On this page
Caput 12
Caput 12
Utrum voluntas angeli capax sit naturalium habituum, qui prophriis actibus acquirantur
1. Prima sententia negans naturales habitus in Angelorum voluntatibus. — Quamvis haec quaestio a theologis hic non disputetur, mihi visum est ad complementum hujus libri necessaria, et ideo breviterillam expediam, nam reliqui etiam theologi pauca nobis de illa tradiderunt. Aliqui enim ex illis generatim, et sine distinctione docent, in Angelis nullum esse habitum acquisitum. Ita loquitur Durandus, in 3, distin. 23. quaest. 1, ad 1, ubi ait, Propriwm esse nature intellectualis non habere, nec requirere habitus, nisi sit cum natura sensitiva, et ait ut patebit. Ibi autem non probat, nec alibi invenire potui. Videtur tamen fundari, quia necessitas habituum in anima rationali, quoad voluntatem praecipue, videtur oriri ex conjunctione ad appetitum sensitivum, et ideo ubi non est illa copjunctio naturae intellectualis cum sensitiva, non videntur necessari habitus. Idem sentit Scotus, in 2, distin. 5, quaest. 10, ad 2, primae opinionis, sed loquitur de solo intellectu, et non absolute negat, sed ex suppositione, quod intellectus sit omnino determinatus. Generalius videtur loqui Maironius 3, distin. 33, quaest. 1, art. 5. Idem sentit Cajetanus, 1. part., quaest. 54, art. 1et A, et quaest. 63, art. 1, et idem videntur sentire alii, qui omnes habitus acquisitos, etiam circa contingentia in intellectu Angeli negant, quos superiori libro capite antepenultimo allegavi, in numero sexto.
2. Fundamentum superioris sententie. — Fundamentum hujus sententiae esse videtur, quia voluntas Angeli natura sua est prompta, et facilis ad suos actus efficiendos, ergo non indiget habitibus acquisitis, neque est illorum capax. Probatur consequentia: quia omnis habitus ponitur, vel propter substantiam actus ut habitus supernaturales, et per se infusi, de quibus non tractamus, quia voluntas Angeli per se non est sufficiens ad illos efficiendos, ut libro quinto videbimus. Vel ponuntur habitus propter facilitatem actus, ut acquisiti; ergo si haec necessitas in Angelis non invenitur, nec capacitas ad hos habitus reperitur. Probatur ergo primum antecedens, quia voluntas angelica est perfecta causa ex natura sua, et non habet intrinsecum impedimentum ad suum actum eliciendum, nec conjuncta est inferiori appetitui, a quo retardari possit; ergo. Secundo, quia si in Angelorum voluntate aliqui essent habitus, maxime essent virtutes: sed virtutes esse non possunt; ergo nullos habitus acquirere possunt. Probatur minor, quia in praecedenti libro diximus, non habere habitus acquisitos virtutum intellectualium; ergo a fortiori non acquirunt virtutes voluntatis. Deinde probatur inductione, quia imprimis non sunt in eis virtutes morales, teste Aristotele, lib. 10. Ethic, cap. 8. Nam quos ille vocat Deos, in quibus negat has esse virtutes, non sunt nisi Angeli. Virtutes autem theologicae non possunt acquiri per actus, nec pertinent ad ordinem naturae, de quo nunc agimus. Nec etiam in illo ordine potest esse aliquis habitus acquisitus illis virtutibus cum proportione respondens. Nam Angeli naturaliter amant Deum amore concupiscentiae, et ut bonum suum sine ulla difficultate: imo cum summa propensione naturae, quia in eo etiam seipsos maxime amant. Nec etiam ad amandum Deum amore benevolentiae naturali habitu indigent: quia vel non possunt Deum naturaliter sic amare, ut aliqui putant, vel si possunt, necessario illum amant, ut alii in alio extremo opinantur, vel saltem magna facilitate, et propensione id faciunt, quia, ut saepe dicit D. Thomas, ipsa voluntas naturaliter est ad hoc inclinata. Unde multi putant, etiam in nobis non acquiri hunc habitum, nec in Adamo fuisse per accidens infusum.
