Text List

On this page

Caput 1

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Utrum angeli sint capaces loci, quem acquirere, et amtittere possint

CAPUT I. UTRUM ANGELI SINT CAPACES LOCI, QUEM ACQUIRERE, ET AMTITTERE POSSINT.

1. Potentia ea actibus, et actus ex objectis cognoscenda .— Utrum Angelus vere sit in loco. — Prima opinio. — Quia potentia ex actibus, et actus ex objectis speciem sumunt, et ideo non potest potentia cognosci, nisi ejus objectum, et actus praecognoscantur. Sic igitur quia potentia loco motiva Angeli circa seipsum ad motum tanquam ad actum suum, et ad locum, tanquam ad terminum, et quasi objectum comparatur, non possumus de hac potentia dicere, nisi prius objectum, et actus ejus explicemus, ideoque prius de loco Angeli, deinceps de motu ejus, ac tandem de potentia illius motus effectrice dicemus. Principio autem inquiri solet de Ángelis, an in aliquo vero sensu in loco sint. Et ratio dubitandi est, quia esse in loco videtur esse proprietas rei corporalis, quae Angelo convenire non potest, cum res spiritualis sit. Antecedens vero probatur, quia locus significat superficiem extrinsecam ambientem, et continentem locarum, quod est proprium rei corporalis. Propter quod aliqui theologi negant Angelum esse in re aliqua, tanquam in loco, sed solum tanquam causam in effectu, seu in subjecto, in quo operatur. Ita sentire videntur theologi, qui dicunt, ÀÁ ngelum non esse alicubi, nisi ratione operationis, absque alia praevia propinquitate ad rem, in qua operatur. Ut Hervaeus, in tract. de Motu Angeli, q. 1, a. 1, et Durandus, in 1, dist. 37, in secunda ejus parte, q. 1, n. 26, ubi obscure loquitur de praesentia Angeli, quam dicit esse praesentiam ordinis, non situs, cujus distinctionis sensum paulo post expendemus. Et eamdem sententiamsequi videntur Ferrariensis et alii infra citandi. Soletque pro hac sententia referri Augustinus, l. 33, q. 20, ubi dicit, Deum abusive esse in loco, et l. 8, Genes. ad litt., c. 20 et 26, ubi dicit, Deum novere creaiuras corporales per tempus, et locwm, sprituales autem tantum per temgpns, significans, per loca non moveri, quia non sunt in loco. Damascenus etiam, 1. 1, de Fide, c. 17, dicit, Angelum intellectuali modo adesse loco, in quo esse dicitur, ubi cum dicit, intellectuali modo, indicat non esse vere in loco, sed tantum abusive, ut dixit Augustinus, et eodem modo loquitur D. Thomas, in 1, dist. 37, q. 3, art. 1, citans Nazianzenum cujus locum invenire non potui, alios vero Patres paulo post referemus. Aristoteles etiam, 1. 1, de Coelo, c. 9, dixit, ea, quae in supremo coelo sunt, n0n esse apta esse in loco, per quae intelligentias intelligit.

2. Prima conclusio. — Nihilominus simphciter dicendum est primo, si per esse in loco tantum significetur esse realiter praesentem, et indistantem ab aliquo loco, etiam corporali, sic omnino certum est, Angelos posse esse in loco. Haec est communis sententia theologorum, quos postea referemus, et quantum ad rem spectat, colligitur ex Scriptura, et Patribus adeo clare, ut D. Thomas, in 2, dist. 37, quaest. 3, a. 1, dixerit absque haeresi non posse negari. Probatur primo, quia Scriptura ita loquitur, cum dicit Angelos esse in coelo, Apoc. 12, vel ejectos esse de coelo, aut de corporibus obsessorum, vel permissos esse ingredi in porcos, et similia: quae in Evangelio passim inveniuntur, et in sequenti assertione distinctius referemus. Secundo codem modo loquuntur Sancti, qui similiter dicunt, Angelos esse creatos in coelo, ut in sequenti tractatu, libro primo, tractando de coelo Empyreo videbimus. Unde etiam Gregorius Nyssenus, Orat. de In fantibus qui praemature arripiuntur, cocelum vocat naturale domicilium Angelorum. imo interdum aiunt, Angelum circumscribi loco, et saepius moveri localiter, de quibus locutionibus paulo post dicemus.

