Text List

On this page

Caput 33

Prev

How to Cite

Next

Caput 33

Caput 33

Utrum in angelis cognitio per discursum inveniatur

CAPUT XXXII. UTRUM IN ANGELIS COGNITIO PER DISCURSUM INVENIATUR.

1. Prima sententia Angelos discurrere, etiam circa naturalia, et evidentia. — In hoc puncto duae sunt extremae theologorum sententiae. Prior est, Angelos cognoscere discurrendo etiam in his, qnae naturaliter, et evidenter cognoscunt, non quidem in omnibus, quia necesse est, ut ab aliquibus per se notis sine discursu inchoent cognitionem, cum etiam in hominibus hoc necessarium sit: sed in aliis quae ex primis principiis per aliqua media evidenter deducuntur. lta sentit Scotus, in Prolog., quaest. 4 et 5, littera h, in princip., et in 2. distinct. 1, quaest. ultima, prope initium, et distin. 7, quaest. unica, S Contra conclusionem, post medium illius ait, non videri probabile negare Angelis omnem discursum, et allegat primum locum Prolog. Sequitur Gregorius, cadem distinc. 7, quaest. 5, art. 2, Gabriel, distinc. 3, quaest. 2, art. 3, concl. 9, Ochamus 2, quaest. 16.

2. Fundamentum. — Quae requirantur ad discursum ex parte objecti, et subjecti. — Fundantur, quia Angelus non omnia cognoscit uno actu, neque omnia etiam naturalia cognoscit simul, nec omnia cognoscit tanquam per se nota, sed multa ut per aliud nota, sed in his principiis fundatur capacitas, imo, et necessitas discursus quoad multorum cognitionem, ergo Angeli in omni materia discurrunt. Consequentia clara est, et major quoad primam partem supra probata est tractando de speciebus angelicis, et simul cum secunda ostendetur in sequentibus capitibus. Quoad tertiam vero partem est per se clara, quia Angelus cognoscit veritates, prout in se sunt: non omnes autem veritates in seipsis sunt per se notae (ut patet de hac, Eclipsis Solis vel Lune tali tempore erit, homo est visibilis), quae habent veram, et realem causam mediam inter subjectum, et praedicatum, per quam cognosci possint. Minor autem declaratur et probatur, quia discursus solum est cognitio unius per aliud. Unde ex parte objecti imprimis postulat, ut sit de veritate, quae medium, et causam veritatis habeat. Ex parte vero cognoscentis tria potest ad summum postulare. Primum est, ut cognitio medii sit causa cognitionis conclusionis. Secundum est, ut cognitio principii sit actus distinctus a cognitione conclusionis. Tertium, ut sit prior vel natura vel fortasse etiam tempore. Haec autem omnia in Angelo possunt concurrere. Nam ex parte objecti jam dictum est Angelum multa cognoscere, quae non sunt principia prima, quae ex solis terminis immediatam habeant veritatem. Deinde ex eo quod non omnia uno actu cognoscit, potest fieri, ut uno actu, et per unam speciem videat princi- pium, et per alium actum conclusionem, ut quod per unum actum videat orbes sols, et lunae, eorumque motus, et per alium videat eclipsim futuram ex tali concursu talium astrorum: et ita etiam prior actus erit causa secundi, et consequenter prior saltem natura. Nam prioritas temporis juxta multorum sententiam, non est ad discursum necessaria, vel si quis contendat esse necessariam, etiam in Angelis habere poterit locum, vel quia eo ipso, quod non omnia simul cognoscit, potest capacitas ejus expleri in cognitione principiorum, ut in dicto exemplo, in cognitione omnium coeelestium orbium, et motuum eorum simul cum terra, ergo tunc non poterit simul attendere ad id, quod infertum ex tab fundamento, ergo cognitio principii tempore praecedet. Et explicatur exemplo: nam si mundus duraturus esset perpetuo, non posset Angelus simul cognoscere omnes eclipses futuras, cum sint infinitae: imo licet ponamus duraturum fuisse per decem mille annos, non potuissent omnes Angeli in principio mundi simul cognoscere omnes eclipses futuras in omnibus illis annis, ergo poterit tempore praecedere cognitio causae cognitionem alicujus eclipsis, ergo potuit, et debuit Angelus discurrere, ut illum effectum in particulari cognosceret.

3. Secunda. sententia extreme opposita, Angelos esse omnino discursus incapaces. — Secunda sententia extreme contraria est, Angelum ita carere discursu, ut in nulla materia capax illius sit. Haec videtur esse sententia D. Thomse, 1 part., quaest. 58, art. 3, et q. 79, art. 8, et quaest. 85, art. 5, et 2, 2, q. 108, art. 6, ad 2, et 1, 2, quaest. 89, art. 4, ubi ait intellectum Angeli non esse discursivum, ita ut procedat a principiis àn conclusiones seorsim utraque intellgendo. Idem latius 3, contra Gentes, cap. 44 et 91, et in quaest. 8, de Verit., art. 15, quaest. 24, art. 4, et Cajetanus ac Ferrariensis, et recentiores Thomistae insuis comment., cum Capreolo 2, dist. 3, quaest. 2, art. 1, concl. 10, Alensis, 2 part., quaest. 20, memb. 5, citatur etiam /Egidius, in 2, dist. 3, 2 part. distinctionis, quaest. 2, art. 3, sed ibi nihil dicit. Alii eum referunt in 3 sententiarum, quem videre non potuit: nec Albertum, qui etiam citatur in 2 part., summae, quaest. 9. Et primo fundatur haec sententia Sanctorum auctoritate. Primus est Dionysius, cap. 7, de Divin. nom., ubi licet expresse non loquatur de discursu, ut illum Angelis neget, tot autem verbis simplicitatem intelligentiae illorum universaliter declarat, ut id sensisse videatur. Ait enim illos habere simplices, et beatas intelligentias, non indivisibilibus, aut divisibilbus, sive sensibus, sive verbis laterioribus divinam colligentes scientiam, et infra, pure spiritualiter, et extra materiam, unice intelligibilia divina penetrant, et infra, individua spiritualis, etc. Postea vero de nostra anima addit: Per divinam item sapientiam, et animae ratiocinandi vim habent discursione, et longe habitu ad rerum veritatem annitentes, atque in eo singularibus allis spiritibus inferiores. Quibus verbis attente collatis inter se, videtur plane discrimen inter animam, et Angelum in hoc constituere, quod anima discurrendo, Angelus simpliciori modo scientiam obtinet. Secundus est Augustinus, lib. 4, Gen., ad htt, c. 2, 9 et 35, dicens Angelos simul habere cognitionem matutinam, et vespertinam creaturarum, et significat uno intuitu utramque habere. Tertius allegatur Bernardus, serm. 5, in Cant., quia de angelica natura dicit non cognoscere spiritualia ex corporibus sicut nos, sed sola sua virtute ac vivacitate nature summa, et infima penetrare, et infra dicit, quo nos ex consideratione simplicium nitimur pervenire, eo ille celestium habitato ingenita subtihtate, ac sublimitate sua omnmi velocitate, facilique pertingit.

