On this page
Caput 3
Caput 3
Utrum voluntas angeli semper, ac necessario aliquem actum exerceat
1. Status quaestionis. —Priusquam de particularibus actibus dicamus, explicare opus est, an in voluntate Angeli necessitas quoad exercitium locum habeat circa totam collectionem actuum, quasi confuse, seu disjunctim sumptorum. Ita ut hicet sit liberum Angelo non elicere hunc actum, vel illum, et sic de singulis definite sumptis, nihilominus non sit illi liberum ab omni actu abstinere, et omnino nihil actu velle, et ideo in confuso necessitetur ad exercitium alicujus actus, licet determinatio ad hunc, vel illum sit libera. Vel potius intelligenda sit haec libertas non solum circa omnes actus particulares, sed etiam circa totam actuum collectionem, ita ut liberum sit voluntati Angeli ab omni actu cessare. De hoc puncto fere nihil invenio ab auctoribus dictum. Nam licet quidam theologi ponant in Angelis necessitatem quoad exercitium in aliquo particulari actu, ut statim referemus: et inde sequatur, non posse cessare ab omni velle, quia ille actus necessarius est quoddam velle, nihilominus tamen illa non est necessitas confusa (ut sic dicam) sed determinata, quae vel revera nulla est, vel quamvis sit in uno actu, adhuc restat quaestio de collectione caeterorum actuum liberorum, an sit in ea libertas. Et de hoc puncto nihil fere dicunt.
2. Partis negantis prunum argumentum. — Videri autem potest non posse dari in voluntate Angeli necessitatem ad exercendum aliquem actum indeterminate, si omnis actu determinatus est liber quoad exercitium. Quia libertas (ut dicebam) non exercetur in confuso, sed in particulari: at contrariorum, seu oppositorum eadem est ratio, ergo etiam necessitas quoad exercitium, quae libertati opponitur, non potest esse circa objectum universale, et confusum, sed circa aliquod particulare: ergo, si nullus particularis actus est necessarius, nec totum disjunctum necessarium est. Secundo quia eadem ratio libertatis est in tota collectione, quae in singulis actibus invenitur. Probatur, quia sicut nullus particularis actus est necessarius Angelo ad bonum suum, ita etiam nec unus, vel alius, et sic de reliquis disjunctim sumptis. Tertio, quia ad libertatem quoad exercitium sufticit potestas suspendendi actum per puram privationem, seu negationem influxus, ita ut non sit necessarium, velle non elicere actum, sed satis sit non velle elicere, seu non elicere ex certa scientia, et potestate, ac dominio supra suum actum, seu influxum: sed voluntas est domina absolute sui influxus, ergo non necessitatur quoad exercitium, etiam ad totum disjunctum actuum sibi possibilium. Propter haec ergo videtur haec sententia probabihs.
3. Probabilior opinio contraria. — Nihilominus contraria videtur probabihor. Ita tenet Ferrariensis 3, contra Gent., cap. 109, S Sed circa, et Bannez, quaest. 60, dub. ult., post 1 conclus., et sumitur ex divo Thoma, quaest. 16, de Malo, art. 2, ad 2, ubi idem in hoc puncto de voluntate quod de intellectu sentit, et similter 2, contra Gent., cap. 97, sub intellectu videtur comprehendere voluntatem, quantum ex ejus rationibus conjectare licet. Probatur autem conclusio, quia maxime consentaneum est perfectioni angelicae naturae, ut semper sit in actu secundo in suis potentiis internis, quia talis status est de se perfectior, et Angelo possibilis est, et in eo non lassatur, vel fatigatur. Propter quam rationem dicebamus, in lib. praeced., cap. 35, num. 21, Angelum quoad in- tellectum semper esse in actu secundo, non solum quoad unum actum cognoscendi se, sed etiam quoad aliquem usum alicujus speciei de se indeterminatum, et per voluntatem Angeli determinandum: ergo eodem modo cum proportione de voluntate philosophandum est. Quia licet actus intellectus tantum sint liberi imperative, et actus voluntatis elicitive, nihilominus sicut voluntas necessario applicat intellectum ad aliquem usum specierum, ita potest necessario applicare se ad aliquid volendum: et sicut non potest absolvere intellectum ab omni actu intelligendi, ita nec se poterit omni actu volendi privare.
