Text List

On this page

Caput 37

Prev

How to Cite

Next

Caput 37

Caput 37

Utrum angelus simul possit plura per unum, vel plures actus intelligere

CAPUT XXXVII. UTRUM ANGELUS SIMUL POSSIT PLURA PER UNUM, VEL PLURES ACTUS INTELLIGERE.

1. Diximus, Angelum nec posse simul cognoscere omnia, quae ab illo intelligibilia sunt, nec etiam posse carere omni actu, omnique consideratione rerum, quas per species suas cognoscere potest: nunc explicandum superest, quanta sit haec virtus angelica circa ea, quae simul considerare potest, vel circa actus dis- tinctos, quos simul habere potest, vel circa multitudinem specierum quibus simul uti possit. In quo puncto supponendum est, sermonem esse de actibus, quos per naturae suae vires Angelus elicere potest. Nam de supernaturalibus, quos potest efficere per vires gratiae, in libris quinto et sexto dicturi sumus, et ibi explicabimus, an possit illos simul cum naturalibus elicere, vel an ipso supernaturali ordine plures simul habere possit. Nunc vero solas vires naturales Angeli expendimus.

2. Actum naturalem et liberum simul posse Angelum habere, certum. — Deinde non est quaestio de actibus intellectus, uno libero, et altero naturali, seu necessario quoad exercitium. Nam actus naturalis tantum est unus, vel per modum unius, scilicet cognitio sui, quae ad Deum, et species quas in se habet, extenditur. Quo supposito certum est, praeter illum habere posse actum liberum, qui sit simul cum illo. Quia cum non possit Angelus a cognitione sui cessare, si cum illo actu non posset habere simul alium actum liberum, nunquam posset aliud a se, et a suis speciebus directe, ac perfecte cognoscere, quod dici non potest. Itaque supposita dicta sententia, ut certum etiam supponimus, posse Angelum habere plures actus intelligendi simul, unum necessarium, et alium liberum. Et ita supponunt D. Thomas, et omnes. Rationem autem reddit D. Thomas, quaest. 1. de Verit., art. 14, ad 6, quia quando Angelus se, et aliquid aliud simul cognoscit, illa cognoscit per modum unius, quia sua essentia est ratio cognoscendi se, et alia, licet non aeque perfecte, quia est per se sufficiens ratio cognoscendi se, non tamen alia sine specie superaddita.

3. Expenditur D. Thomae ratio. — Sed est difficilis ratio: nam cum dicitur essentia Angeli esse ratio cognoscendi se, et alia, interrogo de qua ratione cognoscendi sit sermo. Nam potest dici esse ratio cognoscendi ex parte cognoscentis, quia est principium principale cognoscendi omnia, et hoc non sufficit, quia hoc habet essentia etiam respectu omnium cognoscibilium per omnes species suas, et sic omnia cognosceret per modum unius. Unde si hoc sufficeret, posset omnia cognoscere simul. Vel potest dici ratio cognoscendi eo modo, quo species est medium cognoscendi non cognitum. Et sic non est verum, substantiam Angeli esse rationem cognoscendi se, et alia, quae per species cognoscuntur, quia respectu aliorum, nullo modo concurrit, ut species, sed tantum, ut potentia, vel principale principium. Vel ter- tio dici potest ratio cognoscendi, eo quod est medium cognitum conducens ad cognoscendum aliud. Et sic vel propositio etiam est falsa, vel non recte applicatur. Nam dupliciter cognoscitur ab Angelo res per speciem repraesentata, scilicet vel imperfecte, cognoscendo speciem objective, et per illam tanquam per medium cognitum, attingendo aliquo modo rem per speciem repraesentatam. Et sic vere dicitur substantia Angeli esse ratio cognoscendi alia imperfecte, sub Angeli substantia species comprehendendo. Sic autem non est propositio ad propositum, quia illa cognitio imperfecta alterius rei, non est alia a naturali, qua Angelus se, et sua species cognoscit, et de illa non tractamus. Alia ergo est cognitio perfecta rei repraesentata per speciem, qua in se directe cognoscitur: et ad illam neque substantia, nec species se habet, ut ratio cognoscendi, tanquam medium cognitum, ergo respectu hujus cognitionis perfectae, de qua tractamus, non videtur substantia Angeli esse talis ratio cognoscendi, quae ad cognoscendum plura per modum unius sufficiat.

4. Ratio auctoris probatior.— Unde probabiliter dici potest, cognoscere Angelum illa simul, etiamsi illa cognoscat per modum plurium. Et ratio reddi potest, quia isti actus sunt diversi ordinis, naturalis, et liberi, et ideo non se impediunt. Vel clarius, quia virtus Angeli ad attendendum, et efficiendum non exhauritur in uno actu naturali vel solo, vel cum aliis, si quos habet quasi accessorios, quia praeter id totum, quod circa se operatur ex necessitate naturae, habet virtutem ad aliquem liberum usum specierum, quia hoc non involvit repugnantiam, imo nec difficultatem, et est consentaneum, vel potius necessarium ad perfectionem talis naturae.

5. Quo modo possint cognitio libera, et naturalis Angeli censeri elicite per modum unius, ac adeo ratio D. Thome subsistere.—DbDenique, ut tollatur quaestio de modo loquendi, certum est, quando Angelus cognoscit se per suam substantiam, et alium Angelum, verbi gratia, per speciem ejus, duos actus distinctos intellectus elicere, et ex illis non componere unum, nec unum ad alium referre: vel objectum unius ad actum alterius. Et in hoc sensu posse dici cognoscere illa simul, ut plura. Nam quod illi actus sint distincti, nemo negat, praesertim cum unus dicatur esse necessarius, et alter liber, et fiant per diversas species, vel, quod plus est, unus per speciem, et ahus per substantiam, ut proximum cognoscendi princi- pium, et praeterea habeant objecta omnino distincta, quae cognoscuntur perfecte prout in se sunt, et ideo sicut in se sunt omnino absoluta, et unum non componunt, ita etiam actus quibus cognoscuntur, non uniuntur, vel referuntur aliquo modo inter se, sed tantum sunt simul in eodem intellectu. In hoc ergo sensu vere dicuntur illa cognosci, ut plura, seu simul per modum plurium. Nihilominus tamen dici possunt illi actus habere inter se quemdam naturalem ordinem, quia in Angelo cognitio alterius supponit ordine natura cognitionem sui, et in illa aliquo modo fundatur, ut supra declaravi: et in hoc sensu dici potest substantia Angeli aliquo modo ratio cognoscendi alia a se, unde si hac ratione dicatur illa cognitio per modum unius, de nomine non contendo.