4. Confirmatur rationibus. — Rationibus etiam haec sententia confirmatur. Primo quia in hoc solent maxime distingui intellectus angelicus, et humanus, quod hic discurrendo, ille simplici intellgentia cognoscit. Unde ad hanc differentiam indicandam solent nostri spiritus rationales, Angeli vero intelligentiae vocari. Secundo argumentatur D. Thomas ex quadam proportionali comparatione spirituum ad corpora; nam ita comparantur angelici spiritus ad humanos, sicut corpora coelestia ad terrestria: hoc autem distant a terrenis coelestia corpora, quod haec sine motu suam perfectionem habent, illa vero per motum illam adipiscuntur. Sic ergo homines indigent discursu, qui est veluti spiritualis motus, ut ad veritatis cognitionem perveniant, coelestes vero spiritus sine discursu illam intuentur. Tertio reddit idem D. Thomas rationem a priori, nam homo discurrit, quia cognoscendo prima principia non statim videt in illis omnia, quae virtute continentur: A vero Angeli statim in illis, que naturaliter cognoscunt, inspiciunt omnia, quae in eis cognosci possunt, ergo. Minorem tacite probat D. Thomas, quia Angeli habent luminis intellectualis plenitudinem. Quarta ratio sumitur ex eodem D. Thoma, eodem articulo ad primum, quia in discursu fit progressus ab ignotis ad nota, sed haec imperfectio non habet locum in Angelis, quia simul cognoscunt omnia, quae per speciem, qua utuntur, cognosci possunt.

5. Pro vera sententia astruenda exponitur divisio discursus, in causalitatis et successionis. — Rejicitur tertium membrum discursus. — Inter has sententias media via nobis incedendum est, sicut in praecedenti fecimus. Prius autem praemittere opus est vulgatum distinctionem discursus: quidam enim dicitur successionis, alius causalitatis, sic tradit D. Thomas, 1 part.. q 14. art.7, etq S, de Verit.. art. 4, ad 14, et Gregorius, in 2 distinct. 7, quaest. 5, art. 2, qui addit tertium membrum non necessarium, ut jam dicam. Nam haec duo membra in hoc conveniunt, quod in utroque discursus est inter plures actus intellectus, cum aliquo ordine inter illos, utique ab uno ad alium procedendo. Nam hoc est de necessitate proprii discursus, nisi velimus vocabulis abuti. Nam discursus dicit motum intellectus, vel saltem transitum ab uno ad alium, nam si actum simplicem eliciat, et in illo permaneat, non potest dici discurrere, nisi contra communem sensum, et usum voce discursus abutamur. Quapropter frustra Scotus locis supracitatis dixit, in ipsa visione beata reperiri discursum solum, quia in objecto videt beatus causam primario, et effectum secundario per ipsam causam, vel potius in ipsa causa. Juxta quem modum etiam Deus discurreret, quia etiam per scientiam suam se primario videt, et per seipsum tanquam per causam videt, quae facere potest, vel facturus est. Idem de ratione discursus est, ut ex natura rei sit ordo aliquis prioris, et posterioris, saltem naturae, et causalitatis, inter actus mentis: in uno autem simplicissimo actu non potest inveniri vera causalitas, nec ordo naturae, sed ad summum rationis. Nam est ergo ibi formalis discursus: si quis autem dicat esse virtualem, vel eminentialem, de eo non contendimus, nam de formali, et proprio discursu tractamus. Quamvis in divina scientia, et visione beata probabiliter defendatur, etiam non contineri virtualem discursum per actus ratione distinctos, sed per unum completum actum simplicissimum attingere secundarium objectum ex vi primarii, ut in superiori tomo, lib. 3, de Attrib. Dei, cap. 2, explicavi. Et ideo dixi, non esse necessarium tertium membrum discursus additum a Gregorio nimirum, ut discurrere sit unum per aliud intelligere. Nam si hoc fiat uno actu videndo simul veritatem mediatam in medio, vel per medium, in quo extrema conjunguntur, ille non est discursus formalis, sed simplex cognitio eminenter continens discursum, ut recte notat Capreolus, in 2. dist. 3, q. 2, art. 3, ad 2, Gregorius, contra 10 conclus., si vero cognitio unius per aliud sit per plures actus, jam pertinet ad discursum causalitatis. Frustra igitur ir ipsa visione beatifica Scotus fingit discursum, cum simplicissima intuitio fit, licet ex parte objecti unum in alio, vel per aliud repraesentet. Et hoc indicavit Augustinus, 13, Confess., cap. 15, et Bernardus, d. serm. 5, inCant.

6. Discrimen inter uirumque membrum discursus.—Discursus causalitatis et successionis cur ita appellentur. — Concluditur discursum successionis dari in Angelis. —Cum ergo uterque discursus successivus, et causalis plures actus inter se ordinatos requirat, differentia inter illos est, quia prior non requirit causalitatem inter actus, et ideo necessario postulat successionem secundum prius, et posterius in tempore. Quia de ratione discursus est aliqua prioritas realis inter actus plures: nam si quis mere concomitanter plures actus habeat, non dicitur ab uno ad alium discurrere, sed quasi dividere, et partiri attentionem suam in plures actus. Ordo autem realis non est nisi temporis, vel naturae seu causalitatis. Igitur cum prior discursus non requirat causalitatem, et consequenter neque naturae ordinem, per successionem temporis fit, transeundo ab uno actu ad alium sine alia connexione illorum inter se, vel voluntarie ut in Angelis, vel casu, quia varia objecta successive movent, ut in nobis contingit. Et ideo hic discursus, successivus quasi per antonomasiam nominatur, vel cum exclusione, quia non habet alium ordinem actuum nisi successivum. At vero alter discursus causalitatis dicitur, quia est progressus ab uno actu ad alium, quem prior efficit, propter connexionem, quam cum illo habet, et idem vocatur causalitatis. Imo juxta usum philosophorum, et dialecticorum nomen discursus absoIute dictum causalitatem significat, quia prior solum est quidam cursus, et motus intellectus, posterior vero speciali modo habet rationem discursus. Unde in priori cursu non resultat operatio aliquo modo una, et composita ex multis, sed est mera successio plurium operationum: in posteriori est aliqua compositio ex pluribus actibus propter aliquam connexionem causalitatis, et ita resultat operatio una aliquo modo composita, quae tertia operatio in hu- mano intellectu appellatur. Quae autem sit haec causalitas unius actus in alium, cum sit discursus, in libris posteriorum tractari solet, et a nobis dicetur in tractatu de Anima: nunc supponamus, et esse effectivam ex parte potentie, et aliquo modo formalem ex parte objecti, quatenus per unum actum proponitur medium, et ratio assentiendi per alium. Igitur de priori discursu mere successivo in praesenti non tractamus, quia certissimum est in Angelis inveniri, quia non cognoscit omnia simul, ut infra videbimus. Sicque dixit Augustinus, Epistol. 57, ad Dardanum, et aliis locis, Deum movere creaturam spiritualem per tempus, utique consistens in operationum intellectualium successione.

