On this page
Caput 32
Caput 32
Utrum angeli componendo, ac dividendo cognoscant
1. Comprehensiva cognitio Angeli non est complexa. —Supposita explicatione terminorum in praecedenti capite proposita, videtur ex dictis in eodem capite sequi manifeste, AngeIum in his quae comprehensive cognoscit non componere, sed simplici intuitu videre quae nos, nisi componendo, cognoscere non valemus. Et idem cum proportione sequitur de his, quae per simplicem actum quidditative cognoscit, etiamsi ad perfectionem comprehensionis cognitio non perveniat. Probatur, quia nos ideo componimus, quia non videmus in subjecto praedicatum, sed unumquodque per se concipiendo, necesse habemus unum cum alio conferre, ut hoc esse illud concipiamus: sed Angelus in his quae comprehendit, uno intuitu videt in subjecto praedicatum, id est, videt totam rei substantiam, et proprietatem, et quidquid nos possumus de illa per se enuntiare, ergo quoad haec non indiget Angelus composiione. Imo nec illam exercere potest, quia si cognoscit rem perfecte, etiam modo sibi connaturali illam cognoscit, et ideo ita praevenit compositionem per simplicem actum, ut illi locum non relinquat. Et declaratur optime exemplo visionis beatae, in qua compositio esse non potest, quia uno intuitu simplici omnia ostendit, quae ostendere potest in Deo: etiamsi cognitio comprehensiva non sit, sed tantum quidditativa.
2. Nec item complexa est cognitio rerum de quibus habet unam speciem.—Atque hinc etiam dicunt frequenter theologi, in his, quae Angelus per unam solam speciem cognoscit non componere, sed simplici intuitu videre, quidquid nos de rebus per talem speciem repraesentatis componendo, et dividendo, cognoscere possemus. Utsi species angelica repraesentat, verbi gratia, genus terrestrium animalium, cum suis speciebus, per illam unico intuitu simplici videt Angelus quid. si equus, et quas proprietates habeat, idemque de leone cognoscit, ac subinde etiam videt equum non esse leonem, et sic de caeteris, quae per eamdem speciem repraesentantur. Et ratio est, quia talis species perfecte repraesentat illi omnia quantum est ex se: et virtus intellectiva Angeli est adaequata speciei, nam species angelicae proportionatae mentibus eorum infunduntur, et ideo quidquid per unam speciem repraesentatur, ab Angelo perfecte cognoscitur. At vero Angelus per unam speciem unum actum simplicem illi adaequatum elicere valet, ergo per illum absque compositione cognoscit, quidquid per talem speciem repraesentatur. Non desunt tamen qui hoc non admittant, sed illi dissentiunt in fundamento de universalitate specierum, ut statim videbimus.
3. Utrum Angelus intelligat componendo, ac dividendo extra predictos casus.—Prima ratio dubitandi pro parte affirmante. — Difficultas ergo superest, an extra hos casus intelligant Angeli componendo, et dividendo, vel omnino sint ab hujusmodi compositione abstracti, seu illius incapaces. Et prima ratio dubitandi est, quia multa cognoscunt, et judicant, non per unam speciem, sed per plures, ergo tunc necesse est, ut compositione utantur. Consequentia probatur, tum quia cessat tunc ratio cognoscendi, et judicandiper simplicem actum, an res sit talis, vel non sit, ut patet ex dictis, tum etiam, quia homo ideo componit, quia non potest unum alteri attribuere, nisi diversis speciebus utendo. Jam vero ostenditur antecedens, prius in compositione, seu affirmatione, deinde in divisione, seu negatione. Nam imprimis unus Angelus non cognoscit liberum amorem alterius per eamdem speciem, per quam substantiam ejusdem Angeli coenoscit, ergo per speciem amoris cognoscit talem actum inesse Angelo per aliam speciem cognito, et hoc est componere. Nam in nobis non est alia compositio inter simplices actus internos. Idemque argumentum habet locum in caeteris accidentibus contingenter Angelo advenientibus, nam lla omnia per species distinctas cognoscit, ac subinde per unum actum elicitum ab specie accidentis appheat illud tahl subjecto jam cognito secundum se, et praescindendo a tali accidente, et hoc est componere. Deinde probatur altera pars de divisione, seu negatione. Nam licet inter ea, quae per eamdem speciem repraesentantur, facile intelligatur, quomodo Angelus unico simplici actu videat differentias inter res illas, et consequenter unam non esse aliam: at inter ea, quae repraesentantur per varias species, necessari sunt plures actus, duo simplices, quibus duae illae res sigillatim, et absolute cognoscantur, unaquaeque per suam speciem, et tertius, quo illae inter se comparentur, et directe judicetur hanc rem non esse illam, et hoc est componere, seu componendo dividere, et unum de alio ncgare.
