Text List

On this page

Caput 1

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

An sit in angelis voluntas, et quod sit obiectum ejus, quaueve proprietas

CAPUT I. AN SIT IN ANGELIS VOLUNTAS, ET QUOD SIT OBIECTUM EJUS, QUAUEVE PROPRIETAS.

1. Dari voluntatem in Angelis est de fide certum. — Supponimus primo, ut certum, dari in Angelis hanc facultatem, quia sunt naturae intellectuales, et omnis natura cognoscens habet appetitum elicitum, qui in intellectualibus dicitur voluntas. Estque haec veritas de fide certa, nam in sacra Seriptura opera voluntaria Angelis tribuuntur, et ita dicuntur ministri Dei, qui faciunt voluntatem Dei, Psalm. 102, quod non dicitur nisi de his, qui voluntatem habent, et voluntarie serviunt. Unde Apoc. 7, unus Angelus ad alios, tanquam voluntatem habentes, clamabat, "solite nocere terrae, et mari", etc. Unde illis tribuitur desiderium, 1, Petr. 1, "in quem desiderant Angeli prospicere", et peccatum, 2, Petr. 2, quae sunt voluntatis opera: ubi autem sunt actus, potentiam etiam inesse necesse est. A priori probat hoc D. Thomas, 1 part., quaest. 59, art. 1, quia ad omnem formam sequitur inclinatio, et appetitus. Unde ad formam naturalem sequitur appetitus naturalis, ad formam apprehensam per sensum, sequitur appetitus sensitivus, ad apprehensam per intellectum, sequitur appetitus intellectivus, qui est voluntas. Qua ratione utitur, tam in voluntate divina, quam in angelica, et humana natura. Et ideo hic illam amplius exponere non erit necessarium.

2. Angelorum voluntas ab illorum substantia distincta est. — Similiter ab intellectu. — Voluntas unica est in singulis Angelis.—Secundo supponimus voluntatem in Angelis esse potentiam ab illorum substantia distinctam, nam in hoc eadem est ratio de illa, quae de intellectu, pertinetque ad generalem quaestionem de distinctione potentiarum a substantiis, quam in Metaphysicam remitto, et in tractatu tertio, aliquid de Anima dicemus: nam eadem fere ratio est de Angelis, ut ibidem dicemus. Denique haec sententia aptior est ad loquendum de ariis actibus Angelorum, et ideo illam ut probabiliorem supponimus. Et simili ratione supponimus tertio, esse hanc potentiam in Angelis ab intellectu distinctam, ut D. Thomas supra, articulo secundo, docuit, quia objectum, et actus ejus multum ab objecto, et actibus intellectus differunt, ut per se clarum est, et de Anima suo loco dicemus. Unde rationes, quas D. Thomas, dict. art. 2, ad probandam hance, et praecedentem assertionem affert, communes sunt Angelis, et hominibus: ideoque illas nunc praetermittimus. Quarto supponimus hanc potentiam in unoquoque Angelo esse unam tantum, sicut est etiam in nobis, quia potentia intellectiva una est, ergo, et una voluntas. Probatur consequentia, tum quia voluntas sequitur intellectum, et ideo servat proportionem ad illum, estque tam universalis potentia in sua specie, sicut intellectus in sua, ac proinde sicut non multiplicatur intellectus, ita neque voluntas: tum etiam quia sicut intellectus Angeli habet unum objectum universale, sub quo omnia intelligibilia ab ipso comprehenduntur, ita voluntas habet unum adaequatum objectum adeo universale, ut sub illo cuncta ab Angelo amabilia comprehendantur: ergo sicut intellectus est unus tantum ratione sui objecti, ita et voluntas.

3. Adaequatum objectum voluntatis angelicee est bonum. — Quinto igitur ad hoc magis declarandum supponimus, objectum adaequatum voluntatis angelicae esse bonum in communi, seu (quod perinde est) ens sub ratione boni. Quia bonum cognitum est objectum appetitus eliciti, sed intellectus non solum cognoscit, et proponit hoc, vel illud bonum, sed omne bonum, et ipsam communem rationem boni, ergo voiuntas totum hoc, ut adaequatum objectum respicit. Possumus ergo in hoc objecto, materiale, et formale, sicut in aliis distinguere. Materialiter ergo voluntas Angeli versatur circa Deum, circa seipsum, circa alios Angelos, circa homines, et suo modo circa alias creaturas, quatenus in omnibus aliqua ratio boni inveniri potest. Formaliter etiam non solum attingit universalem rationem boni, sed etiam particulares sub illa contentas. Quales sunt ratio boni per se amabilis, ut est honestum, seu per se conveniens naturae, aut delectabile. Et ratio boni propter aliud, qualis est ratio utilis. Nam in his omnibus invenitur ratio appetibilis: et ideo sub illis omnibus potest voluntas Angeli versari, sicut humana. Et hinc est, ut possit in finem, et in media ferri: ac propterea utraque sub adaequato objecto suo comprehendat, quamvis inter ea finis se habeat, ut formale, medium ut materiale volitum, sicut in nobis, ita et in Angelis.