7. Utrum in discursu causalitatis includatur successio realis durationis. — Affirmatio divi Thome. — Opposita sententia probabilior. — Difficultas ergo est de discursu causalitatis: ut tamen scopus disputationis certo constet, scire convenit, an in ratione intrinseca hujus discursus etiam includatur successio realis durationis inter actus, ex quibus constat, quorum unus est causa alterius. Nam D. Thomas, 1 p., quaest. 14, art. 7, plane affirmat, dicens, secundum discursum, scilicet causalem, includere primum, scilicet, successivum, quia qui a principiis (ait) ad conclusionem procedit, mon simul wtrumque considerat, sed es notis ad ignota procedit. Idem habet quaest. 58, art. 3, ad 1, et defendit Capreolus 2, distinc. 2, quaest. 2, art. 3, ad 1, contra 10 conclusionem, et Major supra, et alii, qui loquuntur de discursu humano, nam angelicum non admittunt. Et ita ego locutus sum in1 tom., 3 part., disp. 28, sect. 9. At vero satis recepta opinio est, non esse de ratione discursus successionem actuum, sed esse discursum, quoties ex unius veritatis judicio progreditur intellectus ad judicium alterius, etiamsi in eodem instanti utrumque faciat. Quod tenent Scotus, Gregorius, et alii infra citandi. Quia licet haec simul fiant, vel supponendo quod simul fieri possint, intellectus sic intelligens vere procedit ab uno ad alium, et ex notis ad ignota saltem secundum naturae ordinem, quomodo posset fortasse D. Thomas exponi.

8. Detur-ne in Angelis discursus causalitatis jam explicatus.— At vero quaestio haec de successione inter illos actus, quantum ad animam nostram conjunctam, vel separatam spectat, infra in proprio tractatu disputabitur. Quod autem spectat ad Angelos, tota difficultas est, an sit in eis discursus prout constat ex plu- ribus actibus inter se per causalitatem connexis: sive simul fiant, sive non fiant. Nam licet simul fiant, erit composita cognitio, et non simplex, licet non sit successiva, sicut cognitio per compositionem praedicati cum subjecto composita cognitio est, licet extrema simul cognoscantur, et in hac distinctione actuum, et compositione est tota difficultas. Nam si semel illa admittatur, non controvertitur de successione. Nam facile credi poterit illos actus posse simul elici ab Angelo cum ordine tantum naturae, sicut in eodem instanti, in quo fit luminosum, incipit illuminare, et in eodem, in quo imprimitur species in oculo, fit visio, et in eodem instanti, in quo consummatur assensus praemissarum, fit assensus conclusionis. Nec est difficile quod intellectus praesertim angelicus ad utrumque simul attendat, tum quia per priorem actum quasi completur in virtute efficiendi secundum, quem sine successione facere potest, quia per actionem instantaneam fit: tum etiam quia cognoscit objecta utriusque actus per modum unius, tum praeterea quia supposita distinctione actuum, prior actus non efficit secundum, nisi dum existit, ergo saltem in illo instanti, in quo incipit secundus, sunt simul, ergo eadem ratione potuerunt a principio esse simul, quia primus actus statim facit, et secundus in instanti fieri potest: tota ergo difficultas circa distinctionem actuum cum emanatione unius ab alio versatur. His ergo positis.

9. Prima conclusio. — Angeli non discurrunt in cognitione evidenti naturalium rerum. — Dico primo, probabilius videri Angelos non discurrere, in cognitione naturalium rerum, quas evidenter, et prout in se sunt, cognoscunt. In hac assertione priori sententiae consentimus, et juxta illam fortasse potest D. Thomas exponi. Et probatur primo ex dictis in praecedenti capite. Nam discursus supponit compositionem, quia tertia operatio intellectus supponit secundam, et major compositio supponit minorem, praesertim quando subordinatae sunt: sed in Angelis non est compositio in hujusmodi naturali, et evidenti cognitione, ergo neque est discursus. Secundo probatur. Nam duplex ex cognitio evidens in Angelo, una abstractiva, alia intuitiva, sed in neutra discurrit, ergo in nulla. Probatur prior pars minoris de abstractiva cognitione, quia illa vel est effectus per causam, vel est causae per effectum: in neutra autem discurrit Angelus, ergo. Probatur minor, quia imprimis quotiescumque cognoscit causam, et per illam effec- tum, simul cognoscit utrumque, quia nulla est ratio successionis, aut dilationis circa cognitionem effectus, post cognitionem causae, si talis est cognitio causae, ut per illam possit cognosci effectus. Quia intellectus Angeli applicatus operatur quantum potest, et non est, quid illum impediat, aut retardet. Ergo si tam perfecte cognoscit causam, ut per illam possit cognoscere effectum, in eodem instanti, in quo habet cognitionem causae, transit statim in cognitionem effectus. Et e converso, si tunc non posset cognoscere effectum, nec postea posset, quia non est postea potentior, neque cognitio causae postea crescit, aut sit virtuosior, seu efficacior ad cognitionem effectus conferendam.

10. Progreditur probatio.—beinde non tantum simul, sed etiam uno actu cognoscit effectum in causa, quia non cognoscit tunc causam, et effectum per diversas species, sed per eamdem, ut ex supra dictis de speciebus angelicis constat, ergo etiam cognoscit causam, per eumdem actum. Probatur consequentia, tum quia lumen angelci intellectus, est perfectum, et adaequatum suae speciei, et ita uno simplici actu elicito per talem speciem cognoscit omnem effectum, quia per talem causam evidenter cognosci potest. Tum etiam quia Angelus cognoscit rem, quae est causa, per propriam speciem ejus, vel comprehensive, vel saltem quidditative: unde eodem actu cognoscit essentiam, et proprietates ejus, et consequenter effectus, quatenus abstractive per talem causam cognosci possunt. Atque haec ratio etiam procedit de cognitione causae per effectum. Nam tunc etiam per speciem effectus cognoscit causam, et consequenter simul, et eodem actu. Sicut supra dicebamus, Angelum per suam substantiam cognoscere Deum eodem actu, quo se cognoscit. Et licet postea possit habere alium conceptum perfectiorem de Deo, non illum habet per discursum causalem, sed per discursum successionis, quia nimirum postea alio modo magis directo, et efficaciori ad talem conceptum eliciendum se applicat. Idemque est de caeteris causis, si quae sunt, quas Angelus per effectus evidenter cognoscat.