6. Angelum cognoscere omnia per modum substantie sue, quid ?t—Et ita etiam ut hoc obiter notetur, est sano modo intelligenda illa propositio, quam D. Thomas in dicta solutione ad 6, ex libro de causis adducit, quod intelliJgentia omnia cognoscit per modum substantie suc: non enim putandum est, intelligere omnia ad instar suae substantiae, ita ut ex parte objecti improprio, et quasi connotativo conceptu illa concipiat, sicut nos spiritualia cognoscimus per modum materialium: in Angelis enim non ita est, sed perfecte alia creata cognoscit prout in se sunt, et per proprias species. Dicuntur ergo cognoscere omnia per modum suae substantiae, quoad perfectionem, et qualitatem actus, quo illa cognoscunt, quod melius explicatur verbis Dionysii, quae idem D. Thomas adducit ex c. 7, de div. Nom., quod Angelus cognoscit omnia secundum propriam virtutem, et naturam. Quae verba non inveniuntur formaliter, seu in actu signato (ut esse dicam) apud Dionysium, sed in actu exercito, dum declarat modum cognoscendi angelicum juxta ejusdem proprietatem, et naturam. Et hactenus de cognitione naturali, et libera.

7. Questio superest de actibus liberis.— Prima sententia. — Secunda sententia. — Tertia sententia. —bfficultas ergo superest de his,quae Angelus libere considerat, an possit simul plura simpliciter, et ut plura sunt, cognoscere. Partem aftirmantem defendunt plures, praeseriim vero Gregorius et Durandus supra citati, qui non solum plurium, sed etiam omnium cognitionem simul Angelo tribuunt. At vero D. Thomas in alio extremo sentit, Angelum non posse cognoscere plura simul formahter, ut sic dicam, id est, ut plura sunt, sed tantum unum, vel plura per modum unius. Ita docet, dicta quaest. 58, art. 1. et de Anima, quaest. 58, art. 4, et 1, contr. Gent., cap. 55, et 1. 2 cap. 101, quaest. 8, de Veritate, art. 14, et quodl. 7, art. 2, Capreolus 2, disp. 3, quaest. 9, concl. 9, et ad argumenta contra illam, et ibi AEgidius, p. 2, quaest. 2, art. 3, et tract. de Angelor. cognitione, quaest. 7, Cajetanus, Ferrariensis et alii Thomistae. Citatur etiam Hervaeus, tract. de motu Angel., quaest. 1, ad 3 difficultatem, et in 2, dist. 11, quaest. 2. Concordat cum hac sententia Scotus, 2 dist. 3, quaest. 9, Dico igitur, vers. Responsio, et notat, ac sequitur Herrera 2, disp. 12, quaest. 1. Tertia vero sententia inter has media esse potest, Angelum non posse cognoscere omnia simul, nec limitari ad unum objectum, nec ad plura per modum plurium. Ita sentiunt multi moderni, Molina, Vasquez, Valentina et Sotus, lib. 4, poster. q. 1, ad 4, et idem videtur sentire Major, in 2, dist. 3, q. 5, disputans contra Gregorium.

8. Controversia praesens magna ex parte de modo loquendi.—Potest tamen magna ex parte controversia haec esse de modo loquendi, quia omnes fatentur posse Angelum, imo et hominem plura simul cognoscere? differentia vero illa, an tantum per modum unius, vel per modum plurium, adeo est aequivoca, ut Durandus, in dict. quaest. S, num. 7, dicat, AngeIum cognoscere omnia naturalia simul, tamen per modum unius, imo et per unum actum, D. Thomas etiam (ut paulo antea dicebam), ait, Angelum cognoscere se, et alia simul, et per plures actus, et nihilominus per modum unius. Imo et quodl. 9, art. 7, dicit Angelum beatum simul videre DEUM, et cognoscere aliquid per speciem innatam in proprio genere, tamen per modum unius, quia ipsa Dei visio est aliquo modo ratio cognoscendi omnia alia. Ut ergo tollatur quaestio de vocabulo, quae certa, vel probabiliora nobis videntur, prius proponemus, et inde quid de dissensione opinionum dicendum sit, concludemus.

9. Prima conclusio. —Primo itaque dicimus, posse Angelum simul cognoscere omnia quae per unam speciem repraesentantur, et omnia, et singula illorum perfecte cognoscere quantum potest, et ita distincte, et absolute, ac si per plures actus illa cognosceret, ac subinde illa cognoscere, ut plura ex parte materialium objectorum, etiamsi ex parte speciei, et actus, et consequenter sub aliqua ratione unius objecti formalis, per modum unius ille cognoscat. Haec assertio est sine dubio intenta a D. Thoma, et ita in illa conveniunt Capreolus, Cajetanus, Ferrariensis et omnes moderni in 1 p., qui species universales admittunt. Et ratio ex supra dictis est clara, quia ideo dantur Angel species magis, vel minus universales, quia dantur proportionatae lumini, ejusque efficacitati, quam in usu libero suarum specierum habere potest, ergo Angelus potest uti una specie secundum totam suam universalitatem, et activitatem adaequate, et plene. Ergo potest cognoscere perfecte omnia, et singula, quae per illam repraesentantur. Ac proinde si res illae repraesentatae per unam speciem sint entia absoluta omnino inter se, id est, non componentia unum, nec aliam habitudinem praeter transcendentalem (ut sic dicam) inter se habentia: cognoscit unamquamque absoluto conceptu, ac si solam illam cognosceret. Quia vero illa simul cognoscit perfecte, consequenter etiam videbit, vel similitudinem, vel differentiam inter illa, quam habitudinem transcendentalem voco. Et hinc fiet, ut etiam cognoscat res illas per modum unius ratione alicujus convenientiae, quam inter se habent, juxta supra dicta de speciebus.

10. Confirmatur. — Et confirmatur primo, quia non magis repugnat repraesentari plura per unam speciem expressam, seu verbum, quam per impressam, ergo admissa dicta universalitate in specie, admittenda etiam est in actu, quia ex parte intellectus angelici (ut dixi) non potest esse defectus virtutis ad attendendum, cum species juxta mensuram luminis indita sit, alioqui superflua esset species universalis impressa, si expressa non possit illi correspondere. Confirmatur denique ex visione beata, nam per illam videntur plura in Deo, quia juxta mensuram luminis illius ordinis, una species, vel essentia divina per modum unius speciei unitur intellectui beato, ergo idem est in Angelo, servata in suo ordine proportione.