3. Notationes ad probandum vratione. —Ut ratione veritatem hanc declaremus, et ne verborum ambiguitas sit errandi occasio, advertendum est, in re existente in loco duo esse distinguenda, scilicet, locum extrinsecum, in quo esse dicitur, et intrinsecum dbi, ratione cujus res hic, vel ibi esse dicitur. Quae duo adeo distinguuntur, ut esse in loco primo modo sumptum sit extrinseca denominatio, vel ad summum relatio aliqua ad extrinsecum locum realem. Ubi autem proprie, seu posteriori modo sumptum, est modus intrinsecus, et suo modo absolutus illius rei, quae alicubi esse dicitur. Quando ergo dicimus conclusionem esse certam, non loquimur de esse in loco, quoad ubi intrinsecum, quia illud valde reconditum est, et metaphysicum, et ad dogmata fidei non pertinet: sed loquimur de esse in loco, quatenus habitudinem dicit ad aliquod extrinsecum, quod nomine loci frequentius significari solet, ut in disp. 51, Metaphysicas, sect. 2, n. 4, dixi. Ulterius vero haec denominatio essendi in loco extrinseco interdum accipi potest ex aliquo modo continentiae, vel quasi extrinsecae informationis loci circa locatum, qualis est circumscriptio illius, et hic modus denominationis, seu existentiae in loco est proprius corporum, et ideo nec in isto sensu in conclusione loquimur. Alio modo potest illa denominatio sumi tantum ex indistantia, et intima praesentia unius rei cum alia, sicut dicitur forma esse in materia. In hoc ergo sensu dicimus esse certum, Angelum esse in loco, quia potest esse intime praesens, et indistans ab ah- quo loco corporali, quia saltem hoc necessarium est ad veritatem locorum Scripturae.

4. Probatur jam conclusio ratione. — Sic autem explicata assertio, ratione ita confirmari potest. Quia rei spirituali non repugnat esse intime praesentem, et indistantem a re corporali, ergo neque Angelo repugnat esse in loco, si per hoc tantum illa praesentia significetur. Antecedens certissimum est: nam Deus ipse est in omnibus rebus, non solum per praesentiam, et potentiam, sed etiam per essentiam: esse autem in rebus per essentiam, nihil aliud est, quam esse intime conjunctum, et indistantem ab omnibus rebus, ut explicui superiori tomo, 1l. 2, de Attributis negativis, c. 2, n. 4. Deinde anima etiam separata spiritus est, et nihilominus praesentialiter, et substantialiter adest locis corporalibus: sic enim anima Christi Domini in triduo fuit in inferis terra locis, et postea ingressa est sepulchrum, ut suo corpori uniretur. Reliquae etiam animae realiter existunt, vel in inferno, vel in purgatorio, vel in limbo, vel in coelo, et cum sunt in uno loco istorum, ita sunt propinquae corporibus ibi existentibus, ut distent realiter ab ahis locis, ubi non sunt. Ergo talis modus existentiae in loco non repugnat Angelo, eo quod spiritualis sit: nulla alia autem ratio repugnantiae cogitari potest, ergo simpliciter illis non repugnat. Ratio vero a priori est, quia haec propinquitas, seu indistantia non requirit commensurationem, vel extensionem, aut contactum quantitativum, sed solam simultatem (ut sic dicam) seu quasi penetrationem duarum entitatum in eodem spatio, quod ad rem explicandam nos concipimus, et ideo imaginarium vocatur: spiritus autem capax est hujus existentiae intimae, seu penetrationis cum corpore, imo solus ille hanc naturalem capacitatem habet, quia quantitate caret; ergo.

