Text List

On this page

Caput 34

Prev

How to Cite

Next

Caput 34

Caput 34

Utrum angeli semper actu considerent omnia quae in actu primo cognoscere possunt

CAPUT XXXIV. UTRUM ANGELI SEMPER ACTU CONSIDERENT OMNIA QUAE IN ACTU PRIMO COGNOSCERE POSSUNT.

1. A praesenti quaestione, quae excludantur.— Punctus questionis. — Diximus de his, quae ad essentiam, modum, vel proprietates angelicae intellectionis investigari a nobis possunt: nunc de exercitio, vel usu talium actuum dicendum superest. Quam quaestionem tractat D. Thomas, dict. quaest. 58, art. 1, sub his verbis, utrum Angelus quandoque sit in potentia, quandoque in actu: et sub distinctione respondet, tam de actu primo, et secundo, quam de intellectu comparato ad objecta naturalia, vel supernaturalia, sed nunc nos de solis naturalibus objectis tractamus, quia omnia quae supernaturalia sunt, in secundam hujus tractatus partem reservamus. Nec agimus de actu primo, quia hic in intellectu nostro duplex est, scilicet species impressa, et habitus acquisitus, et de priori, prout in Angelis etiam necessarius est, jam dictum est, Angelos semper esse in actu primo in ordine ad objecta naturalia, quod etiam D. Thomas, in dict. art. 1, confirmat: excepimus autem actus internos mentis, respectu quorum potest intellectus Angeli esse in potentia, etiam in ordine ad actum primum, quia illos naturaliter ignorat. Quod ibidem dixit D. Thomas de objectis supernaturalibus, est autem quaedam similitudo rationis, servata proportione. Neque de hoc actu primo aliud superest dicendum. Alter vero actus primus, qui communi usu proprie habitus appellatur, ubi invenitur, ita ut sit ordinis naturalis, est posterior actu secundo: nam per illum generatur, et ideo post omnia, quae ad actum secundum Angelorum pertinent, in ultimo capite hujus libri disputationem hanc de habitibus Angelorum reservamus. In praesenti ergo de solo actu secundo inquirimus, utrum Angelus semper sit in actu secundo adaequato, ut sic dicam, suo actui primo objecto a se intelligibili, sive per unum actum, sive per plures omnia illa cognoscat.

