dando eis proprias species illorum, et nihilominus negamus aequiparationem cum anima conjuncta. Et ratio sufficiens reddi posset, quia ista conjunctio ad corpus impedit animam, ne possit efficere species sine conjunctione corporis, ut experimento aliorum actuum nobis constat: quamvis fortasse rationem a priori non possimus aliam reddere, nisi quia modus operandi sequitur modum essendi: haec ergo est in proposito sufficiens. Possumus autem rationem magis explicare, quia haec species imprimi debet per actum ipsum, qui locutione manifestatur, tanquam per objectum actu intelligibile: actus autem animae separatae est objectum actu intelligibile, actus vero animae conjunctae, licet immaterialis sit, et ex ea parte videatur objectum intelhigibile in actu, tamen aliquo modo est inteiligile tantum in potentia, et ideo neque agere potest in spiritum, nec sui propriam speciem mere spiritualem imprimere. Nam sicut anima conjuncta non est apta intelligere, nisi conformiter rebus materialibus, ut ait D. Thomas, quaest. de Anima, art. 18, ita neque actus ejus est natus eflficere speciem, nisi proportionatam sibi, eodem modo servantem aliquam conformitatem ad materiala, ut videre licet in specie, quam actus nostr intellectus in nostra memoria relinquit, nam semper repraesentat actum cum aliquo ordine ad materialia: sicut actus, a quo manavit, in actu secundo repraesentabat. Hujusmodi autem species non sunt proportionatae Angelis, nec anima conjuncta habet actus, per quos possit meliores species efficere, et ideo non potest in Angelis species suorum actuum effticere. At vero separata habebit spiritualiorem modum operandi, et ita faciet actus nobiliores, vel in entitate, vel saltem in modo, per quos possit cum Angelis altiori modo et (ut ita dicam) os ad os loqui. Unde consequenter dicendum est, nos non posse in hac vita Angelos intrinsece excitare, ut nos loquentes audiant, nec ipsos posse naturaliter nostros actus intueri, etiamsi nos velimus. Utrumque enim sequitur ex isto principio, quod nos non possumus illis imprimere species. Neque id est inconveniens, quia ex natura rei homines non pertinent ad eamdem societatem, vel rempublicam cum Angelis. Di- co autem ex natura rei, quia secundum ordinem gratiae ad unum mysticum corpus pertinent, et ideo verisimile est, Deum dare sanctis Angelis species, quibus nostros actus cognoscant, quando ad illos loquimur, nisi illos actus in verbo videant: in malis autem Angelis, quia jam sunt omnino ab illo corpore praecisi, non est necessarium dari species, et ideo nunquam possunt nostros actus intueri.

69. Ad secundam partem difficultatis in numero 64. — Primum pronunciatum. — Secundum.— Tertium. — Ad posteriorem partem de locutione Angeli ad homines, imprimis negandum non est, posse Angelos loqui cum hominibus, vel per imitationem locutionis humanae, ut faciunt in corporibus assumptis, vel voces sensibiles in aere formando, vel interius phantasmata excitando, et sic vel tentando homines, ut mali faciunt, vel illuminando et adjuvando, ut faciunt boni. Quae omnia in libro quarto late tractanda sunt. Deinde fatentur posse AÁngelum loqui ad animam separatam modo angelico, et imprimendo ei species propriorum actuum, quod nunc supponimus: tractandum enim in libro ultimo sequentis tractatus. Tertio nihilominus dicimus, non posse Angelum loqui ad hominem, seu animam conjunctam locutione mere spirituali, seu imprimendo nobis species propriorum actuum, illos prout in se sunt repraesentantes. Ratio est, quia anima conjuncta corpori est incapax talis cognitionis, et modi cognoscendi, et ideo est etiam incapax principii ejus.