4. Secunda, et praecipua pro eadem parte.— Secunda ratio dubitandi, et fere praecipua est de cognitione illarum veritatum, quas Angelus non videt directe in seipsis, sed per fidem credit, et maxime ostenditur difficultas in objectis supernaturalibus, quae ab Angelo credi possunt. Nam tunc necesse est ut prius tempore vel natura, quam Angelus assensum praebeat, apprehendat veritatem credendam, ut propositam sufficienter, seu ut credibllem. At vero illa apprehensio non potest esse sine intellectuali compositione, ergo Angelus capax est hujusmodi compositionis. Minor probatur (nam caetera clara sunt) quia per apprehensionem simplicem non includentem judicium etiam simplex, non cognoscitur res prout est in se, sed apprehenditur per aliquam speciem alie- nam, ergo per talem actum solum apprehenditur sub aliqua ratione communi, nimirum entis, vel substantiae, vel alia simihi, ergo ut sic apprehensa non est objectum fidei, ergo oportet, ut cum illa componatur aliquid aliud, atque ita ante simplicem assensum fidei necessaria est aliqua compositio. Ut, verbi gratia, antequam Angelus credat Trinitatem, necessarium est ut apprehendat Deum esse trinum et unum, ergo in illa apprehensione necesse est, ut interveniat simplex Dei conceptus, et deinde illi adjungatur esse trinum, quod necesse est alio conceptu apprehendi, et Deo tribui. Et haec difficultas ad alia objecta fidei, non solum supernaturalis, sed etiam naturalis, qualis in daemonibus invenitur, applicari potest.
5. Pars negativa plurium theologorum. — Vide in tractatu de Anima, disp. 5, queest. 6. — Nihilominus communis sententia theologorum est, Angelum non componere unquam in cognitione sua. Ita docent sine limitatione D. Thomas, dicta quaest. 52, art. 4, et ibi omnes Thomistae, et in 2, dist. 3, ubi etiam Agidius, 3 p. distinct., quaest. 2, art. 3, Durandus, quaest. 3, et alii. Verumtamen haec sententia aliqua limitatione indiget. Et in universum exacta resolutio hujus puncti pendet ex cogniüone perfecta secundae operationis intellectus humani, quam compositionem, et divisionem vocant, quae difficilis est, ut infra videbimus in tractatu de Anima. Interim ergo suppono, in hac secunda operatione distingui posse apprehensionem complexam a judicio, sive enim haec duo distinguantur realiter, sive alio modo, non est dubium, quin ad cognitionem veritatis, qualis in secunda operatione intellectus repetitur, utrumque necessarium sit, quia non potest aliquis judicium ferre, nisi de re quam mente apprehendit, neque apprehensio sine judicio sufticit ad rei cognitionem. Deinde in hac operatione invenitur compositio inter extrema propositionis, quae sunt praedicatum, et subjectum mediante copula. Unde duplex compositio potest cogitari in hac operatione, una est praedicati cum subjecto, quae tam in apprehensione, quam in judicio spectari potest, vel potius controverti in quo illorum sit. Altera est inter apprehensionem, et judicium: nam si haec sunt distincta, apprehensio se habet per modum materise, et judicium per modum formsae, et ita possunt considerari, ut componentia unam perfectam rei cognitionem. De quibus omnibus nihil nunc definimus quoad intellectum animae conjunctae, sed solum pro- ponimus ea, in quibus cogitari potest talis compositio, seu inter quae discurrendum ac examinandum est, in quo sit, vel qualis sit talis compositio. Deinde in Angelo duplex genus distinguo cognitionis. Una est evidens, qualis est de rebus naturalibus, ac necessariis, vel etiam de liberis per locutionem manifestatis, alia est inevidens, ut est de contingentibus futuris, vel de actibus internis aliorum, ab ipsis non manfestatis, vel in universum de his, quae per fidem tantum cognoscuntur.
