On this page
Caput 31
Caput 31
Utrum cognitio angelorum respectu omnium objectorum naturalium, qua per proprias species cognoscunt, comprehensiva sit
CAPUT XXXI. UTRUM COGNITIO ANGELORUM RESPECTU OMNIUM OBJECTORUM NATURALIUM, QUA PER PROPRIAS SPECIES COGNOSCUNT, COMPREHENSIVA SIT.
1. Angelicam intellectionem per humanam explicari debere. — Vide in tractatu de Anima, disp. 5. — Disputavimus hactenus de objecto intellectus angelici, et de speciebus intelligibilibus, quae vicem objectorum tenent, et rationem medii cognoscendi ex parte objecti habent, et intellectum in actu primo, seu in potentia proxime ad intelligendum constituunt : unde convenienti ordine sequitur, ut de intellectione ipsa, quae intellectum in actu secundo constituit, eumque cognoscentem facit, disseramus. imprimisque natura, et essentia intellectionis angelicae explicanda est: simulque de proprietatibus ejus dicemus, ac tandem necessitatem in usu ejus explicabimus. Non possumus autem melius intellectionem angelicam explicare, quam per comparationem ad nostram, quia nec cognoscimus illam prout in se est, nec per propriam speciem: per effectus autem ipsorum Angelorum non potest perfecte cognosci, et ita nullum medium naturale habemus magis accommodatum, quo angelicae intelligentiae cognitionem aliquam assequi possimus, quam ex intellectione nostra ad intelligentiarum eognitionem ascendendo, et ad instar nostrorum actuum, removendo imperfectiones puris spiritibus repugnantes, illorum actus concipiendo, et explicando. Unde supponendum est, omnia quae in nostris actibus perfectionem dicunt creaturae accommodatam , Angelorum actibus convenire; ut, verbi gratia, esse actum vitae, esse elicitum a potentia intelligendi cum objecto, esseque spiritualem et immaterialem. Item esse qualitatem seu er - titatem distinctam ab intellectu, et spccie, ac denique esse formam repraesentantem formaliter intellectui rem cognoscentem, atque hoc modo informando illum, actu intelligentem ipsum constituere. Quae omnia de anima sunt a nobis in tractatu tertio disputanda, et ideo tanquam generalia, et essentialia intellectioni creatae, hic a nobis supponuntur.
2. Triplex humani intellectus operatio recensetur. — Solum ergo inquirenda sunt quae angelicae naturae sunt propria, quod non nisi per excessum, quem habent ad nostram, explicare possumus. In nostro autem intellectu tria opera philosophi distinguunt, simplicem apprehensionem, seu cognitionem, compositionem et discursum. Primam vocavit Aristoteles indivisibilium intelligentiam, quia per illam formantur simplices rerum conceptus, unamquamque absolute, et simpliciter apprehendendo, vel quid fit cognoscendo. Secunda fit per attributionem, vel comparationem unius rei simpliciter conceptae ad aliam, quod fit a nobis, unum conceptum simplicem cum alio componendo, fierique potest vel conjungendo, seu affirmando unam rem conceptam de alia, vel illam removendo, seu negando, et in utroque modo invenitur compositio generatim sumpta, quamvis affirmatio speciahl modo soleat dici compositio, et negatio divisio. Tertia operatio fit per aliam majorem compositionem plurium compositionum simpliciorum, unam ex altera inferendo, et per notam illationis eas inter se conjungendo. Et propterea interdum Aristoteles hanc tertiam operationem sub compositione comprehendit, duasque tantum operationes enumerat: tamen quia modus compositionis est major, et longe diversus, et ad distinctum finem ordinatus, ideo haec tertia operatio merito a secunda distinguitur, et proprio nomine, discursus, seu ratiocinatio dicitur. Per has ergo tres operationes discurrendo, et modum intelligendi Angelorum, et actuum illorum essentiam, quoad fieri possit, explicabimus.