2. Prima sententia. — Angelum posse, sed non semper esse in actu secundo adequato actui primo. — In quo puncto prima sententia est posse Angelum simul esse in actu secundo omnium rerum a se cognoscibilium, quamvis non semper vel necessario sit in hac actuah consideratione. Quae posterior pars non est singularis, sed communis omnium. Priorem autem docuit Gregorius, in 2, distinct. 11, quaest. 1, secutus Aureolum, ibi quaest. 3, art. 3. Et probat primo ex Augustino, lib. 5, Genes. ad. litt., cap. 29 et sequent. Nam in 29, ait, Angelos primum posse contemplari aeternitatem creatoris, et mutabilitatem creaturae, et ex hac cognitione laudare creatorem, et subdit, hoc totum possunt, simul hoc totum facunt, possunt tamen, et faciunt. Quod magis explicans, cap. 32, ait, secundum potentiam spiritualem mentis angelice, cuncta quae voluerit simul notitia facillima comprehendit. Profecto si cuncta simul, nihil est, quod Angelus cognoscere possit, quod non simul actu considerare possit, et si notitio facilluma, non potest notitia illa difficihor reddi, ex rerum cognitarum multitudine, ac proinde de omnibus, de quibus divisim esse potest successive, simul etiam collective poterit. Quod his verbis subjungere videtur Augustinum, cap. 33, dicens: Omnnia mens simul angelica potest, quae singillatim per ordinem connecarum causarum sermo distinguit. Secundo idem probatur ratione, quam nos hoc modo formare possumus. Nam vel Angelus cognoscit sine speciebus, vel per illas: utroque autem modo potest simul considerare omnia, quae sigillatim potest cognoscere, ergo. Probo minorem quoad priorem partem. Nam si intelligit sine speciebus, solum ex virtute sui luminis poterit applicare intelligit sine speciebus, solum ex virtute sui luminis poterit applicare intellectum, ut secundum totam suam virtutem operetur simul, simul ergo poterit cognoscere omnia, quae sub ejus capacitatem cadunt. Gregorius autem, quia supponit Angelos per species cognoscere, sic probat alteram partem, quia tot actus intelligendi potest Angelus simul habere, quot habet species, ergo potest omnia quorum habet species simul intelligere. Consequentia evidens est, et antecedens probatur, quia intellectus duobus modis concurrit ad actum, scilicet recipiendo et agendo, sed ut recipiens aeque potest plures actus recipere, ac pauciores, vel unum, quia inter se non habent repugnantam, et in potentia est capacitas, ut ipse latius probat, in primo, distinct. 1, quaest. 1, art. 3. Item etiam ut principiumactivum idem potest, quia intellectus Angeli tantum efticit intellectionem cum specie, ut causa partialis, ergo quot habet species, tot actus intelligendi potest simul efficere, ac proinde potest multis actibus simul omnia considerare. Probatur consequentia, quia omne agens partiale, cum alio, et alio partiali principio coactivo aeque po- test simul plures operationes cum talibus principiis efficere, sicut pauciores cum paucioribus principiis, vel unam cum uno principio, nisi agendo debilitetur, seu minuatur, aut ab alio principio pendeat, quod debilitationem (ut nohis contingit) causet in intelligendo, quia a phantasmatibus, et organis corporeis dependemus. Angelicus autem intellectus nec in se debilitatur, nec pendet ab aliquo, quo defatigetur, ergo. Majorem solum probat exemplo Iuminosi, quod partiahter efficit speciem cum objectis sensuum, in qua actione non debiltatur, et ideo potest tot species efficere, quot objecta concurrunt, licet in infinitum multiplicentur.

3. Secunda sententia. — Ab Angelo semper necessario actu cognosci omnia, quorum habet species.—sSupposita autem hac posteriori parte, ponentium scilicet species, potest facile cogitari secunda sententia, dicens non tantum posse Angelum omnia simul intelligere, quorum habet species, sed etiam ex necessitate naturae semper esse in hujusmodi actuali operatione. Probatur primo, quia si potest Angelus simul omnia cognoscere, quae per omnes species, quas simul habet, repraesentantur, ad perfectionem ejus spectat semper in omnibus illis actibus perseverare et ab illis nunquam cessare, ergo verisimilius est semper illa omnia actu intelligere. Probatur consequentia, quia major perfectio erit in hoc non pendere a voluntate, sed a natura esse determinatum ad hujusmodi actum secundum completum, sive sit unus tantum, sive collectio plurium, sicut in Deo ad perfectionem ejus pertinet, ut necessario semper actu cognoscat omnia, quae potest cognoscere, quia potens est omnia illa simul cognoscere. In nobis enim, quia non possumus omnia simul cognoscere, necessarium fuit, et ad perfectionem rationalis naturae pertinebat, ut libere posset se ad hanc vel illam cognitionem applicare. At vero in Angelis, si omnia, quorum habent species, simul cognoscere possunt, non fuit necessaria, nec conveniens illa libertas, sed majoris perfectionis erit ex necessitate naturae semper omnes illos actus habere, et in hac actualitate et necessitate magis divinam perfectionem imitari.

