On this page
Caput 2
Caput 2
Utrum in angelis sit proprium et intreinsecum ubi
1. Notatio ad intelligentiam queestionis.— Hanc quaestionem late tractaviin Metaphysica, disput. 5i, sect. 3 et 4, quia revera ex princi- piis Metaphysicae definienda est, et ad completam explicationem praedicamenti Ubi, erat necessaria. Non potui autem hoc loco illam omnino praetermittere: tum quia ( measententia) est fundamentum omnium, quae de mutabilitate Angelorum dicenda sunt: tum etiam quia nonnulla occurrunt illi addenda occasione eorum quae postea scripta sunt. Curabo tamen illa breviter, et fere sine ulla repetitione expedire, quantum potero. Ut autem sensus et punctum quaestionis intelligatur, adverto in corpore existente in loco duo posse considerari: unum est, superficies ultima corporis ambientis, intra quam continetur: secundum est praesentia illa, seu modus existendi, quem corpus habet in spatio interjecto inter latera corporis continentis, quod spatium replet. In Angelis autem existentibus in loco non consideratur superficies ultima corporis continentis, quia non continetur, nec circumscribitur loco. Unde respectu Angeli solum potest considerari, ut locus extrinsecus corpus illud, in quo intime et quasi penetrative existit, juxta dicta in capite praecedenti. Quae habitudo, seu ratio loci in corporibus locum non habet, quia unum corpus in spatio quod replet, aliud secum naturaliter non admittit. Et de hoc loco extrinseco Angeli nunc non agimus, sed in capitibus sequentibus dicemus. Secundo ergo potest in Angelo considerari modus praesentiae, quem ex parte sua exhibet corpori, et de hac praesentia inquirimus, an sit aliquid in Angelo, et quidnam sit.
2. Prima sententia. — Angeli presentiam non esse aliquid illi intrinsecum.—CQuam quaestionem sub his terminis antiqui scholastici non tractant: nam solum disputant quomodo vel per quod Angelus sit in corpore, tanquam in loco: unde videntur solum tractare de loco intrinseco: nam fere nihil dicunt de intrinseco Ubi, nihilominus tamen ex his, quae de altera quaestione dicunt, possunt in praesenti pro diversis opinionibus referri. Prima esse potest, Ubi angelicum nihil esse illi intrinsecum, id est, in illo receptum, tanquam necessarium ex parte illius fundamentum, vel ratio existendi in tali loco. Haec opinio tribui potest omnibus doctoribus asserentibus Angelum esse in loco per solam actionem transeuntem in corpus, quos capite sequenti referam. Quia illa consequenter asserunt, si Angelus in nullo corpore operetur, nullibi esse, ex quo plane sequi videtur praesentiam Angeli in loco nihil in ipso ponere, sed solam actionem transeuntem in corpus. Potest autem responderi ex illa sententia non sequi, quod esse in loco nihil peculiare ponat in Angelo: sed quod illud, quidquid est, non maneat in illo, eo ipso, quod operare cesset in corpus. Sed hoc neque ab illis auctoribus dicitur, neque esset consequenter, aut probabilhter dictum. Quia si Ubi Angelicum est aliquid in ipso Angelo, est prius actione transeunte in corpus, et consequenter independens ab illa. Tum quia prius non pendet a posteriori per se loquendo, tum etiam quia nulla specialis ratio dependentiae hic cogitari potest: tum maxime, quia positis in Angelo omnibus praerequisitis ad agendum in corpus, est in potestate ejus agere, et non agere, quia libere agit; ergo nihil eorum, quae in ipso Angelo antecedunt ad illam actionem, ita pendet ab illa, ut sine illa esse non possit, vel cessante actione necessario esse desinat; ergo e contrario si eo ipso, quod Angelus ab actione cessat, nullibi manet, profecto esse alicubi nihil in ipso est, sed sola extrinseca actio. Omitto alios modos explicandi in Angelo rationem essendi in loco per aliquid tantum extrinsecum: nam eadem ratio est de illis omnibus, ut postea videbimus, ubi etiam fundamenta istius opinionis expendemus.
