Text List

On this page

Caput 4

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Utrum angelus naturali dilectione, id est, necessaria, seipsum diligat

CAPUT IV. UTRUM ANGELUS NATURALI DILECTIONE, ID EST, NECESSARIA, SEIPSUM DILIGAT.

1. Opinio affirmans. — Quod dilectio sui sit aliquo modo naturalis, dubium non est: quomodo vero sit naturalis, et quanta necessitate se Angelus diligat, id est controversum. Quidam enim ex modernis interpretibus D. Thomae docuerunt, Angelum se necessario amare, ita ut a quodam determinato actu amandi se cessare non possit, etiamsi velit, vel potius id velle non possit. Ita Bannez, dict., quaest. 60, dub. ult., et inclinat Cumelius, eadem quaestione, art. 3, quamvis in primo oppositum probabilius judicasset. Ratio est quia Angelus se necessario cognoscit, ergo etiam necessario se amat. Probatur consequentia, tum quia cognoscendo se, cognoscit et judicat cum eadem necessitate bonum, ac conveniens sibi esse, se semper diligere: tum quia sicut cognitio sui est fundamentum aliarum cognitionum, ita amor sui est fundamentum aliorum amorum. Tum praeterea quia, sicut cognitio sui habetur sine labore, defatigatione, aut impedimento aliorum actuum, ita amor sui non solum non defatigat, verum delectat, et non impedit alias actiones. Tum denique quia sicut in cessatione a sni cognitione nullam rationem boni Angelus apprehendere potest, ita neque in cessatione ab amore sui. Hanc etiam opinionem sequitur Valentia, 1 tom., disputat., quaest. 9, punet. 1, et allegat D. Thomas, quaest. 8, de Verit., art. 6, ad 7, et art. 14, ad 6. Sed divus Thomas de cognitione sui tantum loquitur: ipse vero Valentia putat esse parem utriusque rationem, tamen in quaest. 11, punct. i, distinctionem adhibet de dilectione amicitiae, et concupiscentiae, et dictam sententiam himitat ad amorem amicitiae, nam amore concupiscentiae dicit se libere amare, non tantum quoad exercitium, sed etiam quoad specificationem. Quae distinctio difficile applicatur in proposito, ut ex dicendis patebit.

2. Opinio omnino negans. — Prima probatio. — Rejicitur. — Nihilominus oppositam sententiam generaliter defendit Ferrariensis 3, contra Gent., capit. 109, § Sed circa ea, etc., ubi tenet in voluntate Angeli naturaliter, et extra visionem beatam nullum esse actum necessarium quoad exercitium, neque etiam amorem sui. Quod solum probat, quia licet intellectus Angeli semper, ac necessario sit in cognitione sui speculativa, non eadem necessitate judicat practice se esse dihgendum a se. Unde infert, neque per voluntatem necessario diligere seipsum, quia voluntas sequitur judicium practicum, non speculativum. Quae ratio non cogit, tum quia non probat Angelum non necessario habere illud judicium practicum, cum sit valde connaturale, et proportionatum. Tum etiam quia probabilius judico, cognitionem illam, quam Angelus de se habet naturahter, esse suflicientem, ut se amet, si velit, sicut visio Del clara est sufticiens ad amandum ipsum, ut est eminenter speculativa, et practica: ita enim Angelus naturaliter coenoscendo se, judicat se esse objectum a se diligibile, et amorem sui esse optimum, et sibi convenientem, quia est perfecta sui cognitio, quae omnia haec facile potest comprehendere.