4. Accedit, quod licet voluntas Angeli in hoc habeat aliquam potestatem, non potest habere rationabilem causam cessandi ab hac consideratione actuali, intellectui ejus adaequata, quia in ea non lassatur, nec defatigatur, nec cessare oportet ab uno actu, ut alium habeat: cur ergo Angelus seipsum illa perfectione ultima priva- bit? Praeterea aliqui argumentantur, quia species intelligibilis est forma naturaliter agens, ergo posita in intellectu angelico determinat illum ut necessario operetur, unde collectio specierum determinabit ad omnium rerum coenitionem simul habendam. Denique potest haec sententia simpliciter suaderi, quia si Angelus cesset ab uno actu, non poterit iterum per se, et a proposito ac intentione sua ad illum se applicare: haec autem est magna imperfectio: ergo dicendum est nunquam cessare. Consequentia cum minori patent. Sequela autem probatur, quia non potest Angelus per se apphlicari ad aliquid, nisi per voluntatem suam: per voluntatem autem non posset se applicare ad talem actum, a quo cessavit, id est, ad cogitandum de coelo, vel terra, vel Roma, vel alia re simili, quia nihil volitum in actu quin praecognitum in actu sit, sed cessante consideratione Romae, jam Roma non actu cognoscitur, ergo nec potest Angelus aliquid circa illam velle, ergo nec potest velle illam considerare, ac proinde neque ad talem considerationem se directe ac per se applicare poterit.

5. Durandus proximam sententiam tradere videtur. — Atque hoc modo videtur sensisse Durandus, in 2, dist. 3, quaest. 8. Dicit enim, Angelum simul actu cognoscere, quae ab ipso naturaliter cognosci possunt, scilicet, seipsum, et omnia corruptibilia, et omnia actu existentia, quae supernaturalia non sunt, et omnes effectus necessario futuros ex vi illarum, non vero contingentes, quia virtus naturalis Angeli ad illos non extenditur, statim autem ac sunt, ait, actu cognoscuntur ab Angelo, etiamsi sint actus interni voluntatis, aut intellectus. Ipse enim Durandus non ponit Angelum cognoscere per species, sed ex sola virtute sui luminis naturalis cum praesentia objecti proportionati, quam praesentiam putat habere res naturales intelligibiles ab Angelo, eo ipso quod existunt in se, vel in causis naturalibus ac necessariis. Et inde concludit Angelum semper haec omnia actu intelligere, quia unumquodque, at, per hoc intelligitur, quod preesens est intellectui. De rebus autem praeteritis nihil Durandus dicit, cum tamen asserat Angelum omnia praesentia semper cognoscere, consequenter videtur dicturus, semper etiam cognoscere praeterita, ex vi illius cognitionis, quam de illis habuit, quando praesentia fuerunt. Dum autem Durandus tam absolute aftirmat, Angelum haec omnia actu cognoscere, satis superque significat in illa consideratione actuali, non pendere a voluntate, sed eo ipso quod objectum est prae- sens illo modo a se excogitato, et Angelus habet lumen intellectuale, naturali necessitate illud actu considerare. Ad eum modum, quo visus praesente visibili, per se loquendo, necessario videt quoad exercitium, nec in hoc pendet a voluntate libera, nisi in quantum potest avertere, vel claudere oculos, vel objectum removere. Nam si hoc modo non sentiret Durandus de intellectu Angeli, non posset cum fundamento affirmare, semper exercere Angelum opus, a libertate sua in exercitio pendens. Eo vel maxime, quod addit, Angelum non tantum simul, sed etiam unico actu omnia illa cognoscere: non est autem dubium, quin ponat Angelum necessario esse in aliquo actu secundo. Unde in solutione ad secundum dicit, Angelum non esse in potentia quoad actualem cognitionem, nisi in ordine ad supernaturalia et futura libera, et respectu horum esse dissimilem Deo, in reliquis vero esse Deo similem, in hoc quod respectu illorum non est in potentia, sed semper in actu.

