Text List

On this page

Caput 36

Prev

How to Cite

Next

Caput 36

Caput 36

Utrum angelus extra se aliquid necessario cognoscat

CAPUT XXXVI. UTRUM ANGELUS EXTRA SE ALIQUID NECESSARIO COGNOSCAT.

1. Opinio asserens Angelos necessario semper esse in actuali Dei cognitione.—Sed inquirendum superest quod secundo loco posuimus capite praecedenti, numero quinto, in fine, an aliquid praeter seipsum Angelus naturaliter, ac necessario cognoscat, quod potest interrogari tum de Deo, tum de aliquo alio objecto creato. De Deo affirmant Cajetanus et Ferrariensis supra, quos aliqui moderni sequuntur. Fundantur, quia cognitio Dei est quasi ultima beatitudo naturalis Angeli, et illam potest habere Angelus simul cum cognitione sui et alterius rei, quantum conveniens et suffticiens fuerit Angelo, ergo non est verisimile cessare Angelum unquam a cognitione naturali Dei. Probatur consequentia (nam caetera videntur clara, et patebunt magis ex dicendis) quia vel Angelus cessaret a tali cognitione sua voluntate, vel propter extrinsecum impedimentum : hoc posterius cogitari cum probabilitate non potest, et prius non est verisimile. Cur enim Angelus volet se naturali sua beatitudine privare? hoc autem vellet, volendo cessare a naturali Dei cognitione: quia naturalis beatitudo ejus, vel in illa consistit, vel certe sine illa non potest subsistere. Et quidquid sit de beatitudine, saltem illa actualis consideratio est magna perfectio, et nulla utilitas potest Angelo ex ejus carentia provenire, cur ergo non volet illam? Et hinc fit probabilis conjectura, intellectum Angeli quoad illum actum non subesse imperio voluntatis, quia illa subjecto non est conveniens, neque consentanea tali naturae.

2. Contraria opinio negans.—Alhi vero doctores, qui negant Angelum semper ac neces- sario esse in actuali cognitione sui, consequenter negant esse in actuali cognitione Dei. Primo a paritate rationis, vel a fortiori, quia cognitio sui videri poterat magis naturalis, quia ad caeteras Angeli operationes videbatur esse magis necessaria. Secundo, quia substantia propria est objectum magis propinquum, intrinsecum et proportionatum Angelo, ergo si hoc objectum non semper cognoscit intrinseca necessitate, quomodo ad objectum excellentius, et extrinsecum erit determinatus? Tertio et maxime, quia Angelus primario cognoscit Deum per suam substantiam, ergo si suam substantiam non necessariointelligit, nec Deum actu semper et ex necessitate cognoscit.

3. Vera sententia. — Necessario Angelus semper de Deo cogitat saltem indirecte.— Wesolutio autem vera, juxta superius dicta de cognitione naturali, quam Angeli de Deo habent, tradenda est. Distinximus enim duplicem de Deo cognitionem, unam indirectam, in qua soIum cognoscitur Deus ut terminus relationis et dependentiae Angeli ab ipso: aliam directam et magis absolutam, qua Angelus directe considerat Deum, eumque quantum potest intelhgere conatur. De priori cognitione dico imprimis, esse tam naturalem ac necessariam, quam est cognitio propriae substantiae. Probatur, tum quia cum Angelus se comprehendat non potest se cognoscere, quin se cognoscat ut opus Dei, et consequenter Deum aliquo modo cognoscat. Tum etiam quia uno et eodem actu se et Deum cognoscit hoc modo, ut supra ostensum est. Imo vero addo, quod licet Angelus suam substantiam in particulari non semper ex necessitate intelligeret, nihilominus si necessario aliquid intelligit in confuso, seu disjunctim hoc vel illud, licet in particulari nullum objectum creatum ex necessitate cognoscat, nihilominus necessario semper habere hanc cognitionem Dei. Quia etiam cognoscendo coelum aut terram, aut alium Angelum, necessario cognoscit Deum, ideoque licet nihil creatum in particulari ex necessitate cognoscat, semper Deum in particulari cognoscet, quia omnia tendunt ad ipsum, sicut ad centrum, et ab illo aeque essentialiter pendent.

