On this page
Caput 38
Caput 38
Utrum in angelis sint habitus intellectuales, vel naturales, vel acquisiti
1. Habitus communissime dividitur, et alia, atque alia subdivisio traditur. — Diximus de potentia, et actibus intellectus angelici, superest ut de habitibus verbum unum adjiciamus. Solent autem distingui duplices habitus, quidam disponentes subjectum in ordine ad se, et ad suam naturam, et suum esse, alii disponentes subjectum in ordine ad operationes, ut videri potest in D. Thoma 1, 2, q. 49, art.1 et 3. Priores non habent locum in Angelis, ut idem D. Thomas adjunxit 1, 2, q. 50, art. 6, in fine corporis. Quia Angelorum substantia immaterialis est, simplex et incorruptibilis, et ideo secundum se nullo naturali habitu indigere potest: de posterioribus vero habitibus, qui immediate sunt in potentiis, potest esse aliqua dubitatio, quam nunc de intellectu tractamus, nam de voluntate postea dicemus. Deinde adverto, aliquando solere species intelligibiles (ut in superioribus dixi) inter habitus intellectuscomputari, quatenus adduntur potentia, et in solo actu primo in illa permanere possunt, et habens illas eis utitur, cum vult. Unde distingui solet duplex habitus, unus tenens se ex parte objecti, ut est species, alius tenens se ex parte potentiae, quam confortat, inclinat, et faciliorem ad operandum reddit: qualis est in nobis scientia, fides, vel opinio. De prioribus ergo habitibus jam diximus propter connexionem, quam cum objectis habent, quorum vicem subeunt, de altero vero genere habituum in praesenti tractamus. Potest item hic habitus esse duplex, scilicet, ordinis naturalis, vel supernaturalis, de hoc posteriori genere habituum, qui per antonomasiam infusi dicuntur, nunc non agimus, sed in libro quinto et sequentes id reservamus. Agimus ergo de habitibus ordinis naturalis, qui acquisiti vere, ac proprie dicuntur, tamen quia illud ipsum potest in quaestionem venire, communiori voce utimur. Tribus enim modis potest hujusmodi habitus in Angelis, sicut e- tiam in hominibus, cogitari. Primo quod sit naturalis, non tantum quoad entitatem, sed etiam quoad modum suae productionis, scilicet quia est manans a natura, vel a lumine angelico per modum proprietatis intrinsecae , sicut calor, vel siccitas dicitur naturalis igni. Secundo, ut sit naturalis, et additus naturae, sit tamen ab ipso auctore naturae a principio inditus, sicut de speciebus intelligibilibus Angelorum diximus. Tertio, ut sit propriis actibus acquisitus.
2. Prima conclusio. — In Angelis nullus est habitus emanans ab essentia. — Rejicitur opinio contraria Medime. — Vt ergo certa ab incertis separemus, statuimus in Angelis nullum esse hujusmodi habitum intellectualem per modum naturalis proprietatis emanantis ab essentia Angeli, vel immediate, vel mediante lumine angelico. Est communis assertio; et fere extra controversiam. Et ratio sufficiens est, quia est superfluum fingere in Angelo talem habitum, qui sit qualitas distincta ab intellectu ejus, et naturaliter ab illo profluens ut ipsum habiliorem, vel potentiorem, aut faciliorem ad operandum reddat. Quia si haec perfectio naturalis est, et intrinseca intellectui angelico, melius intelligitur convenire lumini intellectus angelici per seipsum, et per suam simplicem qualitatem, ita ut intellectus Angeli totam illam perfectionem habeat sibi essentialem, et cum tota illa a substantia Angeli in sua simplici entitate dimanet. Ergo talis est intellectus angelicus, et alia multiphcatio entitatum, et compositio superflua esset, et consequenter gratis ficta. Unde etiam theologi recte sentientes negant habitum principiorum in nobis esse qualitatem distinctam a nostro intellectu, et connaturalem illi, tanquam proprietatem ab ipso, vel ab anima manentem, quia intellectus per seipsum totam perfectionem naturalem ad judicandum de illis principiis, quam intrinsece natura hominis postulat, secum afferre potest. Denique qua ratione fingatur lumen intellectus angelicum, non habere per seipsum totam perfectionem naturalem, quam talis natura connaturaliter postulat in proxima potentia intelligendi, sed illam coalescere ex duabus, posset quis dicere, etiam secundam qualitatem non suflicere, sed illam debere per aliam perfici, et sic procederetur in infinitum, vel ad libitum in aliquo certo numero sisteretur, ergo sistendum est in simplici entitate potentiae, et omnis alia qualitas naturalis abjicienda est. Contra hanc assertionem videtur sentire Medina1, 2, q. 51, art. 1, circa ult. concl., dicens, cunctos theologos constituere in Angelis habitus scientiae naturalter indito: sed non video, qui sint isti theologi, nisi fortasse habitum vocet ipsum lumen intellectus, quod ab speciebus distinctum quidem est, non tamen ab intellectu, et ideo improprie habitus appellatur.
