On this page
Caput 30
Caput 30
Utrum angeli naturaliter cognoscant effectus, quoad modum tantum supernaturales
1. Quaestionis partitio. — De his effectibus eadem, quae de rebus, quoad substantiam su- pernaturalibus tractari possunt. Considerari enim possunt hi effectus, vel postquam facti sunt, id est ut existentes, vel antequam fiant, utique ut possibiles, et secundum esse tantum essentiae: et licet in esse possibili prius sint, quam actu fiant, nihilominus facilior videtur eorum cognitio, postquam sunt facti, quam antequam fiant, et ideo prius de illis jam existentibus, postea de eorum possibilitate dicemus. In illis autem jam factis duo possunt distingui, scilicet existentia effectus, et modus, quo fit, vel durat.
2. Prima conclusio de effectibus tam productis. — Dico ergo primo. Effectus supernaturali modo facti, si in se ordinis naturalis sint, postquam facti sunt, naturaliter cognosci possunt ab Angelo, et intuitive, et quidditative, non minus, quam si essent naturaliter facti. Ita sentiunt a fortiori Scotus, et omnes, qui absolute dicunt omnes effectus supernaturales, seu omnia mysteria gratiae cognosci ab Angelo virtute naturali: illud enim dicunt, qui putant talia entia solum esse supernaturalia, quoad modum. Et ita opinantur multi loquentes in particulari de modo existendi corporis Christi in Eucharistia. Durandus vero in 4, dist. 10, quaest. 4, distinguendo supernaturale in modo, vel in se, hanc assertionem proprius docet. Probatur autem facile, quia isti effectus in se sunt res ordinis naturalis, et distinctae a modo quo fiunt, ergo possunt videri (non viso modo) ab eo, qui lumen et species habet illis proportionatas, sed Angelus habet hujusmodi species, et lumen, ergo potest has res cognoscere, quomodocumque fiant. Secundo, res sic facta in se spectata omnino est similis, et ejusdem rationis cum alia re facta modo naturali, ut homo resuscitatus, cum homine nunquam mortuo, ergo aeque cognosci possunt ab Angelo habente utriusque species. Unde si essent tres homines, unus creatus, et alius genitus, et alius resuscitatus, et Angelus post illos creatus illos existentes videret, aeque illos cognosceret, et nesciret discernere, quomodo unusquisque illorum productus fuerit, quia productiones, ut tales sunt, jam transierunt, et illas videre jam non potest: conservatio autem illorum in omnibus ejusdem modi, et rationis est per se loquendo. Ergo modus productionis supernaturalis non sufficit ad rem factam occultandam, quando illa in se naturalis est, licet modus supernaturahs sit. Denique inductione id fieri potest evidens in Lazaro resuscitato, in oculis caeci nati, in vino facto ex aqua mirabiliter in illud conversa, in multiplicatione quinque pa- num, in ambulatione super aquas, et simihbus. Haec enim et similia etiam hominibus patebant, tamen Angeli, etiam mali evidentius veritatem ipsorum effectuum, et propriam uniuscujusque entitatem, et naturam videbant, quia habebant species innatas talium rerum, et lumen sufficiens ad illas, prout in se sunt, cognoscendas.
3. Contraria opinio immerito tribuitur D. Thome, etc. — Contrarium vero assertionis solet tribui D. Thomae, ejusque scholae, eo quod D. Thomas simpliciter negaverit, Angelos eognoscere naturaliter mysteria gratiae. Nam haec etiam opera sapernaturalia tantum, quoad modum miraculosa sunt, et inter mysteria gratiae censentur. Item quia ratio divi Thomae, scilicet, quod haec mysteria ex libera Dei dispositione pendeant, in his etiam effectibus locum habet. Existimo tamen neque divum Thomam, nec Cajetanum, vel alios de assertione, ut posita, et probata est, dubitasse : tum quia res videtur multum clara, tum etiam quia formaliter loquuntur de mysterus gratiae, ut supernaturalia sunt, res autem naturales, licet supernaturali modo factae sint: in se spectatae naturales sunt. Objici vero hic potest, nam sequitur potuisse daemonem cognoscere virginitatem Mariae, etante partum, quia potuit videre, non fuisse a viro cognitam, et in partu, ac post partum videndo corporalem integritatem ejus: hoc autem videtur doctrinae Patrum repugnare. hespondeo, concedendo sequelam de possibili, de facto vero fuisse divina providentia impeditum, ne ad id attenderet, et ita esse Patres intelligendos. De qua re videri potest aivus Thomas, 3 part., quaest. 29. articul. 1, ad 3, et quae ibi notavimus.