11. Objectiones solvuntur. — Sed objici potest, quia sequitur posse Angelum simul cognoscere distincte, et clare infinita individua, quia species universalis unius naturae de se repraesentat omnia individua illius naturae, etiamsi infinite futura sint, et successive possint cognosci ut praesentia: nam per adaequatum objectum illi speciei cognoscuntur simul omnia illa, saltem ut possibilia. Ad hoc responderi potest hunc progressum in infinitum in substantiis non inveniri, quia geneiationes non durabunt in infinitum. In accidentibus autem non esse inconveniens, ut Angelus simul infinita syncathegorematice concipiat. Sed facilius dicitur non esse necessarium, ut omnia individua futura unius natura per unam speciem ab Angelo intelligantur, nedum omnia possibilia, ut in superioribus dictum est Etita non opus est limitare conclusionem. Nam ratio facta, vel absolute, et simpliciter illam probat, vel nihil probat.

12. Secundo objicitur, quia sequitur non posse Angelum habere adaequatos actus suarum specierum, quoties habet alia objecta, de quibus semper considerat. Ut Angelus movens coelum semper est in consideratione ejus, quia semper est in voluntate movendi coelum, quam sine actuali consideratione coeli habere non potest, ut docet D. Thomas 2, contra Gent., cap. 97. Item Angelus custos semper attendit ad personam sibi commissam, et daemon semper cogitat de igne inferni, et sic de aliis. Ad hoc respondent aliqui, haec omnia cognoscere Angelum per suam substantiam, quia ad ipsum pertinent, et ita contineri sub naturali cognitione, quae liberam non impedit. Ita Ferrariensis 2, contr. Gent., capit. 101, sed hoc in capite praecedenti a nobis rejectum est. Et ideo breviter respondeo primo, data sequela, consequens non esse inconveniens, quia species dantur Angelo secundum naturae capacitatem: accidentiarum autem est, quod propter specialem occupationem mentis (ut sic dicam) non possit Angelus libere uti aliis speciebus adaequate. Secundo dicitur, fortasse id nunquam contingere. Nam in primo exemplo de motoribus coelorum forte sufticit illa imperfecta consideratio, quam de coelis habent in suis speciebus intelligibilibus objective cognitis, ut eos movere possint, vel certe tam parum distrahuntur illa cognitione, ut non impediantur, quominus omnia repraesentata per unam speciem possint cognoscere, licet fortasse cum minori aliquo conatu quoad attentionem. De Angelis vero custodibus dicitur, per visionem beatam, vel supernaturalem esse semper in illa vigilia sine impedimento naturalis cognitis. De daemonibus judico nullum esse inconveniens, quod impediantur: quanquam poterit Deus necessitate illos, si velit, ad illam actualem considerationem sui status, et relinquere illos expeditos ad alia intelligenda.

13. Secunda conclusio.—Secundo dicendum est, si Angelus habeat unum actum adaequatum in attentione, ex extensione uni speciei universali, et sibi inditae, non posse aliquid aliud simul actu cognoscere. In hoc etiam omnes conveniunt. Et probatur ex eodem prin- cipio, quia una species universalis est adaequata virtuti, et lumini intellectus angelci, cui naturaliter indita est. Ergo si secundum illam adaequate operetur, absolute habet actionem suae activitati adaequatam, ergo non potest simulaliam actionem elicere. Antecedens supponimus ex commensuratione speciei ad Iumen angelici intellectus, ut explicuimus. Et prima consequentia est nota ex terminis, quia si duo sunt adaequata uni tertio, etiam sunt adaequata inter se, ergo si intellectio est adaequata speciei, et lumen intellectus est suae speciei universali adaequatum, etiam intellectus, et intellectio sunt adaequata inter se. Unde facile probatur secunda consequentia, quia quod plenum est, augeri non potest, nec Angelus existens in adaequato loco potest simul esse in alio, vel in majori nec potentia potest extra objectum adaequatum extendi. In praesenti enim licet objectum aedaequatum unius speciei non sit simpliciter adaequatum potenuae, nihilominus est adaequatum potentiae, ut actualiter operanti: utique ultra intellectionem, quasi resultantem ex natura, ut jam explicatum est. Nec in hac assertione invenio difficultatem, vel aliquem formaliter contradicentem. Nam etiam Scotus, qui putat unamquamque speciem Angeli, etiamsi particulares sint, adaequari virtuti angelici intellectus, consequenter dicit, non posse habere simul nisi unum actum, etiam sit circa unam rem tantum per unam speciem repraesentatam. Qui consequenter loquitur, licet coarctet nimis, et Imitet virtutem simul attendendi, et actualiter intelligendi Angelorum.

14. Tertia conclusio procedens ex suppositione. — Objectio contra suppositionem. — Hesponsio. — Tertio dicendum est, si Angelus velit uti inadaequate suis speciebus universalibus, optime potest simul intelligere multa, pluribus, et distinctis actibus, per plures, ac distinctas species elicitos. Haec assertio supponit posse Angelum uti inadaequate specie universali. Quod docuit Ferrariensis 2, contra Gent., cap. 101, et allegat D. Thomam. q. S, de Verit., artic. 13, ad 2, et S, ubi dicit ab una specie habituali posse varias cogitationes prodire. Et quamvis D. Thomas ibi de intellectu humano loquatur, tamen inde sumit ipse argumentum: quia si homo potest non habere actum adaequatum suae speciei, sed per speciem hominis, verbi gratia, nunc considerare, quod sit animal, nunc quod sit rationalis: cur non potest Angelus in suo ordine per speciem repraesentantem plura, quaedam illorum, vel etiam unum tantum actu considerare ? Hanc ergo suppositionem veram existimo, quia (ut supra dicebam) species non est per se determinata ad agendum per modum formae naturalis, sed est subordinata potentiae, cui inest, ut juxta modum suum illa utatur. Intellectus item Angeli non fertur naturaliter ad consideranda objecta intelligibilia, sive per plures, sive per unam speciem repraesententur, sed motioni voluntatis subditur. Ergo potest voluntas pro sua libertate applicare intellectum ad considerandum de hac, vel alia per eamdem speciem, nec est cur ad adaequatum usum talis speciei necessitetur, etiamsi illa uti velit. Et confirmatur, quia eadem est ratio partis, et totius; ergo, si totus usus speciei est liber, etiam liberum erit, uti ex parte tali specie, et non integre. Sicut etiam liberum est Angelo se applicare ad locum adaequatum, vel inadaequatum, vel se. aut aliam rem maJjori. aut minori velocitate movere: ita etiam hic usus inadaequatus specierintelligibilis Angelo possibilis est. Adverto tamen ad illum maxime necessarium esse illum praevium actum naturalem, quo intellectus suas species intuetur, et earum objecta aliquo saltem imperfecto modo attingit: alioqui intelligi non potest, quomodo voluntarie possit uti specie ad hanc, vel illam rem considerandam, et non adaequate ad totum obiectum, etc. Sed objici potest, quia actus inadeequatus non erit ejusdem speciei cum adaequato: virtus autem Angeli videtur determinata ad eliciendos actus talis speciei. Respondetur, fortasse illos actus solum differre, ut magis vel minus perfectos in eadem specie. Vel non esse inconveniens, quod eadem potentia eliciat actus specie diversos, per idem principium eminens, quando illo inadaequate pro sua libertate utitur.

