Text List

On this page

Caput 35

Prev

How to Cite

Next

Caput 35

Caput 35

Utrum angelus necessario semper sit in aliquo actu secundo intelligendi

CAPUT XXXV. UTRUM ANGELUS NECESSARIO SEMPER SIT IN ALIQUO ACTU SECUNDO INTELLIGENDI.

1. Cur sit in Deo non posse cessare ab actu cognoscendi, non sit vero in Angelo. — Duplec difficultas in questionis titulo proposita. — Diximus, Angelum non solum non semper esse in actu secundo maximo, ut sic dicam, seu adaequato toti extensioni sui objecti, verum etiam neque esse posse. E contrario vero manifestum est posse esse in aliquo actu inadaequato, et quasi partiali respectu adaequati objecti, quia potest actu intelligere: et similiter est evidens non semper determinari ad unicum et eumdem actum particularem, sicut determinatur intellectus divinus ad unam perpetuam intellectionem, quia in Deo illa determinatio ad perfectionem pertinet, et quia est adaequata intellectui divino, et omni objecto intelligibili ab ipso, et quia non distinguitur ab ejus substantia, et quia est in se omnino immutabilis. In Angelo autem, supposita limitatione ejus in intelligendo, esset magna imperfectio esse semper ac necessario in ejusdem objecti consideratione, et nunquam posse ad alia consideranda applicari, et ab uno alium actum mutari per tempus (ut Augustinus loquitur). Duplex ergo superest difficultas: una est an habeat aliquem singularem actum, in quo ex necessitate semper perseveret: alia est an saltem sit semper, ac necessario in aliquo actu, confuse loquendo, licet determinatio ad hunc, vel illum, vel mutatio ad hoc in illum, sit libera. De priori in praesenti capite de posteriori in sequenti agendum.

2. Tractatur prima difficultas. — Prima opinio affirmans communis est quam indicat D. Thomas.—Circa primum difficultas praecipua est de actu, quo Angelus cognoscit seipsum per substantiam suam, an ex necessitate naturae Angelus seipsum inducatur, vel possit pro sua libertate sui etiam actualem intellectionem suspendere. In quo puncto communis sententia est, hunc actum esse naturalem Angelo, ita ut non sit in potestate ejus suspendere illum. Hanc sententiam insinuat D. Thomas, 1 part., quaest. 56, art. 1, ad 3, quatenus indicat intellectum angelicum non esse in potentia ad cognitionem sui. Item, lib. 2, contr. Gentes, cap. 97, ubi docet Angelum semper, et ex necessitate actu intelligere, non tamen dicit semper intelligere se, nec dicit semper intel- ligere idem objectum, aut per eumdem actum. Et quamvis dicat Angeli operationem esse continuam, non loquitur de continuatione propria, qualis est quantitatis, sed ut opponitur cessationi ab operando unde posset illa continuitas esse, vel in eodem actu, vel in continuo transitu ab uno actu in alium sine interruptione per suspensionem omnis actus. Tamen in quaestione octava de Veritate, art. 6, ad 7, expresse dicit intellectum Angeli non esse in potentia respectu essentiae suae, sed semper in actu, respectu vero aliorum intelligibilium posse esse in potentia. Unde evidenter loquitur de potentia ad actum secundum, quia respectu actus primi non est Angelus in potentia, etiam in ordine ad alia intelligibilia objecta. In art. autem 14, ad 6, expresse dicit, quod mens Angeli semper se actualiter intelligit. Unde 1 part., quaest. 58, art. 1, solum indefinite dixit, posse Angelum quoad actum secundum esse in potentia quoad ea, quae naturaliter cognoscit, non vero dixit, quoad omnia, unde subdit, non omnia que naturaliter cognoscit semper actu considerat, non vero dixit, nihil eorum, vel quid simile. Imo in solutione ad tertium ait. JVec intellectus Angeli sic est in potentia, quod si absque actu, et in 2, dist. 11, quaest. 2, seu 1 secundae partis, art. 3, ad 4. ait Angelum semper esse in consideratione sui ipsius.

3. Atque sententiam hanc sequuntur Capreolus, 2. dist. 3, quaest. 2, art. 3, ad 2, Aureolus contra 9 conclus., et ad 6, contra eamdem conclusionem, positum prius secundo loco post argumenta Gregorii, Cajetanus, dicta quaest. 58, art. 2, Ferrariensis, dicto cap. 97, Durandus, dist. 3, quaest. 8, num. 6, sed ille idem de aliis objectis asserit. Consentiunt etiam Hervaeus 2, dist. 3, quaest. 4, ad 1, /Egidius ibi, 2 part. distinctionis, quaest. 2, art. 1, dub. 1, ad 2. Dicit autem ibi, posse Angelum intentius et remissius se intelligere, nunquam tamen omnino a sui cognitione cessare. Fundamenta hujus sententiae varia sunt. Primum, quia illa cognitio est perfectio Angeli, et non impedit alias, ergo non est cur Angelus ab illa cessare velit, ergo nunquam cessat. Secundum, quia aliter posset Angelus cessare ab omni actu secundo vitali. Consequens autem videtur inconveniens, ergo. Sequela probatur, quia si potest cessare a cognitione sui, ergo a qualibet alia. Minor vero probatur, quia nullum vivens cessat omnino ab operatione vitae, sed aliquam habet omnino naturalem, ergo et vivens intellectuale, cum sit perfectius, debet babere aliquam vitae operationem, a qua nunquam cesset, ergo maxime cognitionem sui. Tertio quia Angelus intelligit se per suam essentiam, quam semper habet praesentem, semper quae illa informatur in esse intelligibili, ergo semper etiam se intelligit.