3. Secunda probatio ev Vasquez. — Infirmatur. — Unde Vasquez, dicta quaestione 60, art. 3, eamdem sequens sententiam aliam rationem adducit, scilicet, quia ut actus amoris sit necessarius quoad exercitium, necessarium est, ut in cessatione ab illo nullo ratio boni apprehendi, ac judicari possit, nec in illo amore possit aliqua ratio mali pro aliquo tempore inveniri, ob quam vitandam possit intermitti: sed Angelus in amore sui actuali, et in cessatione ab illo actu potest invenire specialem, et majorem rationem boni, ut si cesset ab amore sui, ut amori Dei toto corde vacet. Sed huic rationi tacite occurrebant auctores primae sententiae, dicentes Angelum propter amorem sui naturalem, non impediri, quominus alios actus liberos perfectissime exercere possit. Sicut supra de cognitione sui dicebamus, non impedire alios actus perfecte scientiae per proportionatam speciem. Et praesertim non impediet ille amor amorem Dei ex toto corde: sicut cognitio sui non impedit cognitionem Dei, sed potius ad illam ducit: nam etiam amor sui de se ducit in amorem Det. Et declaratur: nam amor Dei potest cici ex toto corde, vel in co- natu potentiae, et intensione, et haec non impedit amor naturalis sui (ut dicebamus) vel in appretiatione, et haec etiam non impeditur ex amore naturalt sui, nam si est naturalis est bonus, et moderatus, et ideo optime componi potest cum amore Dei ex toto corde secundum appretiationem, vel denique dicitur amor Dei ex toto corde, quasi objective, quia omnia amantur propter ipsum, et hoc etiam non impedit amor naturalis sui, nam cum sit bonus, in Deum, ut ultimum finem referibilis est.

4. Notatio pro vera sententia. — Amicitia proprie est ad allerum. — Ut meam sententiam proferam adverto, cum amare sit velle alicui bonum, sicut docet divus Thomas, 1, 2, quaest. 26, art. 4, cum Aristotele, 2 Rhetoric., capit. 4, necessarium esse ut Angelus amando se, velit sibi bonum. Duplex autem bonum potest sibi amare: unum est bonum illud quod in se videt, sibique est intrinsecum, aliud est bonum aliud, quod potest intendere, sibique procurare. Unde primum bonum amat per modum complacentiae in bono possesso: secundum autem per modum concupiscentiae, aut desiderii, sive ille amor sit idem actus complacendi, aut desiderandi, sive sit illorum fundamentum. Uterque vero actus respectu personae Angeli, cui ipse amat talia bona, amor est amicitiae minus proprie dictae: quia amieitia propria est ad alterum, ut Aristoteles docuit, et de charitate Gregorius dixit. Dicitur autem lato modo amicitia, prout distinguitur ab amore concupiscentiae, quia est amor benevolentiae alicujus personae propter seipsam; concupiscentia vero dicitur amor respectu illius boni, quod ipsi personae, et principue nobis ipsis volumus: et ita uterque amor Angeli respectu bonorum, quae sibi vult, dicitur amor concupiscentiae, juxta doctrinam D. Thomae hic quaestion. 60, art. 3, et Cajetani, 1, 2, illa quaest. 26, art. 4.

5. Notatio altera. — Quanquam in hoc distinctio aliqua necessaria videatur, quoniam in illo amore, quo Angelus complacet in bonis, quae jam habet, et in seipso videt, quaedam sunt idem cum substantia sua, ut est perfectio essentialis ejus, et actualis existentia: alia sunt distincta in re a substantia, licet intrinseca, ut potentiae, species connaturales, et naturalis cognitio, vel si quid aliud hujusmodi est. In illo ergo amore respectu istorum bonorum, quae a substantia distinguuntur, facile distinguitur amor concupiscentiae ab amore amicitie ex parte objectorum, seu rerum dilectarum, quia in re distinctae sunt: sicut etiam cernitur in amore perfectionem nondum possessarum, quas aliquis sibi amat, seu concupiscit. At vero respectu perfectionum, quae et necessario insunt, et ab ipsa substantia Angeli non distinguuntur, vix potest distingui amicitia, et concupiscentia, nisi per imperfectum modum concipiendi nostrum, et secundum distinctionem aliquam rationis a nobis conceptam. Nam Deus seipsum amando, et in suis bonis complacendo, non dicetur amare aliquod bonum sibi amore concupiscentiae, sed dicitur amare se benevolentiae amore propter perfectionem suam, quae est idem quod ipse. Unde talis amor in se benevolentiae est, licet a nobis per rationem in benevolentiam, et concupiscentiam concipiatur, distinguendoratione perfectionis Dei ab ipso, ut sapientiam, vel justitiam, etc. Quatenus autem Deus vult sibi bona externa, ut honorem, laudem, etc., sic dici potest amare illa bona amore concupiscentiae sibi, licet respectu sui etiam ille amor sit benevolentiae. Sic ergo in Angelo amor suae existentiae videtur essein re pura benevolentia, licet secundum rationem ibi etiam possint distingui amor amicitiae ad personam, et concupiscentiae ad bonum illi volitum. Quae distinctio ex parte objecti clarior est in amore sui, quoad alias perfectiones, quae adduntur essentiae: nam licet sit benevolentia sui, est concupiscentia perfectionum, quas sibi vult. Quae affectio sine dubio major est ad intrinsecas perfectiones, quam ad adventitias.