15. Probatur jam conclusio quoad pluralitatem intellectionun. — MHoc ergo supposito probatur assertio, scilicet, posse Angelum simul uti duabus speciebus eliciendo duos actus illis inadaequatos, per quos plura simul cognoscat, et perfecte uuumquodque illorum, quantum ab illo Angelo cognosci potest. Primo quidem, quia cognoscere simul tot res non excedit virtutem talis Angeli, ergo ex hac parte non repugnat habere simul illos actus. Consequentia clara est, et antecedens patet, quia idem Angelus utendo adaequate una ex illis speciebus, plures rerum quidditates posset cognoscere, ut supponitur. Sed multitudo rerum repraesentatarum per duas species inadaequate, id est, partim per unam, et partim per aliam potest esse aequalis intelligibilitatis (ut sic dicam) tam in multitudine rerum, quam in perfectione, facilitate, aut difficultate objecti intelligibilis, ut facile considerari et cum debita proportione comparari potest. ergo ex parte rerum cognitarum non erit difficilus illam multitudinem rerum simul cognoscere per duas species inadaequate sumptas, quam aliam multitudinem per unam speciem adaequate sumptam. Hoc autem supposito, distinctio specierum non potest impedire, imo nec difiieiliorem reddere attentionem ad omnia ila objecta, quia tunc specierum disunctio quasi materialiter se habet, et intellectus per neutram earum totam suam virtutem applicat, et utraque simul informatur, ergo eque potest simul utraque uti partialiter, ac postea una earum uti totaliter. Et dato, ac non concesso, quod ex illa divisione specierum aliqua difficultas attendendi, vel operandi simul, oriretur, inde solum fieret fortasse non posse tot res cum omnimoda eequalitate intelligere per plures species partialiter, ac per unam totaliter, nihilominus tamen posset simpliciter cognoscere plures, aliquid (si opus esset) de numero rerum cognitarum, vel de perfectione illarum diminuendo, quantum ad illam difficultatem compensandam necessarium esset. Sed re vera ex sola distinctione specierum parva, aut nulla difficultas nasci videtur.

16. Deinde quoad. perfectionem carum, tum ex parte objecti. — Twum er parte actuwm. — Unde etiam concluditur, res illas omnes, et earum singulas ex parte ipsarum perfecte cognosci, et objective (ut sic dicam) per modum plurium, quia non est necesse cognosci cum habitudine unius ad aliam, nec cum aliqua diminutione, sed aeque perfecte, ac si per unam speciem cognoscerentur, vel ac si quaedam illarum tantum sine aliis considerarentur. Probatur ex dictis, tum quia non minus perfecte cognoscuntur, quam si per unam speciem cognoscerentur: res autem cognitae per unam speciem, aut actum ejus adaequatum cum dicta perfectione cognoscuntur. Tum etiam quia ex parte intellectus est sufficiens virtus, et capacitas, ut ostensum est, et ex parte specierum unaquaeque est proportionata parti illius objecti adaequati, et sola distinctio inter ipsas materialiter se habet, et impedire non potest, ut probatum est, quia parum, vel nihil distrahit mentem, aut virtutem agendi, ergo. Ex quo fit, ut ex parte actuum etiam cognoscantur illae res per modum plurium, quia per plures cognoscuntur, in quo distinguitur coenitio plurium per usum inadaequatum plurium specierum, a cognitione plurium rerum per usum adaequatum unius speciei. Nam per unam speciem omnia uno actu cognoscuntur, per plures autem species actibus distinctis, ut videtur verisimilius. Primo quia principia proxima cognoscendi sunt distincta, ut supponitur, et licet potentia simul illis utatur, semper utitur illis ut distinctis, quia non conjungit illa in agendo, ea, scilicet, ad aliquid unum ordinando, ut supponimus, ergo elicit duos actus, ut plures. Nam sola concomitantia, seu simultas durationis in agendo, non sufficit, ut actus sit unus.

17. Secundo hic maxime habet locum ratio D. Thomae, quia unicus actus requirit aliquam unitatem objecti. At vero illa, quae cognoscuntur per plures species praecise, et sine compositione unius cum alia, non cognoscuntur sub aliqua ratione unius objecti, sed prorsus, ut disparata, et distincta, ergo cognoscuntur per plures actus, et alioqui inter se non componuntur, nec aliquem ordinem inter se habent, ergo fiunt etiam ut plures. Tertio quia si illi actus inchoarentur, non simul, sed unus post alium, sine dubio essent distincti: ut si Angelus habens unam speciem omnium animalium, et aliam omnium vegetabilium, prius per priorem consideraret, solum naturalem leonis, verbi gratia, et postea per alteram naturam aliquarum plantarum, sine dubio hic actus esset distinctus a primo, nec posset prior extendi per efficaciam alterius speciei, ergo licet simul fiant, erunt distincti. De cujus rationis efficacia inferius aliquid dicam, priores enim nunc sufficiunt, et possunt contirmari, quia Angelus potest simul audire plures loquentes, et plures cogitationes aliorum ipsis volentibus simul intueri, quia in nullo illorum actuum exhauritur tota virtus intelligendi Angeli. Unde si Angeli habentes species universales rerum naturalium, circa plures actus singulares novas species particulares recipiant: sine dubio possunt simul uti talibus speciebus, etiam adaequate quoad res per illas species repraesentatas, quia nulla illarum est adaequata virtuti intellectivae talis Angeli. Nam solum fuit particularis, quia ab objecto particulari impressa est, ut de actibus internis supponimus, in quibus solum hoc locum habet.