3. Secunda sententia. — Angelum per suam substantiam esse in loco. — Quibus tribuatur.— Secunda opinio principalis referri posset in hoc conveniens cum praecedenti, quod ut Angelus dicatur esse alicubi, vel in aliquo corpore, tanquam in loco, nihil necessarium est ex parte Angeli praeter substantiam ejus, differens tamen, quia putat substantiam Angeli per seipsam esse sufticientem rationem, et proximam ex parte Angeli, ut hic vel illic sit, vel in hoc, vel illo corpore ibi existente. Hanc opinionem referunt aliqui moderni et eam tribuunt Bonaventurae, Scoto, hichardo, Gabrieli, Gregorio et Marsilio, sed apud eos non invenio ita explicatam sententiam hanc, nec credo in ea opinione fuisse. Nam licet aliqui eorum dicant Angelos esse in loco per suam essentiam, vel substantiam, id solum dicunt ad excludendam operationem, vel aliam similem extrinsecam rationem, non vero ad excludendum ipsum intrinsecum, UDi, ut in sequentibus videbimus. Cujuscumque vero fuerit illa opinio, fundamentum ejus esse potuit, quia nihil potest denuo fieri naturaliter in substantia Angeli, sed tantum in intellectu, vel voluntate. Item quia nihil tale necessarium est, ut Angelus sit in loco: nam eo ipso quod est intra mundum, necessario sequitur. ut aliquem certum locum in universo habeat: nam est aliquo modo pars ejus, et ideo aliquem ordinem in illo tenere debet. Denique quia si aliquid tale fingatur, illud pendebit ex voluntate Angel, cui liberum est hic, vel ibi esse: ergo quando Angelus alicubi est, potest pro sua libertate non efficere, vel non conservare in se aliquid additum substantiae suae, et nihilominus ibi manebit, ergo nihil tale est necessarium, ut ibi sit, ergo nunquam aliquid tale in Angelo fit.
4. Prima conclusio partita, ejusque auctores. — Nihilominus dico primo, Angelum non esse in extrinseco loco, quin praeter illum, et omnem actionem in illum, supponatur in ipso Angelo aliquis intrinsecus modus accidentalis, et ex natura rei a substantia distinctus. Hanc assertionem late docui in citato loco, et eam sequitur Vasquez, 1 part., disp. 188, cap. 7, quanquam in multis, quae ad ejus explicationem maxime pertinent, maxime differat, quae postea videbimus. Sed ex modernis eam sequitur Malonius, in 2, dist. 8, disp. 9, sect. 2, et praecipue in 3. Item Pesantius, 1 p., q. 52, art. 1, disp. 2, qui eam tribuit Richardo, in 1, dist. 31, art. 2, quaest. 1. Necsine fundamento, quatenus exclusis aliis rationibus formalibus existendi in loco, concludit sic, formalis applicatio Angeli ad locum, est simultas sua cum loco, vel cum ve ecistente in loco. Nam haec verba non possunt habere alium legitimum sensum, ut explicabimus. Pro eadem sententia referri potest Henricus, quodlib. 2, cap. 9. Nam licet fateatur se ignorare quidnam sit in Angelo hoc Ubi, seu esse in loco, constanter tamen dicit, non esse operationem in corpus, nec passionem Angeli a corpore, nec esse nudam substantiam Angeli. Non sunt etiam alieni ab hac sententia theologi, qui dicunt Angelos esse in loco per suam substantiam, et non per operationem, vel aliam similem applicationem, ut sunt Bonaventura, in 2, dist. 2, in secunda illius parte, art. 2, quaest. 1, et ibi Scotus, quaest. 6, Gabriel, quaest. 2, art. 2, Gregorius, quaest. 2. art. 2. Marsilius, in 2, quaest. 2, art. 2. Et non in hac materia maxime considerandum, duobus modis posse intelligi Angelum esse in loco per suam substantiam: uno modo tanquam per proximam rationem formalem constituentem Angelum alicubi, alio modo tanquam per proximum fundamentum, et subjectum illius rationis formalis, quae Angelum ad talem locum determinat, ibique ilIum constituit. Igitur praedicti Doctores non dicunt substantiam Angeli, ut ialis est, esse ipsam rationem formalem proximam existendi in loco, sed esse prosimum fundamentum ejus, ac proinde sentiunt, ipsum Ubi angehcum aliquid addere ipsi substantiae Angeli, quod in ea est, ipsamque affticit. Jquiparant enim substantiam Angeli quantitati corporis, dicuntque ita Angelum esse in loco per suam substantiam, sicut corpus est in loco per suam quantitatem. At quantitas non est proxima ratio constituens corpus alicubi, sed est proximum fundamentum ejus, ita ergo cum proportione de substantia Angeli intelligendum. Unde sicut esse alicubi circumscriptive aliquid addit quantitati corporis, illam intrinsece afficiens, ut in d. disp. 54 Metaphysicae demonstravimus, ita de substantia, et Ubi angelico dicti auctores ratiocinantur.