11. Deinde probatur de cognitione intuitiva. — Superest probanda alia pars de cognitione intuitiva. Probatur autem primo, quia intuitio ex suo genere fit sine discursu, quia in intellectu, in quo est perfecta, includit judicium de re visa, et habet evidentiam veritatis, non ex causa, vel effectu, sed ex eo, quod per lumen clarum res ipsa in se videtur, ergo multo magis ita erit in Angelis, in quibus intuitio est valde perfecta, et clara. Secundo in nobis assensus primorum principiorum esto includat, vel supponat compositionem, propter distinctos conceptus extremorum, nihilominus datur sine discursu, quia datur per modum intuitionis veritatis immediatae, licet non videatur existens: sed Angelus videndo intuitive aliquam veritatem existentem, videt illam ut immediatam, quia non videt ita esse ductus aliquo medio, quo copulantur extrema, sed quia videt ipsam unitatem extremorum immediate prout in re est, ergo in tali modo cognoscendi necessario videt sine discursu. Tertio declaratur exemplis. Nam licet aer sit illuminatus a sole, tamen lumen, et aer immediate inter se uniuntur: imsnediate, inquam, respectu Solis, licet sit media intrinseca quahtate. Unde Angelus videns intuitive aerem illuminatum. judicat ita esse ex immediata unione, quam videt in extremis, sine ullo discursu etiam virtua'i, nedum formali. Quod si ex vi talis actus transeat Angelus ad cognitionem causae, jam ille actus, prout terminatur ad causam, per se non erit intuitivus, quantum est ex vi illius medii, ut patet maniteste in cognitione Dei, quam Angelus per cognitionem suae substantiae habet, nam respectu suae substantiae est intuitiva, respectu vero Dei abstractiva, et ideo juxta priorem partem videndum est, an respectu Dei illa cognitio sit discursiva, necne, vel an fiat eodem simplici actu, vel distincto (ut supra visum est). Et haec ratio probat Angelum non solum non discurrere actu in his materiis, sed etiam non posse discurrere, quia tunc est naturalis modus cognoscendi ejus, quem mutare non potest, ut a simili, vel a fortiori ostendi potest, ex his quae dixi in dict. tom. 1, 3 part., disput. 28, sect. 2, infine.

12. Objectio. — Aliorum responsio. — Una vero objectio superest contra posteriorem partem. Nam ex ea sequitur respectu Angclorum nullam esse propositionem mediatam, sed omnem esse immediatam, et per se notam. Consequens est falsum, ergo. Sequela patet, quia Angelus omnem veritatem videt prout in se est, et proprio conceptu, ac proinde videt illam, ut in se immediate veram. Consequens autem est falsum, quia sicut dantur propositiones immediatae secundum se, quae respectu omnis intellectus sunt immediatae, si prout sunt cognoscantur, ita dantur propositiones mediatae secundum se, quae respectu omnis intellectus sunt mediatae, etiamsi prout in se sunt cognoscantur, ergo tales propositiones etiamsi intuitive ab Angelo videantur, cognoscuntur ut mediatae, et consequenter per discursum saltem virtualem. Ad hanc objectionem respondent alicui respectu intellectus cognoscentis res prout in se sunt, nullam esse propositionem mediatam, sed omnes esse per se et ex terminis notas, quia omnes habent suas formales entitates, per quas immediate objiciuntur intellectui videnti res prout in se sunt quidditative, et ideo non per deductionem ex aliis, sed immediate, et per se cognosci. Ac proinde distinctionem propositionis mediatae et immediatae, solum habere locum respectu intellectus cognoscentis res per alienos conceptus, ut nos cognoscimus. Hanc doctrinam late tradit P. Vasquez, dicta disput. 22, cap. 2, et commendat, ut primum a se inventam, et ab aliis doctis viris postea probatam, et publicatam.

13. Fera sententia. — Ego vero existimo, antiquam doctrinam D. Thomae, et Peripateticorum esse, dari aliquas propositiones per se notas secundum se, quae a nullo intellectu cognoscente res prout in se sunt per medium cognoscuntur, sed solum a nobis, qui terminos illarum non penetramus, quae ideo dicuntur per se notae in se, sed non nobis: alias vero esse propositiones mediatas etiam secundumse, et intrinsece, quae ab omni intellectu, etiam cognoscente res prout in se sunt, ut mediatae cognoscuntur, imo quia cognoscuntur, ut in se sunt, ideo, ut mediatae cognoscuntur. Non dico per discursum, hoc enim necessarium non est ex parte objecti, sed ex imperfectione cognoscentis. Sed dico cognosci propositionem ut mediatam, quia non cognoscitur, unum ejus extremum alteri conjungi, nisi ex vi talis medi.

14. Cognitio intuitiva, qua talis, semper est immediata. — Sed in hoc tamen distinctionem facio inter cognitionem intuitivam, quae ad rem prout existentem terminatur, et abstractivam, per quam essentia rei, et proprietates il connaturales, et effectus ut possibiles, abstrahendo ab actuali existentia, cognoscuntur. Et respectu cognitionis intuitive penetrantis, et videntis rem prout in se est, fateor, omnem veritatem sic cognitam, ut immediatam et per se notam cognosci, quia licet in re habeat suae veritatis causam, nihilominus visio intuitiva per se non respicit illam, sed ad ipsum effectum ut existentem terminatur, et in illo immediate videt qualis sit. Et quamvis idem intellectus videre simul possit emanationem effectus a tali causa, nihilominus haec cognitio non est ratio alterius, ut intuitiva cognitio est: sed est quasi novus actus, qui potest cum alio conjungi, et ab eo separari: ut, verbi gratia, si quis per intellectum intuitive videat aquam esse calidam, etiamsi non videat ignem, vel aliam causam calefacientem, evidenter judicat, aquam esse calidam, non a priori, nec a posteriori, neque per aliquod medium, sed ex vi intuitionis, qui est peculiaris modus evidentise, quasi experimentalis, quae plane est simplex, et sine discursu. Unde fit, ut talis cognitio possit esse evidens de contingenti veritate posita in esse, quia ad hanc evidentiam sufficit illa necessitas composita, qua res, quando est, necessario esse dicitur. Et hoc modo dicitur illa veritas in ordine ad clarum intuitum immediata, et per se nota: quia per se et immediate objicitur tali cognitioni.

