On this page
Caput 2
Caput 2
Utrum voluntas angeli in actibus suis libera sit, seu an in angelis sit liberum arbitrium
CAPUT II. UTRUM VOLUNTAS ANGELI IN ACTIBUS SUIS LIBERA SIT, SEU AN IN ANGELIS SIT LIBERUM ARBITRIUM.
1. Quoniam libertas arbitrii fundamentum est totius boni, et mali, meriti, et demeriti, salutis, ac gratiae, vel perditionis, ideo priusquam de gratia, et de lapsu Angelorum dicamus, de ipsorum libertate aliquid in praesenti praemittendum est. Nam libertas propria est formalis proprietas voluntatis. Et ita de illa disputavit D. Thomas, dicta quaest. 59, art. 3, et 2, contra Gent., cap. 48, et Alensis, 2 part., quaest. 29, per totam, et quaest. 712. membr. 3, art. 3. Et alii cum Magistro, in 2, dist. 7 et 25. In hoc vero capite, quae sunt communia Angelo cum homine, breviter praemittemus, postea nonnulla Angelorum propria expediemus.
2. Prima assertio affirmans de fide. — Primo igitur certum est, voluntatem Angeli esse hberam, seu, quod perinde est, in Angelo esse liberum arbitrium. Hoc de fide certum est: nam sunnitur ex Scripturis docentibus Angelos esse capaces praecepti, et peccati, seu culpae moralis, propter quam poenam merentur, esseque capaces sanctitatis, justitiae, et meriti apud Deum, ut in libro quinto et sequentibus videbimus. Fundamentum autem omnium illorum est liberum arbitrium, ut in principio doctrinae de gratia ostendimus, et agendo de Anima aliquid addemus, nostrae animae liber- tatem ostendendo. Propter quod Patres communiter etiam de Angelis in speciali hanc veritatem tradiderunt.
3. Probatur etiam eax Patribus.—bLeo papa, epist. 93, ad Torib., cap. 6, et Gelasius papa, disput. contra Pelagium, ante medium, quae habetur 1 tom., epist. Decretal., post ejus epist. 5, Basilius, lib. de Sancto Spiritu, cap. 16: Habentes (inquit de Angelis sanctis) in eligendo liberum arbitrium, nunqguam ab eo, qui vere bonus est, consortio excidentes. Et de malis ait: Quorum defectio comprobat, quod dicimus, virlutes invisibiles esse sui arbitrii. Et es eodem effectu colligit Nazianzenus, Orat. 38, in Christi Nativitatem, Angelos non esse omnino immobiles, sed aegre mobiles ad malum. Damascenus, vero, lib. 2 cap. 3, Angelum definit, dicens: Est Angelus natura sua intelligens, arLitrii libertate preeditus, voluntatis, at sententie ratione mutabilis, etc., hoc est, liberam in utramque partem voluntatem habens. Et rationem subdit, id omne quod ratione utitur, libertate quoque praeditum est. Quod late prosequitur, et similia repetit, cap. 27, dicens, ex virtute consultandi in intellectu sequi potestatem eligendi in voluntate, et kieo communem esse Angelo, et homini, eo ipso, quod in intellectu, seu ratione conveniunt. Et fere idem prius docuerat Gregorius Nyssenus, lib. de Orat. Domini, part. 4, loquens enim de angelica et humana natura, inquit: Boni, et honesti studium cqualiter utriusque nature essentiae simul insitum, et attributum est: Plenamque item, ac summa» n sese potestatem, et ab omni necessitate liberum voluntatem in utriusque parem rerum universarum praeses effecit, u animi libero quodam arbitrio, atque proposito regatur, quidquid ratione pariter, ac mente honoratum est.