6. Auctoris assertio bipartita. — In priori parte ostenditur primum ex D. Thoma nempe Angelum exercere semper amorem.—BHis positis dico, Angelum semper se amare aliquo amore naturali, nullum tamen actum particularem amoris sui habere, qui absolute necessarius, quoad exercitium, sit. Prior pars procedit juxta sensum tractatum in fine capitis praecedentis, quod Angelus semper, ac necessario est in aliquo actu voluntatis suae. Nunc vero tria addimus in hac parte: unum est, illum esse actum amoris, aliud est, esse amorem naturalem, tertium est, esse amorem sui. Primum indicatur a divo Thoma, dict. quaest. 60, art. 1, ubi in particulari colligit esse in Angelo amorem naturalem, ex eo quod in Angelo est inclinatio naturalis secundum voluntatem. Et ratio est, quia licet in voluntate sint plures actus, ut supra declaravi, tamen amor est radix omnium, et virtute in omnibus includitur. Ideoque nullusalius affectus potest esse Angelo naturalis, nisi in amore naturali fundetur, et propterea D. Thomas de solo amore Angeli ibi disputavit, reliquos tacite ad amorem re- ducens. Nam omnes actus, qui versantur circa malum, odiendo, vel fugiendo illud, oriuntur ex affectu ad bonum contrarium, et inter affectus, quibus voluntas bonum prosequitur, amor est radix caeterorum: nam quod amat voluntas, id desiderat, si illud non habet, vel in eo delectatur, si illud habet, et contrarium odit, et fugit. Hinc ergo necessarium est, ut si voluntas Angeli semper habet aliquem actum, ille sit amor, quia ille potest separari ab aliis, tanquam prior, quanquam ordinarie juxta objecti capacitatem, vel occasionis opportunitatem nunc desiderium, nunc odium contrarii, vel alii similes actus ab illo redundent. Alii vero actus nunquam videntur esse in Angelo sine actuali amore, quia perfecte operatur, et debito ordine movetur, seque in actum reducit, et ideo posteriorem actum elicit, mediante priori, quando ilh distincti sunt, et unus ex natura sua est causa alterius.

7. Ostenditur secundum, nempe dictum amorem non esse supernaturalem. — Secundum, scilicet, amorem hunc esse naturalem, tradit D. Thomas in eodem art. 1. Estque facile explicando illam particulam, naturalem. Nam uno modo sumitur, ut distinguitur contra supernaturalem, et significat esse ordinis naturalis: alio autem modo,ut distinguitur a libero quocumque modo, et est idem quod necessarium simpliciter: tertio, ut significat actum, qui ex inclinatione naturali proxime nascitur, licet non sit omnino necessarius. In praesenti ergo actus naturalis dicitur primo, et tertio modo, non autem secundo. De primo res est clara, quia in hoc sensu locutus est D. Thomas. Nam in art. 1, ad 3, distinguit naturalem dileetionem a dilectione charitatis, et de priori doctrinam articulo defendit, ostendendo esse in illa dilectione propriam rectitudinem. Et in art. 2, in fine corporis, aperte addit: Heec autem dicta sunt, pretermissis his, que supra naturam sunt. Et ratio est, quia est sermo de amore, ad quem natura inclinat: naturalis autem inclinatio non est ad supernaturalia, sed ad ea, quae ejusdem ordinis sunt. Denique hic consideramus Angelum secundum puram naturam, et ideo dc amore naturali, ut a supernaturali distinguitur, loquimur. PDeinde non excludimus per illam vocem omnem libertatem, ut in posteriori parte assertionis expressimus: et in eodem etiam sensu locutus est divus Thomas in tota illa q. 60, ut recte Cajetanus adnotavit, et ex omnibus rationibus D. Thomae facile intelligitur, et in art. 1, ad 2, expresse declarat in hoc amore naturali non ita agi Angelum a Deo per inclinationem naturalem, quin agat, cum habeat, mquit, liberum arbitrium, et magis ex dicendis constabit. .