3. Secunda conclusio. — Angelis non insunt habitus ab auctore naturae inditi. — Probatur primo de habitibus ad substantiam actus. — Secundo eadem ratione certum est, non habere Angelos aliquem habitum proprium ab auctore naturae inditum et intellectui superadditum. Probatur, quia vel talis habitus est necessarius ad substantiam actus, vel ad facilius operandum: neutrum dici potest, ergo. Probatur minor, quoad priorem partem discursu fere jam facto. Quia si talis habitus esset necessarius ad substantiam actus, esset necessarius, ut Angelus posset elicere actum intelligendi, quia sine illo simpliciter non posset actum elicere, etiamsi haberet speciem, quia hujusmodi est necessitas habitus ad substantiam actus, ut ex usuterminorum supponimus. Consequens autem est plane falsum, quia fieret inde, intellectum Angeli non esse integram potentiam intellectivam ex parte Angeli, sed esse tantum dimidiatam et inchoatam in illo genere, quod est contra perfectionem intellectus angelici et humani. Unde in hoc est notanda magna differentia inter speciem intelligibilem et alium habitum se tenentem ex parte potentiae. Nam species sunt requisitae ex parte objectorum, et ideo adduntur potentiae, etiamsi activitas potentiae completa sit, quantum ex parte ipsius esse potest. Est enim haec natura intellectus, vel potius omnis cognoscitivae facultatis, ut non sit sola principium integrum sui actus, sed indigeat semper cooperatione objecti, cujus vicem supplet species, et ideo licet sint necessariae ad substantiam actus, distinguuntur a potentia, et Angelis a principio inditae sunt, ut essent perfecte constituti in actu primo ad intelligendum. At vero proprii habitus, de quibus nunc loquimur, adduntur potentiis, veluti ad augendam virtutem agendi ex parte ipsarum, et ideo ad actus ordinis naturalis non sunt necessarii tales habitus ad substantiam actus, quoniam habent potentiam ex parte sua suflicientem ad hujusmodi actus.
4. Probatur deinde de habitibus ad facilitatem actus.—Et hinc facile probatur altera pars minoris, quia lumen angelicum est perfectum, et sine impedimento veritates naturales cognoscit, et ideo non indiget respectu illarum habitu facilitante potentiam, ut statim probabimus. Et quamvis illius esset capax, non haberet illum infusum a principio, quia talis habitus acquiri posset per proprios actus: et ideo non infunderetur per accidens: nam ille modus supernaturalis est et extraordinarius in habitibus acquisitis: maxime in natura angelica, quae summa velocitate illos acquirere posset, si illis indigeret. Nec ab his duabus conclusionibus dissentit divus Thomas, 1, 2, quaest. 50, a. 5, ubi habitus in Angelis ponit, quos non in potentia tantum, sed in actu primo semper habent. Nam ibi aperte loquitur de speciebus intelligibilibus, ut patet ex illis verbis, Angelus indiget perfici habitualiter per aliquas species ad operationem propriam. Et idem repetit in solutione ad 2. Et simili modo Henricus, quodlib. 4, q. 7, et quodl. 5, q. 14, ponens in Angelis habitum scientialem innatum, seu naturalem, per modum universalis speciei illum ponere videtur, ut supra diximus. Ferrariensis vero 1, contra Gent., c. 56, in fine rationis 5, dicit, in Angelis habitum esse quamdam habilitatem distinctam ab speciebus, statim vero addit, sive illa sit aliquid distinctum ab intellectu, sive sit ipsum lumen angelici intellectus; sed sine dubio hoc posterius verum est, nisi ponendus sit in Angelis aliquis habitus acquisitus, quod videndum superest.