15. In cognitione intuitiva ut sit immediata nilhil inter est connemionem extremorum esse necessariaum, aut contingentem. — Atque intra latitudinem hujus cognitionis tam evidenter videt Angelus aquam esse calidam, sicut ignem esse calidum. Ulterius tamen videt etiam intuitive in igne existente emanationem caloris a forma ignis, quam in aqua non videt, et nihilominus etiam tunc non videt intuitive ignem esse calidum per medium. Nam intuitio illius emanationis est veluti per accidens ad evidentiam propriam intuitivae cognitionis, cum haec sine illa aequaliter esse possit. Est ego illa nova cognitio intuitiva alterius veritatis, scilicet, istum calorem manare intrinsece a subjecto, in quo est, quod non habet, in aqua, quae veritas etiam antuitive videtur ut immediata. Idemque judicium est de omni cognitione intuitiva, per quam res aliqua est in se immediate visa. Dico autem inumnediate visa, quia opus est ut sit in re aliqua immediata unio extremorum, nam si unio sit tantum in alio, oportebit duas uniones intuitive videre, ut unio mediata intuitive videatur, semper tamen videbitur veritas, ut in se, et per se nota. Exemplis patet, in duobus ramis in trunco unitis, non enim potest intuitive videri conjunctio ramorum inter se nisi videndo uniones singulorum cum truncto. Et substantia corporea non potest intuitive videri ut alba, vel ut existens alicubi, nisi videndo unionem albedinis, vel loci cum quantitate, et unionem quantitatis cum substantia: his autem visis, videtur substantia ut alba, et ut existens alicubi non per medium, sed ut quid in se et per se notum.

16. In cognitione abstractiva dantur propo- sitiones, quae cognosci nequeunt, nisi per mediwmn aliquod. — At vero in cognitione abstractiva evidente, quidditativa, et per proprium conceptum essentiae, et proprietatum ejus, vere dantur propositiones mediatae, quae non possunt nisi per medium cognosci, etiamsi actu simplici sine discursu cognoscantur. Ita supponit Gregorius supra, et admittit Capreolus et pro comperto habent omnes, qui ex parte objecti fatentur Angelum cognoscere unum per aliud, et ita ex parte objecti non deesse capacitatem discursus, licet cognoscens propter excellentiam specierum, et luminis sine discursu unum per aliud cognoscere valeat. Et ratio est, quia cognitio abstractiva, etiamsi sit per proprium conceptum non terminatur ad rem in seipsa existentem, et ideo per illam non videntur extrema veritatis cognoscendae, ut in re ipsa immediate unita, sed ut unibilia, seu connexa connaturahter , ve! abstrahendo a tempore, ut dialectici dicunt, et ideo si tantum sint unibilia, per aliquod medium, vel causam, veritas quae ex illorum unione consurgit, videri non poterit evidenter, nisi per tale medium, vel in tali causa. Exemplo res declaratur in eclipsi Solis futura vel praesenti. Nam antequam fiat, licet sit vera propositio, Eclipsis erit, non est tamen per se nota etiam Angelo, quia non potest illam intuitive videre, et ideo necessario debet illam per causam cognoscere: et qui causam ignoraverit, impossibile est, ut illam evidenter cognoscat. Postquam vero facta est, illam intuitive ac immediate videt, etiamsi fortasse causam ignoret.

17. Discrimen inter intuitivam, et abstractivam notitiam. — Ad objectionem numero duodecimo factam respondetur. — Atque in hoc cernitur clare distinctio inter intuitivam, et abstractivam cognitionem. Nam c(ut ita rem explicem) intuitiva incipit a reipsa ut facta, abstractiva vero incipit a causa, eodemque modo potest hoc declarari in essentia, et proprietatibus mediata, et immediata, ut sunt, verbi gratia, in anima, vel substantia Angeli intellectus, et voluntas. Nam voluntas convenit tali substantiae ratione intellectus, et ideo haec veritas, heec substantia intellectum habet, est per se nota, et immediata in se: haec autem, falis substantia habet voluntatem, est mediata, et demonstrabilis secundum se sumpta, et abstrahendo a tempore, quae mediatio non est tantum rationis nostrae, sed rei, quia illae potentiae vere sunt distinctae. Hinc ergo fit, ut prior non sit cognoscibilis ut mediata ab intellectu cognoscente rem prout in se est, quod per se etiam patet: at vero posterior semper cognoscatur, ut mediata etiam ab intellectu cognoscente rem prout in se est, quia etiam Angelus non videt connexionem inter haec duo extrema, essentiam, scilicet, et voluntatem esse necessariam, nisi quia videt substantiam esse per se intellectivam, et ex intellectu necessario sequi voluntatem, et ita evidenter etiam videt non esse tam immediatam connexionem inter essentiam, et voluntatem, sicut inter eamdem essentiam, et intellectum. Idem est in his, homo est admirativus, et, est visibilis, et in omnibus similibus. Et ita ad objectionem factam respondemus admittendo sequelam respectu intuitivae cogniUonis propria, et negando illam respectu cognitionis abstractivae, et scientificae, ut declaratum est.

18. Secunda conclusio. — Angelus in supernaturatibus, vel per conjecturam cognitis discirrit. — Dico secundo in materia supernaturali, et in his omnibus, quae Angelus non evidenter, sed per conjecturam judicat, vel discurrit. Hanc assertionem, et a fortiori, et specialiter docent Scotus, Gabriel, Ochamus supra citati, et Marsilius, 2, quaest. 9, art. 2, Malonius 2, dist. 3, disp. 6, Pesantius, 1 part., quaest. 58, art. 1 et 3, ubi Bannez refert, plures Thomistas ita sentire, dicitque esse probabile, licet ipse contrarium sentiat esse probabilius. Et ipse D. Thomas locum huic assertioni concedere videtur in 1 part., quaest. 60, art. 2, in fine corporis, nam cum dixisset in Angelis non esse cognitionem ratiocinativam, subdit: Hec autem dicta sunt, pretermissis his, quee supra naturam sunt: horum enim non est natura principium sufficiens. Unde 3 p., q. A4, art. 2, ad secundum, cum Augustino, lib. 9, de Civit., cap. 22, dicit: Christum Dominum innotuisse demonibus, quantum oportuit, per quadam temporala swe virtutis effecta. Ft sic, ait, cidentes Christum esurire post jejunitm, exislimaverunt eum non esse Filium Dei. Ex Ambrosio, lib. 4, in Lucam, circa primam tentationem, et communiter docent expositores Matthaei 4. Chrysostomus, homil. 3, et supra Imperfect., et supra ex variis in Matthaeum, Theophylactus, Euthy mius etalii. Deinde addit D. Thomas: Post modum visis miraculis, ex quadan suspicatione conjecturavit eun esse Filium Dei, citatque Chrysostomum dicentem, non certam, neque firmam adventus Dei habuisse notitiam. Et Bedam, Luc. 4, dicentem, magis habuisse suspicionem, quam certitudinem. Unde idem D. Thomas, quaest. 16, de Malo, art. 6, ad 3, ex positis secundo loco, dicit: Damonem in his, que Deus supernaturaliter facit in creaturis, interdum deficere falsum opinando. Et idem habet, dicta quaest. 58, a.5, dicens posse daemonem decipi judicando de his, quae supernaturalia sunt, ex his quae naturaliter noverit, ut si videndo Christum esse hominem, judicet non esse Deum, etc. Denique in quaest. 57, art. 3, dicit Angelos posse cognoscere futura contingentia non per certitudinem, sed per conjecturam, sicut medicus praecognoscit sanitatem infirmi, et similter articulo quarto, dicit conjectare posse Angelum actus inter nos ex indiciis externis, adducens ad hoc Augustino, in lib. de Divinitat. daemon., et 2. Retrac., cap. 40, et de Eccles. dogm., cap. 81 et 32.