5. Instantia. — Responsio. — Dices, haec intima praesentia, et penetratio non sufficit, ut Angelus dicatur esse in loco: nam licet unum corpus divina virtute simul sit penetrative cum alio, non propterea dicetur esse in illo, nec esse locum ejus, et idem est de uno Angelo, respectu alterius, si ponantur esse simul, et substantialiter indistantes. Respondetur hanc objectionem attingere quaestionem de modo existendi Angeli in loco, quae fortasse quoad hancpartem potest esse tantum de modoloquendi, et ideo ad illam evitandam assertionem posui modo hypothetico, ut verborum significationem declararem. Dico ergo, licet hoc non sufficiat ad existendum in loco modo quantitativo, et usitato corporibus, sufficere tamen, ut per ordinem ad corpora explicare possimus, ubi sint Angeli, et quo modo certa, et definita locorum spatia sibi determinent, et in hoc sensu dixerunt Patres supra allegati, Angelos esse in loco intelligibiliter, vel abusive, vel aequivoce, ut D. Thomas dixit. Quia vero jam verba illa secundum communem Ecclesiae usum ab Scripturis desumptum hanc habent significationem, quando de Angelis dicunt esse alicubi, ideo assertio posita simpliciter vera, et catholica est. Nam, ut recte dixit Basilius, lib. de Spiritu S., cap. 26, etiam homo qui sanctificatur, dicitur locus, aut templum Spiritus sancti: Qui sermo, inquit, nomn minwit spiriLtun, sed glorificat, quia nomina corporalia etiam ad spirituales intellectus evidentiae gratia frequenter transfert sermo divinus. Et simili modo dixit Anselmus, in Monol., cap. 23: Solemus localia verba irreprehensibiliter attriDuere rebus, quae nec loca sunt, nec circunscriptione locali continentur. Et hoc modo declarat, quomodo Deus vere, et proprie dicatur esse ubique, cum tamen in Prosologia, cap. 19, neget Deum esse in loco, utique materiali proprietate, et tanquam loco contentus. In quo sensu intelligenda sunt, quae prius in contrarium adduximus, et alia quae in sequentibus attingemus.

6. Secunda conclusio.—Angelos determinari loco. — Ut tamen haec veritas magis declaretur, dicimus secundo nullum Angelum esse ubique, sed unumquemque certo loco definiri. Haec assertio certa est, et communis theologorum, et probari potest primo Scripturis, quae soli Deo immensitatem, et ubiquitatem tribuunt, ut in praecedenti tomo, et in Metaphysica ostendi. Deinde assertionem probant Scripturae loca, in quibus Angeli dicuntur mutare loca, aut ab uno ad alium locum mitti, transferri, aut ejici, ut patet Luc. 18, 13, 19, Matt. 4, 5et 12, et Marc. 5, 2, Pet. 1, Apocal. 12, 19, 20, et saepe alibi. Deinde Ecclesia in Oratione completorii, sic orat: Visita, quesunus, Domine, habitationem istam: etinfra: Angeli tui sancti babitent in ea: et in aliis collectis orat, ut mali Angeli ejiciantur ex ea, et ad hunc etiam effectum impetrandum aquam lustralem instituit. Quae omnia supponunt Angelos tam bonos, quam malos non ubique, sed in certis, ac definitis locis esse. Haec etiam est communis Patrum sententia, sic enim dixit Damascenus, lib. 2, cap. 3: Angeli in caelum eunt: et iterum: Ad eaplendum Dei voluntatem fortes ac prompti sunt, eaque nature celeritate prediti, ut ubi Dei nutus jusserit, illic statim inveniantur . Propter quod addit, illos esse circumscriptos, quia ubi imperatum fuerit, illic spiritualiter adsunt, et operantur, nec eodem tempore hic, et ibi esse, et operari possunt. Nec enim, at terum, 23 terra cersantur, cum in celo sunt, nec cum a Deo ad terram mittuntur, in celo manent. imo Dydimus, l. 1 de Spiritu sancto, non longe a principio dixit Spiritum sanctum, qui aderat singulis Apostolis in extremis finibus terrae, ob testimonium Domini constitutis, non potuisse esse Spiritum creatum. Nam Angelus. ait, qui aderat, verbi gratia, Apostolo in Asia oranti, non poterat simul eodem tempcre adesse aliis in ceeteris partibus mundi constitutis. Aique in eodem sensu dicunt multi Patres, Angelos circumscribi loco, non quia proprie loco circumscribantur, sed quia definitum, ac limitatum locum habent. Sic loquitur idem Damascenus, lib. 3, cap. 16 et cap. 17, et Gregorius, lib. 2 Moral.. cap. 2, alias 3, et homil. 34, in Evangel., et Beda in id Lucae 1: Respondens Angelus divit ei; et Hugo de S. Victore, lib. 1, de Sacramentis, p. 3, cap. 18. Denique sic dixit Ambrosius, lib. 1, de Spiritu sancto, cap. 10: Seraphim de loco ad locum transit, non enim complet omnia, etc.