4. Non tamen semper necessario directe. — De altera vero cognitione Dei, dicimus, non habere illam Angelum ex necessitate, sed libere, ac subinde posse ab illa cessare. Probatur, tum quia nulla potest assignari sufficiens ratio hujusmodi necessitatis, tum etian quia talis actus cognitionis Dei requirit peculiarem et magnam attentionem, et applicationem vir- tutis intelligendi, quae non habet causam necessariam in ipso Angelo, et potest impediri per attentionem ad res alias creatas considerandas: sicut e contrario etiam illa impediet, ne possit Angelus res alias tam plene ac libere considerare: tum etiam quia verisimile videtur, daemones non versari in hujusmodi consideratione DEI, quia depravatum habent affectum ratione ejus, nec propter honestatem illam amant, nec in ea delectationem aut commoditatem inveniunt: nec propter beatitudinem naturalem, illam appetunt, quia etiam illa beatitudine carent, ut postea dicemus. Nec amplius ad argumenta utriusque partis respondere necesse est.

5. Angelus nec directe, nec in obliquo cognoscit necessario determinatum aliquod objectun creatum preeter seipsum. —De objectis vero creatis supposita 34 capitis resolutione, contra Durandum et alios, videtur clarum, Angelum nullius objecti creati determinati, et in particulari habere actualem considerationem ex necessitate. Probatur, quia non considerant ex necessitate omn!a simul, ut diximus, ergo nulIum determinate. Probatur consequentia, tum quia non est major ratio de uno quam de alio, tum etiam quia eadem ratione dici posset, illud esse objectum adaequatum actualis considerationis, et consequenter nihil aliud posse cognoscere praeter illud, quod naturalter cognoscit.

6. Qui senserint contrarium. — Refelluntur. — Nihilominus aliqui dicunt cum substantia sua naturaliter Angelum cognoscere omnia, quae ad se pertinent: imo et per substantiam suam. Sie videtur docere D. Thomas, in 2, dist. 11, quaest. 2, art. 3, ad 4, ubi ex hoc principio docet, Angelum per suam substantiam cognoscere locutionem alterius. Idem tradit Ferrariensis 2, contra Gentes, cap. 101, circa finem, ad quoddam, 2 dub., et ex eodem principio infert, Angelum moventem coelum, per suam substantiam illud, ejusque motum cognoscere, semperque de illo cogitare. Citatur etiam / Egidius, tract. de cognit. Angeli, quaest. 5 et 9, et Hervaeus, in 2, dist. 3, quaest. 4. Sed mihi verisimile non est, Angelum cognoscere ista omnia per suam substantiam, quia non pertinent ad ipsum ut ab intrinseco connexa cum essentia ipsius, sed ut extrinsecus commendata, vel advenientia, et ita de locutione supra dixi. Et idem est de coelo: nullo enim modo continetur in substantia Angeli, ut per illam cognoscatur. Et hoc a fortiori confirmant, quae de cognitione specierum diximus, Unde conse- quenter assero, ista non cognosci naturaliter, sed libere, quia non pertinent ad cognitionem propriae naturae, et sunt extrinsecus ordinata, vel commissa, et hbere etiam adimplenda sunt.