18. Prima objectio ab auctoritate Aristotelis. — Declarantur testimonia Aristotelis. — Ut haec tamen res magis declaretur, et quaestio de nomine tollatur, nonnullis objectionibus oc- currere necesse est. Prior sit ab auctoritate Aristotelis 2 Topicor., cap. 4, ubi in hoc disunguit scire, et cogitare, quia, contingit, ait, plura scire, cogitare autem non, id est, non contingit cogitare plura, et ideo communiter refertur quod dixerit, cogitare non nisi unum. Item allegatur 4, Metaphysicae, cap. 4 text. 10, in fine, dicens, nihil contingit intelligere, nisti intelligenti unum. Quibus verbis significare videtur, omnem intelligentem, unum semper intelligere, vel saltem per modum unius. Sed primum testimonium parum in praesenti probat, tum quia Aristoteles de hominibus loquitur, non de Angelis: tum quia ibi solum id ponit per modum exempli, et exemplorum non semper requiritur exacta veritas, tum maxime quia non dicit, non contingit cogitare nisi unum, sed dicit, contingere, utis, qui plura scit, unwum tantum cogitet, quod tam est diversum, quantum aftirmatio a negatione differt. Unde affirmatio illa est particularis, et per se nota, altera vero negativa est universalis, et in rigore falsa, etiam in nobis. Et prior sensus affirmativus intentioni Aristotelis sufficit. Probat enim hane propositionem esse falsam, multa scire est multa cogitare. Quod optime probat, quia contingit multa scire, et non cogitare multa. Aliud vero testimonium magis estab instituto alienum, quia Aristoteles ibi non dicit, oportere eum qui intelligit, unum, vel per modum unius concipere. Non enim de hac re agebat, sed de nominum significatione tractabat, dixeratque necessarium esse, ut nomen unum tantum significet, vel si sit multiplex, ut pro re certa accipiatur. Quia (ut ait) non wnwn. significare, nihil est significare, nominibus autem non significantibus perit disputatio, et tunc subdit rationem per cita verba, quorum sensus est, quia nisi disputans unum aliquid certum per verba concipiat, nihil de tota disputatione intelligit. Quod optime dictum, multumque in disputationis observandum est.

19. Secundo objicitur auctoritas S. Thomae, nam in locis super allegatis videtur sentire non posse Angclum per suas species simul intelligere plura, ut plura. Et quoniam (ut dixi) in illa reduplicatione, ut plura, potest esse magna aequivocatio, et varietas, videtur profecto D. Thomas intelligere, tunc cognosci plura, ut plura, quando pluribus actibus cognoscitur, tunc vero ut unum, quando cognoscuntur uno actu. Et ita videtur contrarium nostrae assertionis sentire. Quod autem ille sit sensus ejus, probatur ex ipsiusmet ratione. Nam in prima parte, quaest. 85, art. 4, inde probat non posse intellectum creatum cognoscere simul per plures species, quia non potest perfici simul pluribus formis ejusdem generis, et diversarum specierum, id est, pluribus actibus, seu (quod idem est) pluribus speciebus intelligibilibus in actum reductis. Et 1 part., quaest. 12, art. 10, et quaest. 58, art. 29, absolute negat posse Angelum simul per plures species cognoscere, quia ea, quae per diversas species repraesentantur, habent rationem diversorum intelligibilium, et ita non possunt uno actu cognosci, et consequenter nec simul. In quo discursu videtur supponere, non posse Angelum simul multa cognoscere, nisi per unum actum. Et ita Cajetanus fatetur pro eodem reputari, plura non posse cognosci simul, et non posse cognosci per unum actum, quia si cognoscantur per unum actum, jam non cognoscuntur. ut plura, et si debent cognosci per plures actus, non poterunt simul cognosci. Unde idem D. Tbomas, i part., quaest. 62, art. 7, ad 3, absolute dicit: unam potentiam non posse simul habere duas operationes, nisi una ad aliam ordinetur.

20. Prima expositio effati D. Thome. — Ad hanc objectionem respondeo incertum esse, in quo sensu D. Thomas usus fuerit verbis illis per modwum unius, vel per nodum plurium. Tribus enim modis possunt exponi: primo ut per modum unius idem sit, quod per unam speciem simplicem, et proprie sumptam, et per modum plurium idem sit quod per plures species. Et hunc sensum videtur indicare D. Thomas, in dicto art. 2, in corp., et ad 2, et in dicta quaest. 12, art. 10. Quod non solum in Angelis, sed etiam in nobis adeo affirmat D. Thomas, ut etiam quando cognoscimus diversa simul affirmando, vel negando unum de alio, sentiat id fieri una simplici specie, et uno actu, ut patet, ex 1 part.. quaest. 85, art. 4, ad 4, et primo contra Gent., cap. 55, ratione 1. Ubi Ferrariensis ita explicat sententiam D. Thomae, dicens, quoties plura cognoscuntur ut unum, scilicet, cognoscendo differentiam, vel aliam habitudinem eorum inter se, cognosci per unam speciem, quam intellectus ex similibus speciebus singulorum abstrahit.

21. Rejcitur prosima empositio. — Sed haec sententia sic explicata nec potest universaliter defendi, neque D. Thomae attribui. Prior pars in nobis constat, quia sine dubio diversis speciebus simul utimur ad componendum, et dividendum, et syllogizandum : et hos actus facimus, non per simplices et unicos actus, sed per plures, componendo ali- quo modo illos. Alias nunquam esset vera compositio, in secunda, vel tertia operatione nostri intellectus, sed omnia per simplices actus cognosceremus, quod falsum esse constat. Deinde in Angelis supra ostensum est, aliquando necessario uti simul multis speciebus ad differentiam aliquarum rerum, vel etiam unionem cognoscendam. Et licet illo modo saepe cognoscant per simplices actus, tamen ibi etiam ostendimus, posse aliquando id facere componendo plures. Praeterea, quod D. Thomas non intenderit hoc negare, docent omnes Thomistae locis allegatis, qui dicunt D. Thomam sub una specie usum plurium comprehendisse, etiamsi sit cum multis actibus inter se ordinatis. Nam quod hoc modo possit intellectus angelicus habere illos, docet D. Thomas, dicta quaestione 58, 1 part., artic. 1, ad 2, et dicta quaestione 62, artic. 7, ad 3, et quaest. 8, de Verit., artic. 14, ad 6.

