On this page
Caput 5
Caput 5
Utrum angelus naturaliter, ac necessario deum diligat
1. Amor vel est amicitie, vel concupiscentie. — Loquimur de Angelo in pura natura specta- to: nam de videntibus Deum, alia est quaestio hominibus communis, de qua in 1,2, disseritur. Item loquimur de amore naturahs ordinis, prout a charitate etiam viae distinguitur: nam de hac infra libro quinto dicturi sumus, et ita etiam explicuit suum sensum D. Thomas, d. q. 60, a. 5. Hic autem amor duplex a theologis distinguitur, circa Deum, et circa res alias intellectuales, scilicet concupiscentiae, et amicitiae. Nam licet Deus sit res subsistens, potest amore concupiscentiae diligi, quia etiam aliae res subsistentes, ut animalia, vel homines possumus hoc amore dihgere, et idem potest Angelus. Quia licet una substantia non sit bonum alteri inhaerens, potest esse bonum alteri benefaciens, adjuvans, aut perficiens, et ita potest concupisci. Quod notavit Cajetanus, d. q. 60, a. 3, bene exponendo D. Thomam ibi dicentem, obiectum concupitum esse bonum accidentale, intelligendum enim id est de accidentali secundum modum, prout omne id, quod est extra substantiam ret, potest dici accidentale.Deinde hcet Deus sit supremum bonum, potest honeste diligi amore concupiscentiae, ut ex materia de Charitate, et Gratia suppono. Perfectius vero diligitur per seipsum amore amicitiae, quae est excellentior quam sit inter creaturas, ac proinde super omnia, et supra ipsum amantem. :
2. Amor tam concupiscentiae, quam amicitiae erga Deum naturalis dari potest in Angelis.— Igitur de utroque amore interrogari potest, an sit naturalis Angelo, idque in multiplici sensu supra insinuato. Primus est sumendo natzrale, prout distinguitur a supernaturali. Et sic omnes conveniunt, amorem concupiscentiae DEI esse naturalem, quia Deus revera est naturale bonum Angeli, quia est auctor, et conservator naturae ipsius, et finis ultimus naturalis ejus, et intra ordinem etiam naturae est benefactor suarum creaturarum, ergo non est supra vires, vel ordinem naturae, quod Angelus possit hoc maximum naturale bonum sibi diligere. De amore autem amicitiae Dei, ut auctoris naturae, aliqui negant esse naturaliter possibilem. Imo etiam putant, non esse possibilem talem amorem distinctum a supernaturali amore charitatis. Ego verosentio, talem amorem, et naturalis ordinis, et distinctae speciei ab amore charitatis Dei dari posse: et praeterea talem amorem posse ab Angelo haberi per vires naturae, absque speciali auxilio gratiae, quae remitto ad materiam de Gratia, quia illius sunt propria, et quia ibi probata sunt late. Unde etiam infero, hunc amorem de facto fuisse in omnibus Angelis in primo suae creationis instanti, et in sanctis Angelis simul cum amore beatifico nunc durare, ut in sequentibus, et in libris quinto et sexto videbimus.
3. Talis item amor erit secundum inclinationem naturalem Angeli.— Secundus sensus interrogationis est, sumendo naturale, prout distinguitur a libero, quoad specificationem tantum (ut nos explicuimus), prout dicit amorem consentaneum inclinationi naturali, qui in rigore non est semper necessarius, quoad specificationem, sed solum cum hoc addito, quantum est ex parte inclinationis naturalis, vel nisi aliunde propter extrinsecam rationem, vel propter inadvertentiam contra illum fiat. Et in hoc sensu certum est, amorem concupiscentiae Dei naturalem esse Angelo. Quia Deus est summum universaie bonum, a quo totum bonum ipsiusmet Angeli pendet, sed Angelus naturaliter amat bonum suum, ergo et Deum sibi naturaliter amat. An vero hoc amore magis se, quam Deum diligat, vel e contrario, quaestio est generalis tractanda in materia de Spe, et de Gratia. De altero vero amore benevolentiae, seu amicitiae ad Deum, quo Deus super omnia diligitur, qui dicunt hunc amorem non esse naturalem priori modo, id est, ordinis naturae, et distinctum ab amore charitatis: consequenter