3. In Angelis simples cognitio respondens prime intellectus nostri operationi. — Quante sit perfectionis, et proponuntur tres gradus illius. —n hoc itaque capite tantum de prima operatione tractamus, ad quam per se pertinet cognoscere, quid unaquaeque res sit. Propter quod Aristoteles definitionem rei ad primam operationem intellectus pertinere dixit. Quod ergo in Angelis sit simplex conceptio, seu intelligentia rerum, tanquam per se notum scimus, quia in nobis haec est prima operatio, et fundamentum aliarum, quia sine illa esse non possunt. Nam compositio esse non potest nisi simphicia supponantur, ergo in Angelis necessaria est haec operatio, quia si componunt, simplicibus conceptibus indigent; si vero non componunt, saltem per simplices actus cognoscere debent: sicut Deus etiam sine simplicissimo actu cognoscere non posset. Quia vero in hac simplici cognitione potest esse varietas secundum majorem, vel minorem perfectionem, solum superest explicandum, quantae perfectionis in Angelis sit haec simplex cognitio. Tres autem gradus in hoc genere cognitionis distingui possunt. Prima est cognitio simplex imperfecta, qua non cognoscitur res prout in se est, pec per propriam speciem, sed per alienam, qualis est cognitio, quam et nos et Angeli de Deo naturaliter habere possumus. Secunda est cognitio rei prout in se est per propriam speciem, et quidditativa, non tamen adaequata, et comprehensiva, qualis est cognitio, quam habent beati de Deo in patria. Tertia est cognitio perfecta, et comprehensiva, qualem habet Deus de seipso. Posset addi quarta, quae dicatur supercomprehensiva, et excedens.qualis est cognitio quam Deus habet de creaturis, sed hanc sub comprehensiva comprehendimus, quia non excedit illam ex parte objecti, quia per comprehensionem totum, quod in re est, et totaliter cognoscitur, et supercomprehensio solum addere potest excessum perfectionis ex parte cognoscentis, videlicet quod majori lumine, et claritate cognoscat, quam ad rei comprehensionem necessaria foret. De quo excessu nihil in particulari dicere opus est. Nam supposita comprehensione clarum est fore perfectionem ex parte intelligentis in eo, qui altius, et perfectius lumen intelligendi habuerit.
4. Suppositio prima. — Angelica cognitio on est comprehensiva, nisi sit per species proprias, aut eminentiores. — Ex his ergo tribus gradibus simphrcis cognitionis supponimus primo, Angelos non cognoscere comprehensive, imo neque quidditative ea, quae per propriam speciem, vel superiorem, seu eminentiorem non cognoscunt, et ideo de illis quaestionem non movemus. Id patet in naturali cognitione Dei, de qua satis in superioribus dictum est. Extra Deum vero non videntur Angeli habere aliud naturale objectum, quod isto modo imperfecto simpliciter cognoscant, aut apprehendant, quia omnium objectorum naturalium proprias species habent, et ita illas proprio conceptu, et preut in se sunt cognoscunt. De actibus autem liberis dubitari posset, quia il- los non cognoscunt, nec habent eorum species, prius quam illis manifestentur, ut diximus. Sed in his considerandum est, hos actus solum esse occultos Angelis, quantum ad absolutam existentiam, non tamen quantum ad essentiam cognitam ut possibilem, vel quam habiturus est actus, si circa tale objectum sub tali ratione fiat. Nam licet Gabriel, verbi gratia, non cognoscat de haphaele, an hic et nunc tali specie utatur, cognoscit nihilominus, quod si illa utitur, actum talis speciei et essentiae efficiet, et ita nunquam habent de his actibus imperfectam, seu analogam, ut ita dicam, conceptionem, sed tantum abstractivam, vel intuitivam in suo ordine perfectas. Et propterea istorum actuum cognitio ad primum illum gradum non spectat.