6. Contra praecedentes duas conclusiones opinantur Bannez et Cumelius. — Contra hanc conclusionem et praecedentem videtur opinari Bannez, et clarius Cumelius, dicta quaest. 58, art. 1, ponens in Angelis unum habitum naturalem distinctum ab speciebus ad recte judi- candum de omnibus scibilibus. Consentit Me- dina, multiplicando tamen illos habitus, ut patet 1, 2, quaest. 51, art. f, in ultima conclusione, ubi ait cunctos theologos constituere in Angelis habitus scientiae naturaliter inditos. Et quaest. 54, art. 4, improbandum Cajetanum contrarium docentem, ait, in Angelis in primordio creationis praeter species intelligibiles infusos fuisse habitus scientiae ad recte judicandum. Ducuntur, quia secundum D. Thomam (ut ipsi putant) habitus principiorum in nobis est a natura inditus distinctus ab speciebus. Nam perinde putant, se habere Angelum ad omnia naturahter scibilia, ac nos ad prima principia. Sed fundamentum hoc imprimis in illatione peccat. Nam hcet in anima nostra illa imperfectio distinctionis intellectus a lumine naturali admitteretur, non ideo esset tanta imperfectio Angelis tribuenda, cum perfectio- res et simpliciores sint. Deinde falsum sumitur, quia habitus principiorum in nobis, vel non est distinctus ab intellectu, vel non est a natura datus, sed acquisitus, ut dixi etiam ex mente D. Thomae, in disp. 1, Metaphysicae, sect. 4, num. 14, et disp. 44, sect. 13, num. 7, ubi consequenter de Angelis docui, non habere habitus naturales scientiarum praeter species, et hanc censeo esse communem sententiam theologorum, quos statim referam.
6. De habitibus acquisitis prima opinio negans.—superest ergo dicendum, de habitibus acquisitis intellectus: de quibus in Angelis auctores varie loquuntur. Quidam absolute et sine distinctione negant dari habitus in Angelo. Ita Durandus, in 3, dist. 23, quaest. 1, ad 1, ubi ait, naturam intellectualem non conjunctam sensitivae non indigere habitibus, et ideo in Angelis non esse habitus acquisitos. Idem sentit Scotus, in d. 3, quaest. 11, S Contra istam, vers. Ad aliud dicendum, dicens, si habitus sumatur pro habihtate potentiae, sic non est opus ponere in intellectu Angeli aliquem habitum, eo quod natura sua satis habilis sit. Et sequitur Maironius, in 3, dist. 33, quaest. 1, art. 5, in ftine. Tribuitur etiam Cajetanus, 1, 2, q. 54, art. 4, et quaest. 63, art. 1. Et sequitur Malonius 2, dist. 3, disp. 12. Distinctius eam docuit Vasquez, dicens, Angelum non acquirere habitum, neque per assensus evidentes, nec per probabiles fidei naturalis vel opinionis. Fundamentum est, quia sufficiunt species, supposita facilitate intelligendi, quam Angelus ad assentiendum et judicandum habet, sine impedimento, vel in cognoscendis omnibus rationibus assentiendi, quas per species potest cognoscere, vel in praebendo assensu juxta exigentiam et meritum talis medii.