19. Probatur assertio ratione. — Ex quibus omnibus probatur assertio. Nam in his rebus, quae Angelus non evidenter cognoscit, quae ad illa tria reducuntur, scilicet, supernaturales res, effectus contingentes non praesentes, et mentis cogitationes: haec (inquam) omnia Angelus potest cognoscere, aliquid opinando, et per conjecturam. Ergo potest discurrere. Antecedens satis probatum est, et ex omnibus dictis est manifestum. Consequentia vero probatur, quia ibi concurrunt ea, quae ad discursum necessaria sunt. Nam imprimis cognoscitur unum per aliud, scilicet Deum esse hominem, per testimonium ejus talibus signis confirmatum, vel hoc esse futurum, vel istum esse consensurum, si in hac materia tentetur, quia est hoc, vel illo modo affectus, et similia. Deinde cognoscit unum ex alio distinctis actibus, et judiciis, quorum unum fit, ex efficacia, et impulsu alterius. Probatur distinctio actuum, quia unus est verus, et aliussaepe falsus, unus evidens, ut supponimus, et alius inevidens, unus necessarius, et alius liber, ergo sunt distincti. Nam proprietates adeo distinctae, imo et oppositae non possunt simul eidem actui convenire, nec in nobis possunt majora indicia diversorum actuum cogitari. Posita vero actuum distinctione causalitas unius ex alio evidens est: quia tota ratio assentiendi uni objecto est assensus alterius, ut dum daemones credunt, et contremiscunt, ratio credendi est, quia vident miracula, audiunt verba, legunt Scripturas, et intelligunt, et ex aliquo testimonio sic cognito evidenter inferunt, rem ita esse interdum per assensum naturahter evidentem, adjuncto nimirum hoc principio, quod Deus mentiri non potest, vel alio simili: interdum per verisimilem tantum deductionem, ergo nihil ibi deest ad proprietatem discursus. Confirmatur primo, nam hac ratione diximus capite praecedenti, posse Angelum in his uti compositione, et divisione, quia non cognoscit unum subjectum adeo perfecte, ut in eo cognoscat praedicatum, sed simile quid contingit in cognitione causae, ex signo, vel effectu, vel in cognitione rei ex testimonio, ergo eadem ratione Angelus discurrit. Confirmatur secundo, quia licet discursus non sit perfectio simpliciter simplex, nihilominus supposita aliqua imperfectione, quod res non possit, vel in se, vel in alio evidenter, et prout in se est cognosci, est magna perfectio, ut saltem aliquo modo possit talis veritas cognosci, sed Angeli habent illam imperfectionem in praedictis materiis, ut supponitur, ergo non est contra eorum perfectionem in illis discurrere: imo ad eamdem perfectionem necessarium videtur.

20. Instantia. — Solutio. — Sed contra, quia licet haec omnia concludant posse Angelum cognoscere has veritates, seu effectus aliquo modo minus perfecto, quam alias, non tamen convincunt cognoscere discurrendo,quia subito, et uno intuitu vident, quod talia signa, vel indicia, aut testimonia, vel haec omnia simul sumpta indicent de tal effectu, et ita sine discursu cognoscunt rem, licet non in se, sed in signis. Respondeo imprimis hoc argumento ad summum probari, tunc discursum Angeli non esse cum successione, ac mora temporis, quod verisimile certe est, quia et actus ipsi sunt in se indivisiblles, et in momento fieri possunt, et natura sua postulant fieri simul, quia fiunt cum connexione, ac dependentia unius ab alio, et ex parte Angeli nullum est impedimentum, quominus statim operetur quantum potest, cognoscendo, et quae videt vel audit, et quidquid per illa cognosci potest, et eo modo quo potest. Nihilominus tamen per hoc non tollitur discursus, qui est in dimanatione unius actus ab alio, etiamsi absque successione fiat. Et ita haec assertio in re non erit contra D. Thomam, licet in verbis quoad hanc partem esse videatur.

21. D. Thomam negantem in Angelis discursum quidam limitant. — Videtur tamen loqui universim. Unde aliqui exponere D. Thomam tentaverunt, ut solum loquatur de discursu in materia materiali, et evidenti, cui expositioni ipse favere videtur 1 part., quaest. 79, art. 8, dicens Angelos qui perfecte possident secundum modum sue nature cognitionem intelligibilis veritatis, non habere necesse procedere ab uno ad aliud, sed simpliciter sine discursu veritatem apprehendere. Quibus verbis videtur hoc limitare ad ea, quae perfecte cognoscuntur. Verumtamen pluribus in locis nimium universaliter loquitur. Nam in dicto articulo tertio, absolutam ponit assertionem et in solutione ad 3, ait, Angelum etiam in cognitione per experientiam non discurrere, et aliis locis dicit non esse discursivum. In particulari vero in q. 8, de Verit., art. 5, ad 2, indicat, Angelum non discurrere etiam in supernaturalibus. Et ad 4, alt, quod cordis abscondita in motibus corporis intuentur Angeli, sicut causae videntur in similitudinibus suorum effectuum absque omni discursu, et ad 1, idem dicit de experimentali cognitione daemonum, et ita intellexit D. Thomam Capreolus, supra dictasolut., ad 1, Gregorius, contra 10 concl. Addit vero, D. Thomam de illo discursu loqui, qui cum vera temporis successione fit, quem certe in Angelis admittere non est necessarium. Nos vero loquimur de discursu, qui solum consistit in cognitione unius ex cognitione alterius, ita ut unus actus ab alio procedat, licet inter eos non sit ordo temporis, sed naturae.

