Text List

On this page

Caput 3

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Objectionibus satisfit, et obiter dubium expeditur, an possit angelus nullibi esse

CAPUT III. OBJECTIONIBUS SATISFIT, ET OBITER DUBIUM EXPEDITUR, AN POSSIT ANGELUS NULLIBI ESSE.

1. Prima objectio. — Secunda. — Tertia. — Assertio ultima capitis superioris impugnatur, quia si modus ille, a quo habet Angelus esse alicubi, procederet immediate a substantia Angeli, sicut ubi corporeum procedit a quantitate, non posset Angelus absolvi ab omni Ubi, sicut quantitas absolvi non potest, saliem naturaliter. Consequens est falsum; ergo. Minor probatur, quia Angelus pro sua libertate potest mutare Ub:, nisi ab extrinseco impediatur; ergo etiam potest nullum Ubi inse efficere, seu nulli loco se applicare. Secundo argumentantur, quia alias non posset Angelus transire ab extremo ad extremum locum sine medio, quod etiam falsum reputatur. Tertio quia sequitur Angelum necessario semper esse in loco adsequato. Consequens est falsum, ergo, et illud ex quo sequitur. Minor patebit infra, sequela probatur, quia substantia Angeli semper est eadem:; ergo si ipsa est ratio habendi tale Ubi, semper erit ratio habendi aequale Ubi. Sicut quantitas necessario occupat semper aequale spatium, nisi condensetur, aut rarefiat. Quorum modorum variatio in Angeli substantia locum non habet.

2. Ad primam objectionem respondetur. — Haec vero parum nos movent: imo si attente spectentur, potius assertionem positam confirmant. Unde ad primum respondemus retorquendo argumentum, quia Angelus non potest se absolvere ab omni Ubi; ergo ex vi suae substantiae, illa necessario convenit, ut sit alicubi suo modo, sicut ratione quantitatis convenit corpori, ut alicubi sit; ergo substantia Angeli tam est ratio sui Ubi, quam sui est quantitas. Primum antecedens ex discursu sequentium capitum fiet evidentius, nunc breviter ostenditur, advertendo prius consulto dictum esse ab omni ubi et non ab omni loco. Nam locus frequentius sumi solet pro loco extrinseco, de quo capite sequenti dicturi sumus: nunc autem praecise de Ubi intrinseco agimus. Nihilominus tamen, si loquamur de Angelis, quatenus intra hunc mundum visibilem creati sunt, et in eo semper existunt saltem ex lege Dei, ut supra declaravi: sic illa duo non separantur. Unde argumentor in hunc modum: nam Anggcli existunt intra hunc mundum; ergo necessario sunt in aliqua certa parte, seu corpore hujus mundi; ergo semper sunt in aliquo determinato loco; ergo semper habent aliquod Ubi intrinsecum.

3. Progreditur inchoata probatio. — Primum antecedens supponitur cum ex modo loquendi Scripturae, ei Patrum, tum ex communi sententia theologorum, tum etiam quia Angeli creati sunt a Deo intra hoc universum, ut praecipuae partes ejus, et ut in ejus gubernatione ministri Dei essent, juxta illud, "Oynes sunt administratorii spiritus", et ideo ex ordine universi a Deo constituto inira ipsum permanent. Denique saltem ex hypothesi illud antecedens supponimus, et primam consequentiam probamus. Primo quia intelligi non potest aliquid esse realiter praesens intra aliquam sphaeram, et non esse in tota illa, quin sit in aliqua determinata parte ejus, quia praesentia talis rei ad aliam determinata est, et singularis, et ideo in aliqua certa, et determinata parte esse debet: sed Angelus est intra sphaeram hujus mundi, ut supponitur, et non est in toto mundo, ut capite primo probatum est; ergo necesse est, ut in aliqua certa parte, seu determinato corpore sit. Secundo hoc etiam videntur supponere omnes Sancti et theologi, qui docent omnes Angelos fuisse creatos in coelo empyreo, vel stellato,vel in aliquo alio semper enim tanquam certum statuunt, necessario debuisse creari in aliquo determinato loco hujus mundi, neque aliter potuisse intra mundum creari: et ita in hoc omnes conveniunt, licet juxta varias conjecturas, vel omnibus, vel aliquibus angelis diversa loca designent.