7. Secunda opinio omnino affirmans.— Contrariam sententiam absolute et generaliter, tam in rebus evidentibus, quam in non evidentibus, problematice saltem, affirmat Ferrariensis, supra, et sequitur ex opinione Medinae, saltem quoad assensus non evidentes et quoad evidentes, si fortasse non ad omnes dantur Angelis habitus a principio infusi. Et pressius tenet hanc sententiam P. Molina, dicta q. 58, art. 1. Fundatur quia in Angelis est apprehensio et judicium, et per species complentur et perficiuntur in ordine ad apprehensionem, ideoque indigent alio habitu, quoad judicium inclinentur et determinentur. Maxime vero id confirmant exemplo habitus primorum principiorum, quem ponunt in nobis acquisitum, nam intellectus noster, tam propensus est ad prima principia, sicut intellectus angelicus ad omnes cvidentes veritates, sed non obstante illa naturali inclinatione, nos acquirimus habitum circa prima principia, ergo et Angeh acquirent circa evidentia omnia.
8. Vera sententia. — Disp. 35, sect. 4, n. 23 et 94. disp. 445, sect.. . num. 8.—Prima conclusio. — Angelus circa evidentia non acquirit habitum. — Ego vero in Metaphysica distinctione usus sum, quae nunc etiam mihi probatur. Est autem distinctio, inter ea quae Angelus evidenter cognoscit, et quae tantum per conjecturam, vel creatam auctoritatem assequitur, eisque fidei, vel opinionis assensum praebet. Dico ergo, primo, circa evidentia non acquirit Angelus habitum. Hanc conclusionem tantum docet in rigore Cajetanus supra, solum enim tractat de scientia Angelorum et de rebus evidenter cognitis. Et eodem modo ego locutus sum in 1 tom., 3 p., disp. 29, sect. 2, in fine. Et fortasse Durandus et Scotus non plus intendunt. Probatur autem, quia Angelus circa talia objecta acquisito habitu non indiget: et consequenter nec habet capacitatem naturalem ad illum. Probatur, quia vel indiget illo ad substantiam actus, seu ad potestatem simpliciter eliciendi actus, vel ad facihtatem. Neutrum dici potest, ergo. Prior pars minoris est clara, tum ex prima et secunda assertione, quia si talis habitus compleret potentiam ad eliciendum actum, esset naturalis ab intrinseco, vel saltem cum natura inditus, quia potentia intelligendi integra ex parte intelligentis naturalis est, praesertim in Angelis: tum praecipue quia repugnat habitum esse necessarium, ad posse, et esse acquisitum, quia habitus acquisitus per actus acquiritur, ergo prius fit actus, quam habitus acquiratur, sed actus supponit potestatem simpliciter, ergo et talis habitus, ergo non potest esse necessarius propter potestatem. Altera vero pars de facilitate probatur, quia lumen intellectus Angeli de se est sufliciens, et omnino propensum ad assensus earum rerum, quas evidenter assequitur, et aliunde non habet, unde moram, vel difflicultatem in tali assensu patiatur, ergo neque ad facilitatem tali habitu indiget.
9. Non calet illatio a nostris habitibus ad Angelos. — Unde non recte nobisceum comparantur, etiam in habitu principiorum, licet supponamus hunc esse in nobis acquisitum, quia longe facilius cognoscunt veritatem conclusionis, ut connexam suo principio, quam nos cognoscimus immediatam connexionem primorum principiorum, in quorum intelli- gentia multa impedimenta, et difficultates patiamur. Quae difficultas licet in uno, vel altero principio, quod fere sensibus patet, vel parva, vel nulla sit, tamen generatim circa principia, est magna, et ideo tali habitu possumus indigere, ut facile possimus ita apprehendere terminos, ut in eis, et eodem actu veritatem principii statim intueamur. Angeli vero subito, ac summa celeritate, ac facilitate apprehendunt, et vident conclusiones in principiis, nec in eis distinguitur apprehensio talium rerum a judicio. Et ideo nullo titulo indigent tali habitu ad judicium. Imo sicut per species perfecte constituuntur in actu primo ad apprehendendum, ita per lumen sui intellectus ad judicandum. Quemadmodum etiam e contrario, sicut intellectus confert activitatem cum specie ad apprehendendum, et ad illam per se suflicit sine alio habitu facilitante, ita etiam suflicit ad judicandum, juvante specie, si fortasse illa aliquid ad judicium confert.
