On this page
Caput 39
Caput 39
Utrum in angelorum mentibus veritas, et falsitas naturaliter inveniri possit
1. Prima dubitatio. — Secunda. — Veritas vel falsitas cognitioni per modum cujusdam proprietatis, sive passionis ejus, specialiter tribuitur, potestque suo modo, et actibus, et habitibus convenire: ideoque ad hujus libri con summationem, aliquid de hac proprietate, pront in Angelis invenitur, dicendum superest, cum D. Thoma, quaest. 58, art. 5, ubi interpre tes. Et prius videndum est absolute de toto disjuncto, an quoad aliquam partem ejus in Angelis locum habeat. Et est ratio dubitandi, quia cognitio angelica, nec veritatis, nec falsitatis capax esse videtur. Dicit enim Aristoteles veritatem, et falsitatem in compositione, et divisione mentis inveniri, non in simplici conceptione, 3, de Anima cap. 6et i, de Interpretat., c. 1 et 3, sed in Angelis non est compositio, et divisio, ut supra dictum est, ergo nec propria veritas, aut falsitas in eis invenitur. Secundo videndum est, esto sit in Angelis capacitas veritatis, vel falsitatis, an sint indifferentes ad utramque, vel tantum alterius partis sint capaces uuque veritatis. Et ratio dubitandi esse potest, quia Angeli in naturalibus sunt veluti clarissima lumina, quae nullas patiuntur tenebras. Nam omnia comprehendunt, vel saltem evidenter ergo cognoscunt. Quod si quae non cognoscunt evidenter, ut, verbi gratia, futura contingentia, aut iuternas cogitationes, vel de illis tantum habent ignorantiam negationis, aut privationis, non vero ignorantiam pravae dispositionis per errorem, vel falsitatem, vel si per aliqua signa, vel effectus illa conjectantur, evidenter sciunt per illa signa ostendi quid sit verisimilius in effectu occulto, et hoc tantum judicant, et in eo falli non possunt, ergo si mens angelica capax est veritatis ad illam determinata est, et non erit capax falsitatis. Utraque vero pars facilis est, et breviter expediri potest.
2. Prima conclusio. — Intellectus Angeli ea natura sua est capam ceritatis. — Dicendum ergo mprimis est, intellectum Angeli esse capacem veritatis ex natura sua. Assertio est certissima, et extra controversiam. Tum quia veritas est magna perfectio intellectus, et non includit imperfectionem Angelo repugnantem, ut facile patebit, respondenaáo ad rationem dubitandi. Tum etiam, quia intellectus divinus est summe verus in cognoscendo, et judicando, etiamsi simplicissimus sit, ergo perfectionem hanc ab illo Angeli participant, multo magis, quam homo. Tum praeterea, quia veritas est de ratione scientiae, Angeli autem habent perfectissimam scientiam, et sapientiam naturalem. Tum denique quia quidquid nos componendo, et dividendo judicamus, ipsi eminentiori modo judicant, sive simplici intuitu, sive interdum componendo, aut dividendo juxta varias opiniones, ergo quomodocumque proferant judicium, veritatem enuntiant, seu verum judicium proferunt, ac proinde in tali judicio est veritas.
3. Solvitur prima dubitatio in numero praeecedenti. — In qua simplici apprehensione detur proprie veritas. — Et hinc facile solvitur prior ratio dubitandi, quae postulabat, an veritas sit tantum in cognitione complexa, vel etiam in simplici intelligentia: quam late tractavi in Metaphysica, disp. 58, sect. 3. Et ideo illa omissa, breviter assero: Quando simplex intelligentia talis est, ut per simplicem actum clare, et distincte cognoscatur, hanc rem esse talem, vel talem, non minus, quam si per plures conceptus, unum cum alio componendo, fieret; in tali actu simplici esse propriam veritatem, imo altiori, et perfectiori modo, quam sit in cognitione nostra complexa, quia eamdem conformitatem habet ad objectum melius, et clarius cognitum, in qua conformitate veritas illa consistit. Et hoc responsum intendit Cajetanus, dict. q. 58, art. 5, et sequuntur alii. Neque obstat Aristoteles, tum quia de intellectu humano locutus est, tum quia in intellectu etiam hominis non excluditur omnis veritas a simplici intelligentia. An vero in aliquo simplici actu intellectus humani possit inveniri tam propria veritas, sicut in compositione, tractabitur in ultima hujus operis parte, ad quam pertinet.
4. Secunda conclusio pro secunda dubitatione. — Angelus non beatus est capax falsitatis in probabilibus.—Angeli beati falsitatis sunt incapaces. ratione status. — Dubium occurrens remittitur. — Deinde dicimus intellectum Angeli esse capacem falsitatis in his, quae non evidenter cognoscit, et per conjecturas, vel fidem tundatam in auctoritate creata, assequi, et judicare potest. Probatur, supponendo Angelum posse habere similia judicia, quod supra ex parte probatum est. Loquimur enim de Angelis pura eorum natura spectata, et abstrahendo ab statu beatifico, et circumstantis ejus. Angelus ergo sit spectatus, si de rebus, quas non evidenter cognosceret, habere probabiles conjecturas, vel testimonium sufficienter credibile, judicare posset, non solum hoc esse credibile, aut probabile, sed etiam absolute ita esse, vel non esse, ergo tale judicium posset interdum esse falsum, et habitus inde generatus falsitati esset expositus. Loquor autem de Angelo spectato in pura natura, quia sancti Angeli ratione status non habent hujusmodi assensus, quia falli non possunt, nec de rebus incertis definite judicant, donec de illis divinitus instruantur, ut optime docet Àugustinus 9. de Civit., cap. 22. Mali autem Angeli modo sibi naturali operantur, et per malam voluntatem illo abutuntur, et ideo saepe falluntur. Idem tamen posset illis in pura natura conditis evenire, forte tamen rarius, quia non tam facile praecipitarent, aut determinare ferrent absolutum judicium de re incerta: non est tamen dubium, quin id facere possent, quod satis est, ut falsitatis sint capaces. Atque hoc manifestum est ex dictis, quoad cognitionem speculativam. Occurrebat autem hic dubium de practico judicio, et morali, circa res agendas, an inillo etiam posset Angelus decipi. Sed tamen quia in hoc judicio veritas, et falsitas pendet aliquo modo ex affectu, dicemus de illo melius in libro sequenti, vel inferius tractando de Angelorum peccato.