4. De facto omnes Angeli em quo creati sunt, nunquam ab omni voluntatis actu cessarunt. — Secundo in particulari declaratur a priori in hunc modum, quia si esset aliquis actus volendi in particulari, in quo nulla ratio mali inveniretur, nec in ejus carentia ratio boni apprehendi posset, non posset voluntas a tali actu cessare, sed esset in particulari necessarius quoad exercitium, hac enim ratione amor Dei in Patria necessarius est quoad exercitium, ut suo loco dicemus. Sed in carentia omnis actus voluntatis nulla ratio boni cogitari potest, nec in actual exercitio alicujus velle indefinite sumpti, potest inveniri aliqua ratio mali, quia in tota latitudine actuum, non possunt non esse multi convenientes, at vero, ut dicebam, melius est actu operari, quam ab operatione cessare: imo illud est de se bonum et perfectum, hoc autem simpliciter est imperfectum, ergo non potest voluntas talem cessationem formaliter, aut virtualiter velle, ac proinde ad velle aliquid saltem indefinite, necessitatur. Tandem de facto certum videtur, omnes Angelos ex quo creati sunt, nunquam ab omni actu voluntatis cessasse. Nam, ut infra videbimus, in actuali operatione intellectus, et voluntatis creati sunt, et immediate post, vel peccarunt, vel meruerunt, quod sine actu voluntatis non fecerunt, et deinceps, tam boni quam mali Angeli aliquid per voluntatem exercent, non solum ex vi beatitudinis, aut poenae, sed etiam sua libertate, ut postea videbimus. Ergo signum est hunc statum actualis operationis, etiam secundum actum voluntatis esse naturalem Angelo. Et hanc sententiam unico fere verbo attigit P. Vasquez, 1 p., quaest. 60, art. 3, in notato, art., in fin., et illam non aucet rejicere, licet dicat sibi adhuc non satis certam esse. Nec nos illam ut certam tradimus, sed ut maxune probabilem, et probabiliorem.
5. Ad primum argumentum pro opposita sententia in n. 2.—Nec obstant rationes dubitandi m contrarium positae. Ad primam enim respondeo, hanc necessitatem non opponi libertati simphciter alicujus actus, nam illa non obstante, quilibet actus, quo huic necessitati satisfit, est simpliciter liber: sed opponi libertati, seu potestati carendi omni actu, quae potestas non habet pro objecto unum, vel alium actum, sed collectionem omnium disjunctim, seu carentiam omnium simul, quod objectum universale, seu confusum est, et ideo illa necessitas etiam habet obiectum commune, et confusum: sed diverso modo, nam potestas carendi omni actu complectitur totam collectionem actuum, seu omnes copulatim; necessitas vero solum respicit omnes disjunctim, quia non contrarie, sed contradictorie (ut sic dicam) opponitur dictae potestati, seu libertati: et inde est ut in particulari illa necessitas per singulos actus libere factos expleatur. Ad secundum negatur assumptum, major enim necessitas in toto disjuncto, quam in singulis actibus invenitur, ut ex rationibus a nobis factis satis patet, quia nullus actus determinatus est necessarius ad constituendam potentiam in actu secundo, aliquis vero est necessarius, et in quocumque in particulari potest aliqua ratio convenientis, aut commodi inveniri, ob quam ab illo cessare expediat, in tota vero collectione minime. Ad tertium. Major, quae in illo sumitur, scilicet, ad suspendendum actum libere, ac voluntarie, non esse necessarium actum positivum, non est certa, sed controversa, ut in I, 2, videbimus. Nunc autem illam permittimus: et ad minorem dicimus, si sensus ejus sit, voluntatem ita esse dominam sui influxus, ut liberum illi sit hune, vel illum suspendere, aut praestare, verum est quoad singulos, et sic conceditur minor, et negatur consequentia, si vero de tota collectione minor intelligatur, negamus illam. Tum quia licet ad suspendendum actum non intercedat positiva volitio formalis (ut sic dicam) intercedit virtualis, ratione cujus dicitur illa suspensio voluntaria, ac libera, et ideo ad illam etiam necessarium est, ut illa suspensio totalis sub aliqua ratione boni, seu convenientis repraesentetur, quod fieri non potest, ut dixi. Tum etiam quia supposita dicta sentenia, licet ad suspensionem influxus in aliquem actum non sit necessaria volitio, quae illam suspensionem pro objecto habeat, erit necessaria applcatio virtutis activae ad alum actum, ita ut non suspendat voluntas unum actum, nisi divertendo se ad alium, et ideo fieri non potest, ut omnino efficientiam omnis actus voluntarie suspendat.
6. Hoc supposito superest quaestio, an haec necessitas quoad exercitium in aliquo particulari actu voluntatis angelicae inveniatur, quae non potest explicari, nisi ad particularia objecta descendendo, quae in tria membra possunt distingui, quae sunt amor sui, amor Dei, et amor alterius creaturae, de quibus D. Thomas, dist. quaest. 60, art. 3, 4et 5, disputavit, et ideo de singulis dicere oportet.