6. Vera sententia.— Non omnes Angeli possunt naturaliter cognoscere simul omnia, etiam naturalia quorum habent species.—Nihilominus vera sententia est, non omnes Angelos posse simul cognoscere omnia, quae sigillatim, seu successive considerare possunt, etiam ex rebus naturalibus, tam actu existentibus, quam in illis virtute, seu potentia contentis, vel etiam necessario futuris. Haec est sententia D. Thomae, dicta quaest. 58, art. 1, ubi Cajetanus et caeteri moderni idem sentiunt. Et Capreolus 2, dist. 3, quaest. 2, art. 1, concl. 9, Ferrariensis 2. contra Gentes, cap. 101, Major 2, dist. 3, quaest. 8, ubi Bonaventura, Richardus, Agidius, Scotus et alii id pro comperto habent: et Henricus, quodl. 5, quaest. 14. Et imprimis, quod oppositum non possit cum fundamento affirmari, ostendetur facile solvendo aliarum opinionum fundamenta. Nunc autem directe ita ostenditur, quia major virtus intelligendi requiritur, ad multa simul consideranda, quam ad unum tantum ex illis contemplandum, caeteris paribus, in perfectione actus, et alis circumstantiis ex parte objecti necessaris. Ergo cum proportione major virtus intelligendi necessaria erit ad cognoscendum multa simul in majori numero, quam pauciora, caeteris etiam paribus, ergo virtus intellectiva sufficiens ad contemplanda simul omnia, qua in mundo sunt, et fiunt et necessitate naturae fient, maxima esse debet, comparatione facta ad intellectum, qui vel res paucas universis, vel unam tantum possit actu considerare. Non potest au- tem nobis constare omnes Angelos habere illam maximam virtutem intelligendi, quae attendere possit simul his omnibus, quae in mundo sunt et fiunt. Unde enim possumus id demonstrare, aut suadere, cum non omnes Angeli, aeque perfecti sint? Totus hie discursus evidens est, posito illo fundamento in primo antecedenti sumpto. Nam caetera necessaria proportione et illatione consequuntur. Illud autem primum fundamentum ex terminis videtur notum, quia ad perfectiorem et difticiliorem effectum, major et perfectior causa necessaria est, cognoscere autem simul multa, sine dubio perfectius et difficilius est, quam unum eorum tantum, ergo illud principium, quod major virtus sit necessaria ad multa simul cognoscenda, quam unum tantum, evidens profecto est.

7. Secundo probamus directe, ac positive (ut sic dicam) assertionem, supponendo Angelum cognoscere per species, quia Angeli non cognoscunt omnia naturalia per unamspeciem, ergo non cognoscunt omnia illa simul in actu secundo. Antecedens supra probatum est. Consequentia probatur, quia in cognitione, quae fit per species, non potest Angelus habere simul, nisi unum actum, uni speciei inditae, et universali proportionatum, ergo nec potest simul cognoscere omnia, sed ad summum ea, quae per unam speciem repraesentari possunt. Consequentia clara est, et antecedens tractabitur latius capite sequenti. Nunc breviter probatur, quia species infusae dantur Angelis proportionatae uniuscujusque virtuti et lumini, ergo si virtus intellectiva Angeli cujuscumque esset tam efficax, et universalis, ut simul posset omnes res mundi actu contemplari, et tam perfecte cognoscere, ac si unamquamque sigillatim cognosceret, profecto etiam daretur cuilibet una species, per quam omnia illa cognosceret. Probatur consequentia, quia ex parte speciei non est repugnantia, quia supponimus esse possibiles species universales, et universaliores, in quo ascensu potest sine repugnantia ad illum gradum perveniri, nulla enim specialis ostendi potest ex parte speciei. Et alioqui ex parte intellectus angelici ut receptivi specierum erit maxima proportio ad talem speciem, sicutactus esset proportionatus ad intelligendum simul omnia, quae per talem speciem repraesentatur. Ergo supposita hujusmodi capacitate intellectus profecto talis species esset illi proportionata et connaturalis. Ergo a contrario, cum constet non omnes Angelos tales species habere, magnum argumen- tum est, unicuique dari speciem proportionatam virtuti quam habet ad tot, vel plura objecta simul comprehendenda: unde consequenter fit, ut solum possit unusquisque omnia illa simul cognoscere, quae per unam speciem repraesentantur, ac subinde, ut non possint omnia naturaliter a se intelligibilia actu contemplari. Et propterea in conclusione non dixi, nullum Angelorum posse simul haec omnia contemplari, quia fortasse est aliquis Angelus, qui per unam speciem omnia intelligat, ut de suprema specie supremi ordinis angelici, aliquis suspicari, vel contendere potest, non sine probabilitate, ut in superioribus ventilatum est: sed dixi, non omnes Angelos hoc posse, quia de omnibus intelligentibus per plures species, qui sunt fere omnes, vel forte omnes id solum asserimus, quia hoc tantum rationibus factis sufficienter ostenditur.