6. Prima conclusio. — Angeli in cognitione evidenti non indigent compositione, vel divisione, nec distincta apprehensione a judicio. — Probatur primo de compositione inter preedicatun et subjectum. — Dico ergo primo: in his quae Angelus evidenter cognoscit, non indiget compositione aliqua, ut ea apprehendat et judicet, quae nos per propositiones compositastam affirmantes, quam negantessignificare solemus. Probo quia nec indiget compositione praedicati et subjecti, nec etiam indiget compositione, ex apprehensione, et judicio; nulla autem alia cogitari potest in secunda operatione intellectus, ut nunc discursum omittamus, de quo capite sequenti dicturi sumus. Antecedens quoad primam partem, imprimis probatur in his omnibus, quae in objecto cognito distinctionem non habent, ut sunt praedicata generica, differentiae, in quibus nos componimus, quia res prout in se sunt non cognoscimus. Angelus autem illas cognoscit, prout sunt, et ideo in his non componit. Item in proprietatibus, vel rebus distinctis, si per unam speciem repraesentantur, quia tunc nulla est ratio multiplicandi actus, ut jam ostensum est. Verumtamen etiamsi cognoscat per diversas species res illas, quas conjungit, aut separat, non indiget compositione ad earum convenientiam, vel disconvenientiam cognoscendam, sed simplici actu ab utraque specie per modum unius elicito, videre illam potest. Et imprimis quod attinet ad aftirmationem, multi censent Angelum semper cognoscere per eamdem speciem substantiam rei, et omnia accidentia, quae illi insunt, quod est probabile, saltem de accidentibus quasi externis, id est, extra intellectum, et voluntatem existentibus, et quae a propria libertate per se non pendent. Verumtamen licet oppositum in aliquibus accidentibus supponatur, nihilominus probatur universalier, etiam in illis assertionem veram esse.
7. Et primo in affirmationibus ita id declaro. Quia esto cognoscat Angelus per duas species substantiam Angeh, et aliqua ejus accidentia, verbi gratia, cogitationem internam, vel amorem liberum, et possit per illas elicere duos actus, unum, quo absolute intuetur substantiam Angei cum suis proprietatibus et alium, quo cognoscit Angelum amantem, nihilominus non componit illos duos actus inter se, ergo ex illo modo cognoscendi per plures species non sequitur compositio. Consequentia est clara, quia ad compositionem non suffticit pluralitas rerum, aut conceptuum, nisi illae inter se uniantur aliquo modo. Probatur ergo antecedens, quia imprimis per speciem substantiae absoluto, et simplici actu cognoscitur ipsa substantia, quantum per talem speciem cum tali Iumine intellectuali cognoscibilis est, ergo ille actus per se non requirit compositionem cum alio. Deinde per aliam speciem etiam videtur quidditative, et intuitive actus amoris in tali specie, et individuo. Unde quia talis species repraesentat illum amorem, utinhaerentem tali voluntati, et ab ea libere manantem, per illam etiam speciem, et unum simplicem, et absolutum actum ab eo productum, videt Angelus actum alterius in concreto (ut sicdicam) id est, videt Angelum amantem, atque adeo videt totum id, quod nos per hanc compositionem sienificamus, Angelus amat. Unde fit, ut actus Angeli per hanc speciem amoris elicitus, non componatur cum alio elicito per speciem substantiae Angeli, quia non attingit illam subtantiam, ut repraesentatam directe per propriam speciem sui, sed ut repraesentatam oblique per speciem actus amoris. Et optimum signum est, quia licet Angelus actu non cognoscat alium per propriam speciem substantiae illius, nihilominus actum elicitum per speciem amoris ejus aeque integrum,ac perfectum habere potest, et per illam intuebitur eumdem Angelum, ut amantem. Sunt ergo illi actus inter se independentes ad invicem, et non acquirunt aliquem specialem modum ex eo quod sint simul vel sejuncti, ergo signum est, non habere inter se compositionem.