10. Objectio. — Responsio. — Dices posse habitus deservire Angelis, ut facilius assentiantur aliquibus veritatibus dependentibus ab alis principiis, etiamsi actu principia non considerent, sed solam veritatem conclusionis, quod maxime erit opportunum, quando resolutio ad prima principia fit per multa principia media, pluresque illationes formales, aut virtuales, quas omnes non potest facile Angelus, nec sine magna applicatione simul considerare, quia vel per plures species repraesentantur, vel Angelus est simul aliis intentus, et non potest tot res simul considerare ,ergo tunc erit utilis habitus ad essentiendum prompte cum minori consideratione actuali principiorum. Respondeo, nunquam Angelum ferre judicium evidens, nisi intuendo clare veritatem, vel in se existentem, ut fit in propria intuitiva cognitione, vel abstractive cognoscendo evidenter connexionem extremorum, quae connexio, si immediata est, non pendet ex alis principiis, ut evidenter cognoscatur, si vero habet medium inter praedicatum, et subjectum, necesse est, ut Angelus actu consideret iliud medium, quod est quasi vinculum extremorum, quia in Angelo judicare est videre ipsam connexionem, quando connexio est evidens, et hoc summa facilitate facit Angelus ex vi sui luminis cum specie propria rei, prout in se est. Et ideo gratis fingitur illa difficultas ex virtuali, ac longo discursu proveniens. Alia vero, quae potest ex distractione mentis, seu attentione ad res alias provenire, non est difficultas vincenda per habitum, sed per volun- tatem removentem aliam cogitationem: nam si id non faciat, etiamsi adsit habitus, non poterit difficultatem illam vincere, nam potius est naturalis impossibilitas, juxta dicta in eapite praecedenti.
11. Consectarium ex dictis. — Et ex hac assertione constat, in Angelis non distingui ab intellectu eorum virtutes intellectuales, quae in nobis numerantur intellectus, sapientia, scientia, prudentia et ars. Nam in illis omnibus est eadem ratio, quatenus sunt principia evidentis cognitionis. Et ita in illa sistendo, nulla est nova difficultas. At vero in usu practicorum habituum, solet esse in nobis difficultas. Verumtamen in arte haec provenit, vel ex parte imaginationis, vel ex parte organcrum, seu membrorum, quibus ad opera artis utimur, quae difficultas in Angelis locum non habet, ut per se constat. In prudentia vero provenire potest ex prava dispositione affectus, vel sensitivi appetitus, vel voluntatis, et lcet ex priori capite non habeat locum in ÀAngelis, ex posteriori potest inveniri: qualiscumque vero sit, ad ipsam voluntatem referenda est: nam intellectus semper erit facilis, si a voluntate applicetur.