3. Secunda opinio docens Angelorum voluntatem esse capacem habituum, qui per actus acquirantur. — Nihilominus aliorum, et gravium theologorum opinio est, voluntatem Angeli esse capacem habituum, ac proinde per actus suos illos acquirere posse. Ita docet Scotus, in 3, distinct. 33, quaest. unica, S Ad primwm, et non contradicit his, quae dixerat in 2, distinct. 5, quaest. 10, ad 2, primae opinionis. Nam potius ibi etiam docet, quod si potentia Angelisit indeterminata, potest acquirere habitum: voluntas autem Angeli, eo ipso quod libera est, indeterminata est; ergo secundum Scotum est capax habitus. Et hoc sequi- tur Major in 3, distinct. 33, tract. de Justitia, quaest. 3, ad ult., Angestus, in Moral., capit. S. Nec dissentit Azorus, tom. 1, lib. 2, capit. 25, quaest. 4. Tenet Molina 1. part., quaest. 58, art. 1, in fin. Ubi alii moderni Thomistae, qui in intellectu Angeli habitus naturales admittunt, illos non possunt in voluntate negare, si consequenter loquantur. Fundamentum est, quia voluntas Angeli quantumvis perfecta sit, nihilominus usu, et frequentatione actuum potest reddi facilior, et magis propensa ad similes exercendos. Item quia supposita imperfectione quod talis potentia non est semper in actu secundo, acquireret habitum, qui de se ad perfectionem pertinet, augebit enim vim et eflicaciam agendi; ergo non est cur Angelis haec perfectio negetur. item quia intellectus Angeli ex actibus cognoscendi, quos prius habuit, acquirit memoriam, et ex actibus circa res probabiles, vel obscuras acquirit habitus opinionis, vel fidei; ergo cum circa opera voluntatis contingenter se habeat, etiam poterit in illis habitum acquirere.
4. Notatio pro suadenda secunda sententia. — Haec posterior sententia mihi vera videtur, ad illam vero melius explicandam, et fundandam adverto, ex duplici capite posse voluntatem Angeli censeri incapacem habitus, vel ex parte sua, quia non habet potentiam activam, vel receptivam habitus, vel ex parte objecti, seu materiae circa quam versatur habitibus. Haec posterior causa non potest esse universalis, sed erit ad summum de aliquibus habitus, vel virtutibus, quae non habent materiam Angelis accommodatam. Ut a multis censentur esse virtutes morales, prout in nobis sunt, ut temperantia, quae versatur circa delectationes tactus, fortitudo circa perieula humana, seu corporis, justitia, ut est circa commutationes humanas, de quibus locutus est Aristoteles in dicto loco 10 Ethic., c. 8. In praesenti autem non intendimus ad haec particularia descendere, quae ex cognitione illarum virtutum pendent, aliquid tamen obiter insinuabimus.