22. Secunda expositio. — Secunda ergo explicatio est, ut cognoscere plura per modum unius, sit cognoscere plura per unum actum, vel compositum in nobis, vel simplicem in Angelo, vel saltem per plures aliquo modo inter se ordinatos, ut sunt cognitio sui per suam substantiam, et aliorum per species. Cognoscere plura per plures actus inter se nullo modo unitos, vel ordinatos. Unde quia in Angels, secundum D. Thomam, non invenitur compositio inter actus simplices intellectus : ideo ordinarie loquendo, et de cognitione per proprias species, dicendum erit Angelum tunc cognoscere plura per modum plurium, quando per plures actus illa cognoscuntur: tunc vero per modum unius, quoties per unum actum ea cognoscit, etiamsi ad talem actum plures species concurrant. Et quia iste concursus non contingit, nisi quando res repraesentatae per illas species cognoscuntur cum aliqua habitudine inter se, id est, ut differentes, vel ut similes, vel ut unitae aliquo modo, ideo etiam illa dicentur cognosci per modum unius, quae sub aliqua simili habitudine cognoscuntur, nam sub illa objectum intelligibile aliquo modo, ut unum componunt. Et haec expositio est ipsis terminis satis accommodata, et multum a D. Thoma in dictis locis insinuatur. Dixi autem, ordinarie loguendo, et de cognitione per proprias species: quia solum in cognitione sui per suam substantiam, et alterius objecti per propriam speciem, videtur D. Thomas admittere plures actus ordinis naturalis, quia simul sint in intellectu Angeli, inter quos ponit alium ordinem (ut supra visum est) quibus ad- dit cognitionem Dei per ejus essentiam, quae supernaturalis est. Et ita etiam videtur sentire Ferrariensis, dicto c. 55, et aln.

23. Non probatur. — Nihilominus tamen nos non possumus universaliter eam doctrinam approbare. Credimus enim, posse Angelum simul plura cognoscere per plures actus, et species, et consequenter per modum plurium in directo sensu, id est, ut nec species conjungantur ad producendum unum actum, nec actus ipsi inter se componantur, aut objecta illorum cum aliqua habitudine inter se conferantur, nec etiam ut unus actus sit sub aliqua consideratione ratio alterius, sed solum comitanter se habeant, ex libera Angeli voluntate. Hoc probatum sufficienter est tertiam assertionem confirmando. ltem in nostro intellectu id posse contingere aliquo modo, imo etiam in sensibus, infra in proprio tractatu de Anima ostendemus. Unde non solum modo explicato in assertione, sed etiam alio potest Angelus plura per plures species, et actus, nullo modo inter se compositos, aut relatos simul cognoscere. Nimirum utendo adaequate una specie quoad omnia, quae per illam repraesentantur, non vero quoad attentionem, et conatum potentiae, aut intentionem actus, tunc enim actus ille non erit aedequatus activitati potentiae, et ideo poterit simul illa potentia per aliam speciem operari intelligendo ahquid, velaliqua imperfecto modo, vel quantum ad numerum cognitorum, vel quantum ad modum attentionis potentiae et intentionis actus. Probatur, quia sicut Angelus est liber ad utendum specie adaequate, vel inadaequate, quoad universalitatem objecti, ita etiam est liber ad applicandum intellectum cum majori, vel minori conatu, ergo sicut utendo specie inadaequate priori modo, potest simul uti alia specie, et elicere alium actum omnino distinctum, ita utendo una specie imperfecte ex parte objecti, poterit quod residuum est activitatis (ut sic dicam) ad alium actum, et objectum applicare. Et confirmatur, nam si noster intellectus, vel sensus, potest hoc modo habere plures actus simul, non est ex inadaequatione actus ad speciem in ordine ad extensionem objecti, quia species nostrae non repraesentant plura, sed est ex inadaequatione in modo attendendi, ergo idem poterit in Angelis reperiri.

24. Tertia expositio qua recte satisfit secunde objectioni si illam patiatur D. Thomas. — Nihilominus tamen etiam in his casibus poterit dici Angelum cognoscere plura, aliquo modo per modum unius, non quidem ex parte objecti, vel ex compositione aut subordinatione actuum, sed ex parte potentiae, quatenus omnes illos actus efficit, tanquam aequivalentes uni actui sibi adaequato, vel tanquam unum effectum adaequatum suae virtuti, sicut ignis calefaciens simul plura ligna, vel corpora intra suam sphaeram existentia, dici potest omnia illa calefacere per modum unius effectus sibi adaequati. Unde a contrario tunc solum diceretur Angelus cognoscere plura per modum plurium, si efficeret plures actus, quorum singuli essent suae virtuti adaequati, vel si ultra unum actum adaequatum, alium simul habere possent. Et juxta hunc sensum terminorum optime salvatur universaliter doctrina D. Thomae, quod non possit Angelus plura ut plura cognoscere. Sed non audeo dicere, divum Thomam in hoc sensu fuisse locutum: quia illa explicatio illorum terminorum: Per modwum unius, et per modum plurium, non videtur communiter visitata. Nihilominus tamen res ipsa vera est, et ex dictis patet. Et potest exemplo loci Angeli declarari: quia in multis locis per modum plurium esse non potest, quia non potest esse nisi in uno loco adaequato, et tamen per modum unius esse potest totus in pluribus locis partialibus. Sed hinc objici potest, quia Angelus non potest esse simul in pluribus locis inadaequatis per modum plurium, id est, divisis omnino inter se: ergo similiter non potest simul per intellectum attendere etiam inadaequate, ad plura omnino divisa inter se, id est, nullo modo ordinata, nec connexa. Respondetur dato antecedenti non certo, et negando consequentiam, quia in loco constituitur ipsa substantia Angeli, qua non potest quasi a se dividi, in locis distantibus se constituendo, intelligendo autem cognoscit Angelus res quasi in seipso, et in se recipit actus quibus illa cognoscit, et ita in se non dividitur ex eo quod attentionem suam adaequatam per plures actus applicet, sicut Angelus potest etiam simul esse in pluribus corporibus intra suam sphaeram contentis, et in omnibus operari simul, etiamsi inter se unita vel connexa non sint.