4. Secunda opinio Vasquii contra praecedentem.—Contra hanc sententiam tacite opinatur Vasquez, 1 part., disput. 219, cap. 3, ubi fatetur nullum esse theologum, qui asseruerit Angelum posse a cognitione sui cessare, ipse tamen ait satis probari non posse ipsum ex necessitate in illo actu durare, solvitque dicta fundamenta, et obiter impugnat illam. Primo quia nihil est quod necessario moveat Angelum ad sui cognitionem, ergo libere poterit ab illa cessare. Nec obstat quod in prima ratione obJiciebatur, quod cognitione sui non impeditur Angelus ab alis cognitionibus Tum quia etiamsi non impediatur, potest cessare pro sua libertate, tum etiam quia fortasse impeditur, quia non potest dum se considerat tot alia objecta considerare, quot posset si a sui cognitione cessaret. Secundo in natura pure intellectuali, quia perfecta est, omnis operatio vitae est ei voluntaria, et hoc pertinet ad perfectionem ejus, ergo non est mirum, quod pro sua voluntate possit ab omni operatione vitae cessare. Et ita solvitur secundum fundamentum contrarium. Unde objicit tertio, quia etiam videtur argumentum illud falsum sumere. Quia licet viventia vegetabilia, et sensibilia quoad actionem mere naturalem cessare non possint, animalia cessant ab omni operatione sensus, et homo ab omni operatione intellectus, ergo etiam Angelus cessare poterit. Quarto quia posset Angelus semper esse in actuali operatione vitae, etiamsi cessaret a cognitione sui, nam posset cessare a quolibet actu designato, licet confuse, seu collective, non possit ab omni actu cessare. Quinto, ultima ratio prioris sententiae videtur esse parvi momenti, quia licet Angelus cognoscat se per suam essentiam, essentia non est intellectio sui, sed per modum speciei, unde sicut potest Angelus cessare ab usu aliarum specierum, licet illas a principio habeat, ita et ab usu essentiae per modum speciei cessare poterit. Et al eum modum videtur de hac sententia haesitasse aut dubius fuisse Gregorius, distinct. 11, quaest. 2, ubi in ultimis verbis quaestionis indecisum relinquit, an possit Angelus per suam libertatem simpliciter se omni intellectione privare.

5. Prima conclusio. — Angelus non potest cessare ab omni actu cognitionis.—Sed nihil- ominus censeo imprimis, non posse Angelum se omni intellectione privare, seu omnem actum intellectus suspendere, hoc enim in idem recidit: quia sine actu intellectus non durat actus voluntatis, praeter quos nullus est actus vitae in Angelis. Hoc probat D. Thomas, dicto lib. 2, contra Gentiles, quatuor rationibus, ex quibus una efficax elici potest. Nimirum, quod esse semper in actu secundo est perfectio simpliciter simplex, quam habet Deus per essentiam, et participant suo modo corpora coelestia et alia inferiora viventia, quantum capacia sunt, ergo verisimillimum est, creaturas intellectuales perfectionem hanc natura sua poswulare, et quoad carentiam talis perfectionis non subdi voluntati suae, aut libertati. Et in hoc sensu est satis efficax ratio, quae ex primo et secundo fundamento primae sententiae confici potest. Nam utrumque ad hoc tendit, ut magis in discursu explicabitur.

6. Secundo possumus ad idem argumentari; quia ut Angelus suspendat omnem actum intellectus, opus est, ut voluntarie id faciat, sed non potest voluntarie id facere, ergo absolute non potest. Major probatur, quia postquam Angelus actum intellectus habet, ut in eo permaneat, non est necessaria actualis voluntas, sed sufficit, ut contraria non adsit, quia voluntas solum fuit necessaria, ut applicans intellectum: postquam autem applicatus est, ipse solus per speciem, quam in se habet, elicit actum, ergo in eo semper durabit, si voluntate non avocetur. Probatur consequentia, quia intellectus de se est potentia naturalis, et ideo non potest se solo, et quasi ab intrinseco suspendere actum, ergo nisi intercedat voluntas revocans, semper durabit in illo actu. Suppono enim in Angelo non esse alia naturalia impedimenta, quae attentionem interrumpere possint, ut in nobis inveniuntur. Ergo si in intellectu Angeli datur suspensio ab omni actu, debet esse ex imperio voluntatis. Probatur ergo minor, scilicet hoc involvere repugnantiam, quia illa voluntas debet esse actus positivus, ergo ille supponit actum intellectus, sed non potest voluntas eodem actu velle suspendere actum intellectus, in quo ipse actus voIuntatis fundatur, ergo non potest simpliciter velle omnem actum intellectus suspendere. Minor probatur, quia intellectus Angeli obedit voluntati ad nutum', quia non impeditur ex importunis phantasmatibus, sicut noster, et ideo in eodem instanti, in quo voluntas vult, ut intellectus habeat aliquem actum, intellectus illum habet, suppono enim voluntatem esse efficacem, et consequenter esse de actu, qui sit in potestate intellectus: et eadem ratione e converso si per voluntatem vult eflicaciter, ut intellectus non operetur, ab operatione cessat, cum tamen pro illo eodem instanti ab illo actu voluntatis cessare non possit: ergo repugnantia est ut efficaciter velit cessare ab omni actu intellectus: quia et cessabit in eodem instanti propter efficaciam voluntatis, et non cessabit, quia cum tunc sit volitio, non potest esse sine cogitatione.

7. Effugium.— Destruitur. — Homines an possint cessare ab omni actu intellectus.— bicetur forte, posse velle efficaciter cessare ab omni actu immediate post hoc, et ita etiam ah illa voluntate actuali cessare. Sed contra, quia quod non operatur voluntas actualis efficax, quando actus adest, operari non poterit immediate, postquam actus voluntatis cessavit, quia quod non est, jam non movet, nec impedit, maxime cum virtutem non relinquat. Et ita mihi probabilissimum est, homines non posse illo modo per directam voluntatem ab omni cogitatione intellectus cessare, sed si interdum cessant omnino esse, quia phantasia nec a sensibus externis, nec ab internis imaginibus excitatur,necdisposita est ad cooperandum intellectui. Unde etiam in Angelo idem est mihi valde probabile propter rationem factam, etiam aliter in singulis actibus haberet libertatem quoad exercitium: ut magis in sequenti puncto explicabitur. Tertio videtur specialiter repugnare Angelo illa totalis suspensio cogitationis, quia tunc impossibile ipsi esset ad cogitandum redire ab intrinseco, quod perfectioni Angeli valde repugnare videtur, ut jam videtur.