8. Sed esse ea inclinatione naturali.— Addimus vero hunc amorem, de quo tractamus, vocari naturalem non solum, quia est ordinis naturahs, sed quia etiam est ex inclinatione naturali, tanquam ex proxima, et immediata radice. Ita explicat D. Thomas, in dicto art. 1, et probat optime dari talem amorem naturalem in Angelis, quia voluntas supponit naturam, et ideo necesse est, ut aliquid appetat ex inclinatione naturali. Circa quam rationem multa Cajetanus dicit, et alia Bannez, et alu moderni alia addunt, ut explicent, quo modo illa ratio probat de appetitu elicito, et non tantum de naturah. Sed certe necessaria non sunt, qnia res est clara, nam ipsemet appetitus elicitus, id est, ipsa potentia voluntatis, antequam eliciatur actus, intelligitur esse quaedam natura habens inclinationem naturalem ad suum objectum, et ad suos actus, quos eliciendo, amet id, ad quod naturaliter inclinatur, tam ipsa voluntas, quam natura, in qua radicatur, quam etiam aliae naturales facultates ejus, ut est intellectus in Angelo. Et ideo appetitus elicitus vivendi, vel sciendi est Angelo secundum naturalem inclinationem conveniens, et ex inclinatione naturali optime probatur: quia haec inclinatio est in unaquaque secundum modum suum, et in re cognoscente bonum, ad quod naturahter inclinatur, appetitum elicitum, seu naturalem amorem talis boni naturaliter inducit.

9. Non propterea tamen dictus amor necessarius erit, etiam quoad speciem. — Atque hinc communiter dicitur hic amor naturahs, licet non sit omnino necessarius quoad exercitium, esse necessarius quoad specificationem, ut videre licet in Cajetano, et alüs expositoribus in dicta q. 60, art. 1, ad 2, et 1 p., quaest. 82, art. 1 et 2. Existimo tamen, licet id in bono sensu possit sustineri, nihilominus latius patere amorem naturalem, quam amorem necessarium quoad specificationem tantum. Quia licet amor necessarius quoad specificationem semper sit naturalis, id est, ex inchnatione naturae, nihilominus e contrario non omnis amor naturalis ex inclinatione naturae, est necessarius quoad specificationem. Nam mater naturahter diligit fium, unde ille amor naturalis profecto est in dicto sensu, et tamen non est necessarius quoad specificationem, quia potest mater odisse filium suum. item divus Thomas, dicta q. 60, art. 5, inter amores naturales Angeli ponit amorem Dei super omnia ordinis naturalis, quia est secundum inclinationem Angel naturalem, cum tamen ille amor non sit necessarius, etiam quoad specificationem, ut infra ostendemus. Et idem est de amore, quo unus Angelus amat alios, quem etiam vocat naturalem D. Thomas, ibi art. 4, cum tamen possit inter Angelos esse odium. Dico ergo, ad amorem paturalem (de quo loquimur) satis esse, quod proxime, et de se sit secundum inclinationem naturalem, etiamsi possit voluntas pro sua libertate contra inchnationem naturalem velle, ac subinde habere odium tali amori contrarium, quod satis est ut ille amor non sit, quoad specificationem necessarius.