5. Probatur primo.— Conclusio. —Probatur ergo assertio per singulas partes: nam imprimis Angelus, et coelum, verbi gratia, non sunt simul, seu indistantia, per suas entitates, id est, substantiam ex parte Angeli, et substantiam cum quantitate ex parte coeli, ergo necesse est, ut aliquid eis addatur, ratione cujus simul et indistantia sunt; ergo ut Angelus vere dicatur esse in coelo, aliquid addendum est non solum coelo, sed etiam ipsi Angelo. Antecedens probatur manifeste, quia Angelus, et coelum possunt esse in rerum natura, et non esse simul secundum localem indistantiam, ut de malis Angelis certissimum esse, quorum locus non est inventus amplius in celo, et de Angelis bonis, quando ad nos veniunt, et inter nos versantur, ut capite praecedenti probatum est, ergo illa duo extrema absolute sumpta non sufliciunt, ut simul sint, vel unum sit in alio, ergo oportet eis aliquid addere ad illam conjunctionem, seu habitudinem inter ipsa quae erat prima consequentia. Quam facile probamus, quia esse simul secundum praesentiam realem, et indistantiam, est aliquid in rerum natura, et illud non sequitur necessario ex sola existentia talium rerum; ergo est aliquid reale illis additum. Sicut recte probamus, unionem animae ad corpus esse aliquid a corpore, et anima distinctum, quia possunt esse illae duae entitates in rerum natura, et non esse inter se unitae. Quia non potest esse, neque intelligi aliquis novus effectus realis sine nova forma, vel modo reali. Atque ita etiam in divinis, ac supernaturalibus mysteriis Incarnationis, et Eucharistiae philosophamur, quia illud principium est per se, et ex terminis necessarium.
6. Probatur secundo. — Secunda consequentia, seu consequens duas habet partes, una est, quod hoc additum (quidquid illud sit) quod ad mutuam praesentiam, seu simultatem inter corpus, et spiritum requiritur, est etiam necessarium, ut Angelus in tali corpore, in loco esse dicatur. In quo non asserimus hoc esse sufficiens, ut dicatur Angelus esse in tali loco, hoc enim in capite sequenti tractandum est, sed tantum dicimus id esse necessarium, et ita est evidens illatio, quia inter locum, et quod est in loco, requiritur propinquitas, et indistantia. Quod quidem in corporibus est per se notum loquendo de proprio et adaequato loco (ut nunc loquimur): de spiritualibus autem probatur, tum quia non possumus de spiritualibus ratiocinari, nisi per quamdam proportionem ad corporalia. Tum etiam, quia, quod aliquid dicatur vere in aliquo loco esse, seu alicubi, ubi secundum suam entitatem non est praesens, sed potius distans, per se et ex terminis menti repugnat. Tum maxime quia omnia testimonia Scripturae et Patrum adducta in praecedenti capite hoc maxime probant, quia supponunt non posse esse veras in proprietate sermonis istas locutiones, Angelus est in loco, vel in corpore hominis, et similes, nisi supponatur, et intelligatur Angeli substantia esse realiter praesens, et indistansa tali corpore.