4. Dubium.—BRationes pro parte negativa dubii.—Potest autem quaeri, an hae res cognosei possint, non solum quoad naturalem entitatem, sed etiam quoad modum supernaturalem. In quo non est dubium, quin abstracte, et generatim cognosci possit, factas esse praeter naturam. Videt enim Angelus hominem prius vere mortuum esse, nunc vero vivere, et consequenter esse resuscitatum. Sed dubium est, an ipsum modum, quo res supernaturaliter facta est, distincte, et in se videre valeat. Nam quod non possit sic cognoscere modum, vel ex eo solum, quod supernaturalis est, videtur suaderi, quia non habet Angelus principium naturale, quo supernaturalem modum cognoscere possit, quia nec habet speciem innatam talis modi, quia ille modus totum ordinem naturalem excedit, et species in- natae solum sunt de rebus, et actionibus ordinis naturalis nec etiam ex effectibus naturalibus potest modus ille evidenter cognosci, quia nullam necessariam connexionem cum illis habet. Et confirmatur, quia diximus in capite praecedenti non posse Angelum cognoscere modos supernaturales, etiam postquam facti sunt: eadem autem ratio videtur esse de hoc modo, quia licet res, quae per illum fit, sit naturalis, nihilominus ipse supernaturalis est. Et fortasse in hoc sensu potest pars negativa Thomistis tribui, nam in hoc sensu procedunt argumenta facta, quod haec opera, ut substant tali modo ad mysteria gratiae pertinent, et ex libera Dei voluntate pendent.
5. Resolutio difficultatis per distinctionem supernaturalitatis extrinsece et intrinsece. — illominus in hoc puncto distinctione utor, nam talis modus interdum, ac saepius est supernaturalis solum extrinsece, et secundum quamdam habitudinem ad alias causas naturales, seu.ad ordinem in eis a Deo constitutum. Interdum vero esse potest supernaturalis modus in se, et in ea entitate, quam habet. Dico ergo, quando res fit supernaturaliter tantum priori modo, non solum rem factam, sed etiam modum, quo fit, posse naturaliter cognosci ab Angelo: quando autem res fit supernaturaliter posteriori modo, licet res ipsa cognoscatur, non cognosci ab Angelo determinatum modum, quo facta fuit. Declaratur imprimis distinctio. Nam tota supernaturalitas istorum effectuum consistit in fieri illorum, quia res factae naturales sunt, ut supponitur. Dico autem in fieri, non prout fieri distinguitur a conservari, sed prout a termino, sive de novo facto, sive conservato distinguitur. Potest enim actio, per quam fit talis effectus, aliquando solum esse in fieri, ut quando aqua conversa est in vinum. Quamvis enim talis productio vini supernaturahls fuerit, nihilominus vinum sic factum postea naturaliter conservabatur, aliquando vero quamdiu durat effectus, semper supernaturaliter conservatur, ut quod pueri in camino ignis permanentes non comburerentur, supernaturale fuit, quamdiu duravit: et similiter, si Deus noctem illuminaret sine sole, vel causa secunda, supernaturale opus censeretur, quamdiu duraret: nihilominus tamen in utroque modo supernaturahtas in sola actione consistit, vel transeunte, vel permanente, et sic dicimus in his effectibus solum fieri esse supernaturale, id est, solam actionem.
6. Exempla actionis supernaturalis extrinsece. — Exempla actionis supernaturalis intrinsece. — Haec ergo actio aliquando dicitur supernaturalis solum denominatione extrinseca (ut sic dicam) id est, quia fit sine causa ordinaria et naturali, seu praeter communem concursum naturae: aliquando vero potest esse supernaturalis, quia in se revera est alterius rationis ab omni actione, per quam res talis connaturalhi modo produci potest. Exemplis res manifestatur. Nam subitanea conversio aquae in vinum solum est supernaturalis priori modo, si enim ibi substantialis transmutatio consideretur, solum fuit formalis conversio per eductionem formae vini, ex materia aquae, expellendo formam aquae, et ita in re ibi non fuit, nisi generatio quaedam, et corruptio ejusdem rationis cum generatione, et corruptione naturali earumdem rerum. Si vero ibi spectetur dispositio materiae, etiam facta est per alterationem productivam eorumdem accidentium naturalium vini, modusque supernaturalis fuit, quod subito, et ad imperium Chrisu, sine alia causa naturali facta fuerit. Qui modus non mutat intrinsece alterationis speciem, seu naturam, sed tantum quoad velocitatem, et respectum ad causam. Simile fortasse fuit in resurrectione Lazari, quia iterata unitio ejusdem animae ad idem corpus, actio in specie quidem naturalis fuit, ejusdem rationis cum prima unitione, quia in ipsa substanuali unione nihil peculiare in se supernaturale inventum est, sed tota supernaturalitas illius actionis posita fuit in iterata dispositione, et organisatione corporis, quae in se rationem alterationis non transcendit in suo esse, tamen, quia per illam actionem capacitas proxima ad eamdem animam corpori restituta est, inde actio illa modum habuit supernaturalem. Nam ila alteratio praesertim subito, et solo imperio facta in virtute causarum naturalium jam non erat. Idem clarius constat, in lumine a solo Deo facto, et conservata, item in igne non comburente tres pueros, quia illa carentia acUonis, et conservatio puerorum supposita illa carentia, in se naturalia sunt, solumque sunt supernaturalia, quia praeter leges naturae fiunt. Exemplum vero actionis in se supernaturalis, esse potest transubstantiatio panis in corpus Domini, et vini in sanguinem: nam ille modus conversionis non invenitur in natura, nec potest esse connaturalis productio alicujus entis naturalis. Ivem quaelibet actio, vel productio cujuscumque termini etiam naturalis facta a Deo per creaturam, tanquam per instrumen- tum physicum, elevatum a Deo per potentiam obedientialem, sine alia virtute innata, potest dici actio in se supernaturalis, quia nulli creaturae potest esse connaturalis, neque ex parte instrumenti, nec etiam ex parte termini, quia nulla res est ex natura sua nata fieri tali modo. Et fortasse possunt esse alii modi talium actionum in se supernaturalium, quamvis nobis notae non sint, quatenus tales sunt, ut, verbi gratia, productio Evae ex costa Adae, multiplicatio quinque panum, constitutio hominis in pluribus locis, et si quae sunt similia.
