Text List

On this page

Caput 6

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Utrum res alias creatas amore naturali, vel electivo angelus diligat

CAPUT VI. UTRUM RES ALIAS CREATAS AMORE NATURALI, VEL ELECTIVO ANGELUS DILIGAT.

1. Quaestionis explicatio.—Inter res creatas, quaedam rationis usu carent, aliae rationales, seu intellectuales sunt. De prioribus nihil in particulari quaesivit D. Thomas in illa q. 60, sed de solis Angelis interrogavit, an unus Angelus naturaliter diligat alios sicut seipsum: sub Angels vero hominem, ut rationalis est, et in gradu intellectuali cum Angelis convenit, ejusdemque finis est particeps, sine dubio comprehendit, ut patet, tum ex paritate rationis, quam adducit, tum quia in articulo tertio cum de solo Angelo quaesivisset, an diligat seipsum, in corpore de homine, et Angelo aeque loquitur, et in articulo quarto sic inchoat. Aespon- deo, quod sicut dictum est, Angelus, et homo naturaliter seipsum diligit, etc. Igitur de rehquis creaturis ratione carentibus videtur D. Thomas supponere non diligi ab Angelo naturali dilectione: sed tantum electiva, de intellectualibus vero affirmat Angelum naturali dilectione amare alios Angelos.

2. Angelus non diligit alias creaturas rationales necessario, quoad emercitium.—VUt autem utraque pars breviter explicetur, suppono ex dictis dilectionem non dici naturalem, prout opponitur liberae simpliciter. Nam certum est, unum Angelum non diligere alios necessario, vel necessitate quoad exercitium, vel etiam simpliciter quoad specificationem, sed tantum secundum quid. Primum patet, tum quia non est necesse, ut unus Angelus semper de aliis Angelis, vel de aliquo illorum cogitet, ut supra dictum est, et per se patet: quis enim potest ili hanc necessitatem naturaliter imponere? at sine cogitatione non est actualis amor, ergo nec talis amor potest esse quoad exercitium necessarius: tum quia etiam dum unus Angelus de aliis cogitat, non est necessarium, ut eos actu diligat, quia illud objectum non est summe bonum, aut in se omnem rationem boni continet, nec est objectum per se beatificans Angelum, nec ad bonum ejus est simpliciter necessarium, nec in actuali amore ejus est aliqua summa perfectio, iri qua non possit aliqua ratio incommodi inveniri, ut intermitti non valeat: non est ergo talis dilectio necessaria quoad exercitium.

3. Nec quoad specificationem absoluti - sed secundum quid.—1lmo neque quoad specificationem est simpliciter necessaria talis dilectio, quia licet Angelus per se, et ratione suae naturae praecise spectatus non sit dignus odio, nec sub ea ratione odio haberi possit, nihilominus ut D. Thomas in eodem articulo quarto docet, propter extrinsecas, et accidentales rationes, potest odio haberi: et ita mali Angeli odio prosequuntur homines, et alios Angelos, et possunt velle, illos non esse, non ex affectu vitandi majus eorum incommodum, sicut possunt desiderare non esse sibi ipsis, sed ex affectu mali ad ipsos, et ex displicentia, ut in Deo declaratum est, ergo non diligunt illos necessario quoad specificationem absolute, et simpliciter. At vero secundum quid recte dicitur unus Angelus diligere alios necessario quoad specificationem, quia per se, et ex vi naturalis unitatis, et similitudinis inter illos, non possunt se odio habere, sed potius dihgere. Et in hoc sensu dilectio aliorum Angelorum dicitur naturalis, quia ex inclinatione naturali specialiter fundata in unitate, et convenientia naturali in tali gradu, oritur illa dilectio elicita, cum tanta determinatione, ut per se, et attenta sola ratione intrinseca diligendi, non possit tale objectum displicere, aut odio haberi. Quae resolutio et explicatio constat satis ex dictis, et ex his, quae in simili docet idem D. Thomas, 1 part., quaest. 82, art. 1 et 2, et 1, 2, quaest. 10, art. 1 et 2, et de Anima etiam tractatur.