4. Quomodo malum spectat ad objectumn vo- luntatis. — Utrum Angelorum voluntates inter se, et similiter ab humana differant specic. Lib. 29 c. 2, n. 52. Vide disp. 12, de Anima, q. 2, remissive. — Nec adaequationi hujus obJecti obstat, quod voluntas non tantum circa bonum, sed etiam circa malum operetur, ut statim dicemus. Quia non operatur circa malum, appetendo, sed fugiendo, vel si aliquid ibi appetit, est, volendo destructionem mali, quae bona est. Et ideo D. Thomas, dicta q. 59, art. 2, in argument. JSed contra, absolute dixit, voluntatem tantum esse bonorum, intellectus autem bonorum et malorum, quia intellectus quasi per se, et directe versatur circa utrumque, voluntas autem circa malum solum quasi oblique, ejus destructionem appetendo, versatur. Denique de toto hoc objecto cum proportione in voluntate angelica, sicut in humana loquendum est, et ideo circa illud amplius nunc non immoramur. Solet autem hic quaeri, an voluntas Angeli, et animae nostrae sit ejusdem speciei, et consequenter, an voluntates Angelorum inter se specie differant, sed non est dubium, quin ita differant voluntates, sicut et essentiae a quibus manant. Unde quae de intellectibus diximus, hic applicari possunt, et sufficiunt, et in materia de Anima, aliquid addemus, nam cognito utroque extremo melius comparatio fiet.

5. Angelis, non esse appetitum irascibilem et concupiscibilem. — Sexto ex dictis concludit D. Thomas, dicta q. 59, a. 4, non esse in Angelis appetitum irascibilem et concupiscibilem. Quod tribus modis potest intelligi. Primo ut non sit in Angelis potentia eliciens affectus irae, et concupiscentiae cum passione sensibili, et corporea, sicut in nobis fiunt, et in hoc sensu videtur loqui D. Thomas ibi, respondendo ad argumentum secundum, et tertium. Estque res per se nota, supposita veritate in libro primo demonstrata, Angelos neque sentientes esse, nec corporeos. Et ideo merito Cajetanus dixit in hoc sensu non esse quaestioni locum. Secundus sensus esse potest. in Angelis non esse appetitum, qui proprios, et formales actus irae, vel concupiscentiae eliciat. Quem sensum videtur D. Thomas insinuare in solutione ad primum, dum ait, furorem, et concupiscentiam metaphorice daemonibus tribui a Dionysio, cap. 4, de divin. Nomin., p. 4. Sicut ira inquit, interdum Deo tribuitur propter similitudinem effectus. Verumtamen dicendum est, omnes actus harum potentiarum formaliter sumptos, id est, secundum praecisam rationem actuum elicitorum ab appetitu, ab- strahendo a modo materiali, et involvente cooperationem corporis, proprie, et formaliter in voluntate Angeli inveniri. Hoc de divina voluntate, uno, vel alio actu includente imperfectionem in objecto formali, excepto, vidimus in superiori tomo, l. 3, de divin. Attributis, cap. 5. Unde multo facilius, et cum majori proportione in voluntate angelica invenitur.

6. Qui actus concupiscibiles sint in Angelis. — Sex enim actus tribuuntur concupiscentiae sensibili, scilicet, tres circa bonum, amor, concupiscentia, et delectatio: et tres circa malum, scilicet, odium, fuga, et tristitia, seu dolor. Ex primis autem tribus actibus, amor, et delectatio in omni proprietate inveniuntur in Deo, et consequenter etiam in Angelis, et in omni voluntate. Solent autem diversis nominibus appellari, ut amor voluntatis specialiter vocatur dilectio, vel charitas, et delectatio, gaudium, voluptas, ut specialis voluntatis perfectio indicetur. Communiter tamen etiam voluntati tribuuntur hi actus sub nominibus communibus appetitui sensitivo, quia genericam convenientiam inter se habent. Vide D. Thomam 1, 2, quaest. 26, art. 3, quaest. 31, art. 3 et 4. Et eadem fere ratio est de actu concupiscentiae, si enim nomen attendamus, solet maxime tribui sensitivae concupiscentiae, quae cum passione corporis fit: imo etiam in illa saepe solet in malam partem accipi pro inordinato actu, vel in objecto, vel in modo, quamvis nomen generale sit, indicans tamen modum appetendi sensibilem, et materialem. Et in hoc sensu dicit D. Thomas, d. art. 4, ad 1, concupiscentiam Angelis metaphorice tribui. Nihilominus illi respondet in voluntate desiderium, quod est appetitio spiritualis boni non habiti, quod generaliori modo concupiscentia proprie dici potest, abstrahens a modo concupiscendi cum passione corporis, vel sine corporis motione. Vide D. Thomam 1, 2. q. 30, art. 1. Idemque dicendum est de aliis tribus actibus, qui versantur circa malum, quia contrariorum eadem est ratio, quantum est ex parte ipsorum. Nam ex parte subjecti potest interdum esse incapacitas alicujus ex his actibus, propter imperfectionem quam supponit. Et sic diximus in superiori tomo, in loco allegato, in Deo non posse esse tristitiam, quia supponit poenitentiam alicujus mali involuntarii. At vero in Angelis ex natura sua spectatis etiam hic actus inveniri potest, quia sunt mali capaces, et ita in malis angelis invenitur, sicut et in nostra voluntate, quae tristitia solet etiam dolor appellari, quamvis no- men doloris generalius sit, ut videre licet in D. Thoma, 1, 2, q. 35, art. 2. In voluntate autem sanctorum Angelorum hic actus locum non habet, propter beatitudinis statum.