8. Secunda conclusio. — Angelus cessare nequit a sui cognitione. — Hinc ergo ulterius dico, non posse Angelum in particulari suspendere sui ipsius considerationem, et intellectionem. Hanc sententiam praeter auctoritatem theologorum, mihi maxime persuadeo ratione proxime tacta. Quia si a sui cognitione cessaret, postea non posset libere se ad aliquid cogitandum applicare. Consequens est valde absurdum, ergo. Sequela probatur, quia vel Angelus cessando a sui cognitione cessat simul ab omni alia cogitatione, vel in aliqua permanet. Si primum dicatur, consequenter etiam dicendum est, cessare ab omni voluntatis actu, quia nihil volitum quin praecognitum. Unde igitur postea incipiet aliquid per intellectum, vel voluntatem operari, non quidem a voluntate, quia necesse est, ut intellectus praeeat: si autem ab intellectu, ergo non libere, nec a se, quia intellectus tunc solum libere exercet actum, quando a voluntate movetur. Si vero dicatur secundum, scilicet, licet cesset Angelus a cognitione sui, non cessare ab omni actu, sed per aliquam speciem operari: redit idem argumentum, quoad omnia alia, quae actu non considerat, quomodo enim voluntarie ad illa omnia, vel ad hoc, aut illud considerandum se applicabit, cum non habeat actum intellectus, in quo talem voluntatem fundare possit. Nam illa sola cogitatio, in qua perseverat, non proponit alia objecta non considerata, aut actus qui circa illa versari possunt, quia nec est directa cogitatio illorum objectorum, neque reflexa de possibili cogitatione illorum, ergo illa cogitatio non sufficit, ut Angelus possit se libere applicare ad alia objecta consideranda, ergo saltem ad hunc finem necessarium est, ut Angelus in sui consideratione semper immobilis permaneat, ut illa cognitio sui possit esse aliarum fundamentum quoad liberum earum exercitium.

9. Evasio Ferrariensis. — Ex Augustino rejicitur. — Ad rationem hanc responderi potest cum Ferrariensi2, contr. Gent., cap. 101, dub. 1, ad 2, in fine, non esse necessarium ad omnem volitionem, ut praecedat actualis cognitio, sed habitualem suflicere, et ideo, ut Angelus velit uti una earum specierum, quas habet, habitualem notitiam, quam per ipsam speciem habet, sine actuali sufficere cum libertate intelligentis. Sed hoc repugnat omni rationi, quia principium Augustini 10, de Trinitat., capit. 1, voluntatem non ferri in incognitum, de actuali cognitione intelligitur, et eamdem rationem habet in omni volitione. Nam habitualis scientia, vel species si actu non proponit objectum, non potest excitare vel movere voluntatem, ut per se notum est, et in tractatu de Anima latius dicetur.

10. Alia Gregorii evasio. — EHjus prima suasio. — Aliter respondet Gregorius 2, disput. 11, quaest. 1, ad 1, principale contr. 2 conclusionem, dicens, non esse necessarium, ut ad omnem potitiam libere elicitam, praecedat volitio elicita. Quod declarare, et suadere conatur satis obscuro discursu, de notitia directa, et reflexa, quia homo interdum cognoscit aliquod objectum directum, priusquam cognoscat reflexe se illud cognoscere, et postea libere incipit habere actum illum reflexum, de quo cogitatio non praecessit, et consequenter nec volitio, ergo illa notitia reflexa libere sit, sine praecedenti volitione. Alias procedendum esset in infinitum in notitiis, si ante quamlibet deberet volitio praecedere. Et prius in solutione secundae objectionis factae contra 2 conclusionem, insinuat aliam rationem. Quia ut Angelus cesset ab actu intellectus, non est necesse, ut volitio praecedat, sed satis est ut perseveret non volendo, ergo similiter, ut incipiat intelligere, non est semper necessarium, ut volitio praecedat.

11. Impugnatur. — Haec vero responsio sustineri nullo modo potest, quia non potest esse actus liber, nisi vel per libertatem formalem potentiae elicientis, vel per libertatem alterius potentiae moventis, seu per denominationem ab actu ejus. Sed actus ab intellectu elicitus non potest esse liber per libertatem formalem potentiae elicientis, quia intellectus non est potentia formaliter libera, ergo, ut sit liber, opus est, ut libertatem participet per motionem, et denominationem potentiae moventis, sed haec potentia movens intellectum non potest esse nisi voluntas, nec voluntas potest libere movere intellectum, nisi per volitionem, quae actum intellectus praecedat, ergo ut notitia, seu actus intellectus libere eliciatur, necessarium est, ut volitio libere elicita praecedat, a qua intellectio libera denominetur. Haec est moralis demonstratio, suppositis principiis in antecedenti assumptis, quae ex Metaphysica, ut certa suppono, et intractatu tertio ostendemus, intellectum non esse potentiam formaliter liberam, sed solam voluntatem, quod est praecipuum fundamentum, quo posito, falsitas propositionis a Gregorio assumptae evidenter convincitur. Et confirmatur, quia cum Angelus utitur determinata specie, non casu id facit, nec ex determinatione necessaria, ergo opus est, ut id faciat ex propria intentione, quae actus est voluntatis, et volitio quaedam.