dicunt, hunc amorem non esse naturalem hoc secundo modo, quia natura ipsa angelica non inclinatur naturaliter ad hunc modum amoris, sed potius ad amandum se plus quam Deum, quia alius amor est supra totum naturae ordinem, et ad ea quae supra naturam sunt, homo non inclinatur naturaliter. item quia secundum naturae inclinationem amabile bonum, unicuique autem proprium, et amicabilia ad alterum sunt ex amicabilibus adse, teste Aristotele 9, Ethic.,c. 8. Verumtamen qui sic sentiunt, incidunt in opinionem Gabrielis, in 3, dist. 29, q. un.,art. 1, not. 3, toties reprobatam a D. Thoma, in 1, 2, q. 199, et 9. 2, q. 26, art. 3, et quedl. 1, art. 8, et 1. p, dicta q. 60, art. 3, quae asserebat, voluntatem ex inclinatione naturali magis diligere se, quam Deum, quam D. Thomas reprobat, tum quia natura esset male instituta, ejusque inclinatio, et dilectio esset perversa: tum etiam quia aliascharitas non perficeret naturam, sed destrueret, nam esset contra inclinationem ejus: tum quia pars naturaliter diligit plus totum, quam seipsam, quod ostendit exemplo manus, quae naturaiiter exponitur ictui propter conservationem totius, de quo exemplo dicendum est in 2, 2, ubi Cajetanus defendit illud contra Scoti impugnationem. Unde dicendum est, Angelum amare Deum amore amicitiae naturali, hoc etiam secundo modo, scilicet, orto ex naturali inclinatione. In quo consentiunt non solum Thomistae, sed etiam Scotus et fere omnes alii theologi in 2, dist. 3, 6 et 26, 27 et 28, et in 3, dist. 27et29, et Alensis, 2 p., q. 30, in 1, art. 1 et 2, licet interdum obscure loquatur, id tamen confirmat in q. 31, in. 3, et Henricus, quodl. 4, q. 11, et Altissiodorensis, lib. 2, summae, tr. 1, c. 4, et indicat Fulgentius, de Fide ad Petr., c. J, et in materia de Gratia sententiam banc late defendimus.
4. Non erit tamen amor amicitie naturalis, id est necessarius quoad. egercitium.—Ttertius sensus esse potest, de naturali, ut opponitur libero, vel quoad exercitium, vel saltem quoad specificationem absolute, et simpliciter. Et in hoc breviter dico, amorem amicitiae Dei naturalem dvobus modis supra dictis non esse naturalem hoc posteriori modo, vel quoad exercitium, vel quoad specificationem. Prior pars certa mihi videtur, primo, quia ad hunc amorem necessaria est cognitio Dei naturalis satis perfecta, ita ut non suffhiciat illa, quam Angelus cognoscendo se, quasi per resultantiam habet de Deo, quia illa est valde imperfecta, respectu Pei, sed necessaria est alia cognitio per se primo tendens in Deum, ut per illam divina excellentia, et dignitas, ut propter se, et super omnia diligibilis consideretur: sed illa cognitio Dei non est necessaria quoad exercitium, ut supra dixi, ergo nec amor amicitiae Dei. Secu:do, quia etiam posita illa cognitione, voluntas Angeli non necessitatur quoad exercitium ad talem amorem, quia non videt clare Deum in se, nec in illo actuali amore invenitur tota ratio boni, ut possit voluntatem ad exercitium necessitare. Vix enim in Patria convinci potest talis necessitas in amore beatifico, neium in pura natura. Tertio in daemonibus non manet talis amor, cum Deum odio habeant, ergo signum est non esse necessarium quod exercitium, nam ea quae sic sunt naturalia, integra in daemonibus manent. Unde cum D. Thoma, in d. art. 4, ad 5, in fine, dicit, quod licet aliqui odio habeant Deum, quatenus eorum voluntati est contrarius, nihilominus naturaliter eum plus diligunt quam se, quatenus est bonum commune omnium, non intelligit, ipsum actum elicitum amandi Deum plusquam se, simul manere cum odio Dei, id enim plane repugnat; sed intelligit naturam, quantumvis ex accidenti prave affectum, semper inclinare Angelum ad aman- dum Deum plusquam se, nec posse ilum secundum se odisse, etiamsi tunc propter rationem extrinsecam illum odio habeat, et consequenter impediatur, ne illum actu elicito amet, sicut supra exposuimus similem solutionem ad 3, art. 4.