8. Objectio. — Solutio. — In citata disputatione quinta de Anima. — Dices, ergo per speciem amoris cognoscitur quidquid per speciem substantiae Angeli, et aliquid ultra illam, ergo est perfectior, imo species altera videtur superflua. Respondetur negando absolute primam consequentiam, quia per illam speciem non cognoscitur substantia Angeli directe, sed oblique, ut dixi, et ideoex vi illius speciei non cognoscitur quidditative, nec cognoscuntur omnes aliae proprietates ejus, sed cognoscitur tantum, quantum necesse est ad cognoscen- dum intuitive, et quidditative actum amoris Angeli, et ideo longe perfectior est species substantiae, et non est superflua, sed maxime necessaria. Adde probabile esse, posse etiam Angelum uti simul utraque specie, ut perfecte et quidditative illud complexum cognoscat , scilicet, Angelum amantem non per compositionem actuum, sed per unum simplicem perfectiorem, quo et substantiam Angeli quidditative, et amorem ejus etiam quidditative coenoscat, al eum modum, quo de negationibus statim dicemus.
9. Probatur deinde superior conclusio, de dicisione inter praedicatum et subjectum.— Atque hic discursus locum habet in omni alio accidenti alicujus substantiae, si supponitur cognosci per dictam speciem a substantia. Nam semper cognoscitur per suam speciem perfecte, et quidditative, et intuitive, si existat, atque ita distincte, ut ipsa adhaesio, et informatio, prout in se est, clare cognoscatur. Ideoque simpliciter, et sine compositione cognoscitur. Et in hoc est magna differentia inter nos, et Angelum, quia nos non solum per diversas, sed etiam imperfecte utrumque cognoscimus , species praedicatum et subjectum cognoscimus, et ideo indigemus compositione aliqua, ut unum esse aliud cognoscamus: ut, verbi gratia, licet albedinem intueamur sensu, nihilominus intellectus non intuetur clare, et ut in se est, unionem albedinis cum subjecto, et ideo ut distinctius rem cognoscat, diversum conceptum format de homine, et illi sic concepto attribuit esse album per compositionem, ut in proprio loco ex professo videbimus.
10. Deinde probatur assertio in negationibus seu distinctionibus rerum per diversas species Angeli repraesentatarum, quia potest Angelus simul conjungere per modum unius adaequati principii illas species ad eliciendum unum acium simplicem, quo cognoscat simul illa duo extrema inter se relata, et consequenter intueatur unum non esse aliud, ergo potest cognoscere simplici actu illam negationem, quam nos per divisionem componendo cognoscimus, ergo de facta ita cognoscit, quia est modus perfectior cognoscendi, et ideo illo utitur si potest. Consequentiae sunt clarae. Et antecedens probatur, quia in illo modo operandi nulla est repugnantia, quia duae qualitates distinctae saepe possunt conjungi ad componendum adaequatum principium alicujus actionis, et nostra imaginativa interdum ita operatur, ex speciebus montis, et auri, unum simplicem conceptum montis aurei eliciendo. Ergo multo perfectius id poterit Angelus facere, si velit, quia ex parte potentiae non deest virtus ad talem usum specierum, et ex parte objecü est sufficiens unitas ad unitatem actus, quia non absolute, sed respective, et per modum unius cognoscuntur.
11. Quod in hunc modum declaro, quia duobus modis potest Angelus simul cognoscere duas res distinctas per diversas species repraesentatas. Primo absolutis conceptibus de unaquaque cognoscendo quid sit, secundo conceptu comparativo conferendo unam cum alia. Priori modo licet virtualiter (et ut ita dicam) in actu exercito cognoscat illas res ut distinctas, tamen formaliter, et directe non judicat unam esse, vel non esse aliam. Unde in hoc modo cognitionis nulla est compositio, nec divisio, sed sola pluralitas actuum simplicium, de quibus, an possint esse simul, paulo post videbimus. At vero posteriori modo directe cognoscit Angelus distinctionem talium rerum, et indicat unam non esse aliam, non componendo priores conceptus, nec modum aliquem novum illis adhibendo, sed unico simplici actu distinctionem intuendo. Quem actum habere potest Angelus etiamsi priores actus non habeat, sed ab illis cesset. Quia cum ratione habitudinis illas res cognoscat per modum unius objecti, quia non excedit virtutem luminis sui, potest etiam uti speciebus, per modum unius principii, et talem actum simplicem elcere.