5. Probatur jam secunda sententia. — Vitiorum habitus in demone.—briori ergo modo voluntatem Angeli consideramus. Et sic dicimus voluntatem Angeli ex se non esse naturaliter incapacem habituum, quos per suos actus sibi acquirere, seu in se efficere possit. Hoc imprimis probo ex habitibus pravis, nam daemones habent pravos habitus suis malis actibus acquisitos; ergo naturalis voluntas Angelorum non est incapax habituum acquisitorum. Consequentia clara est, et antecedens non videtur minus evidens. Quia voluntas daemonum nunc propensa est ad superbiam, et multo facilius, majorique inclinatione, et impetu illam elicit, quam in primo instanti, in quo peccavit. Et simili modo ex consuetudine decipiendi, et mentiendi, et odio habendi, et aliis hujusmodi eamdem propensionem, et facilitatem habet in his actibus exercendis; ergo signum est acquisivisse habitum, vel habitus per similes actus. Dicet forte aliquis, illam propensionem, et facilitatem non oriri ex habitu, sed ex actu odii DET, quem semper habent. Sed imprimis non est certum, semper in eodem actu odii perseverare: nam ad illum non necessitantur ab intrinseco, neque ab extrinseco, ut in libro octavo ostendemus, possunt ergo mutare illum, et ab odio ad superbiam, et ab his actibus vitiorum libere tran-. sire in alios, et ad omnes inveniuntur faciles, et propensi; ergo non est solum ex imperio unius in alium, sed ex ipso usu. Et deinde quidquid sit de illo actu odii perpetuo, vel alio simili, usus istorum actuum ostendit in ipsa potentia Angeli capacitatem naturalem ad habitus talium actuum, quia ex solo naturali conditione non est determinata ad hujusmodi actus; ergo potest per illos aliquo modo determinari, seu potius inclinari.
6. A vitiosis habitibus ad studiosos arguitur. — Et hinc sumitur argumentum ad habitus bonos, seu virtutum: tum quia contraria nata sunít fieri circa idem, unde etiam e contrario potentia susceptiva unius contrarii est etiam receptiva alterius. Tum quia habitus malus de se potest expelli a voluntate, et non expellitur formaliter nisi per habitum contrarium. Tum maxime, quia eo ipso quod voluntas est capax vitii, non est omnino determinata ad actus contrarios bonos, ac subinde est capax habitus respectu illorum. Erit ergo voluntas Angeli capax habitualium virtutum dictis vitiis contrariarum, unde ulterius concluditur, voluntatem Angeli esse capacem habituum bonorum circa illos actus, quos perfecte exercere potest, et in quibus aliqua potest esse difficultas, vel indeterminatio potentiae, propter oppositionem aliquam inter diversas rationes bonorum, quae sub naturalem inclinationem angelicae voluntatis cadere possunt. Nam potentia sic indifferens, et naturaliter indeterminata, potest per habitum ad unam partem magis, quam ad aliam inclinari: ut sumitur ex D. Thoma 1, 2, quaest. 50, art. 5, et notavit Durandus, in 2, distinct. 29, quaest. 2, num.5 et 6, et late disi in Metaphysica, disp. 44, sect. 1, num. 9, et tradit etiam Fonseca, lib. 9 Metaphysicae, cap. 5, quaest. 3. Et ratio est, quia eo ipso quod potentia est indifferens, non est omnino ad alteram partem inclinata; ergo eo ipso est capax, ut per habitum amplius inclinetur. Item quia indifferentia semper est inter opposita, inter quae est aliquo modo divisa naturalis inclinatio voluntatis. Ergo inde oriri semper potest aliqua difficultas in determinatione ad alteram partem; ergo consequenter potest in tali potentia locum habere facilitas, quae per habitum potest acquiri.
7. Confirmatur inductione. — Denique declaratur, et confirmatur haec resclutio inductione. Nam imprimis in ipso naturali amore DEI propter seipsum, et super omnia potest cerni difficultas non parva, etiam in Angelo, ratione cujus habitus, et possibilis, et utilissimus sit. Tum quia natura etiam angelica valde propensa est ad sui dilectionem, et ideo non parum difficile est naturali voluntati dihgere alium, volendo illi bonum propter ipsum, nec diligendo illum sibi, cujus difficultatis signum est, quia multi prudentes, et sapientes talem amorem naturae impossibilem reputarunt, quia amabile bonum, unicuique autem proprium. Unde si addatur, quod talis amor ad alterum sit supra amorem sui, multum augetur difficultas: et ideo potest voluntas Angeli in tali amore naturaliter deficere. Ergo est in ea sufliciens capacitas, indifferentia, et difficultas, ut per actus talis amoris habitum acquirat. Neque obstat, quod naturaliter si magis propensa ad Deum, quam ad se, quia illamet inclinatio est conjuncta cum alia, et cum indifferentia, et ideo in actuali determinatione majorem, vel minorem difficultatem pati potest. Simili modo potest in Angelo esse habitus obedientise, et subjectionis ad Deum, et ha hitus religionis, et sequi sunt ahi naturales habitus respicientes Deum.