12. Ad primam Gregorii suasionem in mumero decimo. — Uno e duobus modis libera cogitatio incipit. — Primus modus. — Ad priorem vero Gregorii suasionem, quae assumit posse hominem habere notitiam directam ahcujus objecti, sine notitia reflexa prioris notitiae directae, et postea posse libere habere hujusmodi notitiam reflexam sine praevia volitione, negatur assumptum quoad hanc posteriorem partem, quae coincidit cum conclusione probanda. Unde dico, vel notitiam reflexam non incipere libere, quando postea fit, vel si incipiat libere, volitionem liberam praecedere, a qua imperetur. Neque sequi processum in infinitum, quia tandem sistendum erit in aliqua cogitatione non libera. Declaratur breviter in nobis, quia saepe habemus primam notitiam directam sine motione voluntatis, ac subinde non libere, ut in cogitationibus primis, quibus involuntarie praevenimur, et cogitamus de re aliqua, non advertendo quid cogitemus, ac subinde nec cogitationem directe volendo; et tunc cogitatio est naturalis, et non libera, soletque motus primo primus appellari: tunc ergo nobis impossibile est habere libere notitiam reflexam, id est, advertere ad cogitationem, quam habemus, nisi praecedat aliqua excitatio a Deo, Angelo, vel alio objecto, seu phantasmate proveniens, quae nos aliquo modo faciat advertere, et tunc nec prima cogitatio, neque advertentia, seu notitia reflexa est libera, donec voluntas aliquo modo interveniat, et consentiat: vel directe, vel saltem indirecte non cohibendo cogitationem, cum jam possit. Nam licet ad inchoandum libere actum intellectus, voluntatis positivus actus applicans intellectum necessarius sit: tamen postquam intellectus naturaliter inchoavit actum, ut libere in eo duret, satis est quod voluntas libere non cohibeat cogitationem, vel divertat intellectum ad alia, cum jam id fuerat in potestate ejus, mediante notitia reflexa, ut explicavi. Hoc autem totum non habet locum in Angelis, quia non habent illos motus naturales intellectus, ut jam dicam.

13. Secundus modus. — Alio vero modo contingit etiam in nobis, cogitationem directam alicujus objecti a principio esse liberam, quia praecedit voluntas libera cogitandi de illa re: tunc autem necessario praecedit notitia reflexa de cogitatione directa, non ut facta, quia nondum supponitur: sed ut possibili, et convenienti, vel delectabili, aut honesta, et in hac cogitatione cogitationis fundatur altera voluntas cogitandi directe de tali re, illa vero prior cogitatio reflexa non erit libera, sed ab extrinseco proveniens, et ita nunquam est cogitatio libera sine praevia voluntate, nec proceditur in infinitum, quia sistitur in aliqua cogitatione non libera. Et hoc etiam cum proportione in Angelis est necessarium ad hoc dicimus necessariam esse cogitationem naturalem de seipso.

14. Ad secundam Gregorii suasionem in eodem numero decimo. — Et hinc soluta manet altera ratio Gregorii, quia longe diversa ratio est de continuatione actus, vel de inceptione. Quia actus liber non potest incipere sine motore libere movente: quando autem non est liber, ut elicitus, sed tantum ut imperatus, poterit durare sine actuali motione voluntatis, quia postquam factus est, jam non pendet in conservari a positiva motione voluntatis, sed sufficit ut ab illa non impediatur, seu interrumpatur. Verum est tamen, in eo casu continuationem cogitationis non esse liberam nova libertate directa, sed tantum libertate primae motionis. Dico autem directa, quia si toto tempore, quo cogitatio durat, in potestate voluntatis sit cogitationem auferre, et debeat, ac non faciat, tunc continuatio ipsa est indirecte libera. Et pari ratione, ut carentia, cogitationis sit libera indirecte, sufficere poterit, quod voluntas libere non applicet intellectum : ut autem talis non applicatio sit libera, necesse est, ut cogitatio aliqua veluti reflexa de altera cogitatione directa praecedat, quamvis ista libera non sit. Sicut omissio orationis non potest esse libera, nisi prius oratio ipsa aliquo modo in mentem veniat, ut ex 1, 2, quaest. 6, manifestum est.

15. Quo puncto intellectio cessare possit tum necessario, tum libere. — At vero e contrario postquam intellectus aliquam cogitationem inchoavit, poterit quidem in nobis cessare naturaliter propter distractionem phantasiae, vel novam motionem sensuum: libere autem non poterit homo ab illa cogitatione cessare, nisi positivus actus voluntatis praecedat. Quia intellectus per se non potest influxum suum suspendere, cum liber non sit, ergo necesse est ut per imperium voluntatis id faciat, quod imperium in se, per actum positivum esse non potest: unde dum voluntas negative se habet, sive sine advertentia, sive cum illa, potius permittit, et definit intellectum, ut in cogitatione, juam inceperat, permaneat. Et ita in Angelis, 1t ab actibus intellectus libere cessare valeant, necesse est praecedens volitio libera, quae sine praevia cogitatione esse non potest, et illa cogitatio non potest esse semper libera, ne procedatur in infinitum: et ideo sistendum est in aliqua cogitatione naturali, quae nulla alia praeter cognitionem sui esse potest.

16. Ex sententia Vasquii in Angelo omnes primae cogitationes, preeter sui cognitionem , sunt necessarie.— Ht immisse a Deo. — Nihilominus pater Vasquez, disp. 221, cap. 4, cum contra Gregorium concedat, non posse cogitationem esse liberam sine praevia volitione, ne fateatur cogitationem de seipso in Angelo, esse naturalem, ac necessariam, negat caeteras cogitationes primas Angelorum esse liberas. Dicitque, quoties Angelus incipit uti nova specie sui intellectus, cogitando de re omnino distincta ab illa, de qua antea cogitabat, intellectum ejus moveri naturaliter ab aliquo extrinseco motore, ac subinde a Deo ipso. Nam intellectus angelicusanulla alia causa extrinseca creata moveri potest, ut ipse fatetur, non solum in cognitione rerum universalium, sed etiam in cognitione intuitiva singularium, imo etiam in cognitione, per quam alterum loquentem audit: quia nulla causa extrinseca potest aliquid physice agere in Angelum. Nec etiam ab intrinseco potest Angelus se applicare ad novam cogitationem, non enim naturaliter; quod enim principium talis motionis naturalis intrinsecum Angelo cogitari potest? nec etiam libere, quia ante primam cogitationem non potest usus libertatis praecedere, cum voluntas non feratur in incognitum, ergo necesse est ut illa cogitatio a Deo ipso veniat. Et hanc sententiam tribuit Capreolo 2, d. 3, q. 2, art. 3, ad b, contr. 9 conclus., post Gregorii argumenta, et D. Thomae 1, 2, q. 9, art. 4, et q. 109, art. 2, quatenus dicit, primam cognitionem esse ab auctore naturae, ut late etiam exponit in quaest. 6, de Malo, articulo unico.