12. Prima, secunda, tertia et quarta objectiones. — Sed objiciunt aliqui hoc esse effugium sine fundamento excogitatum: primo, quoniam Angelus non potest cognoscere plura simul, et unico actu, nisi quatenus per unam speciem repraesentantur, secundum doctrinam D. Thomae. Secundo quia de distinctione conceptuum formalium non possumus judicare, nisi ex distinctione specierum, ergo frustra et sine fundamento asseritur, aliquem esse simplicem conceptum, si a pluribus speciebus fit. Tertio quia alias etiam homo posset hoc modo negationem unius de alio simplici conceptu cognoscere, utendo pluribus speciebus per modum unius, ac proinde etiam homo non componeret. Quarto quia alias Angelus uno conceptu simul posset negare omnes res mundi de homine, quia non est major ratio de una quam de alia: consequens autem videtur falsum, quia non potest negare unum de alio nisi utrumque actu consideret, et etiam conferat, hoc autem de rebus omnibus simul facere non potest.
13. Responsio. — Ad rimam objectionem.— Sed haec parum cogunt. Nam imprimis illud non dicitur sine fundamento: quia ipsa perfectio luminis angelici sufficienter nos inducit, ut illis hunc perfectam modum cognoscendi tribuamus. Quia si Angelus potest una simplici specie, et actu res distinctas perfecte cognoscere, tam absolute, quam comparate, ac subinde tam affirmative, quam negative, mirum non est, quod uno simplici actu possit per plures species diversas res inter se comparatas cognoscere, quoad negationem unius de alia. Quia ex naturali modo cognoscendi, et ex virtute luminis hoc maxime connaturale est Angelo, et sola distinctio specierum non obstat, quo minus Angelus per modum unius illis ut possit. Nam si phantasia nostra per plura phantasmata interdum concipere potest unum monstrum, vel rem fictam unico conceptu, quid mirum est quod Angelus ad intuendam distinctionem rerum pluribus earum speciebus per modum unius uti possit. Unde ad primum respondetur, tunc Angelum non cognoscere plura simul, et unico actu, nisi per unam speciem, quando illa cognoscit perfecte, et singulas absolute cognoscendo, quantum potest, et omnem habitudinem inter illas exacte cognoscendo: at vero quando plura simul considerat secundum quid, id est, solum quantum necesse est ad cognoscendam distinctionem, et negationem unius ab alia. Nunquam D. Thomas negavit posse uti Angelos pluribus speciebus ad simplicem actum eliciendum: imo id in virtute docet, dum ait, Angelum simplici conceptu negare unum de alio quocumque, cum tamen alias doceat non habere Angelos unam simplicem speciem rerum omnium.
14. Ad secundam objectionem. — Ad secundum respondetur non recte distingui conceptus formales ex speciebus, vel saltem non semper, nec adaequate, sed ex objectis propriis formalibus distinctionem sumendam esse. Unde si in objecto sit sufficiens unitas, et virtus potentiae sit sufficiens, sola distinctio specierum non sufticiet ad distinguendos, vel multiplicandos actus: quia possunt sumi ut partialia principia unum adaequatum componentia. Et ita est in praesenti, quia hoc objectum comparativum, hoc non est illud, vel est distinctum ab illo, habet sufficientem unitatem, et lumen angelicum habet virtutem sufticientem, ut unico, et simplici motu ad totum illud attendat, et ideo non impeditur propter distinctionem specierum.
Ad tertiam objectionem. — Ad tertium non desunt, qui etiam illum modum comparativi actus simplicis in hominis judicio admittant, sed quia non est commune, et quia illo posito difficile est salvare compositionem in intellectu humano dividente, vel differentiam inter illum, et Angelum explicare, ideo nunc illa responsione non utimur, nec illam improbamus, sed in tractatum de Anima examinandam remittimus. Et respondemus negando sequelam, quia intellectus humanus est multo imperfectior, et non potest tam facile uti pluribus speciebus ad eliciendum simplicem actum judicii inter multa, quia non habet virtutem ad directe tendendum, et attendendum ad multa per simplicem actum, quam Angelo negare non possumus. Et fortasse etiam impeditur homo ex conversione ad phantasmata ut suo loco dicetur.