4. Completur dicta probatio. — Prima item consequentia facile probatur ex dictis in prima assertione, quia non potest Angelus esse praesens alicui corpori, nisi habeat proprium ubi conjunctam tali corpori. Nam si praesentia pro relatione sumatur per ipsa substantiae indistantia, haec ex parte Angeli est ipsum intrinsecum DUbi, ut in prima etiam conclusione probatum manet. Et aperte convincitur, quia si Gabriel, verbi gratia, nunc est substantialiter praesens in aliqua determinata parte coeli empyrei, potest desinere esse praesens ibi per solam sui mutationem, ut est manifestum; ergo per illam mutationem, amittit hunc modum, quia nihil aliud absolutum amittere potest, nec relationem praedicamentalem potest primario amittere, sed quia fundamentum ejus amittit: nam supponimus aliud extremum immutatum manere. Ergo hoc Ubi intrinsecum necessario supponitur ad omnem talem praesentiam in loco extrinseco, ac proinde sicut Angelus intra mundum existens, necessario est in aliquo determinato loco intrinseco disjunctim, seu confuse, ita necessario habet aliquod intrinsecum Ubi, quia determinata praesentia in determinato ubi fundatur. Et ita probatur etiam manet secunda consequentia principalis argumenti, quam etiam arguens supponere videtur, nam supponit quantitatem esse rationem corpori existendi alicubi, quia non potest absolvi ab omni ubi, quamvis nullum in particulari ex se determinet, et ideo negat substantiam Angeli esse rationem sui Ubi, quia existimat posse absolvi ab omni Ubi; ergo cum a nobis, probatum sit non posse absolvi, recte inferimus, in hoc eamdem esse rationem substantiae Angeli, et quantitatis corporis respective, seu proportione servata.

5. Probatur nec de possibili Angelum carere Ubi, sive praeexistente Angelo solitarie ibi Deus creet corpus. — Quia vero haec probatio tantum videtur de facto procedere, addo ulterius etiamsi Deus creasset Angelos ante mundum corporeum, vel si nunc alios Angelos extra mundum crearet, vel si Angelis nunc intra hunc mundum existentibus licentiam daret extra mundum exeundi (nihil enim horum repugnat, imo summa facilitate fieri posset). Dico, inquam, in quocumque istorum casuum non posse Angelum absolvi ab omni Ubi, ac proinde nunquam omnino esse hoc Angelo possibile, quia non possunt fingi aut cogitari alii casus, in quibus id contingat, quia non potest cogitari Angclus, nisi vel intra hunc mundum, vel extra illum, et omnino existens sine illo. Probatur ergo assumptum, quia posito Angelo extra mundum posset Deus creare corpus realiter praesens in Angelo sine mutatione reali Angeli; ergo tunc Angelus inciperet habere relationem praesentiae ad tale corpus sine mutatione sua; ergo signum est habuisse antea fundamentum illius relationis, quod est intrinsecum Ubi; ergo talis Angelus non erat absolutus a tali Ubi, etiam ante talis corporis creationem. Consequentia sunt evidentes. Antecedens vero probatur, quia Deus potest creare quodlibet corpus ubi voluerit. Et ita si creasset Angelos ante hunc mundum, potuisset taliter illos prius, et mundum posterius creare, ut inciperet mundus continere intra se Angelos prius creatos sine ipsorum mutatione, in hoc enim nulla potest repugnant iacogitari.