7. Probatur ratione. — Rationem hujus veritatis insinuat Damascenus, dicto libro secundo, capite tertio. Nam cum dixisset, Angelos nullis terminis includi, addit statim, ideo non includi terminis, quia ubicumque voluerint , apparere possunt in corporibus assumptis, nec allis corporeis terminis includi possunt. Nam alioqui, axt, id solum natura, ac proprio termino caret, quod minime creatum est, omnis enim condita res a conditore Deo terminatur: id est, naturam finitam, et limitatam recipit. Quia ergo Angelus limitatam perfectionem substantiae habet, ideo limitato etiam loco substantialiter praesens adesse potest. Nam sine dubio magna perfectio est posse simul esse in magno aliquo corpore, et in omnibus partibus ejus sine coextensione cum illo, sed totum in toto, et totum in qualibet parte; ergo infinitae perfectionis est, posse habere hunc existendi modum in quocumque spatio, seu corpore, etiamsi in infinitum augeatur. Et ideo hoc pertinet ad solius Dei immensitatem. Ergo e contrario omnis substantia spiritualis creata, sicut limitatae perfectionis est, ita limitatum terminum habet. cui substantialem praesentiam exhibere possit. Sicut anima, quia finita est, corpus finitum, et determinatae quantitatis informare potest, et potentia activa finita limitatum suae activitatis terminum habet, ut latius philosophi disputant.

8. Loci determinatio quotuplex. Atque hinc theologi duplicem, vel triplicem modum existendi in loco distinguunt, scilicet circumscriptive, definitive, vel neutro modo, sed supernaturaliter (ut sic dicam). Primo modo sola corpora sunt proprie in loco, quia extrinseca superficie cireumdantur, et comprehenduntur, vel comprehendi possunt, (quod dico propter Empyreum coelum) et intra illam ita replent locum mole sua, ut illi coextendantur, et nulIum aliud corpus naturaliter ibi compatiantur, seu admittant. Spiritus autem non est capax harum conditionum, et ideo cum hoc rigore, et proprietate non dicitur esse circumscriptive in loco. Esse autem definitive in loco dicitur quidquid finito tantum loco adesse potest cum certo magnitudinis termino, sive cum illo habeat commensurationem, sive non habeat, et ideo hic modus existendi in loco Angelis specialiter tribuitur. Quia licet generali significatione conveniat etiam corporibus, appropriatur tamen Angelis ad judicandum esse in loco cum illis imperfectionibus propriis corporis. Quanquam Patres e contrario omnem determinationem ad finitum locum, circumscriptionem interdum appellant. At vero Deus neutro ex his modis dici potest esse in loco, quia de se nullum terminum loci habet. Nam licet de facto sit tantum in loco finito, scilicet in hoc mundo, non ideo est, quia ipse ad illum limitetur, sed quia locus ipse de facto major non est. Et ideo aliqui absolute negant esse in loco: sed recte dicitur esse in loco: sed recte dicitur esse in toto illo loco inadaequate, seu cum excessu, aut excellentia, quia ita est in illo, ut sine sui mutatione in majori, et majori in infinitum esse possit, quod nullae substantiae creatae convenire potest.