8. Ad rationem primae sententiae, in numero secundo ex Gregorio Ariminensi. — Dupliciter unwn agens potest operari per plures simul actiones.—Ad rationem igitur Gregorn, quae directe militat contra hoc ultimum fundamentum negatur illud principium, quod unum principium partiale coagens aliis comprincipiis partialibus, aeque potest simul operari plures actus, cum illis efficiendo, acunum, efficiendo cum uno partiali comprincipio. Duobus enim modis potest intelligi unum agens operari simul duas actiones, et effectus per distinctas formas, vel qualitates. Prior est, ut unaquaeque forma sit totum principium proximum suae actionis: suppositum autem solum per illas formas denominetur principale operans, et respectu illius singulae formae dicantur principia partialia operandi. Et hoc modo verum est, idem suppositum aeque bene, et facile posse operari simul duos effectus, et actiones per duas formas, sicut unum per alteram tantum. Quia ipsum suppositum non confert specialem activitatem, vel influxum per entitatem suam, sed tantum sustinet formam, vel formas, per quas agit, et ita in rigore tota virtus agendi est forma, ideoque multiplicatis formis cum cadem proportione, multiplicantur actiones, sicque aqua simul infrigidat, et humectat, aeque ac si alterum tantum efticeret. Alio vero modo una virtus operatur cum duabus formis, non tantum, ut sustentans illas, sed ut proxime influens cum omnibus illis, et cum singulis complens integrum principium proximum talis actionis, et tunc falsum est principium a Gregorio sumptum. Necesse est enim virtutem illam, quae pluribus formis simul cooperatur, cum singulis debilius operari, quia, ut suppono, est virtus finita, quae limitatam habet efficaciam, et ideo inter plura distributa, necesse est, ut in singulis minuatur, et in ea divisione terminum habeat, quia non fit mathematice, per partes proportionales, sed physice per gradus activitatis ad singulos effectus necessarios.

9. Declaratur proxima solutio. — Et declarari potest, nam si forma, vel virtus sit totale principium, et plures actiones immediate efficiat, distrahetur, et minuetur in singulis, et ideo necessario habebit terminum: at vero quando est principium partiale dicto modo cooperans multis eamdem proportionem servat, quantum ad id quod ex parte sua confert ad actionem, ergo militat in eo eadem ratio. Et declaratur sensibilibus exemplis. Nam si quis habeat vires ad portandum pondus ut decem, et juvet unum ad portandum pondus ut viginti, non poterit simul juvare alium etiamsi partialiter cum primo concurrat. Et nostra imaginatio si uno phantasmate attente utatur, non poterit simul aeque facile cum altero operari, quia vim suam propriam cum utroque applicat. Neque id provenit tantum ex debilitatione, nam statim in principio actionis antequam potentia, vel organa defatigata sint, illa difficultas, quasi ex distractione illa propriae virtutis activae sentitur. At vero omnis intellectus creatus, etiam angelicus, operatur per plures species influens cum singulis ad singulos actus propria virtute, et non se habet tantum, ut substentans species, ut nunc ex doctrina communi de Anima, et de actibus vitalibus, ut manifestum suppono, ergo principium illud applicatum ad angelicam cognitionem falsum est. Unde non videtur etiam probabile aequiparare in hoc potentiam intellectus, ut receptivam specierum ad seipsam, ut activam, quia ad recipiendas species non requiritur attentio, et actualis influxus, ac communicatio propria perfectionis, quae requiritur ad intelligendum.