5. Magis possent ad eum ordinem pertinere res supernaturales, de quibus etiam diximus non posse ab Angelis cognosci naturaliter. At vero cum haec sub naturalibus objectis non comprehendantur, ad praesentem etiam suppositionem non pertinent. Quamvis autem haec naturaltter non cognoscantur, possunt nihilominus cognosci perfecte, et per proprias species, si Deus illas cum lumine proportionato infundere velit, ut est de Angelis beatis valde probabile, ut in libro sexto, dicemus. Et ita poterunt de his rebus habere cognitionem quidditativam, an vero etiam comprehensivam habere possint, ibi videbimus. Item possunt haec cognosci ab Angelis aliquo genere naturalis cognitionis, supposita a'iqua apprehensione talium rerum, ex naturali ratione, seu revelatione, aut praedicatione aliis facta, sicut nunc daemones cognoscunt, et inviti credunt incarnationem, et hominum justificationem, et gratiam, ac similia qua per fidei praedicationem apprehendunt, et ex signis coacti credunt. Et quoad hunc modum cognitionis habet etiam in his locum suppositio facta, quia talis cognitio nec quidditativa est, nec per conceptum proprium rei, prout in se est, sed per conceptus analogos, seu universales, per aliquam negationem vel habitudinem aut comparationem ad tales res determinatos, sicut nos ista concipimus. Nam in hac parte possunt Angeli in pura natura spectati nobiscum aequiparari. Quoniam haec imperfectio non ex corpore, aut phantasmatibus adaequate oritur, sed ex imperfectione cujuscumque intellectus creati comparati ad supernaturalia objecta: et ideo talis imperfectio etiam in Angelis locum hahet, licet in eis propter majus acumen ingenii minor fortasse sit.
6. Secunda suppositio. — Angelica cognitio per proprias species est quidditativa.—Secundo suppono, Angelos quidditative cognoscere omnia quae per proprias species cognoscunt. Hoc est certum de rebus inferioribus ipso cognoscente: verumtamen etiam respectu superioris verissimum est. Quia etiam inferior cognoscit superiorem per propriam speciem ejus, et per Iumen satis clarum, et sufticiens ad cognitionem cujuscumque rei finitae. Nulla enim est ratio cur talis cognitio vires intellectivas Angelorum excedat. Quia licet superior excedat inferiorem in differentia specifica, vel aliqua subalterna, nihilominus in ratione objecti cognoscibilis quilibet Angelus, eo ipso quod finitus est, proportionatum est objectum, ut per propriam speciem, et lumen finitum perfectum in genere intelligibili, quoad ultimam differentiam cognosci posset, quod ad cognitionem quidditative cognoscitur a beato per Iumen ejusdem ordinis, etiamsi finitum sit, ergo multo magis poterit Angelus superior ab inferiori per lumen naturale ejusdem ordinis quidditative cognosci.
7. Tertia suppositio.—Angelus comprehendit Angelum inferiorem et ceetera minora.—Vertio suppono, Angelum superiorem cognoscere inferiores, et consequenter omnia objecta naturalia minus perfecta, non tantum proprie et prout in se sunt, et quidditative, sed etiam comprehensive. Est communior sententia, ut videbimus. Et probatur, quoniam Angeli habent proprias species talium rerum, et lumen intelligendi in suo ordine perfectum, et ab omni corporeo impedimento expeditum, ergo si supponantur esse perfectiores in natura ipsis rebus cognitis, poterunt illas comprehendere. Quid enim obstare potest? Dicet forte aliquis, contingere posse ut Angelus, verbi gratia, superior comparatus ad inferiorem, vel infimus ad animam rationalem, in genere entis sit perfectior, et nihilominus comparati in genere cognoscentis, et cognoscibilis, seu potentiae, et objecti, non adaequet virtus potentiae cognoscibilitatem objecti. Sicut anima rationalis perfectior est sole in genere entis, et nihilominus non potest solem comprehendere, quia ejus virtus intelligendi non adaequat cognoscibilitatem Solis. Respondeo nullum esse in rebus, seu in natura fundamentum ad hoc cogitandum, vel suspicandum, quia unumquodque ens, quatenus tale cognoscibile, seu intelligibile est, et ideo quantum unumquodque habet de entitate, tantum et non plus habet de cognoscibilitate. At simili proportione An- geli essentialiter intellectivi sunt, ideo unusquisque quantum habet de perfectione entis, tantum habet de perfectione intelligendi, ergo unusquisque respectu sui habet vim cognoscendi adaequatam cognoscibilitati suae, et respectu inferiorum etiam excedentem, ergo nihil obstare potest, quominus se, et inferiora comprehendere valeant. Neque est simile de anima nostra respectu Solis, quia anima nostra non cognoscit nisi mediante corpore, et ideo non cognoscit solem, imo neque inferiores substantias per proprias species, ideoque nec quidditative illas cognoscit. An vero separata possit omnia sibi inferiora cognoscere comprehensive, infra in proprio tractatu videbimus.