7. Tertio. — Altera pars illius consequentis erat, necessarium esse ad hunc effectum aliquid addi, non tantum coelo vel corpori, ubi Angelus esse dicitur, sed etiam ipsi Angelo, quae probatur in hunc modum. Quia ex parte ceeli, verbi gratia, Empyrei, supponitur non solum substantia, et quantitas, sed etiam intrinsecum Ubi ipsius, et omnis alia intrinseca dispositio, quae in ipso cogitari potest, et nihilominus fieri potest ut Angelus in mundo existens in coelo Empyreo non sit, sed ab illo distans; ergo ut talis Angelis sit realiter praesens, et indistans ab illo coelo, aliquid aliud in Angelo necessarium est. Antecedens supponitur tanquam evidens ex facto ipso: nam coelum Empyreum (si in eo creati sunt Angeli) nec locum, nec aliquam intrinsecam dispositionem, seu modum amisit, aut mutavit, quando Angeli mali ab illo ejecti sunt, nec nunc amittit, quando sancti Angeli inde discedunt, nec acquirit, quando illuc redeunt, ut est per se evidens, et in capite sequenti magis probabitur. Ergo necesse est, ut quando Angelus de coelo ejicitur, vel descendit, aliquid amittat, quod in se habebat, et quando iterum fit praesens eidem coelo, aliquid in se acquirat. Probatur haec consequentia, simul cum ultima prius facta in ratione principali ex illo principio, quod non potest incipere novus effectus realis sive nova forma, vel quasi forma reali. Nam hinc evidenter infertur Angelum existentem in rerum natura, et distantem a coelo, non posse vere, et realiter fieri praesentem coelo, nisi aliquid reale novum fiat, vel in Angelo, vel in coelo: sed in coelo non est necessarium, suppositis, quae diximus; ergo debet in ipso Angelo fieri. Simile argumentum fieri potest ex eo, quod Angelus, qui vere et realiter erat in coelo, incipit non esse in illo sine ulla mutatione caeli;ergo necesse est, ut ipse Angeius amittat aliquid, quod ex parte sua illum praesentem, et indistantem a coelo constituebat; ergo semper est necessarium aliquid hujusmodi in Angelo, ut alicubi esse dicatur.
8. Quarto. — Et hinc facile probatur ultima pars assertionis videlicet, hunc accidentalem modum esse in Angelo, ex natura rei, a substantia ejus distinctum. Probatur quia hic modus amittitur, et de novo acquiritur ab Angelo; ergo est ex natura rei actualiter distinctus ab illo. Nullum enim majus signum realis alicujus distinctionis dari potest, quam separabilitas in re ipsa, praesertim quando non fit per mutationem alterius, sed per propriam subjecti mutationem, a quo talis modus separatur, vel cui denuo additur, ut fit in Angelo, sicut discursus prius factus ostendit, et ex dicendis de motu locali Angeli evidentius fiet. Quod autem ille modus sit proprium accidens, ex eodem principio probatur. Nam imprimis adest, et abest substantiae Angeli sine aliqua subjecti corruptione, vel diminutione, in aliqua re, vel modo ad complementum substantiae pertinente; ergo est verum accidens. Patet consequentia, tum ex definitione accidentis, tum etiam quia non est substantia neque modus substantialis; ergo est accidens saltem, ut modus accidentalis. Denique confirmatur, quia per modum localem nihil substantiale acquiriritur, vel amittitur, sed Angelus acquirit, et amittit hunc modum per motum localem; ergo est verum accidens.