4. Praeterea D. Augustinus, lib. 22, de Civit., cap. 1. dicit Deum in mundo nihil melius creasse, quam spiritus. Quibus, a, intelligentiam dedit, et infra: Qui liberum arbitrium eidem intellectuati naturae tribuit tale, ut si vellet deserere Dewn, continuo maseria esset secutura. Et ita, lib. 11, cap. 32, et lib. 12,a principio, dicit Angelos bonos, et malos non natura, sed actibus a libero arbitrio prodeuntibus fuisse divisos. Quod etiam ex ejus doctrina habetur in libris de Eeclesiasticis dogmatibus, cap. 59, et seq. Et Fulgentius, de Fide ad Petrum, cap. 3: Angelorum, ait, naturalis mutabilitas (utique per libertatem) àn eo cognoscitur, quod pars ejus est in deterius commutata. Et de sanctis Angelis ait, ut eorum di- lectio laudem haberet voluntatis, eis tribuit ibertatem. Et infra dicit aeque Angels, et hominibus datam esse libertatem. Unde Gregorius, hom. 7, in Ezechiel., versus fin.: Natura angelica, inquit, quando creata est, liberum arbitrium accepit, utrum vellet in hunlitate persistere, etc. Et in eodem sensu Isidorus, lib. de summo Dono, cap. 10, dicit: Angelos esse natura mutlabiles, utique per libertatem, ut exponit. Et late Anselmus, lib. de Casu Diab., cap. 3, et seq. Et Prosper, lib. 1, de Vitacontemplat., cap. 3. Et Rupertus, lib. ult. de operib. Spiritussancti, quiest de timore Dei, cap. 7: Omnes Angeli, a, cum libero arbitrio conditi sunt, et sic bene constit uti, ut in melius proftcere haberent. Idiem Laurentius Justinius, serm. de sancto Michaele, Hugo de sancto Victore, in summa eruditio, Theodoretus, tr. 2, cap. 2, D. Thomas, art. 3. Et reliqui theologi id supponunt in 2, dist. 7, 22 et 25, quos postea referemus. -
5. Ratio a priori. — Ratio a priori jam a Patribus tacta est, quia libertas arbitrii sequitur intelligentiam, seu rationem, sed Angeli habent perfectam rationem, seu intelligentiam, ergo et libertatem. Major constat imprimis inductione, quia suprema intellectualis natura, quae est divina, eo ipso quod intellectualis est, libera est, infima etiam rationalis natura, quae est humana, libertatem habet, cujus radix est ratio, ergo idem dicendum est de omni natura media intellectuali. Probatur consequentia, tum quia eamdem habet radicem libertatis, tum etiam, quia vel libertas pertinet ad perfectionem naturae intellectualis, vel non, si non pertineret, in Deo non esset, si vero pertinet, quo natura intellectualis fuerit perfectior, eo magis libera erit.
6. Objectio contra proximam rationem.— Dices, hoc argumento probaretur non posse Deum facere naturam intellectualem, quae libera non sit, quia si fieri potest, ponamus esse factam. Tunc ergo in illa creatura ratio facta deficeret, ac subinde nec nunc erit efficax, quia sub eadem forma non concludet, et ratione solius materiae, non potest efficaciam habere: tum quia medium in quo illatio fundatur, ponitur ut adaequata radix libertatis, aliter frivola est collectio, tum etiam quia si aliud est possibile, nemo scire potest. an natura angelica talis sit. Ergo ratio necessario supponit, non posse fieri creaturam intellectualem non liberam. Consequens autem videtur falsum, quia sicut Deus creavit voluntatem determinatam ad bonum in communi, ita posset creare voluntatem ali- quam determinatam ad certum bonum in particulari: nam in hoc nulla apparet implicatio. Neque desunt qui hoc esse possibile existiment.
7. Responsio. —Nihilominus respondeo concedendo sequelam, et ad probationem dico imprimis, involvi repugnantiam, cum dicitur voluntas natura sua determinata ad unum bonum ex necessitate volendum, semper, ac necessario, et in particulari, et ab intrinseco, tota enim haec determinatio necessaria est, ut potentia non sit libera. Quia ad aliquod objectum primarium potest esse voluntas determinata simpliciter, et circa alia esse libera, ut est divina: item ad. objectum confusum, et abstractum creata voluntas potest esse determinata, saltem quoad specificationem, salva libertate, quoad alia, ut est per se notum. Item ab extrinseco necessitari, non est contra naturam voluntatis, licet sit supra illam. At vero totalis determinatio intrinseca destruit paturam voluntatis; quia de ratione voluntatis est, ut ex se sit potentia indifferens. Verumtamen ne principium petere videamur, addimus, repugnare potentiam appetentem consequentem facultatem cognoscentem rationalem, non esse natura sua liberam. Quia sicut necesse est potentiam rationalem, seu intellectum esse potentiam universalem attngentem ipsum ens, et omnes rationes entis, ac boni, et differentias, ac gracus ejus: ita etiam necesse est, ut appetitus consequens rationem sit potentia universalis habens pro objecto adaequato bonum, et tendens in unumquodque bonum secundum gradum ejus, in qua universalitate, et indifferentia libertas consistit. Nec hoc repugnat omnipotentiae divinae, quia ad illam non spectat, ita rerum naturas immutare, ut faciat connaturale, quod non est, vel quod naturae repugnat, quia hoc in terminis repugnantiam involvit, sed ad potentiam Dei spectat, uti natura prout voluerit, et sinere, vel non sinere illam suos motus operari.