9. Objectio ex Durando contra conclusionem. — Contra hanc veritatem sentit Durandus, in 1, dist. 37, 2 part. illius quaest. 1, num. 26, ubi docet, Angelum simul esse ubicumque operari potest, sive simul, sive successive. Unde sentit, et quod Angelus simul sit in omnibus corporibus universi: et quod si plura, vel majora fierent, statim, et sine ulla sui mutatione in eis existeret, quia in omnibus potest semper successive operari, quamvis non possit omnia simul movere. Quia ut ipse ait, sufficit habere simul potestatem ad operandum in quocumque loco disjunctim, et in omnibus successive, ut simul omnibus adsit eo modo, quo esse po- test. Et hunc sensum magis declarat in quaestione secunda, ubi hinc infert, non posse AngeIum proprie moveri localiter, ita ut transferatur de loco ad locum, quia non est in loco circumscriptive, neque definitive, sed simul est in omni loco, in quo esse potest. Verum quidem est, Durandum in priori quaestione potius sentire, Angelum nusquam esse secundum situm, sed tantum esse praesentem cuilibet corpori praesentia ordinis, quatenus omne corpus potest movere, licet actu non moveat. Uhbi per praesentiam ordinis, non videtur intelligere substantialem, et intimam praesentiam, sed tantum virtualem, quia ubique operari potest, et quoad hoc habet praesentiam ordinis ad omnia corpora, quamvis nullibi sit secundum realem, et veram praesentiam.

10. Quid in hac erronea doctrina magis sentire cideatur Durandus. — Sed imprimis non potest ab uno ex duobus erroribus Durandus excusari, nam vel negat substantiam Angeli realiter esse posse in aliquo loco modo explcato in praecedente assertione, vel si admittit veram existentiam Angeli in aliquo loco, admittit illam ubique, et in omnibus. Deinde dico hoc posterius magis sentire Durandum. Nam illud prius in opinione 3, num. 22, retulerat, fuitque illa opinio Hervaei, in eadem dist., et in tractatu de Motu Angelorum, ut supra retuli, quam ipse Durandus, num. 23, improbat, ex illo principio, quod inter movens, et mobile praerequiritur realis praesentia, ergo de eadem praesentia postea loquitur, cum dicit Angelum simul esse praesentem omnibus corporibus, quae successive movere potest. Vocat autem illam praesentiam ordinis, non quia realis, seu vera non sit, sed ut a praesentia situali corporum illam distinguat. Et hanc suam mentem magis declarat exemplo animae rationalis, quae omnibus, et singulis membris corporis praesens est, quod in fine num. 26, adducit.

11. — Durandi fundamentum primum.— Secundum.— Tertium.—EFundamentum Durandi est, quia quod facit situs in corporalibus, hoc facit ordo in spiritualibus: ergo sicut in corporalibus requiritur ad operandum praesentia situs, ita in spiritualibus praesentia ordinis. Cum hac tamen differentia, quod corpus non semper est per se immediate conjunctum alteri corpori situaliter sibi praesenti, quoad virtutem agendi, quia per interjecta corpora impeditur, et per illam diffundit virtutem suam. Angelus autem neque per interjecta corpora impedirn potest, quominus sit immediate praesens omnibus, et in quocumque potest immediate agere absque medio, ergo simul est omnibus praesens. Secundo argumentatur, quia si Angelus non esset simul praesens omnibus corporibus, quae potest movere successive, saepe non posset incipere movere aliquod corpus, quod antea non movebat, nisi prius seipsum movendo, et tali corpori applicando, hoc autem non est bene intelligiDile, ut inquit. Tertio quia non potest assignari ratio, cur Angelus, qui in nullo corpore operatur, potius sit praesens uni corpori, quam alteri; ergo vel nulli est praesens, quod intelligi non potest, vel omnibus simul, quod ipse concludere intendit.