9. Secunda conclusio bimembris. — Desiderabitur autem a nobis, ut explicemus cujus naturae, seu praedicamenti sit hic modus. Ad hoc ergo explicandum, dico secundo hunc modum non esse quantitatem, nec materiale accidens, nec qualitatem, nec relationem praedicamentalem, sed sub praedicamento Ubi contineri. Ita docui in citato loco Metaphysicae et nunc breviter probo singula. Et imprimis clarum est, non esse quantitatem, nec aliquod accidens, quod per illam insit substantiae. Quia hic modus inest substantiae angelicae, in qua nec quantitas, nec alia accidentia, quae per quantitatem insunt, seu extensionem ejus requirunt, inveniri possunt: est ergo modus ille, accidens quoddam spirituale, non est ergo quantitas, nec materiale accidens, quod per quantitatem insit. Addimus vero ulterius, non esse qualitatem propriam etiam spiritualem. Quod est evidens, et ut tale videtur ab omnibus supponi: tum quia in nulla specie qualitatis collocari potest, ut facile quisque intelliget discurrendo per singulas: tum etiam quia motus localis non tendit per se ad qualitatem, seu, quod perinde est, qualitas non acquiritur, vel perditur per se per motum localem: nam licet in corporalibus alteratio interdum sequatur ex motu local, id non est per se, sed concomitanter, vel propter ipsorum mobilium dispositionem, vel propter approximationem, vel remotionem corporis alterantis. At vero hic modus per se acquiritur Angelo per motum localem, et illo nulla fit alteratio in Angelo, nec per se, nec concomitanter, quia non est unde sequatur, vel quia etiam Angelus capax illius non est. ergo ille modus non solum non est qualitas, verum etiam nec habet qualitatem se comitantem, vel consequentem.
10. Alensis in contrarium citatur immerito. — Declarantur verba Alensis. — Contra hanc vero partem citatur Alensis, 2 p., quaest. 32, memb. 1, sed ibi Alensis nihil de qualitate loquitur, sed de proprietate, quam requiri putat in corpore, et in Angelo, ut in loco corporeo sit. Dixerat enim corpus contineri ab Angelo, et Angelum etiam contineri a loco, et de hac proprietate ex parte corporis addit non esse ex natura ejus, sed esse illi divinitus datum. Quod ita materialiter intellectum ut sonat, valde absurdum, et non intelligibile videtur: tum quia non apparet quid sit illa proprietas, vel ad quid: tum etiam quia inde videtur sequi non posse, Angelum incipere esse in aliquo loco, nisi Deo aliquid divinitus operante circa corpus ibi existens, quod aperte falsum est, ut per se notum videtur. Imo sine dubio est contra mentem ejusdem Alensis in illa quaestione, et sequenti. Unde existimo per illam proprietatem corporum nihil aliud Alensem intellexisse, nisi legem latam a Deo, ut res omnes etiam spirituales intra hoc universum corporeum contineantur: nam inde fit, ut Amngeli extra hunc mundum non exeant, quod profecto provenire non potest ex naturali proprietate ipsorum corporum, nec ex impotentia Angeli ad transiliendum omnia corpora, sed ex ordine universi ab ejus auctore constituto. Hanc ergo vocavit proprietatem coeli Empyrei ad continendum intra, vel infra se omnes Angelos. Et hinc sequi putat, ut Angelus necessario intra aliquem locum corporeum contneatur, quamvis determinatio hujus, vel ilIius loci ab alio efficienti pendeat, ut infra videbimus. Haec autem passiva continentia in Angelo non est per circumscriptionem, ut est in corporibus, sed est per definitam, et intimam praesentiam. Et ideo ex parte Angeli nullam qualitatem, vel proprietatem Alensis requirit, sed potius ait Angelum spiritum ex parte sua habere quod debeat definiri loco, et quod ita sit hic, quod non ibi, et haec dico, inquit, conferunt ei esse in loco. Et in fine concludit, posse dici Angelum non esse in loco, nisi quia est praesens loco sine dependentia ab ipso. In quo revera consentit assertioni positae, quamvis illam non satis explicet, imo in priori discursu nimis obscure loquatur.