10. In aliquo tamen sensu dici potest naturalis, quoad sreciem. — Addi vero potest, illa omnia, quae naturaliter amantur, de se invitare, et attrahere voluntatem ad sui amorem, et in se habere unde amentur, et non unde odio habeantur: et in hoc sensu posse talem amorem dici Decessarium, quoad specificationem, utique quantum est ex parte bonitatis objecti, et inchnationis naturalis. Inter haec vero invenitur quaedam diversitas: nam quaedam talia sunt, ut non solum de se amart naturaliter possint, et non odio haberi, verum etiam neque ab extrinseco possit eis aliquid adjungi, propter quod possint odio haberi: alia vero ita sunt de se amabilia naturaliter, ut licet ex se non habeant, unde fugiantur, vel odio habeantur, extrinsecus illis adjungi potest; et ita possunt aliquando odio haberi. In hoc posteriori ordine sunt fere omnia bona naturalia in particulari sumpta, ut amor scientiae naturalis est, et nihilominus propter laborem, quem habet adjunctum, odio habetur aliquando, et ipsa vita solet hoc modo odio haberi, et proximus, imo et Deus, ut dixi. In priori vero ordine solum esse videntur objecta communia, ut est bonum in communi, in quo nulla ratio mali inveniri potest, quia eo ipso quod in communi sumitur, ab omni ratione mali condistinguitur. Et ideo amor talis objecti est simpliciter necessarius, quoad specificationem, quia propter nullam rationem etiam extrinsecam potest odio haberi. Unde si aliquando videtur quis, malum aliquod sibi velle, ut mortem, vel quid simile, id.vult sub aliqua ratione boni, ad fugiendum majus malum, et ideo nunquam ab amore boni in communi recedit, nec illud est proprium odlium sui, quia veluti invitus vult sibi illum malum, ut majus evitet.

11. Concluditur, predictum amorem esse posse benevolentie, aut concupiscentiee. — Duplec differentia in amore Angeli circa bona siti intrinseca, et eztrinseca. — Vx his ergo satis eonstat, semper habere Angelum aliquem naturalem amorem, sive sub ratione amicitise, seu bencvolentisae, sive sub ratione concupiscentiae accipiatur, quia quatenus Angelus amat sibi bona essentialia, ut actualia bona actu existentia, habet naturalem amorem purae benevolentiae sui, in sensu jam explicato: quatenus vero amat sibi bona a se disüncta, et se amat amore amicitiae, seu benevolentiae, et ilia quae sibi vult, amat amore concupiscentias, sed inter haec est duplex diversitas, una est, quod ea bona, quae Angelus semper, et ab intrinseco habet conjuncta, amat sibi per modum concupiscentiae, alia vero, quae sunt magis extrinseca, et mutationem recipiunt, amat etiam per modum desiderii. Quanquam, et haec, quando insunt, possit amare complacendo in ilis, ut jam insunt, eademque quantum ad eorum conversationem, et durationem possit, etiam per modum desiderii, concupiscere. Alia differentia est, quod de prioribus bonis intrinsecis amor ille, tam ut amicitia, quam ut concupiscentia est naturalis modo explicato, de aliis autem bonis extrinsecis, licet sit naturahs, ut a supernaturahl distinguitur, non est tamen alio modo naturalis, sed electivus. Quia licet sub ratione communi convenientis, aut boni, inclinatio paturalis omnia illa bona complectatur, nihilominus sub rationibus particularibus non amantur naturaliter, sed libere eliguntur, juxta proprium consilium, et intentionem, et ideo talis amor vocatur a divo Thoma electivus, et a naturali distinguitur modo declarato.

12. Ostenditur tertium nempe Angelum semper habere sui amorem.—Objectio.—Tandem hinc etiam declaratum, et probatum manet tertium, quod in priori parte assertionis addidimus, nimirum Angelum semper habere aliquem amorem sui naturalem. Nam Angelus semper est in aliquo actu amandi, per omnem autem actum amandi se amat aliquo modo amore naturah, quia hic est primus amor, et quasi imbibitus in omni amore ordinis naturalis. Dices, interdum potest Angelus se amare volendo sibi particularia bona, quae non naturaliter amat: ergo tunc non se amabit amore naturali, sed tantum electivo. Respondeo immprimis, cum dicimus semper se amare aliquo naturalh amore, non necessario intelligi de amore vocato naturali, in illo rigore, sed ge- neratim de amore sui consentaneo naturae. Deinde dicimus illum amorem electivum semper fundari in amore naturali sui, ac proinde illum supponere, quia Angelus perfecto modo operatur, et non habet actualem electionem sine intentione. Vel denique, licet illa electio non semper sit propria, nec procedat ab amore naturali, qui sit actus distinctus, semper in se includit amorem naturalem: nam Angelus amat suum commodum, et quoties vult aliquod particulare bonum, ibi formalh, et eminenti modo vult et intendit commodum suum, sub qua ratione amor ille naturalis est.