17. Impugnatur proxima sententia. — Sed haec sententia nullo alio nititur fundamento, nisi quia modus salvandi libertatem Angeli in usu suarum specierum intelligibilium, ponendo, cognitionem sui ipsius, et specierum, quas in se habet, esse perpetuam, ac necessariam, non habet certitudinem, ac subinde non est firmum fundamentum. At vero illud ipsum fundamentum longe debilius est, magisque incertum. Nam in re, quae non est,revelata, nec ex sensibilibus demonstrari potest, multo majus fundamentum auctoritatis, et rationis habemus ad asserendum semper, ac naturaliter se cognoscere, quam ad negandum, ergo pro nostra capacitate, illud judicari debet satis firmum fundamentum ad salvandam libertatem Angelh in caeteris cogitationibus, si commode potest. Addo etiam quando nullum aliud superesset fundamentum, hoc a posteriori debere existimari sufhciens, cum in illo nec repugnantia, nec difficultas magni momenti appareat. Probatur, quia ex contraria sententia sequitur Angelum nullam habere cogitationem liberam , quoad exercitium, id est, non posse se libere applicare ad hoc vel illud cogitandum: hoc autem incredibile apparet, ergo. Sequela admittitur in illa sententia, quoad omnes primas cogitationes Angeli, et hoc ipsum est satis difficile creditu, quia imperfectio magna, et limitatio Angelo tribuitur sine fundamento. Verumtamen inde ulterius sequi videtur, omnes cogitationes Angeli esse ab extrinseco necessarias, nullamque esse posse liberam, quod incredibille est. Probo sequelam, quia omnis cogitatio Angeli saltem directa videtur esse prima. Primam enim hic appellamus illam, quae non potest ex alia priori libere procedere; talis autem est omnis cogitatio Angeli juxta hunc sententiam, ergo omnis cogitatio est prima, ac subinde non libera.

18. Progreditur impugnatio. — Unde majorem supponimus ex ipsa verborum communi declaratione. Non enim vocatur hic prima cogitatio Angeli illa, quam a principio in sua creatione habuit, de qua est specialis ratio, ut infra tractando de peccato Angelorum dicemus: sed vocatur prima, quae in unoquoque negotio prima est, vel quae non excitatur ab alia cogitatione praecedente, sicut in nobis dicitur prima cogitatio; quae in initio cujuscumque diei primo occurrit, vel quae in nobis incipit, quando de re longe diversa, nullamque habente connexionem cum altera, cogitabamus. In hoc ergo sensu inferimus ex dicta sententia omnem cogitationem Angeli esse primam, ac subinde esse non liberam. Probatur ergo sequela, quia cum Angelus applicatur ad cogitationem alicujus rei, eo ipso simul cogitat de omni re, quae cum objecto illius cogitationis habet necessariam connexionem, seu simul habet omnem cogitationem, quae ex vi illius primae cogitationis potest excitari, sive illa sit una cogitatio secundum rem, et plures tantum secundum rationem, sive sint plures secundum rem, et una per connexionem, et ordinem, utroque enim modo tota illa cogitatio per modum unius fit. Ergo si prima applicatio ad cogitandum est naturalis, tota cogitatio est naturalis propter necessariam connexionem, et sic tota est prima, quatenus una est. Consequentia est clara, et antecedens probatur, quia intellectus angelicus applicatus agit quantum potest, quia nihil est quod illum impediat, vel detineat, ergo si applicatur ad cogitandum de aliquo objecto, statim cogitat de omni re, ad quam ex vi talis cogitationis potest excitari. Ergo nunquam potest libere se applicare ad aliquid novum cogitandum, praeter illud quod a principio semel cogitavit ex vi applicationis cogitat de omnibus necessario concernentibus rem, de qua cogitare compulsus est, ergo illa cogitatio non potest illi deservire, ut se applicet voluntate sua ad cogitandum de alis rebus, quia ilae aliae res, neque directe, nec indirecte tunc offeruntur menti, ut cogitabiles, ergo neque voluntas potest ad earum cogitationem intellectum movere.

19. Hoc autem concedendum non esse probatur primo, quia sic Angelus nunquam haberet cogitationem liberam quoad exercitium, et consequenter nec inconsideratio aliqua posset illi imputari, quia si considerare non est in potestate mea, neque inconsideratio mihi imputabitur. Consequens autem est contra theologos dicentes, Angelum ex inconsideratione peccare. Secundo inde sequeretur non esse in potestate Angeli avertere, vel tollere cogitationem, quam a Deo recepit, quod statim apparet absurdum. Probatur sequela, quia vel Angelus avertit unam cogitationem transeundo ad aliam, et hoc facere non poterit, quia non potest se applicare libere ad aliam cogitationem, ut deductum est: vel avertit cogitationem, quasi privative, suspendendo illam, et hoc consequenter loquendo, videtur impossibile: tum quia si intellectus Angeli natura sua non subest voluntati, quoad eliciendam cogitationem, non est cur subsit, quoad suspendendam illam. Tum etiam quia illa suspensio sine positiva voluntate fieri non potest, neque ista voluntas sine nova cogitatione haberi potest, haec autem cogitatio non erit in potestate Angeli. Video responderi posse, cogitationem Angeli eminenti, ac simplici modo esse reflexam, nam dum cogitat, eodem actu scit se cogitare, et hoc satis esse, ut possit habere voluntatem non cogitandi. Sed tunc instat difficultas supra tacta: nam quomodo per voluntatem suspendet Angelus illam eamdem cogitationem intellectus, in qua eadem volitio fundatur? Item non satis est quod cognoscat se cogitare, ut velit cogitationem suspendere, sed opus est ut cogitet bonum, vel utile, aut conveniens essecogitationem suspendere: quod non cogitatur sine novo actu: ad hanc autem cogitationem non poterit Angelus se sua voluntate applicare, nam ad hanc volitionem alia cogitatione indigeret, et sic in infinitum procederetur.