7. Probatur prima pars superioris resolutionis positae in num. 5.—Jam ergo probatur prior pars resolutionis datae, de modo tantum extrinsece supernaturali. Nam in eo non solum terminus, sed etiam actio naturahs est, et ejusdem rationis, ac modi essentialis, quo sunt similes actiones factae ab agentibus naturalibus, ergo non solum res facta, sed etiam actio qua fit, potest ab Angelo cognosci. Et ita Angelus potuit videreactionem transeuntem, qua Christus aquam in vinum convertit, et qua animam Lazari corpori univit, et totam alterationem corporis, seu materiae dispositionem subito factam. Rursusque evidens fuit Angelo, nullam causam naturalem ibi fuisse, vel esse potuisse, quae actionem illam tali modo faceret, divinam autem virtutem propter infinitatem suam ad hoc esse suflicientem, ergo cognoscere etiam poterat illam actionem, seu illum productionis modum, etiam ut supernaturalem. Quia non est supernaturalis, nisi vel per negationem causae naturalis, ut ita dicam, quam facile Angelus cognoscere poterat, vel per cognitionem divinae virtutis ad efficiendam actionem naturalem sine causa naturali, quod etiam potest Angelus naturalter cognoscere, ut statim dicam, et per se satis patet. Nam si aer hic sine sole, vel alio luminoso illuminaretur, facile cognosceret Angelus illuminationem illam non fieri ab agente naturali, et a Deo fieri posse, et in eo casu fieri, quia non potest fieri sine causa, et nulla alia ibi intervenit.
8. Penetrationis actio qualis.— Satisfit rationibus in n. 3. — Et simili modo Angelus evidenter videt ignem non combussisse pueros, et id naturaliter fieri non potuisse, ac subinde divina virtute factum esse, imo etiam naturaliter potuit cognoscere modum, scilicet per suspensionem concursus divini. Quia fortasse est evidens nullum aliud impedimentum ibi intervenisse, et hoc fuisse possibile ex libertate divina. Item quando Deus duo corpora extensa penetrative in eodem ponit spatio, An- gelus intuetur clare utrumque corpus, et ubi uniuscujusque, et in distantiam, ac penetrationem eorum. Et videt modum, quo illud opus fit, scilicet per duas actiones naturales, quae a Deo simul fiunt, ubi naturaliter ita fieri non possent, licet unaquaeque fieri posset: nec ibi est alius modus supernaturalis in actione, qui Angelum latere possit. Ergo quod Angelus cognoscat haec supernaturalia, etiam quoad modum supernaturalem, non excedit naturalem virtutem Angeli. Nec huic cognitioni obstat ratio supra facta, quod supernaturale, ut sic qualecumque sit, est improportionatum intellectui angelico. Respondetur enim, quod si supernaturalitas tantum oriatur ex excessu divinae potentiae ad causas naturales, non est improportionata naturali lumini angelico, quando alias constat in reipsa, vel actione non esse repugnantiam, cum alioqui in se naturalis sit. Nec etiam obstat quod talis actio pendeat ex libertate Dei, quia non est sermo de actione futura, sed de praesenti, seu jam facta, nec de interno actu, sed de actione extra posita, quae videri potest, etiamsi libere facta sit, ut supra contra rationem illam argumentabamur.