12. Durandi sententia docens Angelum esse ubique, erronea judicatur. — At vero nec ipse Durandus hujus sententiae periculum omnino ignoravit, et ideo timide loquitur, referendo potius, ut ait, quam asserendo. Sed sine dubio sententia est plus quam temeraria, et communiter erronea judicatur. Primo quia ex illa sententia sequitur Angel substantiam esse immensam, quod alteri substantiae creatae tribuere erroneum est. Probatur sequela, quia si de facto est Angelus in omnibus locis corporalibus, ut Durandus fatetur, et de se potest esse in pluribus, et majoribus, sine sui mutatione, etiamsi mundus corporeus in infinitum augeretur, ut etiam sequitur ex positione Durandi, quia potens est quilibet Angelus ad movenda omnia illa corpora saltem divisim, vel successive, et per partes; ergo substantia Angeli simul est, quasi infinite diffusa, quod est esse immensum. Sicut si daretur corpus simul replens omnia spatia, in quibus nos concipimus posse corpora creari, esse immensum quantitative, ita etiam Angelus, si talem habet substantialem praesentiam, erit immensus substantialiter, et spiritualiter. Dices, etiam hoc dicto, non esset Angelus aequiparabilis Deo, quia Deus est in omnibus rebus continens omnia, et dans esse omnibus. Respondeo imprimis, hinc solum inferri Angelum non esse aequalem Deo in modo essendi in rebus per potentiam, quod non obstat quominus in modo essendi per praesentiam habeat aequalitatem, et hinc modus est, qui quasi per se, et formaliter ad immensitatem spectat. Deinde dicimus ex illo modo existendi in rebus per praesentiam (ut ita dicam) infinitam sequi substantiam Angeli esse infinitam simpliciter, et consequenter esse omnipotentem, ac proinde etiam aequari Deo in modo essendi in rebus per potentiam. Et ideo sancti e contrario, ex eo quod Angeli substantia est finita in essentia sua, inferunt etiam esse limitatam in terminis praesentiae suae, quae est ratio superius facta, et non minus urget contra Durandum, ut ex dictis patet. Aliud etiam inconveniens sequitur ex sententia Durandi, scilicet substantiam Angeli esse immutabilem secundum locum, quod ipse admittit, est tamen non minus erroneum, ut inferius ostendemus.

13. Ad primum fundamentum Durandi in n. 11. — Preesentia ordinis in Angelo quid significet. — Ad secundum et tertium fundamentum Durandi. — Nec rationes Durandi sunt alicujus momenti: nam ad primam respondetur, si per praesentiagn situs intelligatur praesentia secundum commensurationem quantitatum; sic verum esse in rebus spiritualibus non inveniri. Inde tamen non sequitur, Angelum esse inrebus omnibus, quia, licet a quantitate corporum, seu a locis corporalibus intermediis non impediatur, ne omnia penetrare possit, nihilominus ex intrinseca limitatione suae essentiae habet, ut non possit omnibus intime, ac substantialiter esse praesens. Unde vox illa preesentia ordinis, eequivoca est, et ideo est distinguenda: nam ratione cognitionis potest dici Angelus habere praesentiam ordinis, saltem in potentia, quatenus videre potest intellectualiter res disUnctissimas sine impedimento quorumcumque corporum intermediorum, sed hoc nonsufficit, ut dicatur esse in illis per essentiam. Item potest praesentia ordinis intelligi ratione solius potentiae, ut juxta opinionem dicentium Angelum posse movere corpus: ubi non adest per suam substantiam, quod sive sit verum, sive falsum (de quo infra videbimus), per se non sufficit ad existentiam Angeli in loco, ut ex dictis patet, et ex dicendis evidentius fiet. Tertio potest praesentia substantialis, qualis a nobis declarata est, vocari praesentia ordinis, ut distinguatur a quantitatum praesentia, et in hoc sensu verum est praesentiam ordinis in spiritualibus, aequivalere situi in corporibus: sed in hoc servant etiam proportionem, quia sicut in omni corpore situs circumscriptus est, ita in omni spiritu creato praesentia illa limitata est. Ad secundam rationem concedimus sequelam, et ad tertiam negatur assumptum: utraque responsio pendet ex dicendis de ubi, et motu Angelorum, et ideo nunc de illis plura non dicimus.