20. Incertum est, an custos Angelus vident in verbo omnia ad munus suwum spectantia. — Tertio in daemonum cogitationibus peculiarem absurditatem habere videtur, dicere, omnes esse illis immissas a Deo, et non ex prava sua voluntate, sed ex necessitate a Deo inditas illas habere. Nam daemonum cogitationes pessimae sunt, et illorum pravae intentioni, ac voluntati proportionatae, ergo nullo modo credendum est, ex divina praemotione, et necessaria appli catione Dei, sed ex eorum libera, et prava voIuntate procedere. Quarto difficile intellectu est, quomodo sancti Angeli possint morali, et convenienti modo sua ministeria peragere, si non possunt ad haec, vel illa cogitanda libere se applicare. Nam si Angelus custos Petri, verbi gratia, nunc de illo non cogitat, sed de re alia omnino distincta, non poterit amplius ad munus custodiendi Petrum, nec ad cogitandum de illo se applicare, nisi prius cogitationem illam extrinsecus a DEO recipiat: idemque in singulis occasionibus dicendum erit, quod videtur et ab angelica perfectione, et a convenienti providentia alienum. Facilius enim esset DEO (ut sic dicam) Petrum immediate excitare, vel custodire, quam excitare Angelum, ut illi subveniat. Dicetur forte sanctos Angelos in verbo videre omnia, quae ad suum statum pertinent, et ideo per visionem DEI ad sua ministeria in omnibus occurrentibus opportunitatibus applicari. Verumtamen, et in quod assumitur, incertum est, scilicet Angelos sanctos haec omnia in verbo videre quoad omnes circumstantias occurrentes: et praeterea visio beata non est per se necessaria ad hujusmodi ministeria, et operationes Angelorum, quos nunc praecise consideramus, prout possunt moraliter, et libere operari per species, et principia cognoscendi, quae de rebus habent in proprio genere, sive in statu naturae, sive gratise, secluso statu beatifico, qui est extrinsecus, et quasi per accidens ad propriam mutationem Angelorum, sive in cogitationibus, sive in actionibus fiant.

21. Approbatur prima sententia in uumero secundo, ac plenius proponitur.— Propter haec ergo mihi semper valde placuit sententia supra posita, dicens, Angelum naturaliter seipsum semper intueri, et se intuendo videre species, quas in se habet, et in illis confuse saltem, et imperfecte cognoscere, quarum rerum sint. Quia (ut supra dixi tractando de locutione Angelorum) visa intentionali similitudine, cognoscitur aliquo modo res per illam repraesentata, non perfecte, quando species non est ratio cognoscendi, sed medium cognitum, nam tunc non videtur res repraesentata immediate, et in se, sed videtur imperfecte, ac confuse. Hoc tamen sufficit, ut stante hac cognitione naturali Angelus libere velit hac, vel illa specie uti, et consequenter de hac, vel illa re distincte cogitare. Et similiter sufficit, ut postquam de re aliqua cogitavit, libere possit illam cogitationem abjicere, et aliam speciem ad cogitandum assumere pro sua libertate. Ita docuit ex allegatis auctoribus /Egidius, dicta solut., ad 2, dicens, Angelum semper se intueri, et omnes species quas in se habet: Ft hinc posse se libere convertere super hanc speciem, et super illam, quia alias casu uteretur hac specie vel illa, id est, praeter intentionem suam, quod censet inconveniens, etiamsi respectu Dei id casu non fieret, sed ex motione Dei. Eamdem sententiam approbat Ferrariensis 2, contra Gent., cap. 101, dub. 1, ad 2. Et sumitur ex D. Thoma, ibi, quatenus ait: substantia intellectualis cum sit domina sui actus, in potestate ipsius est, postquam habet speciem intelligibilem, ut ea utatur, intelligendo actu, vel si habet plures, ut ea utatur, quam vult. Ubi non reducit talem determinationem ad Deum determinantem intellectum ad usum talis speciei, sed ad liberam Angeli volitionem. Unde necessario supponit, illum habere praeviam cognitionem specierum, quae non potest esse nisi naturalis, et non libera.

22. Probatur ratione. —atio autem hujus sententiae est, quia natura non deficit in necessariis: sed Angelis ad propriam vitam intellectualem, et liberam convenienti modo exercendam necessarius est aliquis actus naturalis, seu necessarius, quo se plene intueantur, qui possit esse origo, et quasi fundamentum primae volitionis, et aliarum cogitationum, ergo valde credibile videtur datum esse Angelis a natura hujusmodi actum. Et hoc confirmat dictum Commentariis, lib. de Coelo, comment. S8, in rebus omnibus oportere omnes motus difformes ad aliquem uniformem reduci, maxime quando illo indigent, ut in eo fundentur. Accedit quod talis necessitas illius actus non est contra perfectionem Angeli, quia esse in actuali cognitione sui, per se est magna perfectio: et posse carere illo actu, ad perfectionem non pertinet. Imo objectum illud, scilicet, carentia talis actus est adeo contrarium ipsi angelicae naturae, ut non videatur appetibile ab ipsa, sicut non esse proprii suppositi de se non est appetibile a voluntate ejusdem suppositi. Ergo necessarium non fuit, nec conveniens talem actum subjici voluntati quoad exercitium, sed potius per modum naturalis proprietatis consequi ad substantiam Angeli, intellectui suo simul conjunctam. Non enim repugnat actioni vitali hoc modo consequi ex principio vitae necessaria dimanatione vital, sicut motus cordis, et alii motus naturales, seu pulmonum animam sensitivam, aut vegetativam consequuntur. Nam licet haec necessitas in his viventibus imperfectionem supponat, et indigentiam se tuendi a contrariis, et conservandi vitam, quae necessitas in Angelis non invenitur: nihilominus in Angelis est alia imperfectio, scilicet, non esse semper in actu completo intellectuali, et capacitas mutationis ab una intellectione in aliam, ratione cujus necessarium est Angelo habere hunc naturalem actum cognitionis sui, quae cognitio sit veluti fundamentum aliarum mutationum intellectualium, ut perfecto modo libero, et ab intrinseco exerceri valeant.