9. Probatur pars secunda ejusdem resolutionis.—Probatur deinde altera pars de actione in se supernaturali eisdem rationibus, quibus probatum est, alios modos supernaturales pertinentes ad rem in facto esse, seu qui sunt in termino actionum, non posse ab Angelis naturaliter cognosci, quia cum habeant supernaturalitatem ejusdem rationis, parum refert, quod modus ipse ad actionem, vel ad terminum pertinent. Confirmatur, nam si actio est in se supernaturalis, Angelus non habebit innatam ejus speciem, quia solum rerum naturalium habet innatas species, ex vi suae naturae, ut loquimur, ergo non poterit naturalter illas actiones cognoscere, quia sine specie nihil cognoscere potest, et sic applicari possunt dicta de aliis rebus, vel modis supernaturalibus.
10. Arguitur contra proximam doctrinam ex transubstantiatione. — Vasquez, disput. 214, cap. 4, in fine. — Contra hanc vero opinionem sentire videntur, qui dicunt, Angelum posse naturaliter cognoscere transubstantiationem, ut talis est; supponere autem videntur illam non esse supernaturalem in substantia, sed tantum in modo et ordinatione divina. Putant enim transubstantiationem non esse nisi localem adductionem corporis Christi sub accidentibus panis cum exclusione substantiae panis, quatenus ex vi verborum, (id est, ut vera esse possint), necessaria est, et cum introductione corporis Christi connexionem habet, in verbis (ut sic dicam), non in se: unde in virtute sic colligunt. Adductio est quaedam mutatio localis. quam Angelus naturaliter cognoscere potest, et similiter destructionem panis cognoscit, quia videt ibi non esse substantiam ejus, et praeterea optime scit, verba illa fuisse a Christo dicta ad hunc effectum, (nam hoc est factum quoddam humanum) et similiter verborum veritatem experitur, agnoscitque utrumque illorum esse necessarium ad veritatem verborum, ergo videt naturaliter transubstantiationem, quae ibi fit. Unde possumus argumentari isto modo: Si aliquis modus productionis esset ita supernaturalis, ut ab Angelo naturahter cognosci non possit, maxime transubstantiatio, sed haec non est talis, quia potest ab Angelo cognosci, ergo nullus alius talis modus inveniri potest.
11. Non obstat preedictae resolutiont exemplum transubstantiationis, si ibi datur modus supernaturalis in facto esse.—dLücet adductiva actio tantum ponatur esse transubstantiatio cum Scoto.—Nihilominus censeo, non posse Angelum naturaliter cognoscere transubstantiationem, ut talis est. Ita docuit Henricus, quodl. 11, quaest. 12, ubi ait, esto, Angelus videat ibi, absentiam panis, et Christum non posse naturalhier scire, an substantia panis annihilata fuerit, vel conversa in Christi corpus, vel quomodo corpus Christi sub illis speciebus esse habeat, quia haec omnia, inquit, supernaturalia sunt. Idem sentit Durandus, in 4, distinct. 10, quaest. 4, num. 6. Et divus Thomas, 3 part., quaest 75, art. 8, ad. 3. Et certe sancti omnes de conversione illa, tanquam de re maxime supernaturali loquuntur, sed quia illa omnia de actione supernaturali quoad modum explicari possunt, ut rem ipsam ratione declaremus, adverto, dupliciter nos procedere posse in explicando illo mysterio. Primo ut in termino illius actionis, vel conversionis nihil sit quoad substantiam supernaturale (quod supponit ille auctor). Secundo, ut in termino sit aliquid supernaturale in suo esse, et entitate, quod nos verius credimus: nam saltem modus existendi corporis Christi sub speciebus, et modus positivus subsistendi accidentium supernaturales sunt, ut dixi. Si ergo hoc secundum supponamus, clarum profecto erit transubstantiationem, ut includit actiones, quibus illi duo modi producuntur, ita esse supernaturalem, ut non possit cognosci lumine naturali angelico, sicut nec modi ipsi cognosci possunt, quia non potest actio sine termino cognosci. Quocirca licet transubstantiatio ex parte mutationis corporis Christi tantum esset adductiva, ut ille auctor cum Scoto sentire videtur, non posset naturaliter cognosci, quia esset adductio ad supernaturalem modum existendi, ac proinde in se ratione sui termini formalis supernaturalis. Et praeterea colligatio inter illas duas actiones, seu mutationes circa panem, et circa Christum, quae ad rationem conversionis et transubstantiationis necessaria est, non potest ab Angelo naturaliter cognosci, quia nullum est naturale principium, ex quo colligatur, ut in sequenti puncto patebit.