12. Secunda conclusio.— Circa probabilia Angelus potest habitum comparare. — Secundo dico, si Angelus aliquas veritates, seu apprehensiones per media tantum probabilia cognoscat, et judicet ita esse, vel non esse, acquirere potest intellectualem habitum ad similem assensum inclinantem. Ita dixi in citato loco Metaphysicae. Et consentit in utraque parte nobiscum Pesantius, dicta q. 58, art. 1, Herrera 2, dist. 12, quaest. 1, notab. 1. Et in hac idem sentiunt Cumelius et Bannez ibiadem. Et probatur primo, quia habitus acquisitus locum habet, ubicumque potentia non est satis ad alterutram partem determinata: sed intellectus Angeli ex se non est determinatus ad hujusmodi assensus: ergo verisimillimum est per eosdem habitus acquirere, per quos intellectus ejus ad similes assensus magis propensus, et quodammodo determinatus maneat. Dico autem, quodamnodo, quia habitus non potest simpliciter determinare intellectum, quoad exercitium, vel specificationem ad actam non evidentem, nam habitus semper in his subjacebit liberae motioni voluntatis, sicut, et ipse intellectus, sed quodammodo determinare dicitur, quia inclinationem, ac propensionem ad eam partem auget. Et confirmatur, quia in his idem fere fundamentum habitus in Angelis, quod in nobis, invenitur, nam in no- bis indifferentia potentiae videtur esse sufficiens ad capacitatem habitus, ut ad alteram partem magis propensa sit: illa autem indifferentia etiam in intellectu Angeli, quoad hanc partem reperitur. Item necessitas discursus videtur etiam sufficere: in his vero rebus probabile est Angelum discurrere, ut supra diximus. Confirmari denique hoc potest, quia daemones habent fidem naturalem mysteriorum fidei, quae non potest esse infusa, tum quia est imperfecta, tum quia non est infusa, tanquam naturale donum, cum versetur circa supernaturalia, saltem materialiter, et supponat revelationem supernaturalem alias factam, ergo est acquisita. Item eodem modo Augustinus, lib. de Divinat. daemon.. ponit in Angelis malis experientiam longa consuetudine acquisitam.
13. Objectio prima ex D. Thomae doctrina. — Secunda objectio. — Confirmatur. —Sed objici potest. primo quia D. Thomas, dicta q. 58, art. 1, absolute negat, posse intellectum Angeli esse in potentia ad actum primum: si autem posset aliquos habitus acquirere, prius esset in potentia ad tales habitus, qui sunt quidam actus primi. Secundo, quia illa omnia salvari possunt per solas species; nam imprimis, quando Angelus habet praesentes conjecturas omnes, quae illum movent ad assensum, et illas actu considerat, non indiget habitu; ergo nunquam illo indiget. Probatur consequentia, quia Angelus est adeo perspicax, et liber omni impedimento, ut summa facilitate omnia consideret, quae rem faciunt probabilem, seu credibilem, et eadem faciltate possit illi assentiri, si velit. Unde omnium motivorum, quae prius cognovit, postea per species, quas in se habet, facillime recordatur. Ergo ex vi specierum eadem facilitate assentietur. Ergo non magis postea indiget babitu, quam in principio, ergo non acquiritur. Et haec ratio maxime urget, quando illae conjecturae evidenter cogunt intellectum, saltem per media extrinseca, et per evidentiam in testificante, ut est in fide demonum. Nam tunc efficaciter determinant, et necessitant intellectum, ergo nullam facilitatem addere potest habitus. Denique quando conjecturae non ita cogunt intellectum, determinatio ad assensum esse debet ex motione voluntatis, quia posita, naturali virtute facillime obedit intellectus, ergo in illo non est necessarius habitus.
14. Respondetur ad primam objectionem.— Ad D. Thomam respondeo loqui de actu primo, qui se tenet ex parte objecti, id est, de speciebus intelligibilibus, nam de aliis propriis ha- bitibus Angelorum nihil fere nobis tradidit. Addo etiam loqui de actu primo, et secundo pertinentibus per se ad perfectionem intellectus angelici naturalem: haec autem cognitio conecturalis, de rebus contingentibus, vel naturaliter Angelis occultis, non pertinet per se ad perfectionem Angeli. Idem est de cognitione imperfecta per media extrinseca, quae testimonium divinum involvunt, nam illa non solum non spectat per se ad naturalem perfectionem Angeli, sed etiam praeternaturalis illi est. Et ideo totum hoc cognitionis genus non est ei debitum, etiam quoad actum primum, ac proinde nihil obstat, quominus Angelus sit in potentia ad talem actum primum. Quod non solum de habitibus propriis verum est, sed etiam de aliquibus speciebus intelligibilibus, ut in superioribus tractatum est, et statim iterum dicetur.