8. Item justitia poterit esse in Angelo, quia ex parte materiae, seu objecti non deest capacitas, quia revera Angelus potest exercere actus justitiae, et injustitiae ad alterum, vel Angelum, vel etiam hominem. Nam licet non sit Angelus capax materialium commutationum, est capax injuriae et satisfactionis in his bonis, quorum est capax, ut in fama et in honore, et in libertate. Potest enim inter Angelos esse infamatio, sicut mendacium et detractio: item potest esse violentia et coactio, ut in sequentibus tractatibus videbimus. Denique eo ipso, quod inter Angelos ex natura rei esse potest praelatio et ordo, potest etiam inter eos aliqua ratio justitiae intervenire. Item etiam respectu hominis esset naturalis injustitia, Angelum sua auctoritate occidere hominem, vel aliud nocumentum illi inferre. Ergo ex parte actuum, et materiae est in Angelo capacitas justitiae. Aliunde vero eo ipso, quod debitus ordo ad alterum servandus est, datur ex parte voluntatis capacitas habitus, juxta doctrinam divi Thomae 1, 2. quaest. 56, art. 6, quia bonum alterius, quatenus alterius est, aliquo modo excedit proportionem voluntatis, in quo profecto eadem ratio est in voluntate angelica et humana. Sic ergo capax est Angelusvirtutum ad alterum sive Deum, sive rationalem creaturam.
9. Virtutes vero, quae ordinant habentem in seipso non videntur ita locum habere in Angelo. Non est autem improbabile, sicut ad alium potest habere habitum, quasi augentem inclinationem ad ipsum, ita ad se posse acquirere habitum fraenantem, et moderantem amorem sui, ut proprii commodi, excellentiae, aut delectationis spiritualis postulantis mediocritatem, qualis esse potest, vel in propria voluntate exequenda, vel in curiositate nimia sciendi futura contingentia, vel aliorum cogitationes, vel quae supra naturam sunt, et similes, de quibus circa singulas virtutes potest disputari. Addit etiam Scotus. actus temperantiae et fortitudinis, prout versantur circa materias sensibiles, posse habere locum in Angelis, non per efticacem electionem, et usum, sed per simplices affectus erga honestatem illarum virtutum, vel per conditionatos actus, ut potest Angelus amare virginitatem corporalem, vel secundum se spectatam per simplicem complacentiam, vel sub conditione, quod si capax illius esset, observaret illam. Sed hoc remitto in propria loca, quia et dubium est de his actibus, praesertim conditionatis, et in eis videtur esse tanta facilitas, ut licet dentur, non sit necessarius habitus: imo licet tales habitus admittantur, aliqui volunt, non mereri nomen virtutum, propter imperfectionem, sed de his alias.
10. Ad fundamentun contrarie sententic, in nwm. 2.—Ad secundun.—Bd fundamentum ergo contrariae sententiae respondetur, habitus acquisitos in Angelis non esse propter substantiam actuum. sed propter facilitatem et inchnationis augmentum. Neque obstat, quod voluntas Angeli sit perfecta, et non sit conjuncta appetitui sensitivo, quia non est summe perfecta, et in se habet indeterminationem inter varia objecta, ad quae aliquo modo inclinatur, et hoc satis est, ut possit per habitus ad quosdam actus facilior, et ad alios difficilior reddi. Ad secundum vero jam declaratum est, quomodo voluntas Angeli, et vitiorum ac virtutum capax sit, licet non omnium, nec eodem modo quo homines, sed modo spirituali naturae accommodato, ut satis explicatum est. Et hactenus de Angelorum voluntate.