10. Ad Gregorii exemplum in fine ejusdem num. 2.— Ad instantium solutio.— Nec etiam Gregorius illud principium probat. Nam exemplum de objecto visibili et Iumine, quod solum adducit, in rigore falsum sumit, quia lumen non est principium partiale speciei visibilis, sed objectum ipsum est totum principium speciei propriae. Et deinde, illo antecedenti dato, non est idem lumen cooperans cum unoquoque objecto sensibili, nam unumquodque objectum in se recipere potest partem luminis, et a proprio lumine in se recepto, vel sibi con- juncto unumquodque juvatur. Neque item sufficienter solvit Gregorius omnia, quae contra suam sententiam objicit: praecipue illud quod majoris virtutis est, in intellectu quolibet operari simul per plures species, quam per unam tantum, ac subinde quod posse active operari simul cum multis, et pluribus speciebus in infinitum, quantumcumque multiplicentur, requirit quamdam infinitatem virtutis activae, quam attribuere omni intellectui angelico improbabile videtur, ut si quis diceret, posse quemcumque Angelum per universaliores, et universaliores species in infinitum, si ei dentur, adaequate cognoscere, aliquid profecto per se incredibile diceret: at fere perinde est posse plura, et plura in infinitum per plures actus simul intelligere. Si vero instet Gregorius de potentia, quae sola potest portare pondus ut quatuor, et cum alia simul conjuncta potest portare pondus ut octo sine augmento sui, non est ad propositum, quia nos non dicimus esse necessariam in intellectu aliquam majorem virtutem ad operandum cum una specie, sed ad cooperandum simul cum multis, et ita si exemplum illud compleatur, potius probabit contrarium, ut paulo antea dicebam. Nam si unus velit simul cum multis portare varia pondera, ut octo, non poterit nisi multiplicetur ejus virtus. Unde sistendo in uno actu portandi pondus ut octo, simul cum altero, revera non plus efhicit, quam si solus portaret pondus, ut quatuor, nam partialiter ferre octo, perinde est ac solum, seu totaliter ferre quatuor.

11. Ad testimonia ex Augustino. — Ad testimonia vero Augustini, quae Gregorius affert, non possumus hic plene respondere, quia de cognitione vespertina, et matutina, de quibus ibi Augustinus tractat, nondum a nobis dictum est, et in tractatu de Opere sex dierum, lib. 1, cap. 11, illud reservamus. Ibi ergo mentem Augustini explicabimus, una enim ex difficultatibus illius sententiae, quid Augustinus per cognitionem matutinam intellexerit, et quomodo per illam posuerit omnia simul ab Angelis cognosci. Nunc ergo dicimus imprimis, ad salvandam sententiam Augustini satis esse, quod in angelica natura indefinite sumpta possit esse cognitio vespertina tam universalis, ut omnia facta a Deo, saltem quoad ea, quae in principio creata sunt, simul possit contemplari, et in laudem Dei referri. Non est autem necesse tam perfectam cognitionem singulis Angelis tribuere: neque id Augustinus explicuit. Quod autem in aliquo ordine ange- lico tanta sit excellentia intelligendi, improbabile non est. Imo ad intentionem Augustini satis esset, quod in Angelis simul sumptis potuerint simul esse illi dies per cognitionem matutinam, et vespertinam rerum omnium, etiamsi non omnia essent simul in singulorum mentibus, sed quaedam in his Angelis, alia in aliis, juxta divinae sapientiae distributionem. Item respondet Capreolus non esse mentem Augustini, quod Angelus omnia in momento nostri temporis per vespertinam cognitionem cognoverit, sed brevissime, et summa velocitate, hoc enim ad ejus mentem satis erat. Denique si Augustinus fortasse in hoc excessit plus tribuendo Angelis, quam oporteret, ut illam suam sententiam de sex diebus in mentibus angelicis explicaret, sicut illi ejus sententiae non assentimur, ita neque reliqua credere necessarium est. Praesertim cum idem Augustinus aliis locis fateatur, Angelos non omnia simul cognoscere, sed secundum varias cognitiones per tempora moveri, ut declarat 8, Gen., adlitter, c. 20 et 21, et lib.9,c. 14, in fine.