8. Sed urgebit aliquis, nam ad comprehensionem necessarium est, ut nihil rei cognitae lateat cognoscentem: nullus autem Angelus, etiamsi superior sit, potest hoc modo cognoscere inferiorem, vel animam nostram. quia non potest cor ejus scrutari, nec omnes inter nos actus ejus penetrare, ergo saltem inter creaturas intellectuales non potest esse comprehensio , tam superiorum respectu inferiorum, quam e converso. Unde in hoc videtur esse nonnulla differentia inter uuumquemque Angelum respectu sui, et respectu aliorum, etiam inferiorum: nam secum habet quamdam majorem proportionem, unde se totum, ut sic dicam, id est, substantiam, potentias, et actus cognoscere potest, non potest autem inferiorem ata exacte cognoscere, quia non habet illum tam intime unitum, sicut seipsum. Propter hoc argumentum quidam moderni neyant, posse creaturam liberam, ab ala creatura comprehendi. Quia ad comprehensionem necessarium est, non solum cognoscere omnia, quae formaliter rei insunt, sed etiam omnia, quae ex illa tanquam ex causa deduci possunt, quia haec omnia ad ipsam quodammodo pertinent. Unde inferunt, necessarium esse ad comprehensionem, etiam internas cogitationes, et decreta libera cognoscere.
9. Diluitur instantia. — Quotuplex sui comprehensio, et quid ad illam requiratur. — Nihilominus censeo veram esse sententiam communem, et argumentum in aequivoco versari. Unde adverto, in nomine comprehensionis posse esse aequivocationem, vel varietatem juxta diversitatem objectorum, ad quae comparatur: nam possumus loqui de comprehensione naturse, vel essentiae rei, vel de comprehensione omnium quae rei insunt, quomodocumque illi conveniant. Loquendo ergo de comprehensione rei quoad essentiam, et naturam, non est necessarium ad comprehensionem, ut per illam cognoscantur omnia quae rei insunt, vel ab illa de facto fiunt, quia multa sunt in re, quae neque ad naturam ejus pertinent, neque ut de facto existentia, vel inhaerentia habent cum illa connexionem. Et ita comprehendetur herba, verbi gratia, si coenoscatur essentia, et omnis virtus, et proprietas intrinseca ejus, etiamsi non cognoscantur accidentia communia, quae ab extrinseco illi inesse solent. Hoc ergo modo dicimus Angelum superiorem comprehendere inferiorem: quia ad hanc comprehensionem non est necesse, ut videat in altero, quid actu velit, aut cogitet, nam hoc accidentarium est ad naturam ejus: satis ergo est, ut cognoscat quid cogitare, aut velle possit, nam hoc est intrinsecum, et cum essentia ejus connexionem habens. Et hoc modo de comprehensione loquimur, nam in alio sensu sumpta comprehensio, non est cognitio unus rei, sed plurium, quae accidentaliter conjunguntur, et ideo possunt in cognitione separari, et tunc licet cognitio unius non sit comprehensio illius compositi, seu aggregati, nihilominus erit comprehensio illius rei, quae cognoscitur, quia nihil quoad ejus naturam per se pertineat, latet cognoscentem. Et ita patet responsio ad objectionem a nobis factam. Ad rationem vero contrariae sententiae seu modernorum illorum, respondemus verum esse ad comprehensionem pertinere, non tantum cognoscere quae formalitter insunt, sed etiam quae deduci possunt ex re tanquam ex causa. Dico tamen non esse necessarium cognoscere, an illa, quae deduci possunt, actu fiant, quando non necessario deducuntur, sed satis esse cognoscere, posse ab illa fieri, quod recte cognoscit unus Angelus de alio, etiamsi actualem ejus operationem non videat.