7. An saltem aliquid indeterminate Angelus extra se necessario noscat. — Difficultas ergo superest, utrum Angelus confuse saltem, seu indefinite semper aliquid consideret, utendo aliqua specie, ita ut nunquam moveatur ab actu ad non actum, neque a non intelhgente in intelligentem, sed ab uno actu ad alium transeat. Aliqui negant absolute, necessitari Angelum ad aliquem actum extra sui cognitionem, seu ad utendum aliqua specie indita, sive determinate, sive confuse; quia est simpliciter liber, et nulla est causa necessitans, sive ad unum singularem actum, sive ad hunc, vel illum, aut alium indefinite, seu confuse. Quae sententia potest defendi facile, quia oppositum non potest ratione omnino cogente improbari. Et ad hoc possent induci argumenta, quibus Gregorius, 2, distinct. 11, quaest. 1, art. 2, probat, quod licet Angelus possit omnia simul intelligere, omnibus suis speciebus simul utendo, non necessario omnia semper considerat, sed potest pro sua libertate suspendere quos voluerit actus, etiamsi ad alios intellectum non applicet. Nam eadem ratio est de quolibet actu, etiamsi solum unum posit Angelus habere.

8. Affirmatio. — Nihilominus D. Thomas ubique videtur sentire, Angelum semper esse in actu adaequato suae virtuti intelligendi, ideoque semper moveri ab actu ad actum, et non a privatione ad actum, neque e converso. Unde 1 part., quaest. 50, art. 1, ad 1, exponendo Damascenum, lib. 2, cap. 3, dicentem Angelum esse in perpetuo motu, ait: Angelus dicitur substantia semper mobilis, quia semper est actu intelligens, et non quaudoque actu, quandoque in potentia, sicut nos. Et quaest. 56, art. 1, ad 3, ait: ZIntellectum Angeli non esse n potentia, maaime quantum ad hoc, quod intelligit seipsum. Ubi expendo particulam maaime, significat enim etiam in aliis non esse in potentia, sed maxime circa se, quia circa se est semper in eodem actu, circa alia autem vage. Et 2, contr. Gent., cap. 97, absolute docet, substantiam separatam semper actu intelligere, et cap. 101, declarat, etiam per species semper actu intelligere utendo una, quam vult, non tamen omnibus simul; et ideo esse in eo quamdam intelligentiarum successionem, in qua non succedit actus potentie, sed actus actui. Et in 2, distin. 3, quaest. 2, art. 4, ad 4, in fine, ait: intellectum Angeli semper in actu esse, quia incessanter ad aliquid actu considerandum lucet, quamvis non semper eadem specie utatur, ut unum in actu intelligat.

9. Auctoris judicium. — Et haec positio videtur mihi valde consentanea rationi, et perfectioni angelicae naturae: nam semper esse in actu completo intelligendi per se ad perfectionem spectat, et Angelus potest id facere sine impedimento, vel fatigatione. Cur ergo ab eo actu omnino desistet, et quasi dormiens manebit ? Posse enim transire de uno actu in alium, supposita limitatione, et impotentia cognoscendi simul omnia, necessarium fuit tali naturae ad perfectionem suam: tamen desistere ab omni usu specierum nullam utilitatem affert tali naturae, ergo valde verisimile est, vel intellectum angelicum natura sua non esse subordinatum voluntati, quoad puram suspensionem actus, sed in tantum posse cogi ad relinquendum unum actum, in quantum applicatur ad alium, quem simul cum alio habere non potest: vel voluntatem ipsam esse natura sua determinatam ad intellectum tali modo, et non alio movendum, quia perfectio naturalis hunc modum existendi in ultimo actu connaturaliter postulat. Denique etiamsi Angelus non necessario se intelligeret, non posset omnem actum suspendere, ut supra probatum est, ergo pari modo licet per substantiam suam se necessario intelligat, non poterit ab omni usu suarum specierum suum intellectum continere: nam est eadem proportio et ratio. Et e contrario si Angelus posset simul uti adaequate omnibus speciebus, semper in eo statu permaneret, ut ex supra dictis videtur valde probabile, ergo intra latitudinem potestatis suae valde probabile est, semper esse in aliquo actu sibi adaequato, licet ipsi liberum sit hunc vel illum actum elicere, et ab uno ad alium se transferre.

PrevBack to TopNext