Text List

On this page

Caput 8

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

Utrum angelus in pura natura existens venialiter peccare possit

CAPUT VIII. UTRUM ANGELUS IN PURA NATURA EXISTENS VENIALITER PECCARE POSSIT.

1. Angelus potest eligere minus bonum. — Difficultas hujus capitis.—Responsio D. Thomae ex sententia quorumdam. — Circa resolutionem praecedentis capitis, duo gravia dubia occurrunt, quae in libris quinto et septimo, necessario sunt ex professo tractanda in ordine ad statum, in quo Angeli creati sunt: non tamen possunt in praesenti omnino omitti in ordine ad statum mere naturalem angelcae naturae: et ideo in hoc, et sequenti capite breviter expedientur, quantum hic locus postulat, reliqua in praedictum locum remittendo. Primum est, an indifferentia ad eligendum bonum, vel malum, quam habet Angelus in pura sua natura spectatus, eamdem habeat, ad eligendum inter magis, et minus bonum, et inter grave, ac leve malum. Et quidem in bonis nulla occurrit dubitandi ratio, quia minus bonum, minus distat a bono meliori, quam malum a bono distat Ergo si Angelus est liber ad eligendum id, quod est malum simpliciter, relicto bono, multo magis in electione minoris boni eamdem libertatem habebit. Et ex generali ratione libertatis id est evidens. Unde etiam Deo suo modo libera est electio inter inaequalia bona, licet malum simpliciter velle non possit. In malis autem inaequalibus occurrit specialis difficultas, quia si Angelus posset eligere minus malum, posset etiam venialter peccare, volendo, scilicet, rem turpem in levi materia, ut mentiri, loqui otiose, vel quid simile. Quae difticultas petit quaestionem, quam tractat D. Thomas, 1, 2, q. 89, art. 4, an Angelus possit venialiter peccare: ubi ipse defendit non posse. Et rationem reddit, quia Angelus non fertur ad ea, quae sunt propter finem ultimum, nisi actu ea intendendo propter ultimum tinem. Unde si ultimus finis bonus sit, Angelus non errabit in medio, et ita nihil peccabit: si vero ultimus finis sit malus, actus erit peccatum mortale ex intentione finis, etiamsi fortasse objec- tum proximum, seu materia ejus sit levis. Et hanc sententiam defendunt Thomistae communiter, et videntur loqui de Angelo in omni statu. Et idem docuit Alensis, 2 p., q. 97, in 4, art. 3.

2. D. Thome responsio non est pro instituto hujus capitis. — Verumtamen D. Thomas aperte loquitur de Angelis bonis, et malis prout nunc sunt in statibus beatitudinis et damnationis. Et in argumento sed contra videtur etiam loqui de illis, prout fuerunt in statu creationis, seu vias, quo modo etiam loquitur Alensis. Nos vero nunc ab omnibus his statibus abstrahimus, et de illis aliquid dicemus in libro quinto et sequentibus. Nunc vero loquimur de Angelo in pura natura spectato, et utente sua libertate mere naturali cum generali influentia Dei. Et sic distinguimus duos modos peccandi venialter, scilicet ex imperfecta deliberatione, seu per subreptionem, et ex levitate materie, vel objecti cum perfecta deliberatione, et cognitione.

3. Prima conclusio probatur contra quosdam. — Indeliberatio in homine unde oriatur. — Dicimus ergo primo, Angelum non esse capacem venialis peccati ex surreptione, seu indeliberatione. Non desunt moderni, qui hoc in dubium revocent: sed mihi videtur certum cum aliis meltus sentientibus. Ratio est, quia intellectus angelicus non potest ab objectis immutari, et ad cogitationem aliquam necessitari, ergo non potest in intellectu Angeli excitari cognitio subreptitia, ergo nec in hujus voluntate potest insurgere surreptitius motus, quia hic non oritur nisi ex cogitatione praevia non volita. Unde in nobis motus surreptitiae voluntatis ortum habet a sensibus, qui media phantasia excitant intellectum ad cogitandum aliquid, quod voluntatem subito movet, priusquam deliberare possit, vel rationem ad hoc applicare: Angelus autem non ita procedit, sed habet naturalem cognitionem sui, suarumque specierum, a qua cogitatione naturali, immediate non movetur voluntas nisi ad amorem sui honestum, et rationi consentaneum. Ad cogitandum vero de aliis objectis voluntas plena libertate applicat intellectum, ideoque cum eadem plena l bertate vult, vel non vult, quidquid postea intellectus cogitando repraesentat. Non est ergo ibi locus surreptioni. Praesertim quia non indiget Angelus tempore, ut perfecte cogitet, quando per voluntatem applicatur: at vero in nobis motus voluntatis non est indeliberatus, id est, imperfecte liber, nisi quando perfecta cogitatio, et animadversio non est in nostra po- testate: cum ergo in Angelis non sit haec impotentia, non possunt propter indeliberationem a gravi culpa excusari: si alioqui ex objecto, et materia peccatum grave sit.