25. Tertia objectio. — Ab exemplo figurarum, motuum et colorum. — Ultima superest objectio in hac materia vulgaris, quia non potest idem corpus pluribus figuris simul affici, nec pluribus motibus localiter moveri, nec pluribus coloribus specie diversis informari, ergo nec pluribus actibus intellectus simul intelligere. Probatur consequentia, quia ex illis exemplis fit inductio, quod duae formae ejusdem generis non possunt simul eamdem potentiam informare. Sed actus intelligendi sunt formae ejusdem generis: ergo. Confirmatur, quia idem motus non potest ad duos terminos simul tendere, ergo nec potest idem intellectus ad duo objecta omnino distincta, nam sunt veluti termini tendentiae intellectus ad ipsa.

26. Responsio ad exemplum figururum. — Sed imprimis materialia exempla per se parum probant. Nam illud de figuris, non male instatur a Gregorio exemplo plurium specierum, et habituum informantium simul intel lectum. Nam communis responsio, quod non plene informant, quia non simul actu operantur, non satisfacit, quia operari aliud est ab inhaerentia, et informatione, at vero repugnantia formarum, ut in eodem subjecto simul esse non possint, in informatione, seu inhaerentia spectanda est, non in efticientia. Unde species in aere existentes, cum in illum operari non possint, plene illum informant, sicut et speculum. Deinde illud exemplum est valde extrinsecum, et quasi metaphoricum (ut sic dicam): unde posset negari consequentia, sine alia ratione differentiae, solum quia nulla est connexio, inter antecedens, et consequens. Addo vero, in figuris diversis respective ejusdem subjecti, non solum diversitatem, sed etiam repugnantiam inveniri, quia plures figurae esse non possunt simul in eodem corpore, nisi partes ejus simul in distinctis locis, seu sitibus partialibus constituantur, quod naturaliter repugnat: actus vero intellectus non habent inter se specialem repugnantiam, de illis enim loquimur. Addere etiam possumus in uno corpore toto tantum esse posse unam figuram adaequatam, in partibus vero esse posse plures partiales, ita ergo in uno intellectu unus tantum est actus adaequatus secundum talem modum operandi, et quando ille non est, esse poterunt plures inadaequati, et quasi partiales, non tamen erunt in diversis partibus subjecti, sicut sunt plures figurae partiales, quia figurae integrum subjectum est divisibile, specierum autem indivisibile est, et totum potest pluribus inadaequatis formis actuari, quia nulla illarum totaliter (ut sic dicam) actuatur: sicut Angelus potest esse totus in toto, et totus in qualibet parte, licet in nulla parte sit totaliter.

27. Ad exemplum motuum. — Ad exemplum colorum. — Atque idem fere est de exemplo plurium motuum, nam si non includant specialem repugnantiam, possunt esse simul in eodem subjecto, imo in eadem parte, ut latio, et alteratio, imo et augmentatio, et plures alterationes simul, imo et plures motus locales, si unus sit per accidens, alius per se, vel per spatia non opposita fiant. Denique etiam de coloribus idem dici potest, quia semper inter se habent aliquam repugnantiam, vel tanquam extrema contraria, ut albedo, et nigredo, vel tanquam magis et minus, ad alterum extremum accedentia. Addi etiam potest iuterdum fierl posse, ut capacitas passiva subjecti per unam formam perfectam unius generis repleatur, et ideo non possit simul cum una aliam recipere, ut contingit in materia respectu formae substantialis, et quantitatis, et fortasse respectu aliquarum qualitatum. Inde tamen inferri non potest universalis regula, quod plures formae ejusdem generis non possint simul esse in eodem subjecto, sed ad summum habebit locum in formis adaequate actuantibus potentiam, ut in Metaphysica dixi, disp. 5, sect. 8, in quo sensu principium illud in praesenti non procedit, quia loquimur de actibus incompletis, qui non plene intellectum actuant.

28. Ad confirmationem superioris objectionis. — Cur non possit esse motus unus ad plures terininos. — Ad confirmationem illius objectionis ex dictis facilis est responsio. Nam si quid probaret, etiam concluderet, unam speciem, vel unum actum intelligendi non posse plura repraesentare, ut plura sunt, et distincta in genere entis, quia nec unus motus potest isto modo tendere ad plures terminos: non est ergo exemplum simile, sed ex illo ad summum posset inferri, unam actionem intelligendi non posse nisi ad unum terminum intrinsecum, id est, ad unum verbum terminari. Non vero quod non possit idem verbum ad plura objecta, saltem in esse rei distincta terminari, licet idem motus non possit hoc modo ad terminos plures terminari. Est enim longe diversa ratio, quia motus nihil aliud est, quam ipse terminus in fieri, et ideo si fieri est unum, non possunt res per se primo per illud factae esse plures. Verbum autem, seu actus intelhcendi (et idem est suo modo de specie intelligibili), sunt qualitates distinctae a rebus, quas repraesentant, et non per formalem convenientiam, seu assimilationem, sed altiori modo intelligibili eas repraesentant, ideoque potest una species expressa plura repraesentare, sicut de impressis supra diximus. Unde fit, argumentum illud ad intellectum ipsum applicatum multo minoris esse momenti, nam intellectus non est Ipsa tendentia ad objectum: unde me- lius cum mobili, quam cum motu comparatur; et ideo licet idem motus non terminetur, nisi ad unum terminum, intellectus potest simul tendere ad plura objecta, non solum ut plures res sunt, quod per unum actum facere potest, sed etiam ut plura objecta sunt, quando illa diversis actibus attingit, quae virtuti potentiae adaequari non sunt.

29. Uberior resolutio de pluribus simul intellectionibus. — Quoad receptionem non repugnat pluralitas simultanea intellectionum. — Quocirca ad majorem hujus puncti comprehensionem applicari hic potest distinctio, quia Gregorius, in 2, dist. 11, quaest. 1, art. 1, utitur. Nam intellectus dupliciter comparatur ad actus suos, scilicet per modum potentiae passivae et activae. Priori ergo modo spectatus, non repugnat illi informari pluribus actibus intelligendi, ex eo solum quod plures sunt: quod addo, quia poterunt esse alias inter se contrarii, vel repugnantes, et ob eam rem simul esse non poterunt: per se autem ex sola plurahtate non repugnant, si ad intellectum solum ut recipientem comparentur. Quia in sola receptione nulla apparet repugnantia, sicut non est in recipiendis speciebus, vel habitibus, quia si activitas non esset necessaria, nulla major repugnantia in actibus assignari posset. Et ideo de actibus etiam intensis, et universalibus, seu aequalibus in repraesentando speciebus universalibus, id facile admitti posset, si sola potentia recipiendi spectaretur, sicut id concedit Gregorius supra, et in 2, dist. 7, q. 2, art. 1, in finem, et in 1, dist. 1, quaest. 1, art. 3. Et quoad hoc illi non repugnat Vasquez, disp. 221, cap. 3. Quapropter rationes, quae probare contendunt Angelum non posse intelligere plura, ut plura, vel plures actus simul, solum quia plura accidentia non possunt informare eamdem potentiam receptivam, debiles sunt.