12. Obstare tamen videtur eidem resolutioni, st ibi naturalis solum modus in facto esse gonatur.—eNajor vero difficultas est, si supponamus, gratisque permittamus, in illo mysterio, ut est in facto esse, nihil dari supernaturale in entitate, an possit nihilominus transubstantiatio esse supernaturalis in se, et Angelo naturaliter ignota. Hoc enim videtur necessario a nobis dicendum, ut exemplum sit accommodatum. Nam in conclusione asseruimus fieri posse, ut terminus in se omnino naturalis sit, et nihilominus modus quo fit, sit ita supernaturalis, ut cognosci naturaliter non possit ab Angelo. Hoc autem diflicile est, quia omnis actio productiva talis termini erit naturalis, quia non potest supernaturalem speciem a termino naturali sumere. Et declaratur in illo eodem mysterio, quia si actio, quae versatur circa corpus Domini tantum est adductiva illius, erit tantum mutatio localis productiva talis modi existendi, ideoque si modus ipse naturalis est, et naturaliter cognoscibilis, etiam mutatio ad illum tendens ejusdem ordinis erit: si vero actio illa est substantialis, et de se productiva, vel conservativa substantiae corporis Christi, sicut substantia ipsa naturalis est, ita etiam illa actio: ergo ex parte actionis illius, prout terminatur ad Corpus Christi, nihil est in illa mutatione, ita supernaturale in suo esse,ut ab Angelo naturaliter cognosci non possit. Idemque argumentum fieri poterit de accidentibus, si modus, quo ibi existunt, non est in se supernaturalis. Et confirmatur, quia ditficilior actio et creatio, quam transubstantiatio, ut D. Thomas citato loco sentit. Et latius in 4. distinct. 11. quaestion. 1, et art. 3, quaestione 3, Bonaventura distinct. 10, in 2 ejus parte art. 1, quaest. 1. Sed Angelus potest naturaliter cognoscere creationem, ergo, et transubstantiationem. Tandem in exemplis omnibus adductis, nihil apparet in talibus actionibus supernaturale, quod videri ab Angelo naturaliter non possit.
13. Sustinetur tamen dicta resolutio. — Primo quia potest actio esse supernaturalis esto materialis terminus sit naturalis. — Secundo declaratur esemplis. — Nihilominus etiam circa terminum naturalem existimo posse Deum tali supernaturali modo efficere rem aliquam naturalem, ut licet res facta naturaliter videatur, modus videri per speciem et lumen naturale non possit. Probatur imprimis ratione generali, quia mutatio vel actio potest aliunde habere peculiarem modum, et habitudinem, quam ex termino, quasi materialiter sumpto, quia non solum respicit terminum ad quem tendit, sed etiam principium a quo procedit, et suo modo terminum a quo exit, sicut in creatione specialiter consideratur, quod sit ex nihilo. Et ideo licet actio ad naturalem terminum tendat, potest tali modo tendere, ut non sit naturalis, nec per species naturales cognoscatur. Et declarabitur haec ratio magis, discurrendo per exempla. Et imprimis in aliis locis dixi effectionem gratiae in anima per physicam eflicientiam sacramentorum esse diversam ab effectione ejusdem gratiae a solo Deo facta, quia habet habitudinem dependentiae non solum a Deo, sed etiam a corporali instrumento. Propter quam rationem hicet aliquis haberet speciem gratiae, praecise repraesentantem eam, cum his, quae illi connaturalia sunt, per illam videre non posset illum modum, seu actionem illam, qua gratia fit, per aquam Baptismi, quia illa actio etiam in illo cenere extraordinaria est. Propter quod censeo, quod licet Angeli sancti possint per spedes superioris ordinis gratiam videre, nihilominus non videbunt efficientiam physicam sacramentorum, nisi de hac specialiter illuminentur per species particulares illum agendi modum repraesentantes. Pari ergo modo licet conversio aquae in vinum etiam miraculose facta a solo Deo, possit naturaliter ab Angelo videri per species naturaliter inditas, nihilominus si ponatur facta a Christo per verbum, vel actum suae voluntatis, tanquam per instrumentum physicum, non poterit ille modus efficientia ab Angelo per species naturales videri, quia non est connaturalis, vel rei sic factae, vel alicui agenti creato. Unde ad minimum. ex hac parte non potest Angelus consecrationem Eucharistiae, prout actu fit, naturaliter videre, quia per verba consecrationis, tanquam per instrumentum physicum fit, ut suppono. Et idem est de quibuscumque aliis operibus miraculosis Christi Domini, vel sanctorum, si supponantur dicto modo reali, et physico ab eis facta.
14. Ft specialiter exemplo inculcato de Eucharistia in numero 12. — Deinde explicatur in exemplo transsubstantiationis, quia imprimis absentia substantiae, etiamsi sit privatio, seu negatio, cujusdam rei ordinis naturalis, nihilominus quia ibi conjuncta est cum aliis operibus superantibus naturam non potest ab Angelo intuitive videri, si forte intuitio potest in privationem cadere, vel saltem non poterit evidenter, et cum certitudine naturali cognosci, ut supra dixi, quia semper posset Angelus dubitare, in quo consistat illud prodigium, quod in accidentibus videt, an in eo quod re vera careant subjecto, vel quia subjectum occultatur. Unde fit, ut licet demus videre Angelum ibi corpus Christi, non videat evidenter, an ibi simul sit cum substantia panis, quia ex modo existendi videt potuisse simul cum illa esse, sicut est cum quantitate panis, et alioquin non est certus ibi non esse substantiam: ergo consequenter non videt modum, quo ibi positum est corpus Christi, scilicet, an per conversionem, vel per adductionem localem. Quod si dicatur, de hoc reddi Angelum certum ex verborum significatione, et veritate, hoc nihil obstat. Tum quia licet nos certo credamus in illo sensu verba esse dicta, et consequenter id esse necessarium ad verborum veritatem, fortasse hoc non est in reipsa tam patens, ut naturaliter ab Angelo cognoscatur evidenter, tum etiam, quia hoc dato, illa evidentia non esset de reipsa in se, sed in testificatione illius, ob cujus auctoritatem supponitur, illa verba non potuisse falsa esse: hic autem agimus de cognitione naturali per evidentem cognitionem rei in ipsa, vel per effectus, seclusa evidentia in testificante.
