On this page
Praeambulum
Praeambulum
1. Angelorum attributa quot. — Eoctra Deum omni activae potentiae respondet aliqua passiva. —Reduximus in hujus materiae principio ad tria capita, seu attributa, Angelorum proprietates, scilicet, intellectum, voluntatem, et potentiam transeuntem, ad instar divinorum attributorum: et hactenus de intellectu, et voluntate diximus, unde solum superest, ut de potentia dicamus. Quia vero intellectus, et voluntas in Angelis etiam sunt verae, et propriae potentiae, ut intelligatur, de qua potentia loquamur, addimus sermonem esse de potentia per actionem transeuntem operante, utique per se proxime, et quasi eliciendo actionem ipsam. Nam intellectus, et voluntas proxime, et per se non eliciunt actus nisi manentes in ipsis, et ex seipsis, tanquam ex materia, seu subjecto, quia actus propterea immanentes dicuntur, potentia autem, de qua tractamus, non est, ut in se operetur (ut sic dicam) nec ad aciuandum seipsam, sed est ad aliud subjectum aliquo modo transmutandum. Ac proinde potentia, de qua agimus, est pure activa, intellectus autem, et voluntas passivae etiam sunt, ut per se notum est: quia vero extra Deum omni activae potentiae, aliqua passiva respondet: consequenter exponere oportebit, quae passiva potentia huic activae correspondeat.
2. De attributo potentie motive tractandum. —Haec autem potentia (quae general appellatione motiva dici potest) respectum habet, vel ad suppositum in quo est, vel ad alia. Sub hac ergo potentia comprehendimus et illam, per quam Angelus alia a se, et seipsum movere potest: quia etiam illa potentia est pure activa, et ideo ejus actio transiens est: quia licet maneat in eodem supposito, non tamen in ipsamet potentia, quasi formahter et intrinsece actuando illam. Et ideo in hoc libro prius dicemus de potestate, quam Angelus habet ad movendum seipsum motu locali. Supponimus enim extra cognitionem, et affectum, Ange- lum non esse capacem alterius mutationis praeter localem, quia neque augeri potest, aut minui, nec ad quahtates alias, praeter eas, quae intellectui, aut voluntati deserviunt, et in eis recipiuntur, transmutari potest. Nam licet aliqui dixerint posse Angelum recipere, nescio quas formas, seu qualitates, quae non sint species intelligibiles, nec actus mentis, sed tantum signa quaedam, vel naturalia, vel ad placitum, sententiam illam, ut parum probabilem, supra rejicimus. Praeterquam quod auctores illius opinionis qualitates illas extra intellectum non ponunt, et ab illo fieri existimant, quod tamen nec explicare, nec suadere possunt, ut in libro secundo ostendi. Et ideo in praesenti suppono; solum esse sermonem de potentia motiva, qua Angelus seipsum movere potest. Postea vero dicemus de hac potentia, respectu aliorum, quam partem in alias subdistinguemus: nam prius dicemus de potestate Angeli ad agendum in alios Angelos, vel in animam separatam, deinde de potestate ad agendum in hominem, seu in animam conjunctam, ac tandem de potestate res alias corporales transmutandi. In his autem omnibus supponimus sermonem esse de potentia naturali, per quam Angelus tanquam principalis causa proxima operari potest: nam de supernaturali efficientia, ad quam potest ut divinum instrumentum elevari, non est hic dicendi locus, quia nec ad explicandam angelicam naturam pertinet, nec doctrinam peculiarem habet, praeter eam, quae aliis divinis instrumentis communis est.