13. Instabis, quia potest Angelus occupari in amore alterius Angeli, qui sit purae amicitiae ad illum, concupiscentiae ad bona, quae illi vult, tunc ergo Angelus per illum actum ninhil sibi vult, ergo tunc non se amat actu, neque amore electivo, nec naturali, ergo non semper se amat aliquo naturali amore, quocumque modo sumpto, etiam in confuso. Idem argumentum fit de amore Dei naturali: nam potest Angelus in solo illo occupari, et sui omnino oblivisci, seu nullo modo se actu amare. Haec objectio facile dissolveretur juxta sententiam asserentium, Angelum in pura natura spectatum non posse dilizere Deum puro amore amicitiae, sed tantum amore concupiscentiae, quia si hoc est verum de Deo, multo magis erit de alio Angelo, ut per se patet. Hoc autem posito necessario sequitur, Angelum, sive amet Deum, sive alium Angelum, semper amare se amopre benevolentiae, quia sibi vult Deum, vel alium Angelum. Sed illa sententia omissa, quam falsam reputamus, ut in materia de Gratia et Charitate probamus.

14. Amans alium etiam seipswn semper ainat — Amicitie perfectio in Angelo.— Respondemus primo, verisimile esse voluntatem naturalem Angeli, quoad suam virtutem activam non expleri solo amore naturali alterius Angeli, vel etiam Dei, et ideo nunquam ita exerceri in amore alterius, sive ille sit Deus, sive Angelus, quin sibi aliquid simul amet, quia semper est in actu, vel actibus adaequatis suae voluntati, secundum totam efficacitatem ejus: sicut de intelleciu dicebamus. Nam est verisimile has potentias servare inter se proportionem, tam in hoc, quod sicut intellectus simul pertecte cognoscit ipsum Angelum intelligentem et Deum, vel aliquid aliud, ita etiam posset simul utrumque amare, quam etiam in hoc quod utraque potentia semper est in actu secundo, secundum totam efficiendi virtutem, quam habet. Secundo vero addo, nullum esse in Angelo amorem naturalem auicitiae ad alterum, quo Angelus habens talem amorem non se amet aliquo modo, saltem concomitanter. Declaratur, quia qui amat alium, etiam amare amat, aquia amor ipse voluntarius est: qui autem amat amare, svam perfectionem amat, quia amor perfectio amantis est. At qui suam perfectionem amat, seipsum amat, ergo amando alium, etiam per purum amicitiae amorem seipsum amat amore benevolentiee, amando suam dilectionem amore concupiscentiae. Et hic discursus, licet in nobis aliquo modo locum habeat, multo vero magis in Angelis, qui distinctissime suos actus cognoscunt, et tam perfecte reflectuntur supra suos actus per eosdem actus simplices, ac si distinctis id facerent. Neque hic amor sui diminuit puritatem amoris amicitiae, quia (ut dixi) est tantum concomitanter ac necessario conjunctus. Imo pertinet ad exceilentiam amicitiae, tum ut sit perfecte voluntaria, tum etiam quia magna laus ejus est, quod pure intendendo bonum alterius, non possit non perficere amantem.