4. Dilectio electiva, et naturalis quo sensu accipiende apud D. Thomam.—Ekx quibus colligitur, cum D. Thomas, in d. q. 60, distinguit dilectionem electivam a naturali, ut membra sint convenienter opposita, dilectionem electivam vocare non solum illam, quae libera est, sed qua omni ex parte necessitate caret, Ita ut nec sit necessaria quoad exercitium, neque quoad specificationem, nec simpliciter, nec secundum quid, seu attenta aliqua speciali inclinatione naturali. Etenim generaliter loquendo omnis dilectio libera, quatenus talis est, potest dici electiva. Nam licet proprio et rigoroso modo electio dicatur, quae versatur circa bonum utile ut sic, seu quae est medii propter finem, nihilominus omnis amor boni particularis, quatenus liber est, electivus est. Quia vel per illum amorem tale bonum alteri bono illi opposito praefertur, vel certe quia actus ille amandi carentiae ejus praeponitur: et ibi etiam includitur virtualis quaedam electio, quatenus particulare bonum propter beatitudinem, vel propter universale, seu integrum bonum amatur, sicut pars naturaliter est propter totum, ut ex D. Thoma, d. q. 60, art. 2. et 1, 2, quaest. 1, art. 4, 5 et 6, colligitur. Ut ergo dilectio electiva a naturali adaequate distinguatur, oportet, ut cum majori rigore electiva dicatur, quae omnem necessitatem excludit, ut explicatum est, nisi si quis dicat, eamdem dilectionem posse naturalem, et dilectivam vocari sub diversis respectibus, naturalem scilicet, ut est de bono propter seipsum, et ex speciali inclinatione naturae, unde aliquam necessitatem participat, electiva vero prout est aliquo modo libera, et propter aliud, ut sensit Alensis, 2 part., quaest. 30 et 31, per totas; sed nihilominus deliberativa simpliciter dicetur, quae nullo modo naturalis est, et ita videtur ex his articulis accipienda.

5. Angelus justa D. Thomam sola dilectione electiva diligit creaturas non intellectuales. — Unde ulterius colligimus, ex mente D. Thomae Angelum sola dilectione electiva diiigere om nes alias creaturas praeter intellectuales; non enim alia ratione illas omisisse videtur, et de solis intellectualibus quaestionem movet, nisi quia supponit, Angelum non dliligere alias creaturas naturali dilectione; quod potest in hunc modum explicari. Nam duplex est amor, ut dixi, scilicet amicitiae, et concupiscentiae. Prior non habet locum circa creaturas ratione carentes, teste Aristotele, 8 Ethic., c. 2, D. Thoma, 1, contr. Gent., c. 91, et dixi in relectione 1, de libertate divinae voluntatis, sect. 2. num. 16. Et illa dilectio naturalis, qua unus Angelus alios amat, et hominem, circa res caeteras locum non habet. Solo ergo amore concupiscentiae potest Angelus hujusmodi res diligere. Hic autem amor non est Angelo ullo modo necessarius, aut naturalis: quia extra Deum nihil sibi ex necessitate aliqua, seu naturaliter amat, quia a solo Deo naturaliter pendet, et cum illo solo potest esse beatus. Et ideo res irrationales, quas solo amore concupiscentiae potest diligere, non naturali amore, sed pure electivo diligit. Imo quatenus alios Angelos amore concupiscentiae diligere potest, non naturali amore, sed electivo dihgit, propter eamdem rationem. Dices, necessarium omnino videri, ut omnis amor electivus ex aliqua inclinatione naturali procedat: nam, ut dixit D. Thomas, 1 p.. q. 60, in dict. art. 2: NVataralis dilectio principum est elective, quia semper id, quod pertinet ad prius, habet rationem prioris. Ergo repugnat aliquam dilectionem ita esse electivam, ut non sit aliquo modo naturalis. Respondeo, id verum esse de inclinatione naturali ad bonum in communi, vel ad propriam beatitudinem. Nam sine dubio omnis amor concupiscentiae ab hac inclinatione procedit, sed nihilominus talis amor non semper est ex peculiari inclinatione naturali ad tale objectum, seu ad talem rem determinatam, quod requiritur proprie ad amorem naturalem, ut explicavi.