7. Quia item actus irascibilis in eisdem reperiantur. — Simili modo discurrendum est in actibus irascibilis, qui numerantur quinque, scilicet, spes. desperatio, audacia, timor, et ira; nam de quatuor primis clarum est de se abstrahere ab actibus appetitus sensibilis, et rationalis, et cum omni proprietate, imo fortasse cum majori in sola voluntate, etiam angelica locum habere. Nam licet in Deo esse non possint, propter imperfectionem impotentiae et ignorantiae, seu nescientiae, quam supponunt, ut in citato loco dixi; in Angelis utraque imperfectio inveniri potest, quia et limitatae potentiae sunt, et futuros eventus saepe ignorant, et ideo ex natura sua sperare possunt, et timere, etc. Deira videtur D. Thomas, in dicta solutione ad 1, docere, Angelis tribui solum metaphorice, et expressius id docet, q, 63, art. 2, ad secundum. Aliis vero in locis iram definit esse appetitum vindictae, quae ad justitiam pertinet: ita habet in 1, 2, q. 46, art. 2,in argumento fSed contra, ex Augustino, 14, de Civit., cap. 15, et lb. 2 Confess., cap. 6, et idem repetit in eadem q., art. 4et 6, in corp., et ad 2, et art. 7, ubi concludit ad eosdem pertinere iram, ad quos pertinet justitia. Et ideo in q. 47, art. 1, ad 1, addit, in Deo esse iram secundum judicium justitiae, ut latius dixi in disp. de justitia Dei, sess. 5, n.2, ubi adverti, quaestionem esse posse de nomine, tamen utendo illa voce ad significandum specialem actum appetendi vindictam pro injuria illata, non est dubium, quin Angel sint capaces irae, sicut et injuriae, et vindictae. Unde sic generatim sumpta imperfectionem non involvit, et Deo tribuitur proprie, in illa significatione sistendo. Alio vero modo duas imperfectiones potest includere. Una ex parte subjecti, quia fit cum passione corporis, excitat enim sanguinem, et bilem, et sic clarum est non inveniri in Angelis. Alia est quod supponit dolorem, seu tristitiam velut causam excitantem iram, vel ut objectum, quia irrascitur quis de dolore sibi illato: et quoad hoc etiam potest in Angelis reperiri, quatenus doloris capaces sunt: et hoc modo in daemonibus proprie invenitur. Dionysius autem illam sub nomine furoris eis attribuit, quae vox magis solet passioni vehementi irae attribui: et ideo dixit D. Thomas metaphorice de Angelis dici.

8. Tertius sensus est, non esse in Angelo plures potentias elicientes hos actus, sed ab una omnes fieri. Et ita est etiam assertio certa, nec de re superest difficultas. Nam omnes isti actus ab eadem potentia in Anggelis fiunt, et ita non sunt in eis irascibiles, et concupiscibiles tanquam duae potentiae distinctae, secundum rationem autem, et inadaequatum conceptum nihil vetat, quominus ita concipi possint. Quod voluit Scotus 3, dist. 26, aequiparans in hoc voluntatem cum appetitu sentiente, quia etiam in appetitu non ponit inter illa duo majorem distinctionem, de quo suo loco dicemus. Et ita obiter exposuimus in voluntate Angeli actus illos, qui secundum generalem rationem in appetitu sensitivo inveniuntur: de quorum distinctione inter se. et uniuseujusque proprietate, in tractatu tertio, hujus libri dicturi sumus. De aliis vero actibus propriis nostrae voluntatis, ut sunt intentió, electio, et similes, quomodo in voluntate Angeli inveniantur, in sequentibus capitulis aliquid dicemus.

PrevBack to TopNext