10. Utrum e converso Angelus inferior comprehendat superiores — Quorumdam responsio excluditur, et erpenditur reduplicatio. — Quantum cognoscibilis est. — Hinc vero nascitur difficultas de Angelo inferiori respectu superiorum, an illos etiam comprehendat. Nam ex dictis sequi videtur illas comprehendere, quoad essentiam, et naturam, si ad comprehensionem necessarium non est actus liberos cognoscere. Probatur, quia praeter cogitationes cordis Angelus inferior cognoscit quidquid est in superiori formaliter, id est, totam substantiam, et quidditatem ejus, et potentias, et quidquid ab illo fieri potest, sistendo in esse possibili, ergo proprie ac per se loquendo, nihil est in superiori Angelo, quod inferiorem cognoscentem lateat, ergo comprehendit illum. Respondent aliqui, inferiorem non cognoscere superiorem, quantum cognoscibilis est, nam perfectius, et exactius cognoscitur a seipso, et ideo non comprehendi, quia de ratione comprehensionis est, ut per illam cognoscatur res, quantum cognoscibilis est. Sed hoc non videtur recte dici, quia illa reduplicativa, quantum cognoscibilis est, duobus modus accipi potest, uno modo ex parte objecti, seu rei cognitae, et sic cognosci quantum cognoscibilis est, nihil aliud est quam rem cognosci, quoad omnia, quae in illa, et ex illa per se sunt cognoscibilia. Alio modo potest illa reduplicatio accipl ex parte cognoscentis, et sic rem cognosci, quantum cognoscibilis est, nihil aliud est, quam cognosci summa claritate, et actu perfectissimo, quo cognosci potest. Priori modo falsum est, Angelum inferiorem non cognoscere superiorem, quantum cognoscibilis est, hoc enim probat ratio facta, quod Angelus inferior cognoscit in superiori quidquid est in illo, et ex illo per se potest oriri, quatenus possibile est. Nec ipse Angelus de seipso, nec superior de eodem inferiori plura cognoscit. Ergo ex hae parte nihil deest inferiori necessarium ad comprehensionem. Posteriori autem modo non est de ratione comprehensionis, ut sit quanta esse potest de tali re, in claritate, subtilitate, et similibus proprietatibus, alias neque Angelus comprehenderet seipsum, nec superior inferiorem, sed solus DEUS omnes, quia solus Deus omnia cognoscit, quantum cognoscibilia sunt, ex parte cognoscentis. Declaratur a simili, quia Angelus inferior tam perfecte cognoscit Deum ex parte objecti, sicut superior, licet ex parte cognoscentis non aeque, id est, tot attributa, et essentialia praedicata, et tot modos et rationes naturaliter cognoscit in DEO inferior, sicut superior Angelus, licet non aeque perfecte. Ergo etiam de superiori Angelo inferior cognoscit omnia, quae ipse de se cognoscit, licet non tanta claritate, ergo sicut ipse se comprehendit, ita et inferior comprehendit illum, quia minor claritas non impedit comprehensionem.