4. Instantia contra probationem conclusionis. — Solum posset instari: quia licet haec ratio procedat, quando Angelus tantum ab intrinseco (ut sic dicam) se applicat ad cogitandum, tamen interdum applicatur per locutionem alterius, et nunc non videtur procedere eadem ratio, quia unus Angelus praevenitur et excitatur ab alio per locutionem, ergo in naturalibus tantum rem considerando, potest unus Angelus tentare alium, et suasione prava illum excitare, ergo hoc modo non repugnabit esse in Angelo motum aliquem pravum per surreptionem, et priusquam perfecte deliberare possit. Et confirmatur, quia videtur hoc posse contingere, non solum per suggestionem et suasionem directam ad malum, sed etiam per occasionem tantum, supposita locutione, de re non mala. Ut si unus Angelus loquatur alteri de re bona vel indifferente, et in audiente suboriatur suspicio, quod loquens mentiatur, et quod se velit seducere, aut ad malum inducere: vel si insurgat aliquis motus odii, vel quid simile. Item hoc modo cum Angelis proponatur fides, poterunt in illis oriri motus subiti contra fidem.

5. Respondetur ad prosimam instantiam.— hespondetur nihilominus, etiam hoc modo non posse esse in Angelis motus subreptitios. Nam, ut supra dixi, per locutionem solum movetur, et necessitatur Angelus, ut species ab altero impressas in se videat, quae cogitatio non est proprie subreptitia, quia non est capax libertatis, sed est mere naturalis, et in suo ordine est perfecta, et qualis esse debet. Unde non movet voluntatem, aliquam necessitatem illi imponendo, sed in libera ac plena potestate voluntatis Angeli est uti illa specie, vel non uti, ad intelligendum et considerandum quid alter loquatur, et tunc etiam perfecte considerare potest: ideoque quidquid postea ex vi illius locutionis vult, judicat, aut facit, plena libertate facit. Atque ita nullum habet motum subreptitium: nec ex eo capite a peccato lethali excusabitur, si alias vel odium, vel judicium temerarium, vel si dubitatio de re per locutionem proposita, sit ex genere suo et ex materiae gravitate peccatum mortale. Quod quidem in objectis ordinis naturalis satis perspicuum est: in supernaturalibus autem infra libro quinto magis explicabitur: nunc satis sit dicere, supernaturalia infundi modo naturae accommodato. Unde cum Angelo revelatur fides, perfecte, et in uno momento tota ratio credibilitatis ejus proponitur, et ideo licet simul cognoscere possit omnes rationes naturales, quae in re proposita difficultatem facere, aut de se dubitationem inducere possunt: nihilominus non potest ipse dubitare per surreptionem, sed si dubitationi consentiat, ex sufficienti libertate consentiet, et graviter peccabit: et ita nunquam potest peccatum veniale per surreptionem in Angelo probabiliter cogitari: an vero dubitare possit, in libro septimo dicemus.