14. Tertia conclusio. — Tertio principahter ex dictis concludimus, Angelum ita esse in loco, ut illum mutare possit, ac proinde unum amittere, et alium acquirere. Hanc assertionem addimus, ut titulo capitis integre satisfaciamus, et quia ista duo, scilicet locus, et motus Angelorum, ita sunt conjuncta, ut easdem fere habeant probationes, eamdemque certitudinem. Et ita omnes theologi, qui de loco definito Angelorum recte sentiunt, in hac assertione conveniunt: et ideo existimo eumdem gradum certitudinis habere, quem praecedentes. Probatur primo, quia Scriptura frequenter Angelis tribuit mutationem ab uno loco in alium. Nam Job. 1, Satanas ait, "Circuivi terram, et perambulavi eam". Quod non potest metaphorice exponi, vel quod circuiverit tantum visione, seu praesentia intellectuali, vel per extrinsecam denominationem, quod perambulaverit terram in corpore assurmpto, sicut interdum dicitur Deus descendere, vel deambulare: nam hoc secundum voluntarium est, et incredibile: primum autem est contra proprietatem locutionis Scripturae, sine rationis, vel auctoritatis fundamento, et ita est contra generalem regulam interpretandi Scripturam. Quod in alis etiam testimoniis hujus materiae observandum est, qualia sunt supra citata, in quibus daemones dicuntur ejici a corporibus humanis, vel in porcos mitti. ldem probant loca in quibus dicuntur Angeli descendere de coelo, Dan. 3 et 4, Marc. ult. Item in quibus dicuntur mitti. Nam licet inter divinas personas missio non importet loci mutationem, ibi est necessarius alius sensus minus proprius, seu rigorosus propter personarum immensitatem, et ideo non est applicandus creaturis, quibus immensitas tribui non potest. Praesertim quia tot modis, et verbis haec mutatio tribuitur Angelis in Scriptura, ut impossibile sit sine magna corruptionelitteralis sensus omnia metaphorice interpretari, ut sunt, descendere, circuire, accedere et recedere, intrare, exire, et pelli, et similia. Item quia Angeli mali ita dicuntur cecidisse de coelo, ut eorum locus non sit amplius inventus in coelo, Luc. 10, et Apoc. 12, quod necesse est proprie intelligi, alias posset quis dicere, nunc daemonem vere, et substantialiter esse in coelo Empyreo, quod absurdissimum est. Praeterea de Angelis in assumptis corporibus satis aperte videtur docere Scriptura ad motum illorum motos fuisse, ut postea tractando de corporibus ab Angelis assumptis dicemus. Ac denique de anima Christi separata de fide certum est realiter descendisse ad inferos, relictis his locis superioribus, ut alibi tractatum est: eadem autem ratio est de quolibet spiritu creato.

15. Probatur ex Patribus. — Secundo est haec communis Patrum traditio, Damasceni, Gregorii, Ambrosii, Bedae et Hugonis de Sancto Victore, quos in secunda assertione retuli, quibus addi potest Gregorius, Nazianzenus, Orat. 34, quaest. 2, de Theologia, in fine, ubi inter proprietates Angelorum ponit: Quod omnia loca peragrant, omnibus ubique impigre adsunt - tun ob ministerii promptitudinem, tum ob nature levitatem. Ubi notanda est particula ubique adsunt, ejusque explicatio, per quam satis declarat, non esse simul ubique, sed posse ubique nos juvare, et impigre id facere per promptitudinem voluntatis, et naturae velocitatem. Quomodo loquitur etiam Damascenus supra, et Tertullianus in Apol., cap. 22, dicens: Omnis spiritus ales est, hoc est, Angeli et demones igitur momento ubique sunt, totus orbis illis locus unus est, quod ubique geratur tam facile sciunt, quam enuntiant, velocitas dicinitas creditur, quia substantia ignoratur. Ubi in verbo illo, ales est, alludit ad sententiam Dionysii, in cap. ult. de Coelesti Hierarch., dicentis Angelos depingi pennatos, et alarum levitatem, eorum in suo motu celeritatem significare. Et ratione ejusdem velocitatis dixit Tertullianus Angelos momento ubigue esse, utique per velccissimum transitum: meritoque addit, per hanc velocitatem daemones fingere divinitatem, ac si ubique revera substantiahter essent. In quo etiam significat esse ubique per substantialem praesentiam proprium esse divinatis.