11. Qui propositam partem affirmantem sequantur. — Argumentum ex verbis D. Thomae pro eadem parte.—Propter haec aliqui theologi docuerunt omnes Angelos seipsos invicem comprehendere, tam inferiores suos superiores, quam e contrario. Ita habet Bannez, 1 part., quaest. 56, art. 2, dub. 2, et refert Victoriam, ac Scotum. Et consentit Vasquez ex suppositione, quod cognitio actuum liberorum ad comprehensionem necessaria non sit. Allegatur pro hac sententia D. Thomas, 2, cont. Gentes, cap. 98, quatenus dicit omnem substantiam intellectualem, quatemus talis est, esse totius entis comprehensivam, non per solam suam substantiam, sed per speciem. Et infra iterum dicit, has species debere esse plures ad comprehensionem totius entis. Sed hic locus nihil ad rem spectat, quia ibi verbum comprehendendi non refertur ad perfectionem cognitionis, sed ad extensionem, et amplitudinem objecti, sicut dicere solemus, verbi gratia, Metaphysicam comprehendere sub objecto suo omnia entia: et sicut ibi ait D. Thomas, objectum intellectus comprehendere omnes differentias entis. Additur deinde alius D. Thomae locus in prima parte, quaest. 109, a. 3, ad 3, ubi ait inter Angelos non esse illuminationem in naturalibus, quia omnes a principio cognoverunt, quae ad naturalem cognitionem pertinent. Unde conficitur argumentum. Nam si Angelus inferior superiorem non comprehenderet, aliquid ignorare posset de his, quae ad naturalem excellentiam superioris Angeli spectant, de quibus ab eo doceri, et illuminari posset: velecontrario, si Angelus inferior omnia per se cognoscit, quae superior Angelus habet, et ad suae naturae excellentiam pertinent, profecto illum comprehendit. Quid enim est comprehendere, nisi rem exacte cognoscere, ita ut nihil in illa, vel de illa cognoscendum supersit ex his, quae illi naturalia sunt, vel tanquam essentialia, vel tanquam per se secundo, cum essentia conjuncta?
12. Partem negantem sequuntur alii.— Nihilominus alii moderni theologi simphciter negant, inferiorem Angelum posse comprehendere superiore ^ui sententiae videtur favere D. Thomas, que'st. 16, de Malo, art. 8, ubi ait inferiorem Angelum non posse species intelligibiles supezioris Angeli comprehendere, nec eas perfecft: cognoscere. Et in quaest. de Anima, art. 18, ad 1, secundi ordinis, dicit animam- separatam non comprehendere Angelos. Et plane intelligit nullum illorum posse comprehendere, ac proinde nec infimum omnium, et sibi proximum, ergo eadem ratione nec Angelus infimus poterit cognoscere proxime sibi superiorem, et a fortiori nec reliquos magis superiores, eademque ratio erit de omnibus. Ratione suadetur haec pars, quia cognitio comprehensiva ad minimum requirit adaequationem quamdam inter objectum, et po- tentiam. Dico autem ad minimum, quia si potentia excedat, erit plusquam adaequata, et excedens: hic autem excessus necessarius non est, et ita Deus comprehendit se, licet non excedat, quia secum habet adaequationem, sed Angelus inferior non adaequatur superiori, in ratione objecti cognoscibilis, et potentiae cognoscentis, ergo non comprehendit illum. Major ex ipso nomine comprehensionis videtur clara. Et ex materialibus rebus, a quibus vox translata est, nam superficies una continens non comprehendit aliam contentam, nisi saltem illi secundum aequalitatem commensuretur. Et hac ratione intellectus lumine gloriae informatus, nunquam potest comprehendere Deum, quia nunquam potest habere adaequationem cum illo. Probatur ergo minor, quia sicut Angelus ratione suae naturae intellectivus est, ita etiam est intelligibilis. Ergo sicut major perfectio naturae angelicae facit, ut sit magis intellectiva, ita etiam facit, ut sit magis intelligibilis: sed inferior Angelus non adaequatur superiori in efficacia intelligendi, ergo nec virtus intellectiva ejus adaequatur intelligibilitati illius, quia haec servant inter se proporuonem, ergo nec poterit illum comprehendere. Et declaratur ratione insinuata a D. Thoma supra: quia Angelus inferior non potest comprehendere species Angeli superioris, quia sunt universaliores, et sicut excedunt capacitatem inferioris ad utendum illis, ita etiam in ratione objecti, quia Angelus inferior non potest totam repraesentationem earum distincte comprehendere, ergo majori ratione non poterit Angelus inferior comprehendere substantiam, seu essentiam superioris, quia non potest distincte, et exacte cognoscere modum intelligendi ejus, nec omnes habitudines, et rationes illius.