5. Nec item necessarius absolute quoad specificationem.—Unde ulterius addo, hunc amorem naturalem Dei super omnia non esse in rigore necessarium, etiam quoad specificationem, sed tantum secundum quid. Probatur prior pars, quia absoluta necessitas, quoad specificationem, non admittit actum contrarium, sed Angelus absolute loquendo potest odio habere Deum, ergo amor ille contrarius, non est necessarius quoad specificationem. Item dilectio proximi non potest dici necessaria simpliciter, quoad specificationem, quia possumus odio habere proximum, ergo idem est de Deo, quia etiam amor proximi est naturalis secundum inclinationem naturae, et proximus etiam non potest odio haberi secundum se, nec in quantum nobiscum convenit in natura, sed propter rationes alia accidentales, ergo est eadem ratio. Altera vero pars de necessitate secundum quid, nota est ex dictis: et ex naturali inclinatione ad dilectionem Dei, et ex intrinseca bonitate Dei, in quo secundum se ratio mali non est, nec cogitari potest, et ideo per se spectatus, et ablatis rationibus extrinsecis, et naturae corruptione, non potest odio haberi: haec autem quaedam necessitas est, licet non absoluta, et totalis, ut sic dicam.
6. Discrimen inter naturalein amcrem sui, el Dei, quoad necessitatem.—Unde obiter noto differentiam inter naturalem amorem sui, et Dei, quod licet Angelus simpliciter diligat Deum plusquam se naturali dilectione, nihilominus difficilius removetur a dilectione sui, quam a dilectione Dei, et quadam majore necessitate, quoad specificationem se amat, quam. Deum, quia Deum potest odisse saltem propter rationes extrinsecas, se autem minime. Nam licet daemon tam sibi, quam Deo possit velle malum, et desiderare, ut non sit, nihilominus respectu sui illud non est ex odio, sed ex amore sui, quia non id appetit sibi, eo quod sibi malum, ut malum desideret, nec ex displicentia sui, aut vindictae de seipso, sed ex affectu ad seipsum, ut majus malum evitet: Deum autem vere odio habet, quia ex displicentia ad ipsum vult illi malum, et non ex affectu ad ipsum, sed ex affectu ad se, nec ut majus maIum Dei evitet, sed ut suum fugiat, et de Deo, si fieri posset, vindictam sumeret. Nec illa duo repugnant, quia licet amor ad Deum sit major, potest esse magis liber, et e contrario licet amor sui secundum rationem sit minor, quam amor Dei, ex libertate inordinata operante potest esse major. Ratio etiam esse videtur, quia Angelus potest a Deo pati invitus: unde potest illum apprehendere, ut sibi aversum, et malefactorem suum: seipsum autem non potest hoc modo apprehendere, et ideo nunquam potest ita sibi displicere, sicut interdum displicet Deus.
7. Aliorum opinio afferens amorem concupiscentiae erga Deum esse in Angelis necessariumn, quoud exercitium. — Tandem de amore concupiscentiae Det, aliqui putant esse in Angelo necessarium, quoad specificationem, et exercitium. Ita tenet Bannez, d. art. 5, qui indifferenter loquitur de amore Dei, et videtur etiam de amore amicitiae loqui, et rationes ejus ad utrumque tendere videntur. Et imprimis supponit, Angelum diligere se necessarioquoad exercitium. Unde argumentatur primo, quia amor proprius fundatur in amore boni universalis, quod est Deus, et ad ipsum reducitur, alias esset inordinatus: ergo si amor proprius est necessarius quoad exercitium, multo magis amor Dei. Secundo major est inclinatio ad amorem Dei, quam ad proprium, ergo est magis necessarius. Probatur consequentia, quia necessitas oritur ex majori inclinatione. Tertio quia Angelus eodem actu, quo se cognoscit, Deum etiam cognoscet, ergo etiam eodem actu se diligit, et Deum, ergo eadem necessitate. Prima consequentia probatur ex debita proportione: et quia sicut Angelus cognoscit conclusionem in principiis, ita amat media in fine, et se amat, ut medium, Deum autem ut finem. Quae rationes, si attente spectentur, non minus de amore amicitiae, quam concupiscentiae procedunt.