12. Ad argumenta pro secunda sententia an numero tertio.—Ad secundam probationem in nwunero quarto.—2Ad ultimam difficultatem pro secunda, sententia.—BAd ea vero, quae pro secunda sententia adduximus, dico, priorem discursum satis consequenter, ac probabiliter procedere, supposita sententia Gregorii, tamen sicut illa falsa est, ita etiam totus ille discursus ruit, ejus ablato fundamento. Posset tamen ex illo argumentum contra Gregorium desumi, deducendo ad incommodum, quia sequitur ex opinione Gregorii Angelum non solum posse, sed etiam actu considerare omnia simul ex necessitate, cum ergo hoc ipse non concedat, nec primum debuit asserere. Sequelam autem probabiliter suadent ea, quae pro illa opinione adducta sunt, simpliciter autem non procedunt, quia si Angelo non est potestas ad omnia simul cognoscenda, quomodo poterit necessario talem cognitionem semper habere, cum neque si velit possit. Ad secundam probationem de speciebus naturaliter agentibus, Henricus, dict. quodl. 5, quaest. 14, propter simile argumentum negat species, et ponit habitum scientialem, sed frustra, quia eadem est utriusque ratio, ut in superioribus dixi. Respondeo igitur species de se non agere naturaliter, nec libere, sed subordinari in agendo potentiae, cui insunt, sicut alii habitus. Non sunt enim formae per se activae, (ut sic dicam) tanquam proxima integra principia, sed sunt ad adjuvandam potentiam intellectus, et quasi ins- trumenta ejus, et ideo tunc agunt, quando intellectus illis utitur: intellectus autem est natura sua subordinatus voluntati, quoad exercitium actus, et ideo etiam activas specierum a voluntate pendet. Alio vero difficultas ultimo loco ibi tacta de modo quo Angelus de potentia, seu actu primo ad actualem considerationem se reducit, peculiarem disputationem et considerationem postulat, quam postea trademus.

13. Ad objecta ex Durando in num. 5. — Tandem constat ex dictis quid ad Durandum respondendum sit, partim enim ex falsis fundamentis procedit, partim sine fundamento loquitur. Nam quod supponit, Angelum intelligere sine speciebus, falsum est. Quod etiam supponit Angelos omnes posse simul cognoscere omnia, quae in universo sunt, et actu eorum naturas quidditative cognoscere, et omnia singularia, et omnia, quae in mundo fiunt, simul contemplari, falsum etiam est, ut ex dictis constat. Denique in eo, quod ait, actu cognoscere omnia existentia infra supernatu ralia, quatenus includit actus liberos, falsug dicit, ut supra dictum est. Quoad alias vero res, loquitur sine fundamento, etiam supposita postestate in Angelo. Nam si intelligit habere Angelum libere illam actualem cognitionem, sine fundamento divinat de usu angelicae libertatis, si vero intelligit necessitari Angelum ad hujusmodi actualem considerationem, nullam causam talis necessitatis assignare potest. Respondebit, necessitari a praesentia objecti. Interrogabimus autem, quid per praesentiam intelligat: nam sisit sermo de praesentia actualis cognitionis, haec supponit cognitionem, vel per denominationem ab illa constituitur, ergo non potest talis praesentia necessitatem cognitionis inducere. Si vero praesentiam vocet solam existentiam objecti, ut videtur sentire, haec non potest inducere necessitatem Angelo, ut attendat, loquendo de rebus extra Angelum, ut specialem difficultatem circa cognitionem sui, statim tractandam omittimus, et omissa etiam locutione Angelorum, de qua supra dictum est. Reliqua enim objecta tametsi existant, non movent, neque excitant Angelum, quomodo ergo possunt illi necessitatem imponere, ut attendat, et actu illas consideret. Est ergo id sine fundamento dictum. Unde non solum non considerat Angelus simul omnia, quae fiunt, sed etiam nec ad omnia particularia, quae fiunt, semper attendit, licet possit ad illa attendere, si vellet, quia hoc ex libertate illius pendet, ut in sequentibus dicemus.

PrevBack to TopNext