16. Et eodem modo intelligendus est Hieronymus, lib. contra Vigilantium, post Epist. 53, ad Ripar., contra eumdem Vigilantium, ubi tractans illud Apoc. 14:/S'equuntur agnum quocumque ierit, dicit, Si agmus ubique: ergo et hà qui cum agno sunt, ubi que esse credendi sunt; ubi ipse de Martyribus loquitur: est autem eadem ratio de Angelis. Sed statim exponit, dicens: Cum deemones toto vagentur orbe, et ex celeritate nimia ulique preesentes sint, multo magis Martyres, etc. Et eodem modo loquitur Maximus, serm. de S. Martyr. Taurino. Et D. Bernardus, serm. 5, in Cantica, de Angelis sanctis dicit: Angelos indigere corpore ad sua ministeria, quia non est discurrere, nec de loco ad locum transire, nisi corporum quod frequenter Angelos facere tam indubitata, quam nota probat auctoritas. Ex quo solum id quod ad praesens refert accipimus: nam illam necessitatem corporum non probamus, nisi de solis ministeriis aliquo modo visibilibus, et de corporibus non naturalibus, sed assumptis, intelligatur. Unde melius Chrysostomus, hom. 3, ad Heb., tractans illa verba: In ministerium missi, absolute dicit, in multa loca propter nos mittuntur, et ad nostram ministrant salutem, et infra: Circa nos cursitant, hoc est, eorum ani- nisterium propter nos in omnes mitti partes. Quod variis testimoniis Scripturae confirmat, ita illa interpretando. Et tandem comprobat differentiam, quam in verbo mittendi, paulo antea notavimus, dicens: Filius non sicut Angelus fuit missus, non enim a loco in locum transit, sed carnem suscepit, Angeli vero loca mutant, et prioribus, in quibus sunt, dimissis ad alia veniunt, in quibus non erant.

17. Probatur tertio ratione. — Ad opposita in nwmn. 1. — Tertio argumentari possumus ratione, quia Angelus habet definitum locum, et non habet locum, cui ex natura sua necessario adhaereat, ergo mutabilis est a loco in locum. Consequentia est evidens, quia immutabilitas localis provenire tantum potest, vel ex necessaria praesentia in omnibus locis simul, vel ex adhaesione necessaria ad unum locum. Major autem probata jam est, et minor facile probatur, quia in loco Angeli considerari potest, vel corpus aliquod, cui Angelus praesens est, vel spatium illud imaginarium, quod reali corpore impletur. Angelus autem nulli corpori naturali necessitate adhaeret, et quamvis adhaereret, posset cum ipso corpore per accidens mutari. Multoque minus potest immobilitatem naturalem in aliquo spatio habere, cum spatium ut condistinctum a corpore, vel ab Angelo, nihil sit. Quae ratio tractando de Ubi Angelorum evidentior fiet. Neque oportet fundamentis Durandi et Hervaei, qui in 1, dist. 37, contrarium docere ausi sunt, respondere. Fundantur enim in hoc, quod Angeli vel nullibi sunt, vel ubique sunt: utrumque autem omnino falsum esse ostendimus. Ex testimoniis autem in principio hujus capitis allegatis solum illa verba Augustini, quod Deus movet spiritualem creaturam per tempora, non tamen per loca, nonnullam difficultatem habent, quam tacito Augustini nomine advertit Hugo de S. Victore supra cap. 16. Et ideo illum modum loquendi non approbat, quamvis absolute non reprobet, quia de motu physico, et cum locali circumscriptione potest exponi. Sed de illis Augustini verbis plura in sequentibus dicemus.

PrevBack to TopNext