8. Implicat substantia altioris gradus, quam sunt Angeli.—A posteriori etiam optime confirmatur haec veritas, quia de facto nulla creatura intellectualis creata habet illam determinationem appetitus eliciti, sed quaelibet capax facta est omnis boni secundum varias species ejus, ergo signum est talem determinationem pugnare cum natura appetitus rationalis, qui voluntas dicitur. Probatur consequentia, quia vel illa determinatio esset ex perfectione, vel imperfectione: primum dici non potest, quia libertas ad perfectionem simpliciter pertinet, et est in Deo: tum etiam, quia licet in gradu intellectuali posset Deus facere species perfecUores, non tamen potest facere substantiam altioris gradus, quam sint Angeli, libertas autem sequitur ad ipsum gradum intellectualem ut sic, non ex hac, vel illa perfectione ejus specifica, ergo quantumcumque in perfectione crescerent species angelicae, nunquam aliud genus voluntatis haberent. Si autem illa determinatio ex imperfectione proveniret, oportet esse contra gradum rationalem, quod est contra hypothesim. Assumptum patet, quia in gradu rationali homo habet infimum gradum, et talem determinationem non habet.
9. Secunda assertio.—Voluntas Angeli est de natura sua libera quoad ewercitium. — Secundo dicendum est, voluntatem Angeli in exercitio suorum actuum esse natura sua liberam. Solent distinguere theologi duplicem modum libertatis contradictionis, et contrarietatis : priorem vocant quoad exercitium actus, posteriorem vero quoad specificationem. Et quoniam in utroque explicando peculiares difü icultates occurrunt, de singulis oportet prius ostenaere in voluntate Angel reperiri. Igitur assertio posita nunc indefinite accipienda est: non enim asserimus in omnibus actibus voluntatis Angeli hanc libertatem inveniri, id enim postea inquiremus, sed convenire absolute ipsi voluntati, quod erit verum, si in aliquibus actibus illam habeat. Et sic assertio sequitur necessario ex praecedenti, quia usus libertatis primus, et maxime necessarius est quoad exercitium actus. Nam actus potest esse liber quoad exercitium, licet non sit liber quoad specificationem, ut patet in amore boni in communi: non tamen potest esse liber quoad specificationem, nisi etiam sit hber quoad exercitium. Ratio est, quia si actus sit necessarius quoad exercitium, eo ipso est necessarius quoad speciem, imo etiam quoad individuum. Quia actus non exercetur nisi in determinata specie, et individuo, et circa determinatum objectum, et cum definitis cireumstantiis: ergo si determinatio ad actum est necessaria quoad exercitium, est determinatio ad talem actum particularem, et talis objecti, ergo cum tali necessitate quoad exercitium actus, non stat libertas quoad specificationem in eodem actu. Ergo e contrario, ut actus possit esse liber quoad specificationem, oportet ut etiam quoad exercitium liber sit. Ergo ut sit potentia libera, ad minimum necessarium est, ut quoad exercitium libera sit. Deinde in hoc etiam probant testimonia, et rationes in priori assertione ad- ductae: et ideo in hac secunda, in hac generalitate sumpta, nulla est occasio dubitandi. 10. Tertia assertio. — Voluntas Angeli est eliam libera quoad speciem. — Dico tertio, voluntas Angeli etiam est libera quoad specificationem actuum. Haec assertio, sicut et praecedens indefinite ponitur, non enim est necesse in omnibus actibus voluntatis Angeli hunc modum libertatis reperiri. Potestas autem sic operandi necessaria est voluntati. Et sic facile probatur assertio, quia non solum potest Angelus velle, et non velle aliquod objectum, quod pertinet ad libertatem contradictionis, seu exercitii: sed etiam potest velle hoc, vel oppositum ejus, ut potest velle quiescere, aut moveri, loqui, vel tacere, et similia in quo consistit libertas contrarietatis. Batio vero hujus libertatis est, quia in his particularibus objectis possunt inveniri, et considerari variae rationes boni, et mali, convenientis, et disconvenientis: et ideo etiam voluntas pro sua hbertate potest haec in particulari amare, vel refutare. Et in his maxime versatur amor, quem D. Thomas, dict. quaest. 60, art. 2, electivum vocat. An vero hae libertas naturalis Angeli quoad specificationem inter quaelibet particularia bona versetur, et quas conditiones requirat, in capite quarto explicabimus. Nunc in generali hoc praemisisse suftliciat.