15. Urgetur adhuc idem exemplum Eucharistie. — Adversariorum responsio.—Ex praeterea, ut demus Angelum cognoscere evidenter absentiam substantiae, fortasse non est Angelo evidens, omnino desiisse, ita ut etiam quoad materiam in rerum natura non existat. Potuit enim sub alia forma divina virtute constitui, et alio transferri, ipso Angelo ignorante, vel esto cognoscat, desiisse, unde sciet conversam esse in corpus Christi, et non potius annihilatam esse? Dices eo ipso quod videt Angelus, illius loco introductum esse sub speciebus corpus Christi, videt factam esse conversionem, et non annihilationem substantiae panis. Sed con- tra, quia totus ille effectus poterat fieri sine conversione per duas mutationes tantum concomitanter se habentes, scilicet adductionem corporis Christi, et annihilationem substantiae panis. Respondent, per alia verba, aut sine verbis potuisse id fieri, tamen per haec verba simplicia, et unicam enuntiationem continenUua, Hoc est corpus meum, non potuisse illas mutationes fieri sine connexione inter se, quia veritas verborum illum requirit, et ideo neque sine conversione fieri potuisse, et hoc totum Angelo esse naturaliter evidens.
16. Refellitur.—Sed haec responsio imprimis falsam doctrinam de illa conversione supponit, nimirum, quod non sit vera et physica conversio, quae in re ipsa existat, sed tantum in habitudine ad significationem verborum. Nam illa mutatio juxta illam sententiam non habet, quod sit transsubstantiatio ex eo praecise, quod in re est, seu habet, sed ex eo quod ita significatur, seu quia sub tali verborum significatione fit. Unde etiam sequitur, ut vera transsubstantiatio sine simili verborum significatione fieri non possit, quod certe difficile creditu est. Deinde esto ad veritatem illorum verborum sit necessaria praesentia corporis Chisti, et absentia panis, unde fit evidens esse necessarium, ut illa duo fiant cum connexione inter se, quae ad conversionem sufficiat, et non satis esse quod de facto verba non proferantur, quin utrumque fiat? quod esse potest per solam concomitantiam, sine alia connexione, nam tunc etiam vera essent verba. Quae ratio maxime urget contra dictos opinantes, quia supponunt verba consecrationis non efficere, quod significant, sed significare, quod a Deo fit. Nam inde optime sequitur quomodocumque fiat, ut in instanti terminativo verborum, hoc sit corpus tantum Christi, id est, et non panis, vera erunt verba, sive illa duo concomitanter tantum, sive cum alia connexione fiant. Neque dubito, quin de facto fiat mysterium per connexionem, quae ad conversionem sufficiat, quia id nobis traditum est ex doctrina fidei, sed quod inquiro est, unde possit hoc esse evidens Angelo ex sola verborum significatione. Ac tandem addo, quod supra tetigi, licet hoc totum concederetur, nihilominus illam non esse evidentiam rei in se, sed in auctoritate dicentis verba illa, quia nisi prius supponitur Angetus credens significationem illorum verborum esse veram, non utcumque, sed in sensu valde proprio, et rigoroso, non cognoscet evidenter mutationem realem ibi factam esse veram conversionem, et trans- substantiationem, ergo simpliciter loquendo non cognoscit evidenter transsubstantiationem in se, sed tantum per relationem ad veritatem proferentis illa verba. Propter haec ergo censeo non posse Angelum evidenter cognoscere naturam, et modum illus transitus substantiae panis in corpus Christi, aut qua connexione, aut modo ex parte Dei, et verborum Christi fiat.
