On this page
Caput 40
Caput 40
Utrum in angelis sit cognitio matutina, et vespertina, et quid utraque sit
1. Matutiva et vespertina cognitio. — Haec tractat D. Thomas in fine hujus materiae de cognitione Angelorum, 1 part., quaest. 58, art. 6et 7. Et tractatur communiter a theologi in 2, dist. 3, vel 11. Tamen in illa distinctione praecipuum membrum, scilicet cognitio matutina ad scientiam beatam Angelorum spectat, et ex hac parte magis pertinet illa distinctio ad quaestionem 62 D. Thomae, vel ad librum quintum, qui de illa cognitione futurus est, sine cujus notitia, nec vespertina, ut illo nomine significatur, satis intelligi potest. Verumtamen quia illa cognitio ab Augustino specialiter inventa est ad explicandos sex dies creationis mundi, ideo in tractatum de illis diebus eam reservamus, quia et ibi maxime necessaria est, et ex subjecta materia, habita jam cognitione status beatifici Angelorum, melius, et facilius intelligetur. De illa igitur in tractatu sequenti, lib. 1, cap. 11, dicemus. Et ideo de intellectu angelico haec sint satis.