23. Objectio prima contra provimam rationem.—Sed licet haec ratio pro materiae capacitate sit sufficienter efficax, ut solidior sit, ahquibus occurrentibus objectionibus satisfacere necesse est. Prima sit, quia discursus de sola cognitione substantiae procedit, non tamen de cognitione specierum aliquid probat: ergo vis illius rationis nul'a est, quia ad usum aliarum cogitationum parum confert illa cognitio sui. Probatur consequentia, quia ad praedictum finem non sufficit praesentia perpetua solius substantiae propriae, nisi species etiam intelligibiles cognoscantur semper in actu, quia haec cognitio necessaria est, ut voluntas possit libere velle, ut intellectus hac vel illa specie utatur. Primum vero antecedens patet, quia illa cognitio sui, si necessaria est, tantum resultat naturaliter ex intellectu Angeli ut informato in esse intelligibili sua substantia, immediate ergo solum inde sequitur necessaria cognitio sui, non vero specierum. Antecedens probatur, quia intellectus Angeli non informatur, quasi naturaliter, et ab intrinseco, nisi sola substantia sua, species enim adduntur illi ab intrinseco ex providentia auctoris naturae, ergo ex vi intrinsecae denominationis ad summum sequitur immediate cognitio propriae substantiae. Et hinc ulterius probatur, quod illa cognitio non extendatur ad species, quia illa species non dimanant intrinsece a substantia, vel intellectu, et in illa tanquam in radice, vel tanquam passio in essentia cognoscatur, ergo ex vi talis cognitionis non cognoscuntur necessario, imo nec cognosci possunt ; quia sola potentia receptiva non sufficit, ut in ea forma cognoscatur. Cujus signum est, quia si Deus non infudisset species Angelo, eodem modo se Angelus cognosceret, et nullas species cognosceret: vel si Deus alias res fuisset creaturus, alias species Angelo indidisset, quae nunc non cognoscuntur ex vi cognitionis substantiae Angeli, ergo signum est etiam nunc non cognoscere Angelum species, quas habet ex vi cognitionis substantiae suae,

24. Solutio. — Angelus non solum se necessario semper cognoscit, sed omnia elium quee sibi insunt. — Ad hoc argumentum concedo imprimis, juxta preedictam rationem et discursum asserendum consequenter esse, non tantum cognitionem propriae substantiae, et intellectus esse perpetuam, ac necessariam in Angelo, sed etiam actualem cognitionem specierum, hoc enim convincit objectio faeta. Deinde concedo, non cognoscere Angelum species quas in se habet ex vi cognitionis suae substantiae, nec per illam solum, ut vicem speciei intelligibilis habentem, nec etiam per illam, ut per causam; nam hoc totum objectione facta efficaciter probatur. Nihilominus tamen addo, Angelum semper se perfecte intueri, non solum quoad substantiam et potentias, sed etiam quoad omnes formas, et perfectiones in illis existentes. Ad quam cognitionem naturaliter determinatur, quia tota est necessaria, tum ad majorem Angeli perfectionem et actualitatem, tum maxime ad usum lberum suarum potentiarum. Vel (ut ita dicam) ut sit in actu primo completo ad utendum sua voluntate, et intellectu in caeteris actibus suis. Nam licet haec cognitio perfecta sui, in se sit actus secundus, et ultimus in illo ordine naturali, nihilominus in ordine ad subsequentes actus comparatur ut actus primus, quatenus ad illos disponit, et quasi in ultima praeparatione Angelum constituit. In hac vero cognitione prout terminatur ad species, et ad objectum cognitum, principium cognoscendi proximum non est essentia, sed ipsaemet species, et terminus directus, ac proximus, simul sunt ipsae species: nam sunt objecta actu intelligibilia, et per se unita intellectui, non impedito, neque dependente a phantasmatibus. Et ideo sicut essentia determinat potentiam ad sui cognitionem, ita et species: vel certe ipse intellectus determinatus est a natura ad se, et omnia, quae in se habet, semper intuendum, ut se etiam cum omnibus suis actibus seu speciebus convenienter, et modo naturae, ac perfectioni suae accommodato postea uti possit.

25. Objectio secunda. — Sed objicitur secundo; nam vel haec omnia intelligit Angelus naturaliter uno simplici actu, vel multis: non uno, tum quia illa cognitio immediate est a multis speciebus, et ab essentia per modum speciei; tum quia illa cognitio potest mutari, saltem per augmentum: nam species intelligibiles possunt in Angelo multiplicari, maxime secundum nostram sententiam supra positam de locutione Angelorum, et de cognitione re- rum praeteritarum per species ex actibus relictas: nam oportebit, sicut species augentur, ita illarum perpetuam cognitionem augeri propter eumdem usum: non potest autem idem simplex actus secundum extensionem augeri. Nec etiam videntur tot actus posse simul mulüplicari, quia alias in infinitum multiplicabuntur multiplicatis cogitationibus, et locutionibus inter Angelos per totam aeternitatem, quia semper addentur novae species, et consequenter novi actus, quibus semper cognoscantur: hoc autem videtur incredibile, imo absolute difficile creditu est, tot actus simul fieri ab Angelo, quot habet species intelligibiles praeter cognitionem suae substantiae, et aliarum rerum.

26. Responsio. — Angelus ex multis speciebus intelligibilibus potest actum unum elicere. — Adndem actus an possit per solum novum modwm eatendi ad nova objecta. — hespondeo cum seipsum cum omnibus suis accidentibus per modum unius objecti adaequati Angelus intueatur, non esse necessariam ad illam cognitionem tantam virtutem, vel attentionem,"quae capacitatem intellectus angelici excedere videatur. Hoc autem posito non multum refert, quod uno, vel pluribus acubus quasi partialibus se complete cognoscat : utrumque enim potest probabihter cogitari, licet neutrum possit cum certitudine difliniri. Nam imprimis etiamsi species distinctae sint, nihilominus unum objectum actu intelligibile cum intellectu et substantia Angeli componunt, et ideo possunt omnes illae formae seu entitates per modum unius principii proximi ad unum actum eliciendum simul partialiter concurrere. Postea vero si Angelus novas species ejusdem ordinis, quasi contingenter acquirat, credibile quidem est illas semel acquisitas semper videri, id enim valde consequens est ad caetera quae diximus: tamen illa cognitio fortasse haberi potest sine novo actu distincto per aliquem novum modum priori actui naturaliter additum, et hoc forte voluit 4gidius supra dicens: Posse Angelum habere hunc aclum cognitionis sui plenwm, et remissum, nunquam tamen ab eo simpliciter cadere. Non enim video aliam plenitudinem, vel remissionem, quam ille actus habere possit. Nam in propria intensione, quae sumitur ex conatu potentiae, non videtur suscipere actus ille magis, et minus, cum ille actus sit naturalis, et ideo semper fiat toto naturali conatu, quo fieri potest, vel qui necessarius sit, et sufficiat: videtur ergo intelligendum de plenitudine ex parte objecti, quae potest prius esse minor, et postea aliqualiter augeri modo praedicto, licet post augmentum in eo non possit postea diminui. Deinde non est impossibile ibi conjungi plures actus unum quasi fundamentalem, et primarium, qui est cognitio quidditativa ipsius Angeli, quoad substantiam, et potentias ejus, et actus secundarios, quibus suas species intuetur, et maxime illas, quae contingenter adveniunt: quia illud augmentum ejusdem indivisibils actus per extensionem ad nova objecta, et per novum modum illi additum, difficile intelligitur. Et illa distinctio actuum parum vel nihil auget difficultatem , quia cum ordinentur ad unum, non est major attentio potentiae, nec major virtus necessaria, imo difficilius est, et majoris virtutis per unum actum simplicem tam multa, et tam varia concipere.