70. Quartum pronunciatum quo declaratur tertio. — Ad hoc autem explicandum addimus quarto, quod licet fingamus talem speciem propriam rei spiritualis imprimi animae conjunctae, vel ponamus a Deo infundi, nihilominus anima in tali statu, non posset solis naturae viribus uti illa specie, quia superat naturalem modum intelligendi animae in tali statu. Unde licet anima Christi per species per se infusas potuerit intelligere sine conversione ad phantasmata, illa potestas non erat mere naturalis, sed cum auxilio et concursu naturam superante, suppositis tamen talibus speciebus et tali Iumine, erat debitus talis concursus et talis operandi modus, et ideo dici potest connaturalis ratione talis luminis, sicut visio beata est connaturalis supposito lumine gloriae: nihilominus tamen respectu animae conjunctae specialem supernaturalitatem includit talis operandi modus, ideoque sine speciali auxilio et concursu fieri non potest, et ideo licet per impossibile daremus, Angelum imprimere spe- ciem sui actus intellectui conjuncto, esset superflua et otiosa, quia anima conjuncta non posset illa specie naturaliter uti, nec Angelus illam imprimens posset animam ad usum ejus juvare.

71. Confirmatur amplius ipsum tertium pronunciatum. — Ultimo vero hinc confirmamus, quod jam diximus, animam conjunctam esse naturaliter incapacem talium specierum pro tali statu. Quod a posteriori probamus, quia si anima conjuncta esset naturaliter capax specierum repraesentantium sine ullo ordine ad phantasmata, et si semel darentur, posset naturaliter uti illis, profecto auctor et provisor naturae non negaret hujusmodi species animae conjunctae semper, et in omni occasione, et de omnibus rebus, quia ad auctorem naturae perunet, capacitatem naturalem replere, maxime quando naturalis etiam appetitus juvat, et per alia inferiora agentia, et per species, quae ab illis sumi possunt, non repletur. At Deus nullas tales species imprimit (et ut rem explicem), nec praecise spectatus, ut auctor naturae illas praebere potest, ergo signum est, et animam conjunctam non habere talem capacitatem naturalem, et multo minus posse Angelum tales species in intellectu conjuncto naturaliter efticere. Unde D. Thomas, dicta quaest. de Anima, art. 18, recte dixit, capacitatem naturalem anime conjunctae, esse ad recipiendas formas rerum ex rebus materialibus, et ideo unitam esse corpori ad recipiendas hujusmodi species, nec esse ei majorem virtutem naturalem ad intelligendum, quam ut per has formas sic determinatas perficitur, ac propterea dum est conjuncta, habere aspectum inclinare ad inferiora, ut ab eis recipiat proportionatas species, separatam vero habere aspectum ad superiora, a quibus influentiam specierum intelligibilium recipit. Haec fere ad verbum D. Thomae. Ex quibus optime concluditur, non posse Angelos tales species proprias suorum actuum animae conjunctae imprimere: tum quia nihil agere possunt ultra capacitatem naturalem recipientis: tum etiam quia omne quod recipitur, ad modum recipientis recipitur. Et ideo necessarium esset talem speciem repraesentare actum Angeli, ad instar alicujus rei materialis, non potest autem actus angelicus talem speciem efficere.

72. Locutio inter Deum et Angelos remittiIur. — Ultimo desiderari hic potest, ut dicamus, quomodo possint Angeli ad Deum loqui, vel Deus ad ipsos. Sed primum explicatum est a nobis in materia de Oratione mentali, lib. 1, cap. 5, num. 12, quia potissima locutio Angeli ad Deum est per petitionem, neque ad praesentem locum illa quaestio amplius confert, quia per illam locutionem non acquirit Angelus cognitionem, sed explicat quam habet. Unde eo ipso quod illam habet, Deo satis explicat, quia omnia sunt aperta oculis Dei: solumque addere potest Angelus per locutionem ad Deum intentionem, seu voluntatem exercendi aliquem actum suae mentis, ut Deus illum intueatur, ut in praedicto loco declaravi. Altera vero quaestio pertinere quidem potest ad hanc materiam de cognitione Angelorum, quia per locutionem Dei ad ipsos, ipsi doceri possunt, et aliquod novi cognoscere: tamen quia hoc potissimum fit per illuminationes et revelationes divinas ad ordinem gratiae pertinentes, ideo infra tractabitur, ubi de donis gratiae Angelorum sanctorum disseremus: ibi enim de illuminatione in universum dicendum est.

PrevBack to TopNext