13. Auctoris judicium. — Quisnam debeat esse actus, quo res comprehenditur. — Ex pluribus non fit una comprehensio.—Consule auctorem, disp. 9, de Incarnatione, sect. 4.—In hoc puncto non credo posse certum aliquid definiri, quia non habemus principia firma, ex quibus certam resolutionem elicere valeamus. Adverto enim ad comprehensionem necessarium esse, ut sit unus actus, per quem ita exacte essentia rei cognoscatur, ut ex vi cognionis essentiae evidenter etiam comprehendantur omnia, quae per se, et ab intrinseco, ac necessario ei conveniunt, et ex vi essentiae cognoscibilia sunt. Unde licet ponamus, verbi gratia, animam rationalem posse de Angelo cognosccere per varios actus omnia, quae illi naturaliter conveniunt, per unum cognoscendo essentiam, per alium intellectum quidditative, et per alium voluntatem, vel potentiam executivam, et similia, nihilominus non comprehendet Angelum, quia non habet unum actum, quo esacte cognoscatur Angelus, et ex pluribus non fit una comprehensio: nam semper altiori modo cognoscitur illamet essentia , quando ex vi cognitionis ejus, penetrantur omnia, quae in illa virtute continentur, aut radicantur. Et ita de videntibus Deum probabilissime multi theologi docent, quod hcet alia cognitione a visione distincta, aliquis quidditative cognosceret omnia possibila, quae sunt in divina potentia, nihilominus non comprehenderet Deum, quia non cognoscit illa ex vi visionis Dei, et consequenter non videt essentiam Dei, et potentiam perfectissimo modo, quo videri potest. At vero e contrario si anima cognoscendo substantiam, et quidditatem Angeli, ex vi illius, et per eumdem actum cognosceret omnia, quae naturaliter Angelo, intrinsece, et per se primo, vel secundo conveniunt, revera comprehenderet Angelum, etiamsi non cognosceret illa summa claritate, vel sublimi tate, qua possunt naturaliter a creatura cognosci, quia hoc certe ad comprehensionem necessarium non est, ut ratio facta probat, et in priori tomo dictum est.
14. Ad rationes affirmantis partis in n. 10 et 11. — Quid requiratur ex parte potentie ad comprehensionem.— Pars negans magis placet. —Hinc imprimis colligo, rationem prioris sententiae non satis concludere, Angelum inferiorem comprehendere superiorem. Nam heet concedamus Angelum inferiorem cognoscere omnia naturalia de superiori, quod ex testimoniis D. Thomae, et rationibus factis ad summum probatur, nihilominus non sequitur comprehensio, quia fieri potest, ut inferior non- cognoscat illa omnia de superiori ex vi cognitionis quidditativae substantiae ejus, nec per uuum comprehensionis actum, sed per plures species et actus, et modo inferiori. Et juxta hoc etiam locum habet illa responsio, ad comprehensionem necessarium esse, ut sit cognitio per quam res cognoscatur, quantum cognoscibilis est, utique uno actu et ex vi cognitionis quidditatis et essentise ejus. Nam licet omnia, quae sunt in re, per multiplicationem actuum, et quasi divise cognoscantur, per nullum illorum, nec per collectionem omnium cognoscitur res, quantum cognoscibilis est, quia est cognoscibilis simplici actu ita penetrando essentiam, ut in illa, et per illam omnes ejus facultates, et earum babitudines perfecte cognoscantur, quo modo nunquam cognoscitur per actuum multiplicationem. Unde etiam valde probabile est, ad hujusmodi cognoscendi donum, quem comprehensio requirit, necessarium esse lumen et virtutem cognoscendi, quae ad minimum sit adaequata objecto cognito in gradu perfectionis, etiam in genere entis, et in modo ac gradu specifico immaterialitatis suae: ut in probatione posterioris sententiae explicatum est. Quia ut potentia habeat actum dicto modo adaequatum cognoscibilitati objecti, necesse est, ut procedat proxime a potentia adaequata essentiae cognitae, et radicaliter ab ipsamet essentia, vel ab alia eequali aut perfectiori. Et in hoc sensu, ad replicam factam in principio hujus diflicultatis, quod ad comprehensionem requiritur, ut per eam cognoscatur res quantum cognoscibilis est, ex parte objecti cogniti, non ex parte cognoscentis, patet responsio. Nam requiritur ex parte objecti declaratio: scilicet, quantum cognoscibile est per unum actum perfectum, et consequenter etiam est necessarium ex parte cognoscentis, non in sensu ibi proposito, scilicet quod oporteat cognosci summa claritate possibili, hoc enim recte ibi impugnatur: sed in alio sensu proxime insinuato, scilicet ut ex parte cognoscentis necessarium sit lumen saltem adaequatum perfectioni objecti intelligibilis. Hoc ergo modo fit valde probabilis posterior sententia, quae mihi semper placuit.