27. Objectio tertia. — Dissolvitur. — Tertia objectio est, quia hinc sequitur vel Angelum cognoscere simul omnia, quorum species habet, vel inutilem esse illam cognitionem specierum ad liberum earum usum. Probatur, quia vel Angelus cognoscendo suas species intelligibiles, cognoscit quam rem unaquaeque repraesentet, et sic cognoscet simul omnia, quorum species habet: vel tantum cognoscit species quasi materialiter, quoad illam qualitatem: et sic non poterit postea ex vi talis cognitionis libere uti tali, vel tali specie, ad talem, vel talem rem cognoscendam, quia nescit quam rem unaquaeque repraesentet. Ad hoc vero respondendum est, concedendo, Angelum cognoscere species ipsas perfecte, et quidditative, et consequenter cognoscere aliquo modo quid unaquaeque repraesentet, et ita aliquo modo cognoscere simul omnia, ut sunt termini illius repraesentationis; nihilominus tamen per illum actum, vel illos actus non cognoscere res omnes simpliciter, ac distincte et quidditative. Quia, ut supra diximus, licet cognito actu intelligendi, seu verbo mentis ut objecto, cognoscatur aliquo modo res repraesentata per illud, non tamen videtur directe in se, sicut videtur per proprium verbum directe suum objectum repraesentans: idem ergo de specie intelligibili dicendum est, quia etiam intentionaliter repraesentat, et licet per illam, ut per medium non cognitum perfecte res videatur, per eamdem ut medium cognitum soIum indirecte, et secundum quid attingitur. Hoc ergo modo potest Angelus simul attingere imperfecte res, quas singulae species repraesentant: et hoc satis est, ut possit postea libere uti hac, vel illa specie ad singulas res directe, et perfecte cognoscendas. Nam isto perfecto modo non potest Angelus simul omnia cognoscere, quae per suas species repraesentantur, de quo modo supra locuti sumus, et ita facile omnia conciliantur.

28. Objectio ultima. — Ultimo objici potest, quia si hoc modo reducit se Angelus in actum secundum cognitionis, sequitur etiam primum actum cogitandi aliquid extra se, quem Angelus in sua creatione habuit, fuisse illi liberum, et non ab auctore naturae. Consequens videtur falsum, ergo. Sequela probatur, quia etiam in illo primo instanti Angelus prius natura cognoscit se naturaliter, quam de aliis rebus cogitet, ergo statim in eodem instanti temporis cum posterioritate naturae potuit se applicare libere ad hoc vel illud considerandum, quia ad usum libertatis prioritas naturae sufficit, ut constat Minor probatur primo, et maxime secundum sententiam D. Thomae dicentis utique primum actum cogitationis mentis esse ab auctore naturae, 1 part., quaest. 82, art. 4, ad 3, et 1, 2, q. 9, art. 2, 4 et 5, et q. 109, per totam. Et propter hanc causam dicit etiam in 1 part., quaest. 63, art 5, non potuisse Angelum in primo instanti peccare, quia tribueretur auctori naturae dirigentis mentem ejus. Ratione item probatur, quia etiam posita illa cognitione naturali sui, et specierum omnium, nihil est quod possit determinare voluntatem Angeli ad volendum magis hujus speciei usum, seu talis rei cognitionem, quam illius, ergo oportet, ut aliquid ab extrinseco ad determinationem juvet.

29. Solutio. — Respondeo, in rigore sequelam esse bonam, nullumque incommodum in consequente apparere, imo ad perfectionem angelicam illud pertinere. D. Thomas autem, cum in prioribus locis ad auctorem naturae primam cogitationem reducit, de nobis loquitur, et non tantum de prima cogitatione vitae, sed etiam de quacumque prima in die, vel quovis tempore, vel quoties in aliqua serie cogitationum datur aliqua, quae ex priori sequi non potest. Non tamen dicit talem cogitationem semper esse ab auctore naturae immediate: nam saepe prima cogitatio excitatur in nobis ex objectis sensibilibus occurrentibus, tamen quia dispositio illorum ex providentia divina provenit, in eum tandem reducitur. In Angelo vero non habet locum haec motio per objecta, nisi forte in locutione unius Angeli ad alium, vel Dei, quae non semper necessaria est, ut Angelus novam cogitationem habere incipiat. Et ideo prima cogitatio in illo est ipsa cogitatio sui, quam habet ab auctore naturae, et omnis alia est simpliciter secunda, et ideo jam potest esse a seipso libere suis potentiis utente. Fortasse vero in primo instanti creationis auctor naturae specialem providentiam in hoc habet circa creaturas suas liberas, de quo in libris tertio et septimo hujus tractatus disseremus. Ad rationem vero respondetur, libertatem voluntatis sufficere, ut applicet intellectum quo voluerit, supposita sufficienti cognitione eorum, inter quae potest eligere. Hoc enim non solum in primo instanti, sed in omni tempore locum habet, ut mox dicemus.

PrevBack to TopNext