15. Declaratur adhuc ille amor amicitie.— Dscrimen inter amicitiam circa Dcum et personam creatam. — Et declaratur hoc amplius, quia ipsemet amor amicitie in tantum est amabilis, in quantum honestus est, est autem bonestus, in quantum secundum se, ac per se est consentaneus rationi, seu naturae rationali, vel intellectuali, ut talis est, ergo talis amor intrinsece includit convenientiam cum natura intellectuali ipsius amanutis, ergo ut sic amatur, eo ipso quod voluntarie et honeste exerceiur, ergo necessario amatur, etiam ut bouum ipsius amantis: et consequenter qui sic amat, etiam seipsum naturaliter amat. Quod si quis dicat, etiamsi seipsum amet, debere hoc totum in bonum alterius referre, ut sit pura amicitia. Respondeo, quando amor amicitiae est ad personam creatam, non esse hoc necessarium ad puram amicitiam, sed satis esse, ut bonum ilIud quod directe alteri amatur, diligatur propter ipsum, et quoad hoc in illo sistatur: quamvis perfectio ipsa sic amandi, quae necessario resuttat in ipsum amantem, non referatur a amicum, sed simphiciter velit eam sibi is, qui alium diligit. Respectu vero Dei, quia altiori modo est amicus, seu quia non. est tantum amicus, sed etiam ultimus finis, verum est, totam illam perfectionem propriam debere amari propter ipsum, sed hoc non impedit, quin sic operans vere illam amet sibi, ac subinde amet seipsum. Imo tunc amapit se duplici respectu, videlicet, benevolentiae, quatenus sibi amat il- lam perfectionem et concupiscentiam respectu DEI, quia totum illud bonum suum et seipsum amat, ut aliquo modo bonum Dei, quatenus in illum omnia refert.

16. Probatur secunda principalis pars conclusionis, nempe amorem sui in Angelo non exerceri necessario. — Superest explicanda et probanda pars secunda principalis assertionis; videlicet nullum actum amoris sui in particulari sumptum esse in Angelo ita naturalem, ut sit simpliciter necessarius. In qua parte cum secunda sententia convenio. Et ut illam probem, adverto, duobus modis esse posse actum voluntatis necessarium, quoad exercitium. Primo ex imperfecto modo operandi per inadvertentiam et subreptionem et quasi tractionem ab alio: quomodo contingunt nobis illi motus voluntatis, qui vocantur primo primi. Et de hoc modo naturalis, seu necessariae volitionis, certum existimo, in Angelis naturaliter non reperiri, quia nec habent inferiorem appetitum, aut phantasiam, a qua moveantur. et cum perfecta vel sufficienti advertentia intellectus semper operantur, ut infra dicetur. Secundo contingit actum voluntatis esse necessarium omnino, etiamsi ex parte operantis plena voluntate, et cum perfecta objecti cognitione fiat, ut contingit in beatis. Et de hoc modo est sermo in praesenti. Et sic probatur haec pars ex differentia inter intellectum et voluntatem. Nam intellectus non est potentia formahter libera, voluntas autem est libera formaliter, et ex hac parte non recte fit aequiparatio inter intellectum et voluntatem, quia non par causa necessitatis quoad exercitium requiritur in intellectu et in voluntate. Secundo intellectus est natura sua prior potentia voluntate, tam in esse, quam in operari; necessarium est enim, ut operando praecedat: unde etiam necesse est, ut aliquam habeat operationem non liberam, quoad exercitium, quia nunquam operatur libere, nisi jam motus a voluntate, et per denominationem ab illa, voluntas vero ex vi sui modi operandi non habet illam necessitatem, quia semper illam praecedit cognitio objecti, quae in Angeto, ut dixi, semper est perfecta, seu ad usum libertatis sufficiens. Unde oportet ex parte objecti vel actus, peculiarem causam tantae necessitatis inveniri, alias gratis confingeretur; hic autem nulla talis causa occurrit, ut videbimus, nam hoc tantum probandum superest.