17. Responsio ad alia exempla indicata etiam ab adversariis in fine illius num. 12.—Dbe ahs vero exemplis non est res tam manifesta: nam conversio aquae in vinum potuit fieri modo aliquo evidenter noto Angelis, nimirum per solam generationem unius, et corruptionem alterius, mediis dispositionibus naturalibus sufficientibus ad introducticnem unius formae, et expulsionem alterius, subito vel magna velocitate factis, quam velocitatem, etiamsi momentanea esset, facile posset Angelus evidenter cognoscere, quia licet superet virtutem causarum naturalium, quae ibi forte concurrere poterant, non tamen est absolute supra ordinem naturalem. Potuit tamen Christus alio altiori modo illam conversionem eflicere, qui Angelo non esset ita evidens. Idemque est de multiplicatione panum, et formatione Evae ex costa Adae, et specialiter posset Angelum latere an illi effectus fierent per adjectionem materiae de novo creatae, vel ex adjacentibus sumptae. Verumtamen etiam hoc non videtur per se occultum Angelo, licet contingere possit, quod illud ignoret, quia cum opus fiebat non attendit, et postea in opere ipso id non apparet evidenter.
18. Idem de exemplo unius corporis in pluribus locis.—ltem in opere constituendi in pluribus locis idem corpus modo extenso, seu quantitativo, non est dubium, quian Angelus evidenter videre possit tale corpus in utroque loco constitutum, quia utrumque ubi est naturale, et ex eo quod simul sint in eodem subjecto, non excedunt naturalem Angeli cognitionem, vel virtutem luminis, aut specierum ejus. Modus item constituendi tale corpus in illis locis, non videtur includere aliquid ordinis supernaturalis, quia potest esse, vel per simultaneam creationem ejusdem corporis in pluribus locis, vel per mutationes successive factas, ita ut jam factus in uno loco, alium acquirat, sine prioris amissione, et in utroque modo includitur eadem actio, vel conservatio substantiae repetita in pluribus locis, et effectio plurium ubi, quae simul in eodem corpore fit: hoc autem totum ordinem naturalem non ex- cedit, nisi in hoc, quod illa duo ubi simul in eodem corpore fiant, quod non est supernaturale, nisi secundum modum, et in ordine ad agens. Quapropter si in illo miraculo nihil aliud addatur, non videtur excedere naturalem Angeli cognitionem, post quam factum est. Secus vero erit, si aliquid ultra addatur, ut quod fiat per extraordinariam conversionem, vel per instrumentum natura sua impotens ad id efficiendum: nam secundum ejusmodi respectus, poterit modus affectionis naturalem cognitionem transcendere, sicut de aliis dictum est.
19. Ultima conclusio tripartita. — Ultimo dico de his operibus, seu effectibus supernaturalibus tantum secundum modum, etiam antequam fiant, potest Angelus in generali evidenter cognoscere aliquid hujusmodi posse faeere Deum, et in particulari etiam multa potest cognoscere esse possibilia, licet non omnia. Probatur prima pars, quia Angelus cognoscit Deum esse omnipotentem, ergo cognoscit posse praeter natura leges operari quidquid non repugnat: sed in his multa sunt supernaturalia quoad modum, ergo simpliciter cognoscit posse Deum facere aliquid supernaturale dicto modo. Et confirmatur: nam etiam Angelus evidenter scit Deum extra se libere agere: nam hoc ad perfectionem simpliciter pertinet, et ex natura intellectuali necessario sequitur, ergo scit non omnia fecisse, quae potest facere, cum potentiam habeat intinitam, scit etiam non arctari legibus natura, vel inferiorum agentium, cum ipse sit supra omnes, ergo hinc evidenter cognoscere potest multa supra natura ordinem facere posse, quae supernaturalia secundum modum appellamus. Denique in communi loquendo, potest esse evidens in mutatione talis modi efficiendi non esse implicationem contradictionis, neque repugnantiam, ac proinde posse a Deo fieri. Hoc autem evidentius fiet, ad particularia descendendo.
20. Probatur secunda pars conclusionis. — Annihilatio est quodammodo magis supernaturalis, quam creatio.—Probatur ergo secunda pars assertionis, quia Angelus scit Deum esse omnipotentem, ac proinde posse facere, quod non repugnat, sed in multis potest evidenter scire hanc non repugnantiam, ergo. Probo minorem, primo in miraculo cohibendi agentia naturalia, ne agant in passum capax; et vicinum, ut quod ignis non comburat pueros, vel martyres, quod sol non illuminet, etc., quia evidenter scit Angelus haec agentia pen- dere a Deo in agendo, et Deum libere praebere concursum, ergo scit non repugnare, concursum suspendere, ac subinde posse tale miraculum efticere. Secundo hinc evidenter scire potest Deum universalem natura ordinem immutare posse, scilicet, facere ut sol quiescat, quod coelum velocius moveatur, et similia: nam scit haec omnia pendere ex concursu Dei, et a lege ab ipso constituta. Tertio hinc cognoscet evidenter non repugnare, ut Deus in nihilum redigat res creatas, etiam incorruptibiles, quia ab ipso pendent in fieri, et conservari, et utrumque ab ipso libere fit. Annihilatio autem rerum inter opera supernaturalia computatur, magis quodammodo, quam creatio. Creatio enim cum nihil supponat, vix potest naturalis, aut supernaturalis vocari, quia nec est secundum naturam, quae nondum est, nec contra illam, magis tamen ad naturalem ordinem pertinet respectu earum rerum, quae non nisi per creationem fieri possunt, ut sunt substantiae incorruptibiles, et reliquae omnes ex parte materiae: quia omnes istae res de se postulant istum modum productionis, per quam in ordine naturalium rerum constituantur, et ideo dici potest naturalis, tanquam naturae institutio, vel inchoatio et tanquam conformis naturae. Annihilatio vero, licet suo modo ab eadem potentia proveniat, est tamen contra appetitum naturae jam factae, et consequenter praeter naturales leges, et ideo cum fit, miraculosa censetur, Angelus ergo tunc potest naturaliter cognoscere hoc miraculum esse possibile.