11. Absolvitur probatio prioris membri. — Addebamus praeterea in assertione hunc mocum non esse relationem praedicamentalem, quod etiam facile probamus. Primo quia ad reiationem non est per se motus, sed ad hunc modum est per se motus localis Angeli; ergo non est relatio praedicamentalis. Minor patet ex priori discursu, quia Angelus per ingressus in corpus hominis, verhi gratia, fit praesens, et praedictum modum acquirit per se primo, nihil enim aliud cogitari potest, quod prius acquirat, ex quo relatio praedicamentalis resultet. Simile argumentum fieri potest de termino a quo, nam Angelus existens in coelo Empyreo immobili amittit modum existendi ibi per discessum proprium ab illo loco per se (ut ita dicam) et immediate ex parte termini a quo: at relatio non amittitur per se primo per subjecti mutationem, quae ab illo primo fiat, sed fieri debet in aliquo absoluto, quod sit relationis fundamentum; ergo hic modus non potest esse relatio, sed ad summum relationis fundamentum. Et revera ita est, et a priori probatur, quia haec relatio esse non potest nisi propinquitatis, vel indistantiae inter Angelum, et corpus, quod dicitur ejus locus. Haec autem relatio supponit in externis esse hic, vel ibi: et inde resultat inter illa relatio propinquitaUs, sicut inter alia resultat relatio distantiae, ergo illud esse hic, vel ibi, etiam in Angelo, est aliquid absolutum ad relationem antecedens.
12. Contra proaime dicta stare Scotun haud satis liquet. —Haplicatur. — Contra hanc vero partem referri possunt Scotus et alii, qui seepe hanc praesentiam vocant relationem. Sed si forte ita senserunt, eorum sententiam non probamus, fortasse tamen locuti sunt de relaUüone transcendentali, quae in illo modo considerari potest, ratione cujus tanquam quid respectivum concipi potest. Et praeterea fortasse Scotus etiam ipsum ubi corporeum relationem extrinsecus advenientem vocat, ad quam per se motum ponit. Verumtamen si tantum in modo loquendi est differentia, non est de vocibus contendendum; certum est tamen illum modum propter solam transcendentalem habitudinem ad praedicamentum relationis non pertinere magis quam scientiam, vel potentiam, vel ubi corporeum.
13. Probatur jam posterius membrum conclusionis. — Ubi primo impositum ad signiftcandam preasentiam corpoream .— Atque ex his a suflficienti partium enumeratione probatur ultima pars, scilicet hunc modum esse accidens praedicamenti Ubi. Quia non est aliud genus rerum, seu accidentium, sub quo talis modus intrinsecus collocari possit, praeter praedicamentum Ubi, et in illo optime constituitur. Tum quia nihil est, quod repugnet: tum etiam quia hoc Ubi angelicum habet cum Ubi corporeo sufficientem proportionem et convenientiam, ut ab utroque communis conceptus univocus et genericus abstrahi possit, ut in dicta disp. 51 Metaphysicae, sect. 4, late declaravi, ad quam lectorem remitto: ibi enim convenientias inter utrumque Ubi numeravi et exposui, quae recte ad convenientiam genericam indicandam sufficiunt. Nec enim ulla ratio analogiae ibi invenitur, si rem ipsam spectemus, quidquid sit de impositione nominis Ubi. Nam de hoc verisimile est, in principio impositum fuisse ad significandum in specie materiale Ubi corporeum, quod philosophis notius est, et inde ad spirituale Ubi Angelorum fuisse translatum: sicut de nomine Lucis dixit D. Thomas, 1p., quaest. 67, art. 1, de quo ait, non obstante simil extensione proprie in spiritualibus dici. Idemque de tempore dicere possumus. Nam credibile est vocem Tempus, a materialibus ad spiritualia fuisse translatam, et nihilominus in Angelis proprie tempus invenitur, quod cum materiali tempore univocam et genericam convenientiam habet, et ideo in praedicamento. Quando, proprie collocatur, ut in eadem Metaphysicae, disp. 50, late dixi. Nihilominus tamen spirituale et materiale Ubi specie inter se differunt, ut ibidem docui, et ex dicendis in capite sequenti magis declarabitur.