17. Praenotatio ad excludendam necessitatem, que proveniat ex parte apsius actus, vel objecti. — Primus actus supernaturalis in angelica voluntate fuit liber, quoad exercitium.— Prius vero notanda est alia, seu tertia differentia inter actum intellectus, et voluntatis, quae ex dictis nascitur. Nimirum, quod actus intellectus est fundamentum totius usus liberi, et ideo necesse est, ut aliquis actus intellectus sit omnino naturalis, quoad absolutam necessitatem, et exercitium, ut sit fundamentum, tum omnium actuum eliciendorum a voluntate, tum etiam suo modo omnium actuum libere exercendorum ab ipso intellectu moto a voluntate: in voluntate autem nulla est talis necessitas, nam frustra, et sine fundamento dicitur, aliquem amorem sul esse fundamentum omnium aliorum amorum, vel actuum voluntatis. Probatur, quia nec est necessarius, tanquam proponens objectum aliis actibus, quae necessitas in actu intellectus invenitur (ut supra dixi) nec etiam est necessitas, quasi effective moventis, aut imperants, qualis est inter intentionem finis, et electionem mediorum, quia voluntas potest suum cursum (ut sic dicam) inchoare ab electione libera, quoad exercitium, ut in nobis manifestum est, quod nunc ex prima secundae suppono; et in doctrina de Anima ostenditur. In ipsis etiam Angelis primus actus supernaturalis voluntatis potuit esse liber, saltem quoad exercitium, et ita fuit de facto, ut in libro quinto ostendemus. Ergo etiam in ordine naturali prima intentio, seu primus amor Angeli potuit esse liber quoad exercitium, ergo nullum amorem naturalem necessarium quoad exercitium praerequirit, ut in eo fundetur. Nam amor boni propter seipsum, qui est per modum simphrcis voluntatis, vel intentionis, non indiget alio actu voluntatis, in quo fundetur, quia ipsa voluntas immediate potest movere seipsam ad suum actum elicitum, ac liberum, sine pravio actu imperante, quando tendit in bonum propter seipsum amabile, et ut tale est.

18. Jam vero quod ex parte objecti, vel actus nulla sit causa talis necessitatis, probatur, quia quidquid boni Angelus in se videt, finitum est et licet sit proprium, potest actu possideri, etiamsi non actu ametur: bona vero alia, quae sibi amare potest, multo minus possunt necessitatem inferre voluntati in particulari, quia non possunt omnia simul distincte, et in particulari amari. Unde liberum est, circa hoc, vel illud versari, ergo ex parte objecti nulla apparet necessitas alicujus actus in particulari. Nec vero esse potest ex parte ipsius actus, propter eamdem rationem, quia nullus in particulari est necessarius ad. proprium commodum, vel ad naturalem felicitatem, ergo in nullo actu determinato talis necessitas invenitur.

19. Excluditur jam preedicta necessitas.— Et praeterea interrogo, quisnam actus proprii amoris sit necessarius Angelo, quoad exercitium. Aut enim est complacentia naturalis, quam habet in propria perfectione, et bonitate naturali, quam in se videt, cum affectu, et quast desiderio conservandi illam, seu, quod idem est, existendi cum ea dispositione, et perfectione: vel est amor alicujus alterius boni naiuralis. Hoc secundum dici non potest propter rationem factam, quod in amore istorum bonorum, quae ab intrinseco, et naturali necessitate non habentur, versatur maxime libertas Angeli,non solum quoad exercitium, sed etiam quoad specificationem, et ideo nunc habet affectum hujus rei, nunc alterius, et in nullo particulari affectu perpetuo permanet. De priori vero actu idem probatur ratione facta, quia nec objectum tantam necessitatem inducere potest, neque etiam ipse actus propter alia opera est necessarius, nec etiam propter seipsum, quia potest Angelus in aliis actibus cum equali perfectione, vel voluntate, vel honestate versari. Nam licet quis dicat, posse hunc actum simul cum aliis exerceri, nihilominus negari non potest, quin possit voluntas tanto conatu applicari ad alios actus, et in tanta varietate, ut non possit Ángelus simul circa seipsum per alium actum particularem occupari. Secundo potest idem persuaderi, quia ille actus complacentiae in suis bonis non est adeo intrinsece honestus, quin possit inordinate haberi. Unde licet objectum sit idem, potest in modo, et motivo diversis actibus fieri, hoc autem satis est, ut nullus eorum sit quoad exercitium necessarius. Consequentia nota est, et antecedens patebit ex discursu capitis sequentis, et ex infra dicendis de peccato Angelorum. Et declarari potest in daemonibus, nam sine dubio habent amorem sui commodi valde inordinatum: unde verisimile non est, esse illum amorem sui datum ab auctore naturae, qualis futurus esset amor omnino necessarius. Et ita quoad hanc partem adhaereo postremae sententiae,nec in aliis sententiis invenio fundamentum, cui respondere necessarium sit.

PrevBack to TopNext