15. Ad quartam objectionem. —Ad quartum, si intelligatur consequens de negatione omnium rerum distincta, et expressa, sic neganda est sequela propter rationem in ipso argumento factam. Quia lumen angelicum non sufficit ad considerandas simul omnes res distincte, ut illas inter se conferat, non solum per simplicem actum, verum etiam neque per plures, ut postea dicemus: duas autem res facile potest illo actu considerare, et per simplicem actum distinctionem earum judicare, et cognoscere. S1 vero sequela intelligatur de cognitione confusa ex parte alterius extremi, sic conceditur sequela: potest enim Angelus eodem actu, quo hominem cognoscit, judicare expresse, ac formaliter hominem non esse quodcumque aliud ens: seu non esse irrationale, nec pure intellectuale, quia hoe modo concipere alia omnia simul confuse, cum distincto conceptu unius, non excedit virtutem Angeli. Videtur tamen probabile, hoc etiam non fieri ab Angelo per solam hominis speciem sine aliquo concursu, et juvamine aliarum specierum. Quia hic actus includens in objecto hanc negationem formalem, et expressam, distinctus est ab actu simplici, quo absolute cognoscitur quid sit homo, vel quid de illo affirmetur, nulla distinctione facta ab aliis, sive distincte, sive confuse cognitis. Si autem objectum est diversum, ergo et actus debet esse aliquo modo diversus, quia extenditur ad quamdam negationem expresse cognoscendam, quae per alium non consideratur, ergo etiam necessarium est, ut praeter speciem hominis, aliqua alia ad illum actum concurrat. Dici tamen posset, ex vi solius speciei hominis posse distncte cognosci, et judicari, quidquid non habet differentiam ultimam hominis non esse hominem, et ita speciem hominis sufficere ad illum actum, et consequenter actum adaequatum illi speciei semper includere distinctam cognitionem illius negationis, seu divisionis ab omni alia re, quae tali differentia caret. His ergo modis facile intelligitur non indigere Angelum compositione conceptum praedicati, et subjecti, ut affirmationem eorum, vel negationem cognoscat.
16. Denique probatur conclusio escludendo in Angelis distinctionem inter apprehensionem et judicium. — Denique quod multo minus indigeat compositione ex apprehensione et judicio, quam aliqui in humana cognitione ponunt, probatur, quia ubi non est distinctio, nec compositio esse potest, sed in cognitione evidente angelica non distinguitur apprehensio a judicio, ergo nulla potest ibi esse compositio ex apprehensione et judicio. Minor, reliqua enim clara sunt, probatur, quia apprehensio nihil aliud est quam conceptus rei apprehensae, sed hic conceptus in Angelo naturaliter formatur per proprias species rerum, et cum evidentia veritatis, estque de rebus ipsis prout in se sunt, et videndo clare quid sint, vel quid non sint, ergo illemet conceptus intrinsece, et essentialiter est cognitio talis veritatis, et consequenter est judicium, quia judicare nihil ahud est, quam cognoscere hoc esse vel non esse tale. Et confirmatur, nam hac ratione visio beatifica simplicissime, et sine ulla compositione simul est apprehensio, et judicium, quia est conceptus Dei prout in se est, per quem videtur clare quidquid de Deo affirmari, vel negari potest, et idem est de actu, quo Angelus cognoscit seipsum, et eadem ratio est de aliis. Nec in parte ulla specialis difficultas esse videtur.
17. Secunda conclusio. — Cognatio angelica circa res inevidentes indiget probabiliter compositione. — Dico secundo in his, quae Angelus non cognoscit evidenter, probabile est cognoscere componendo, seu conferendo diversos conceptus, atque etiam apprehensionem, et judicium, ad eum modum quo in nobis componi possunt. Istam assertionem admittere debent illi theologi, qui aliquem discursum in Angelis admittunt, quos referemus capite sequenti: nam est eadem ratio, cum discursus non sit sine compositione, et utriusque radix eadem sit, ut recte dixit D. Thomas, dicta quaest. 58, art. 4. Unde probari potest assertio ratione ejusdem D. Thomae in eodem articulo a contrario inducta. Ideo enim homo componit, et dividit, quia intellectus ejus non statim in apprehensione alicujus primi objecti potest inspicere, quidquid virtute in eo continetur, quod contingit ex debilitate luminis in nobis, sed ad hunc modum comparatur intellectus angelicus ad ea, quae evidenter cognoscere non potest, ergo respectu illorum est capax compositionis, et aeque ac intellectus humanus illa indiget. Consequentia tenet a paritate rationis. Minor autem probatur primo, et praecipue in supernaturalibus, quamdiu supernaturale lumen evidenter non revelantur, quia tunc ad talia praedicata cognoscenda lumen naturale angelicum valde debile est, et non solnm non potest in subjectis apprehensis praedicata inspicere, verum etiam nec de illis per medium aliquod ea evidenter cognoscere, ergo respectu illorum habet Angelus eamdem causam. et radicem compositionis.