15. In gratium tamen partis affirmantis solvuntur rationes partis negantis in uum. 12. — Si Angelus inferior comprehendit superiorem creatum, comprehendet etiam quemlibet creabilem .— Nihilominus tamen non est mihicerta, et contraria facile defendi potest. Quia non est hactenus demonstratum, ad comprehendendam substantiam alicujus Angeli dicto modo a nobis explicato, esse necessariam aequalitatem perfectionis inter cognoscentem, et cognitum in specifica ratione entis. Posset enim quis dicere sufficere convenientiam in gradu intellectuali pure spirituali et perfecto: quamvis in differentia, vel specifica, vel etiam generica sit inaequalitas. Quia cum omne objectum creatum intra illum gradum finitum sit, poterit in ratione objecti intelligibilis adaequari potentiae finitae, etiamsi in ratione entis excellentius sit: sicut substantia est perfectior in genere entis, quam potentia intellectiva, et nihilominus in ratione objecti est illi proportionata, et habere possunt inter se quamdam aequalitatem. Sic ergo dici posset, intellectum angelicum ex vi sui gradus, et generis generalissimi esse comprehensivum ommnus substantiae finitae, quan- tumcumque perfecta sit in illo gradu, posse unico actu illam cognoscere quantum cognoscibilis est, quoad essentiam et quoad omnia, quae ex vi essentiae cognosci possunt. Quia hoc non excedit capacitatem potentiae finitae, nec etiam repugnat, ut quilibet intellectus angelicus hanc capacitatem habeat, sicut habet capacitatem ad res infinitas, seu in infinitum cognoscendas. Unde ad argumentum quod ad comprehensionem requiritur adaequatio, distinctione satisfieri videtur, scilicet, in ratione objecti et potentiae verum est, in genere entis negatur, quia potentia ipsa intellectiva etiam superioris Angeli non adaequatur substantiae inferioris.Angeli in genere entis, et nihilominus in ratione potentiae et objecti adaequatur et excedit. Nec ratio illa, quod res spiritualis ex eadem perfectione habet, quod sit intellectiva et intelligibilis actu, concludit, necessariam esse aequalitatem in perfectione entis ad comprehensionem rei finitae, quia quantumcumque in perfectione crescat, est objectum intelligibile finitum, et inde habet, ut sit proportionatum intellectui finito, etiamsi in specie entis inferior sit. Hoc ergo modo sententia affirmans, Angelum inferiorem comprehendere superiorem, sustineri potest. Et juxta eam consequenter dicendum est posse quemlbet Angelum creatum comprehendere omnem Angelum creabilem, etiamsi in infinitum perfectior, et perfectior sit. Quia vero hoc est creditu difficile, et quia licet non demonstretur contrarium, multo minus ostendi potest, esse in quolibet intellectu angelico capacitatem adaequatam cuilibet objecto intelligibili finito, quantumvis excellens sit: ideo rationem metaphysicam spectando prior sententia simpliciter probabilior videtur.