30. Nec item repugnat semper quoad effectionem earum. — Datur certus terminus in multitudine actuum, quos intellectus potest simntl elicere naturaliter. — At vero si intellectus consideretur, ut potentia activa definitae virtutis, ex ea parte repugnat illi habere plusquam unum actum adaequatum: plures autem inadaequatos efticere illi non repugnat, etiamsi nullam specialem unionem habeant, vel in objecto, vel in principio, vel in habitudine alia, quam inter se habeant, sed ex eo solum, quod non excedunt virtutem adaequatam potentiae, et plures simul uni adaequato aequivalent, ut explicui. Crediderim tamen in hoc etiam habere potentiam aliquem terminum multitudinis actuum. Nam argui posset, multitudinem actuum augeri posse in infinitum, si singuli eorum semper remissiores sint, in qua remissione potest semper in infinitum procedi. Dico vero non esse hunc processum admittendum. Tum quia ipsa determinatio virtutis, et attentio potentiae ad plura, ut plura, auget difficultatem in intelligendo, et ideo potest difficultas adeo crescere ex multitudine objectorum omnino distinctorum, ut virtutem potentiae excedat. Tum etiam, quia verisimilius est ad unamquamque rem intelligendam absolute, et simpliciter, abstrahendoque ab omni intentione, vel remissione actus, requiri determinatum gradum virtutis, ac subinde dari certum terminum in multitudine actuum, quos intellectus etiam angelicus potest simul elicere.

31. Suborta dubitatio ex dictis. — Una tandem superest objectio, vel dubitatio circa dicta. Nam videtur ex dictis sequi, posse Angelum etiam per unam speciem plures actus intelligendi distinctos circa diversas res per talem speciem repraesentatas simul elicere: consequens autem non videtur admittendum. Sequela probatur, quia Angelus potest per unam speciem inadaequatam elicere unum actum, ergo etiam poterit simul elicere plures, quia nec ex parte receptionis, nec ex parte virtutis activae repugnat. Item quia Ángelus potest per plures species elicere plures actus inadaeequatos, et per plures etiam aliquo modo inter se unitas potest elicere unum actum simplicem inadaequatum, respectu singularum specierum, et forte adaequatum respectu amborum simul, ergo etiam poterit elicere per unam speciem universalem plures actus particulares, utendo illa, ut virtute pluribus aequivalet. Hoc autem non esse admittendum probatur, quia omnia, quae per unam speciem universalem Angeli repraesentantur, sub aliqua ratione unius objecti repraesentantur, et sub eadem intelliguntur per eamdem speciem, per modum unius, ergo non possunt per plures actus intelligi. Haec ergo objectio petit, an possit Angelus simul, et per eamdem speciem cognoscere plura, ut plura, ex parte objectorum, et actuum, id est, per plures actus re distinctos, et terminatos ad res absolute, ut distinctas, et sine ullo ordine inter se. Partem negantem docet Pater Vasquez, dict. disp. 221, cap. 3, in fine, solum ex hoc principio, quod unitas intellectionis, ex unitate principli sumi debet. Et haec opinio mihi placuit, cum juvenis, ab annis circiter quadraginta primum materiam hanc publice docerem. Et eam secutus est Cumelius, dicto art. 2, quaest. 3, concl. 5, estque valde probabilis.

32. Pars affirmans magis probatur.— Ewmndem actum non posse extendi ad unova objecta probabilius est. — Nunc autem censeo, probabiliter defendi posse oppositam, propter quoddam argumentum, supra, n. 17, tactum, quod mihi difficile apparet. Nam supponendo, posse Ange!um specie universali inadaequate uti, ut omnes convenimus, potuit successive elicere per eamdem speciem, actus intelligendi disünctos, ut, verbi gratia, per speciem repraesentantem omnia quadrupedia poterit elicere nunc cognitionem leonis, postea equi, postmodum tauri, qui actus erunt inter se distincti fortasse non tantum numero, sed etiam specie per adaequationem ad talem, vel talem rem specie distinctam; ergo ex parte distinctionis actuum non repugnabit, illos actus esse simul. Et ita cessat ratio sumpta ex unitate principii, quasi principium sit eminens, et usus ejus sit particularis, poterunt ab eodem principio distincti effectus, et actiones prodire. Imo etamst distinctio illorum actuum tantum numerica sit, in Angelo non repugnabit esse simul in eodem subjecto, eo quod ad diversos terminos, seu objecta tendat. Ergo non est, cur Angelus, si velit, non possit illos actus simul elicere, quia est liberum illi uti sua specie, prout voluerit, si in specie est virtus ad talem usum: sed in specie est virtus sufficiens ad talem usum, quia potest successiveillos actus distinctos elicere, et virtus ad attendendum ad utrumque simul non deest, ut constat, nec capacitas ad recipiendos illos, quid ergo obstabit ? Deinde ponamus Angelum considerantem tantum per illam speciem equum, ille potest velle considerare leonem, non relicta consideratione de equo, ut per se notum videtur, ergo eliciet novum conceptum leonis, et simul habebit utrumque. Respondebitur, non elicere novum actum, sed extendere priorem. Sed haec actuum extensio mihi difficilis visa est, quia non potest esse sine additione novae entitatis, quae non intelligitur, quomodo uniatur praeexistenti, et ideo facilius est concedere illos esse duos actus inadaequatos distinctos. Unde melius responderetur, etiamsi in illo casu Angelus nolit desistere a consideratione equi, relicturum esse necessario priorem actum, et novum indivisibilem, et eminentiorem elicere, simul leonem etequum repraesentantem, quando per eamdem speciem de utroque simul considerare vult. Sed licet hoc sit possibile, et fortasse ita fiat, quia est perfectius, difficile est ostendere in Angelo necessitatem ita intelligendi, et non posse simul facere actus, quos potest successive facere, quando suae virtuti inadaequati sunt. Ideoque hanc partem censeo probabilem. Eligat vero lector quod placuerit magis.

PrevBack to TopNext