18. Deinde idem cernitur in futuris contingentibus, quia etiam ad illa cognoscenda debile est lumen angelicum, quia non potest illa in seipsis cognoscere. Ergo in prima apprehensione talis causae, etiamsi perveniat ad quidditativam cognitionem ejus, non statim inspiciet Angelus quid factura sit, ergo uti debet compositione ad praedicandam talem actionem futuram de tali causa. Tandem in actibus etiam internis mentis, jam factis, et non manifestatis, habet locum ratio, quia etiam ad illa cognoscenda in eo statu, est impotens Angelus. Et licet illa impotentia proprie non proveniat ex debilitate Iuminis, sed ex defectu speciei, hoc sufficit, ut Angelus, quamdiu caret tali specie, non possit intueri tale praedicatum in subjecto simplici actu, ergo si per conjecturam velit talem actum tali personae tribuere, vel ab ea illum removere, oportet, ut componendo, vel dividendo id faciat, quia formaliter eadem subsistit ratio. Igitur in his omnibus difficile est discrimen inter humanum, et angelicum intellectum assignare.
19. Probatur secundo eadem conclusio. — Secundo declaratur praecipue, ac probatur assertio, de compositione, quae inter apprehensionem, et judicium considerari potest in homine, nam eadem servata proportione invenietur in Angelis quoad materiam dictam, quam vocare possumus excedentem evidentiam angelicae cognitionis: nam in tota illa materia, stante apprehensione objecti complexi, Angelus non necessario assentit, ergo datur ibi eadem ratio distinctionis inter apprehensionem, et judicium, quae in homine invenitur, et consequenter eadem etiam ratio compositionis completae cognitionis ex apprehensione, et judicio. Antecedens explicatur optime in fide divina, et inde potest facile applicari ad fidem angelicam, seu fundatam in auctoritate creata, et ad opinionem ex conjecturis conceptam. Nam Angelis prius fuit proposita haec veritas fidei credenda, Deus est trinus, et unus, prius (inquam) saltem ordine naturae, et subsistendi consequentia, quia necesse est, ut fidem, auditus fidei praecedat; ut dicitur Rom. 10, auditus autem est per fidei propositionem, et stante propositione, et auditu potest non subsequi fides, quia libera est. Praecedit ergo illius veritatis propositio, ergo praecedit apprehensio illius veritatis credibilis, quia ex propositione fidei illa apprehensio vel conceptio proxime generatur, et videtur fieri cum compositione quod ostenditur, applicando superiorem rationem, quia in apprehensione Dei, non statim inspicitur in eo, quod trinus sit, et ideo necessarius videtur novus conceptus formalis, et compositio ad apprehendendum hoc totum, Deum esse trinum. Post haec autem sequitur fidei assensus, qui adjunctus illi apprehensioni complet cognitionem obscuram illius veritatis. Qui assensus, actus distinctus videtur ab apprehensione, tum quia est separabilis ab illa, tum quia esse potest supernaturalis in substantia, licet apprehensio sit naturalis in entitate, tum quia est nova determinatio intellectus libera. Et non immerito dicitur componi cum apprehensione, quia informat illam, et quasi connectit perfecte illius extrema respectu assentientis. Ergo hac ratione videtur etiam esse compositio in mente angelica, non minus, quam in humana. Et idem discursus fieri potest in fide humana vel angelica, qualis est illa quam habent daemones, qui credunt, et contremiscunt, et in assensu opinativo, quem Angelus ex natura rei loquendo habere potest, et Angeli mali saepe habent, quantum conjectare possumus. Supponit autem hic discursus distinctionem aliquam inter apprehensionem, et judicium, et consequenter compositionem. De qua nunc solum dicimus ita esse in Angelis, quoad has materias, sicut in homine: quomodo autem in homine haec distinctio, et compositio inveniatur, in tractatu de Anima explicabimus.