15. Ad secundam objectionem conceditur ad aliquos actus sufficere Angelis species absque habitibus.—Secunda ergo ratio maxime movet P. Vasquez, qui de his habitibus specialius, quam ahi locutus est. Sed possumus ad hominem instare, quia ipse putat, nullam speciem Angelum acquirere, vel propter memoriam, vel propter experientiam praeteritorum effectuum: si ergo nec species, nec alios habitus daemon acquirit, quomodo nunc facilius potest judicare de his rebus, quas prius cognovit, et credidit, quam antea potuisset. Quod enim daemon nunc facilius cognoscat Christum Deum, quam in principio Christo vivente cognosceret, quis dubitet? Cum constet in principio dubitasse, et postea tandem convictum credidisse, et nunc vel invitum credere. Haec ergo mutatio facta in Angelo, aliquid denuo in illo acquisitum requirit. Et fatemur quidem ad aliquos effectus sufficere species ex praecedentibus cognitionibus relictas: ut ad memoriam praeteritorum, quae in seipsis evidenter cognita fuerunt, quia ex vi specierum statim repraesentatur cum claritate, et evidentia experimentali, sicut antea cognita sunt, ideoque ad hoc genus experientiae, quatenus in sola memoria plurium actuum praeteritorum consistit, species acquisitae sufficiunt, quas Angelis circa singularia, ut a se prius cognita, negare non possumus, ut supra diximus.
16. Ad aliquos vero requiri omnino habitus conrvincitur. — Ad confirmationem in fine n. 13. — Quando vero ultra singulares effectus evidenter in seipsis notos, ex illis deventum est ad judicium probabile, et opinativum alicujus conclusionis indicatae in illis effectibus, ut pos- tea Angelus ad hoc judicium sit magis propensus, non sufficiunt species, sed necessarius est habitus. Tum quia etiam in principio licet Angelus magna perspicacitate, et facilitate videret, talem conclusionem per talia signa verisimiliter indicari, nihilominus adhuc manebat, quasi anceps, et indeterminatus, an ita esset, necne, et in hac indeterminatione ex natura rei necessario inest aliqua difficultas, quae sine dubio minuitur ex consuetudine assentiendi alteri parti, quod etiam in Angelo locum habet: haec autem diminutio difficultatis ab habitu provenit, nec potest aliunde provenire. Tum etiam, quia sicut Angelus potest facile recordari postea omnium signorum, vel conjecturarum, quae ipsum ad talem assensum induxerunt, ita etiam potest facile non statim applicare mentem ad haec omnia consideranda, et nihilominus proposita illa probabili propositione, ex usu poterit majori facilitate, et propensione ad illius assensum determinari. Unde in fide evidenti daemonum, licet cesset prior ratio, quia intellectus per evidentiam sufficienter determinatur, tamen non cessat secunda, quia sufhicit inevidentia rei in seipsa, ut facilitas assentiendi possit ex habitu provenire. Quando enim propositio est evidens per rationem intrinsecam, Angelus videndo rem illam per propriam speciem, videt evidentiam veritatis ex vi solius lummnis naturalis, et ideo non indiget babitu: quando autem propositio non est evidens Angelo per medium intrinsecum, nec per seipsam, quia est superioris ordinis, tunc facile potest considerare illam, et non intrinseca media, quae ad assensum ejus inducunt, quae varia esse solent, et per plures species possunt Angelo repraesentari. Tunc ergo poterit Angelus esse promptus, et facilis ad assentiendum ex habitu, quamvis non videat, nec actu consideret omnia sigua, quae intellectum in principio coegerunt. Sic enim daemones, audito Christi nomine, eum, ut Deum recognoscunt, et contremiscunt, etiamsi non actu considerent omnia signa divinitatis ejus, quae ad cogendum intellectum sufliciunt, ergo illa determinatio ex habitu provenit. Unde ad ultimam confirmationem dicimus, quando coenitio haec est evidens, saltem in testificante, determinationem non pendere a voluntate, et sic nec esse necessarium habitum in illa, in aliis vero, quae tantum probabilia sunt, fortasse voluntas etiam suum acquirit habitum, et nihilominus semper erit locus habitui intellectus, ut ipsum per se inclinet, et promptiorem ad parendum voluntati reddat.