8. Rejicitur proxima opinio et statuitur idem de libertate amoris concupiscentiae, ac amoris amicitie.—Nihilominus nullam rationem tantae necessitatis video, etiam in amore concupiscentiae Dei. Jam enim ostendimus, Angelum non se diligere aliquo determinato actu necessario quoad exercitium. Hinc ergo fit, ut nullam rem particularem tanta necessitate sibi diligat, alias necessitaretur ad amandum se per talem actum determinatum, quia dilectio talis rei particularis determinata est. Ergo neque Deum sibi diligit illa necessitate, quia licet Deus sit universale bonum eminenter, vel causaliter, nihilominus est particulare objectum in ordine ad particularem amorem. Deinde ra- tiones quae afferuntur ad illam necessitatem ostendendam, efficaces non sunt. et alioqui, si non ostenditur causa necessitans, voluntas jus suae libertatis possidet, et illi denegandum non est, ergo. Major patet, nam in prima ratione falsum est omnem amorem, quo se Angelus ordinate amat, fundari in amore Dei, sed fundatur in bonitate, et commoditate objecti, et inclinatione naturali ad proprium commodum. Nec ideo talis amor est inordinatus, quia nulla ratio, vel lex cogit ad fundandum omnem actum amandi bonum creatum, in amore boni increati, sed satis est illud non excludere, et quod de se aptus sit referri in illud.
9. In secunda vero ratione non recte fit illatio, quia licet inclinatio naturalis ad Deum sit major, usus ejus potest esse magis liber, quia necessitas actus non ex sola inclinatione naturali nascitur, sed etiam ex propinquitate, et cognitione, et aliis conditionibus. Eo, vel maxime, quod ratio illa supponit voluntatem Angeli necessitari quoad exercitium ad unum actum amoris sui, quod nos negavimus. Unde cum solum necessitetur ad hoc, vel illud, vel aliud bonum disjunctum sibi amandum, clara cernitur differentia inter amorem sui absolute, et amorem sui, quo sibi Deum amat, continetur enim hic amor sub illo, tanquam particularis, et determinatus, sub universah, et confuso: et ideo major est necessitas amandi se absolute, quam amandi se secundum hoc bonum, quod est Deus. Unde addi etiam potest, Angelum non magis inclinari ad diligendum Deum amore concupiscentiae, quam ad diligendum se amore benevolentiae, quo vult sibi tale bonum: nec etiam e contrario, quia est idem amor, et ad illum eadem est inclinatio, ut recte notavit Alexandrinus Alensis, 2 part., quaest. 30, memb. 1, per totum. Comparando autem amorem benevolentiae sul, ad amorem benevolentiae Dei, dici potest inclinatio ad priorem esse major extensive, quia circa multiplicia bona concupiscibilia sibi exerceri potest, et inde potest esse major necessitas in illo contfuse sumpto, quam in hoc determinate exercendo.
10. Angelus potest eodem actu amare se, et Deum. — Tertia vero ratio applicata ad amorem concupiscentiae non recte procedit, quia non tanta necessitate amat Angelus DEUM sibi, vel se, volendo sibi Deum, quanta cognoscit se, ut manantem a Deo, ut ostendimus. Unde fatemur, quod sicut eodem actu cognoscit se, et Deum, amat se et Deum, et ex suppositione quod se amat tali determinato actu, consequenter amat simul Deum, non quidem ob illam rationem de medio, et fine, sed quia Deus amatur, ut bonum quod diligitur, et ipse Angelus, ut is cui tale bonum diligitur. Tamen quia illic determinatus amor sui non est necessarius quoad exercitium, ideo nec ille amor Dei est simpliciter necessarius, quoad exercitium. Magis autem videtur illa ratio procedere de amore amicitiae Dei. Nam illo proprie diligitur Deus, ut ultimus finis propter se, et in quem omnia referuntur. Tamen ad hunc amorem non suffticit cognitio illa Dei, quae in Angelo est per actum cognitionis sui, sed necessaria est altera, et perfectior cognitio Dei, ut supra explicavi. Unde etiam in hoc amore non est necesse, ut Angelus per eumdem actum diligat seipsum explieite, et in particulari: nam potest Angelus diligere Deum per puram benevolentiam ejus, ut supremi boni, et ultimi finis, non reflectendo specialiter supraseipsum, magis quam supra res alias. Ac denique potest quidem unico actu diligere se, et Deum; Deum propter se, et se propter Deum, et tunc se diligit amore concupiscentiae respectu Dei, et Deum amore amicitiae, tamen hoc modo sicut se libere amat, et non ex necessitate, ita et Denum. Nullus ergo amor naturalis Dei est quoad exercitium necessarius. Quoad specificationem vero dici potest amor concupiscentiae Dei necessarius modo supra explicato, scilicet, quantum est ex naturali inclinatione, et nisi quis ex adjunctis malis, etiam non esse desideret, nam tunc etiam poterit odio habere Deum, et nolle illum sibi, quia qui simpliciter non vult esse, nullum positivum bonum sibi vult, sed solum carere majori malo.