6. Solvitur objectio contra dicta in n. 2 et 3. — Potest vero objici contra dicta, de amore unius Angeli erga alios, quod D. Thomas asserit, d. a. 4, q. 60, ad 3, hujusmodi amorem non posse ab Angelis malis removeri, quin dilectionem, inquit, naturalem habeant ad alios Angelos: in quantum cum cis communicant in natura. Respondeo, haec verba non esse intelligenda de amore elicito, sed de naturali inclinatione, haec enim sola ab eis removeri non potest, actus autem elicitus potest non haberi, imo et contrarius adesse potest, ut dixi. Vel si intelligantur de actu elicito, intelligenda sunt non absolute, sed conditionaliter, sed hypothetice: ut indicant verba illa, in quantum communicant in natura. Nam si unus Angelus velit actum voluntatis habere circa alium, quatenus in natura secum convenit, hanc praecisam rationem spectando, non potest circa illam versari, nisi diligendo, et ita non potest ab illo separari dilectio, ex suppositione quod velit circa tale objectum sub tali praecisa ratione operari. Absolute autem potest removeri, quia potest objectum illud, non ita praecisum, sed ut in re habet alias conditiones adjunctas, considerare, et hoc tantummodo per voluntatem circa illud versari, sic enim non solum non amare, sed etiam odisse poterit.

7. Utrum Angelus unus naturaliter magis diligat quosdam Angelos, quam alios. — Tripliciter sumi potest major illa dilectio. — Respondetur in primo senswu. — Ultimo solet hoc loco interrogari, an illo naturali amore, quo unus Angelus alios diligit, sit aliquis ordo, id est, an Angelus naturaliter plus diligat quosdam Angelos, quam alios, et an perfectiores, vel similiores magis diligat. Comparari autem solent amores, vel in bono volito alteri, vel in modo intentionis, vel in modo appretiationis, qui explicatur per hanc comparationem, si unum esset dimittendum, a quo diftticilius removeretur voluntas. (uantum ad primam comparationem res est clara, quia hoc modo perfectiores diliguntur magis. Quia sic magis diligere, non est nisi majus bonum alteri diligere, naturali autem dilectione majus bonum amatur perfectiori Angelo, quia amatur illi perfectio naturalis, quae in illo major est. Et sic Angelus magis diligit perfectiores se, quam seipsum, quia meliorem naturam, et perfectionem naturalem majorem illis vult. Verum est, in bonis accidentalibus, et adventitiis posse plura sibi diligere, vel etiam aliis. Sed hoc magis pertinet ad amorem electivum, quam ad naturalem.

8. In secundo sensu.—ln tertio sensu.—be modo intentionis, quidam dicunt Angelum magis se, quam alios, et inter alios magis sibi similiores, quam perfectiores, quia ad se magis inclinatur, et consequenter etiam ad illos, qui majorem unitatem cum illo habent, et in hac unitate naturalis hic amor fundatur. Sed in hac conditione amoris non existimo esse ullum ordinem, quia Angelus naturahter inclinatur ad operandum toto conatu, dum autem operatur toto conatu, cum aequali intentione operatur, et ideo non minori intentione diligit alios, quam se. nec inter alios magis si- miles, aut perfectos quam caeteros. Item variatio in intentione non sumitur ex objecto, et consequenter, nec ex dignitate, vel alia conditione ejus, sed sumitur ex conatu potentiae, quae potest cum aequali circa majus, et minus objectum operari, et Angelus toto conatu operatur, quantum est ex se, nisi aliunde impediatur. In tertia item comparatione aliqui dicunt Angelum magis diligere similiores, propter rationem factam, quibus favet D. Thomas, dict. art. 4, ad 2. Sed oppositum fortasse probabilius est, quia perfectio objecti majoris aestimationis est: unde cum dicit D. Thomas id magis amari, quod est similius, intelligendum est caeteris paribus. Eo vel maxime quod iste amor ita est naturalis, ut sit etiam rationals: at secundum rectam rationem magis amandus est, qui est perfectior in natura, ergo ad hoc etiam ratio naturalis inclinat. Denique potissima convenientia inter Angelos est in gradu intellectualis naturae, et secundum illum magis gaudet inferior societate superioris, quam eequalis, et melius esse judicat, ut ille existat, ergo naturaliter etiam magis ad illum inclinatur.

PrevBack to TopNext