14. Tertia conclusio bipartita. — Quantitas est imnediatum subjectum sui Ubi.—bnco tertio hoc Ubi Angeli cum ita est intrinsecum in Angelo, ut ejus substantiam et per se affliciat tanquam immediatum subjectum suum, et ratione ejusdem substantiae aliquo modo illi conveniat. Haec est sententia, et mens auctorum, quos supra retuli, estque verissima, licet ab aliquibus modernis impugnetur. Probatur autem quoad priorem partem, quia inter substantiam Angeli et modum praedictum nihil mediat, ratione cujus talis modus in tali subjecto recipiatur, vel per modum potentiae proximae, vel per modum dispositionis, quae ex parte subjecti sit, quasi materialis ratio recipiendi tale accidens; nihil enim hujusmodi fingi, aut excogitari potest: ergo substantia spiritualis per seipsam est capax talis modi, ac proinde hoc accidens illi inhaeret tanquam subjecto omnino proximo et immediato. Declaratur et confirmatur tum ex differentia, quae in hoc invenitur inter substantiam spiritualem et materialem, tum ex convenientia, quae inter quantitatem ipsam et substantiam Angeli reperitur in hoc. Nam substantia corporea non est per se naturaliter capax proprii ubi corporei, sed media quantitate fit capax talis Ubi: nam per quantitatem recipit extensionem in ordine ad locum et aptitudinem, ut per extrinsecam superficiem circumscribi possit et intra eam contineri. At vero Angelus ex vi solius substantiae suae habet capacitatem recipiendi suum Ubi, sibi proportionatum, id est, sine extensione et sine propria circumscriptione, vel aptitudine ad illam. Ergo ex hac parte optime intelligitur substantia spiritualis esse proximum subjectum sui Ubi, licet materialis substantia non ita immediate ad suum Ubi comparetur, quidquid sit, an secundum aliquid materialis substantia sit etiam immediatum subjectum sui Ubi, quoddam praesens, nihil refert. Hinc vero sequitur convenientia, seu proportio inter quantitatem ipsam et substantiam Angeli, quia quantitas per seipsam et non per aliud est capax loci: nam per seipsam quanta est et extensa, et capax circumscriptionis, ne in infinitum procedere necessarium sit, et ideo est immediatum subjectum sui Ubi, ideoque in ea manet in speciebus consecratis, sublata substantia panis. Ergo similter substantia Angeli est immediatum subjectum sui Ubi, quia per seipsam est capax illius, et non mediante alia forma vel dispositicne. Imo in hoc aliquo modo excedit quantitatem, ut mox declarabimus.
15. Suadetur posterior pars. — Altera pars, scilicet, substantiam angelicam esse etiam proximam rationem sui ubi, declaratur imprimis, nam aliquid addit praecedenti. Potest enim aliqua res esse proximum subjectum accidenüs, et non esse propriam rationem, ob quam tale accidens ei conferatur, sed meram capacitatem habere. Sicut aer est subjectum luminis, et quantitas dici potest proximum subjectum motus, vel coloris: neutrum autem dici potest ratio, ob quam sequatur in tali subjecto tale accidens, vel propter quia illi insit aut conferatur. Aliquando vero in ipso subjecto est aliqua specialis ratio, ob quam tali accidenti affectum esse oportet, sive illa sit emanatio effectiva, ut est inter substantiam Angeli, et intellectum ejus, sive sit aliqua naturalis connexio, ut inter intellectum Angeli, et species illi inditas (ut supra suo loco diximus). In hoc ergo posteriori sensu dico, substantiam Angeli esse non tantum proximum subjectum, sed etiam aliquo modo rationem intrinsecam sui Ubi. Et hoc etiam sentiunt dicti theologi, quando in hoc etiam cum proportione aequiparant substantiam Angeli quantitati corporis. Nam quantitas non solum dat corpori capacitatem, sed etiam necessitatem habendi aliquod Ubi, et ideo recte dicitur non solum esse subjectum, sed etiam esse rationem ipsius Ubi: at substantia Angeli non solum per se habet capacitatem sui Ubi, sed etiam necessitatem habendi illud; ergo non erit solum subjectum, sed etiam ratio illius. Consequentia tenet a paritate rationis, et major est per se nota in philosophia, et fere ad sensum: minor autem respondendo objectionibus melius declarabitur et suadebitur.