6. Secunda conclusio contra quosdam Thomistas, Cajetanum, etc. — Dico secundo. Cum perfecta deliberatione non repugnat Angelum in pura natura spectatum venialiter peccare. Ita tenent multi ex modernis theologis, in 1, 2. quaest. 89, art. 4. Ubi Cajetanus et aliqui Thomistae oppositum sentiunt, quia D. Thomas idem sentire videtur. Sed, ut dixi, fortasse D. Thomas solum locutus est de Angelis bonis et malis, prout nunc sunt in suis statibus, vel etiam prout de facto sunt conditi in statu gratiae: nam probabile est ita fuisse a Deo conditos et gubernatos, ut nullus eis fuerit locus peccandi venialiter, ut inferius explicabimus. Nihilominus per se spectando vires naturales liberi arbitrii Angeli, et secludendo specialem Dei providentiam circa illum, non apparet cur non possit Angelus peccare venialiter. Sic enim argumentor: Angelus potest prave eligere in materia gravi, ergo et in materia levi, vel ex sua specie, ut est mendacium, vel ex quantitate materiae, ut est levis violentia injusta alteri facta, vel detractio levis. Sed potest Angelus facere hanc electionem in levi materia sine circumstantia mortaliter aggravante: ergo sic facta erit tantum veniale peccatum, ac subinde potest hoc modo Angelus venialiter peccare. Primum antecedens in praecedenti capite probatum est. Et ibi adducta probant primam consequentiam, quia indifferenter procedunt de electione prava, et nulla est ratio cur locum habeant in materia gravi, et non in levi: imo a fortiori ex majori concluditur minus. Et ita qui negant posse Angelum venialiter peccare, non hoc negant: sed dicunt necessario adjungere circumstantiam mortaliter aggravantem.

7. Ex circumstantia persone non fit necessario in Angelis de veniali mortale. — Nec ex circumstantia modi. — Contra hoc ergo probatur propositio subsumpta. Nam inquiro, quaenam sit hujusmodi circumstantia, quae neces- sario tali electione adjungatur. Tres enim excogitari tantum possunt, scilicet conditio personas, modus peccandi, et finis. Nam circumstantia quid, vel quantum, quae ex parte materiae est valde intrinseca, supponitur levis, caeterae vero sunt valde extrinsecae, ut est instrumentum, auxiliator, tempus, ac locus, quae in Angelis secundum se spectatis vix locum habent, praesertim in ordine ad moralem modum operandi. Ex primis autem tribus circumstantiis, in persona Angeli nihil invenitur, unde peccatum de se veniale fiat mortale: quia sola perfectio naturalis Angeli ad hoc non sufficit, cum neque gratiae dignitas sufficiat, et in eo per se nihil aliud invenitur. Deinde in modo peccandi ÀÁngeli nihil considerari potest nisi perfecta cognitio, et libertas. Unde fit, ut sine ignorantia, vel passione peccet: sed hoc etiam non aggravat infinite malitiam actus, ut per se notum est. Unde quod quiddam dicunt, semper peccare ex contemptu, vel sine incentivo peccandi, valde frivolum est, quia incentivum peccandi potest esse sola inferior bonitas in objecto inventa, et carentia alterius incentivi, non solum non aggravat, sed etiam est impertinens. Contemptus vero frustra cogitatur, quia nihil est, quod necessitet Angelum ad contemnendum proprie, ac formaliter, sicut in tractatu sequenti de homine in statu innocentiae iterum dicemus.

8. Neque tandem ex circumstantia finis —Id ostenditur primo.—Minc ergo D. Thomas hanc necessitatem reduxit ad circumstantiam finis ultimi, quia Angelus semper operatur propter ultimum finem: sicut cognoscit in principiis conclusiones. Sed contra hoc instamus, quia talis circumstantia non videtur necessaria simpliciter, et ex natura rei. Primo, quia nec aequiparatio voluntatis, et intellectus videtur adaequata, quia majorem connexionem habet conclusio cum principiis, quam particularis finis cum ultimo, quia illa prior est ab intrinseco necessaria, haec vero posterior est voluntaria, et pendens ex libertate operantis. Nec etiam id, quod in exemplo sumitur, semper est necessarium, quia uon cogitur Angelus semper cogitare de principiis primis quoad cognitionem, seuquoad resolutionem ultimam. quoties veritatem alicujus propositionis videt, praesertim si illam intuitive videat, ut supra dictum est, ergo quando cogitat de objecto particulari bono sub aliqua ratione per se amabili, non est necesse, ut de ultimo fine suo cogitet, nec de ordine unius ad alterum, ergo potest hoc modo velle aliquid bonum inferioris ordinis, ut propriae delectationis, vel commodi, sine alia relatione ad ultimum finem.