22. In discursu conjecturali angelico cernitur antecedens variis modis, itemque consequentia, aliqguando modalis, aliquando absoluta. — Circa antecedens notandwn primo. — Ulterius tamen adverto, in hac cognitione conjecturali, duo consideranda esse, unum est cognitio effectuum, vel signorum, quae veluti antecedens conficiunt, ex quo aliquid aliud cognoscitur, quod est quasi conclusio discursus. Et haec item conclusio duplex esse potest, scilicet vel modalis propositio, vel de inesse, ut nostro more loquamur. Aliquando enim ex conjecturis solum judicatur, verisimile, probabile, aut credibile esse id, quod per illa signa indicatur, ut Petrum consentire, vel non consentire, vel hoc, aut illud contingens esse futurum, vel Christum esse Deum, aut quid simile. Aliquando vero concluditur hoc vel illud, quod verisimiliter indicatur, ita esse, vel futurum esse. Quod ergo spectat ad antecedens, interdum potest ab Angelo uno actu, interdum vero pluribus et interdum simul, interdum vero successive cognosci. Declaratur, quia interdum possunt esse talia signa, et conjecturae, ut et simul occurrant, et per unam speciem repraesententur. Et tunc possunt omnia simul cognosci uno actu simplici, quia per eamdem speciem fit, ut paulo post generaliter trademus. Aliquando vero licet signa simul occurrant, tamen esse possunt tam multiph- cia, et varia, ut per distinctas species repraesententur: ut si ad conjectandum effectum contingenter futurum plures causas coelestes, et terrestres, et historiam, vel scripturam, aut exempla simul conjungere, et considerare oporteat, quae omnia saepissime non cognoscuntur ab Angelo per eamdem speciem, licet possint considerari simul in ordine ad unum. Et tunc antecedens illud ex pluribus actibus coalescit, licet non per discursum, quia unus ex alio non infertur. Sed unus alteri accumulatur, et fortasse non per propriam compositionem propositionum, sed per conjunctionem duarum causarum partialium ad unum effectum producendum, quia singula quae non prosunt, simul collecta juvant. Possunt autem simul conjungi per plures actus concomitanter se habentes, vel ad summum copulatos, quasi simplici copula, cui in mente Angeli respondeat actualis consideratio, quod omnia illa indicia simul sumpta sufliciunt: sive haec consideratio sit per novum actum distinctum, sitque quasi minor syllogismi propositio, sive fiat per omnes illos actus simul inter se aliquo modo collatos.

23. Notandum secundo. — Denique in hujusmodi cognitione antecedentis potest interdum intervenire successio, quia non omnia signa necessaria simul fiunt, vel occurrunt, sed successive, et ita paulatim cognoscuntur. Sic enim daemon non statim agnovit Christum esse Deum, sed paulatim: nam prius deceptus est contrarium existimando, postea incepit dubitare, deindein suspicionem devenit, ac tandem invitus credidit. Sic etiam dixit Augustinus, daeemones multa conjectare propter diuturnam experientiam, quam successive consecuti sunt. In hac autem successione non intervenit proprius discursus causalis, sed tantum successivus, quia non fii inferendo unum ex alio, sed unum alteri accumulando. Et praeterea quamvis hoc successive fiat, in fine quando completur antecedens, necesse est, ut cum ultimo signo concurrat praeteritorum memoria, et virtus experientiae, ut inferatur conclusio, quia si praeterita indicia aliquo modo in praesenti non repraesentarentur salitem confuse, non magis possent movere, nec cooperari ad praesentem actum, quam si prius cognita non fuissent.

24. Circa modalem consequentium notandum. — Circa conclusionem autem adverto, quando modahs est, posse inferri necessario, et evidenter ex cognitione signorum, seu omnium motivorum, quando omnia simul, et perfecte considerantur, ut sit ab Angelo, quia licet signa, vel testimonia, non evidenter concludant, rem ita esse, concludere possunt evidenter esse verisimilem, vel probabilem Nam haec solum est denominatio quaedam extrinseca ab ipsis indieus sumpta, et ideo ex illis potest evidenter cognosci, et quoad hanc partem non est necessaria successio temporis ad hoc judicium de conclusione formandum, quia cum evidenter inferatur, si intellectus attendat, seu apprehensam habeat conclusionem, statim necessario ilii assentit. Imo quoad hoc in Angelo fortasse non est necessarius discursus illativus unius ex alio per diversos actus, quia in ipso antecedente uno actu simplici videre potest, talem veritatem vel assertionem ex talibus signis fieri verisimilem. Dixi autem posse inferri necessario, quia interdum fieri potest, ut judicetur probabile, aut verisimile, quod revera non est, nec evidenter tale esse ostenditur, et tune judicium de probabilitate potest esse liberum, et aliquando temere; aut ex passione datum, quod aliquando forte in malis angelis contingit: et tunc eadem est ratio de tah judicio conclusionis modalis, quae est de illatione conclusionis de inesse, de qua dicendum superest.

25. Circa absolutam consequentiam notandum. — Hujusmodi ergo conclusio interdum potest esse evidens saltem in attestante, Deo, vel Christo, vel Angelo sancto, qui ratione status mentiri non possit, et talis est fides coacta daemonum, nam talis evidentia necessitatem imponit intellectui. Unde etiam fit, ut talis collectio in Angelo non requirat successionem, nihilominus tamen non videtur fieri sine novo actu, ex vi prioris elicito, quia est actus longe diversus in specie, et non transcendit quamdam rationem fidei. Aliquando vero, et ordinarie talis conclusio de inesse est libera quoad assensum, quia cum evidenter non inferatur, non necessitat intellectum, sola enim evidentia illum ex necessitate ad exercitium assensus inducit. Est ergo liber talis assensus: et ex hac parte potest esse tempore posterior, quam tota cognitio antecedentis, quia potest liberum arbitrium haesitare, et suspendere actum, et applicare intellectum, ut magis consideret: et si nihil novi in contrarium inveniat, tandem velle, et assentire. Et tunc assensus ille sine dubio est actus distinctus a praeexistente cognitione, cum sit, vel esse possit posterior illa, unde etiam est ex discursu causali, et successivo. Hoc posterius per se patet, cum fiat posterius tempore. Prius vero etiam patet, quia da- tur in virtute praemissarum. Nec obstabit, quod non simul seu ex necessitate detur, quia inde solum fit, assensum praemissarum non esse causam necessitantem ad talem assensum, sed esse subordinatam liberae voluntati quoad exercitium talis actus, non tamen per hoc excluditur, quin sit vera causa, et ratio assentiendi conclusioni, quod sufficit ad discursum causalem. Et hoc est illi magis intrinsecum, quia est de intrinseca ratione ejus, successio vero non est ita necessaria, quia pendet ex libera voluntate, quae potest libere velle statim in eodem instanti assentire.