21. Quarto videtur etiam evidenter agnoscere, esse possibile, Deum corruptum reparare idem numero, mortuum suscitare, annihilaium recreare, caecum illuminare, et similia. Quia potest evidenter cognoscere, in his non esse ex parte rerum repugnantiam, nec ex parte Dei impotentiam, quia per priorem productionem, potentia ejus diminuta non fuit, nec res fit incapax existentiae, eo quod aliquando illam habuerit, nec est difficilius ex nihilo facere, quod prius fuit, et annihilatum est, quam facere ex nihilo quod nunquam fuit. Quinto potest cognoscere, Deum facere posse sine causis secundis, quae per illas fiunt, cum virtutem causarum eminenter contineat, et cum in principio ita illas fecerit: hoc autem opus efficiendi sine causis secundis effectus earum inter supernaturalia quoad modum computantur. Ex quibus exemplis colligi potest ratio, quia in multis effectibus, qui supernaturali modo fiunt, non repugnantia funda- tur, vel in aliqua divina proprietate lumine naturali Angelis bene nota, ut in libertate conjuncta cum omnipotentia, et independentia in agendo ab omni re creata, vel in ipsis rebus naturalibus, in quibus invenitur talis proportio, aut connexio, vel similitudo, ut per eam non repugnantia evidenter pateat. Et inde etiam solvitur objectio, quo modo id quod supernaturale est, etiam ut possibile sub naturalem cognitionem evidentem cadat: respondetur enim, quod licet id sit supernaturale ad causas creatas comparatum est, naturale respectu Dei, etiam ut cognoscibilis lumine naturae, id est, secundum proprietates, quae de iHo naturaliter cognoscuntur: et ipsa etiam non repugnantia est aliquo modo naturalis, quatenus in naturalibus principiis continetur.
22. Probatur tertia pars conclusionis. — Denique probatur altera pars. Primo ratione generali supra facta, quod non de omnibus supernaturalibus operibus per se consideratis antequam fiant, est naturaliter evidens, quod non repugnent. Nam licet repugnantia evidenter non cognoscatur, etiam non repugnantia non demonstratur, quia in naturalibus principris non satis continetur. Sicut etiam nos per materialia spiritualia imperfectc cognoscimus et ex creaturis aliqua de Deo assequimur, et plura ignoramus: ita etiam ex naturalibus potest Angelus cognoscere aliqua supernaturalia non repugnare, de alis vero id assequi non potest, quia non habent sufficientem connexionem cum naturalibus. Quod etiam potest exemplis manifestari. Nam quod non repugnet idem corpus circumscriptive esse in pluribus locis, forte non est evidens Angelo, sicut nec hominibus, etiam mysterium Eucharistiae credentibus, visum est evidens. Idem fortasse est de penetratione duorum corporum in eodem loco, nam cum in his sit repugnantia naturalis, et fundamentum ejus semper maneat, non est facile cogitare medium naturale, quo evidenter demonstretur posse vinci illam repugnantiam, et fieri effectum ejus, illa, et fundamento ejus non ablatis, non quaedam repugnantia in hoc involvi videtur. Aliud exemplum est de elevatione rei creata ad agendum per suammet entitatem ultra sphaeram suae activitatis, et supra suam naturalem virtutem, ut instrumentum Dei. Et idem forte est de existentia accidentium sine subjecto, vel, quod perinde est, de elevatione eorum ad subsistendum: item de actione ignis in spiritum et similibus. Nec in hac conclusione nova occurrit difficultas.
23. Difficultas quae alium in locum remittitur. — Supererat vero hoc loco inquirendum, cum haec mysteria gratiae non omnino sint extra objectum intellectus angelici, quibus mediis, ac modis ab ipsis cognosci possint, et quid de facto de iliis cognoverint. Verumtamen quia in hoc loco solum agimus de intellectu angelico in sua natura pure spectato, ideo quidquid pertinet ad supernaturalem cognitionem eorum in libro quinto et sexto remittimus, ibi enim de statu gratiae, et gloriae illorum, ad quos horum mysteriorum cognitio pertinet, dicturi sumus.