9. Ostenditur secundo. —Secundo quia potest Angelus peccare mortaliter sine formali relationead ultimum finem: duobus enim modispotest dici Angelus vel homoconstituere ultimum tinem in objecto amato: uno modo formaliter judicando illud esse summum bonum suum, et verum finem ultimum, et ita illud referendo; et sic non constituit Angelus finem ultimum in creatura. quando primum mortaliter peccavit, quiaaliter per errorem contra rationem naturalem peccaret: alio modo dicitur amari aliquid ut ultimus finis implicite et virtute, quia amatur contra praeceptum Dei, et propter illud amicitia Dei contemnitur, et hoc fit peccando mortahter: nihilominus tamen in modo amandi, seu volendi illud objectum amatur, ut particularis finis, sine formali relatione ad ultimum finem, et ita peccant Angeli mortaliter, ergo eodem modo poterant peccare venialiter in materia levi. Intercedit autem differentia, quod in materia gravi illa particularis dilectio alicujus boni est virtualis intentio alicujus ultimi finis extra Deum: quando vero materia est levis, neque formaliter, nec virtute ut finis ultimus amatur, et ideo manet intra gradum peccati venialis, etiam in Angelo. Tertio, quia potest Angelus in sua pura natura spectatus operari opus honestum misericordiae, aut justitiae, non referendo illud in Deum, ut ultimum finem actualiter super omnia dilectum, quia non est necesse ut hanc dilectionem exerceat, quoties aliquid boni operatur, ergo etiam e contrario potest aliquid mali facere non referendo illud actualiter, et formaliter in aliquod amatum, ut ultimum finem, et consequenter poterit illud malum esse veniale, si sit in materia levi.

10. Objectio.—Responsio.—Concluditur posse Angelum ex natura rei peccare venialiter, et pie erponitur D. Thomas —Objicies, quia omnis actio debet habere aliquem ultimum finem, etiam ex formali relatione operantis, quia necesse est, ut intentio ejus in aliquo sistat, et terminetur, et consequenter sit ultimus finis ejus, ergo multo magis est hoc necessarium in Angelo, sive male operante. At cum operatur malum, non potest sistere in Deo, ut in ultimo fine, vel in hoc ipso peccaret mortaliter, ergo sistit in creatura, vel in seipso tanquam in ultimo fine, et hoc etiam ad peccandum mortalter sufficit. Respondeo idem argumentum in nobis fieri posse. Unde communis doctrina est, duplicem esse distinguendum ultimum finem. Unus dicitur finis ultimus simpliciter, seu ip- sius personae operantis, in quem se, et omnia sua refert. Alius est finis ultimus secundum quid, scilicet unius actus, qui fertur in aliquod ohjectum propter seipsum, seu bonitatem quam in se habet, et ab operante ultra non refertur, et ideo dicitur ultimus respectu talis actus, non tamen respectu personae: quia nec diligit illud bonum super omnia, neque se, et omnia sua in illud refert, sed tantum ita vult illud propter se, ut in alium finem illud non referat. Argumentum ergo non procedit de ultimo fine priori modo: nam in illo falsa est prima propositio assumpta: nec probatio ejus in eo sensu vim habet, sed tantum in posteriori sensu. Et sic dato antecedente, negatur consequentia, et ultima probatio falsa est. Nam hoc non sufficit ad peccandum mortaliter: quia ille defectus operationis stare potest cum amore Dei simpliciter, et super omnia, solum enim inde fit, ut aliquod opus non referatur in ipsum, nec sit aptum in ejus amorem referri, quae non est gravis Dei injuria. Et sic homines peccant venialiter, et rationes factae ostendunt eodem modo posse peccare Angelum. Unde non apparet cur ex natura rei omne peccatum angeli necessario sit mortale. Et ratio illa D. Thomae, ut verum fateamur, simpliciter non convincit, et fortasse non in eo sensu ab ipsoadduceta est, sed ut congruentia quaedam illius providentiae, quam de facto Deus cum Angelis habere voluit, ut in libro septimolatius explicabimus.

PrevBack to TopNext