26. Angeli beati etiam in conjecturali cogniLtione non decipiuntur, deemones seepius. — In statu innocentiae nullus error esse poterat. —Ex qua doctrina obiter notanda est differentia inter bonos, et malos Angelos. Nam illi etiam in hoc genere conjecturalis cognitionis, nunquam decipiuntur isti vero saepius. Non enim probo quod apud Malonium, dicta disput. 6, sect. 1, circa finem, scriptum invenio: Angelos bonos interdum, malos vero sepissime decipi. bomi enim Angeli decipi non possunt, repugnat enim id statui beatifico. Nam deceptio est malum quoddam, saltem poenale, et magna imperfectio, quae illi felicissimo statui repugnat. Item ob hanc rationem, etiam in statu innocentiae non poterat esse error ante peccatum, quomodo ergo esse poterit in beatitudine. Denique beati sunt prudentissimi, et ideo nullo periculo erroris se exponunt. Est ergo discrimen inter bonos, et malos Angelos, quod boni licet interdum de hujusmodi rebus certam revelationem non habeant, ut ex Daniele, 10, colligitur, et notant Patres, ac D. Thomas, dicta quaest. 8, de Veritate, art. 15, nihilominus de his rebus ignotis, quarum certitudinem non habent, non judicant absolute esse, vel non esse, aut futuram esse rem, etc., sed judicant tantum modaliter, verisimilter ita apparere, juxta mensuram et gradum indiciorum, quae prudentissime, et evidentissime perpendunt. Angeli vero mali facile judicant de rebus ipsis ita esse, vel non esse ex conjecturis prout odio, vel alio affectu ducuntur. Et ideo isti saepe decipiuntur, illi nunquam. Quod tam clarum mihi videtur, ut existimem Malonium, virum doctum et eruditum, hoc non ignorasse, sed vel in verbis illis mendam irrepsisse, mutata particula, munquam, in particulam interdum, vel lato modo deceptionem vocasse, quando res non succedit, prout probabiliter apparet : sicut Aristoteles dixit multa falsa esse probabiliora veris, sed nihilominus etiam in his non est deceptio respectu illius, qui non judicavit absolute esse futuram, sed esse verisimile, futuram esse.

27. Ad argumenta prioris sententie in numero secundo. — Argumenta prioris sententiae admittimus, quatenus secundam assertionem confirmare possunt. Quatenus autem videntur contra primam procedere, respondemus solum probare, dari respectu Angeli propositiones mediatas, et cognoscendas per aliud, quod nos supra concessimus, et probavimus. Inde autem non recte infertur discursus, quia potest unum per aliud cognosci ex parte objecti, et nihilominus simplici actu utrumque cognosci. Sicut in superioribus de cognitione, quam Angelus per suam substantiam de Deo habet, explicavimus. Nec in cognitione naturali, et evidenti angelica, alium cognoscendi modum aliquando admittere necesse est. Quia sive per unam speciem causam cognoscat, sive interdum medium, per quod effectus cognoscitur, concursum plurium causarum includat, quae non una, sed pluribus speciebus cognosci valeant, semper effectus cognoscitur in causa, per speciem causae, seu medii, et ideo effectus eodem actu, et sine discursu in causa, et propter causam cognoscitur. Ad exemplum de multitudine plurium eclipsium augmentabili in infinitum, si mundus esset in aeternum duraturus, Capreolus non censet inconveniens, quod omnes illae uno intuitu simplici ab Angelo videantur, quia non sequitur actum esse infinitum, sed esse superioris cujusdam rationis, et comprehensionis. Sed fortasse non omnes Angeli possent simul actu comprehendere omnes concursus futuros in tota aeternitate, et singulis diebus illi coexistentibus, si mundus, et motus coelorum semper essent futuri. Et ideo hoc dato, respondetur inde non sequi discursum causalem, sed successivum. Nam semper in causis cognitis, et consideratis cognoscerentur aliqui effectus sine discursu: variata autem cognitione causarum, alii effectus simili modo viderentur, illa autem variatio in cognitione causarum solum per discursum successivum fieret.

28. Ad argumenta secundae sentceutiae ea aucLoritate Patrum in mumero tertio.—Ad argumenta secundae opinionis. Imprimis ex Patribus ibi allegatis, Augustinus et Bernardus, nihil in eis locis de discursu in particulari dicunt. Nam Augustinus solum loquitur de Angelis beatis, illi enim soli cognitionem habent matutinam, per quam certum est non discurrere, quia est ipsa visio Dei. Cum hac vero, et simul habere sanctos Angelos cognitionem vespertinam creaturarum, id est, naturalem, et in proprio genere, inter quas neque est discursus causalis, quia una ab alia non oritur, nec etiam est necessarius, discursus successivus, quia simul tempore esse poterunt. An vero cognitio ipsa vespertina sine discursu ab Angelo perficiatur, Augustinus ibi non declarat. Unde loca illa magis pertinent ad quaestionem tractandam in capitibus sequentibus, de his qua Angeli simul considerare possunt, vel non possunt, quam ad praesentem de discursu. Verba etiam Bernardi valde generalia sunt, et magis indicare possunt discursum, saltem successionis, quatenus per velocitatem cognitionis angelicae ejus perfectionem declarat. Dionysius etiam obscure loquitur, et generalibus verbis. Unde satis superque juxta priorem assertionem exponi potest.

29. Ad rationes ejusdem sententiae in numero quarto.— Et eodem modo satisfit rationibus pro illa sententia adductis. Nam differentia inter nos, et Angelos quoad hanc partem sufficienter sumitur ex ordinario modointelligendi ea, quae perfecte, et per propriam naturalem scientiam ab Angelis cognosci possunt. Idemque satis est, ut Angeli intelligentiae vocentur. Quamvis etiam interdum a Patribus rationales appellentur, ut patet ex Gregorio, Hom. 10, de Epiphania, Damasceno et Bernardo supra. Ad secundum vero dicimus, proportionem illam inter Angelos, et corpora coelestia nimium probare posse, si ad unguem esset servanda, nam ex illa sequeretur Angelum non discurrere, etiam discursu successivo: quia corpora ccelestia, etiam per hunc modum suam perfectionem non acquirunt. Satis ergo sit illi proportioni, si dicamus Angelos habere naturale Iumen intelligentiae perfectum, et non discurrere in his, quae illi lumini perfecte subjiciuntur. Neque plus probat ratio tertia. Imo ex illa per argumentum a contrario nostra secunda assertio comprobatur: nam si affirmatio est causa affirmationis, negatio erit causa negationis, et e converso: si ergo Angelus simplici actu cognoscit ea, quorum principia, et causas perfecte comprehendit, et ideo circa illas non discurrit, alia, quae non ita perfecte cognoscit, non simplici intuitu, sed discursu assequetur. Et idem dicitur ad rationem quartam, nam revera in his quae Angelus tantum conjectura assequitur, a nobis ad ignota procedit, daemones enim ex his, quae videbant, inquirebant, quod ignorabant, scilicet Christum esse Deum, et sic de aliis.

PrevBack to TopNext