6. Sive creet distans ab Angelo.—H ffugium. — Refellitur primo. — Refellitur secundo. — Eo vel maxime, quod non minus effticax argumentum fiet, etiamsi dicatur tale corpus creari, ita ut sit distans ab Angelo: tum quia etiam distantia supponit suum fundamentum in utroque extremo: tum etiam quia potest creationem corporis distantis, posset Deus adducere Angelum, et intra illud corpus constituere per mutationem ejusdem Angeli. hesponderi vero potest, facta illa suppositione Angeli existentis extra, vel ante mundum, corpus postea creatum ex vi solius creationis necesse propinquum, nec distans ab Angelo, sed neutro modo se habere, quia ex parte Angeli fundamentum deficit. Et consequenter dicetur Angelum creatum ante mundum non posse incipere esse in mundo sine mutatione Angeh, illam tamen mutationem non esse amissivam prioris Ubi, sed tantum novi acquisitivam. Haec autem evasio multa continet, quae et difficillima intellectu sunt, et sine ratione dicuntur, et ideo parum sunt credibilia, praeterquam quod etiam sunt parum consentanea his, quae de facto de Angelis credimus, quia vel revelata sunt, vel plus quam probabiliter ex illis inferuntur. Primo enim intelligi non potest duas res esse in rerum natura, et tamen non esse distantes, nec propinquas, cum haec duo immediatam oppositionem prae se ferant. Deinde duo corpora etiamsi nec unum aliud contineret, nec ambo in uno tertio continerentur, non possent non inter se habere determinatam distantiam, vel propinquitatem, quia vel se contingerent, vcl unumquodque haberet certum locum, inter quae loca esset finita, ac proinde determinata distantia, quam Deus, imo et Angelus facile cognosceret; ergo eadem ratione corpus, et spiritus, licet unum aliud non contineat, neque ambo in uno tertio contineantur, habebunt necessario inter se definitam distantiam: est enim eadem ratio, quia distantia non limitatur ad corpora. Nunc enim daemon vere distat a coeelo, etiamsi nec corpus habeat, nec corpori alligetur. Unde confirmatur, quia alias nunc Angeli jam creati possent de facto non esse in mundo, neque extra mundum, quia possunt absolvi ab omni loco, et pro sua libertate id faciunt. Unde ergo constare potest creatos esse intra mundum, vel in coelo, quo fundamento affirmari potest de facto semper esse intra mundum, cujus rationis vis magis ex sequenti capite patebit.

7. Refellitur tertio.—Tertio arguitur, quia alias sequitur, si Angeli supponantur esse realiter praesentes alicui corpori, verbi gratia, coelo empyreo, non posse Deum inde expellere tale corpus, vel illud annihilare, quin Angelus mutetur, et suum, intrinsecum ubi amittat. Consequens est falsum et incredibile: sequelam admittunt facile doctores, qui putant Angelum posse absolvi ab omni ubi, quia consequenter dicunt non habere reale ubi, et intrinsecum, nisi sit in reali corpore. Falsitas autem consequentis probatur primo, quia Ubi angelicum est spirituale; ergo per se non pendet a corpore, quia non est realis unio ad illud, ut nunc suppono, et infra probabo. Omnis autem alia res, et modus spiritualis per se est independens a corpore; ergo in dicto casu, quamvis corpus e medio tollatur, poterit Angelus in eodem ubi immutatus manere, quia pro sua libertate potest, ubi voluerit esse, aut permanere, nisi ab alio potestatem habente directe removeatur. Secundo quia si duo corpora penetrative existant, et aliam dependentiam inter se non habeant, potest Deus movere, vel annihilare unum illorum, altero immutato in suo ubi permanente, ergo idem poterit facere inter corpus, et spiritum, quia non est major ratio, vel major dependentia spiritus a corpore, cui est praesens, quam sit unius corporis ab alio corpore, cum quo est penetrative in eodem spatio. Denique fieri potest argumentum veluti a fortiori, nam spiritus existens in corpore potest mutari, et suum ubi amittere, corpore immutato manente; ergo multo magis e converso poterit corpus moveri, Angelo non mutato, quia minus pendet spiritus a corpore, quam corpus ab spiritu.

8. Refellitur quarto. — Quarto argumentari possumus, quia alias Angeli creati ante, vel extra corpora necessario manerent immobiles. Consequens falsum est, ergo sequela est clara, nam sermo est de mutatione secundum locum, cujus terminus est ubi, et ideo in re, quae habet intrinsecum ubi, nec illud acquirere potest, inveniri non valet. Minor autem probatur, quia licet Angelus supponatur creatus absque corporibus non replet per praesentiam substantialem omnia spatia imaginaria, seu quae possunt corporibus repleri, quia non est immensus sicut Deus; ergo habet finitam et Iimitatam praesentiam, vel (ut ita dicam) diffusionem substantiae suae; ergo pro libertate sua poterit illam mutare, vel multo magis Deus potest illum mutare. Et confirmatur, nam corpus creatum in vacuo potest localiter moveri (ut ex philosophia suppono) et Deus posset totum nunc mundum mutare secundum ubi adaequatum: quae est enim in hoc contradictio, aut quis coegit Deum, ut hunc mundum cum hoc determinato Ubi a principio crearet et non cum alio? Quod si a principio potuit cum alio ubi mundum condere, profecto etiam nunc potest illud mutare; ergo etiam posset Angelum in vacuo creatum secundum locum mutare: nulla enim ratio probabilis differentiae assignari potest. Et declaro praeterea in hunc modum: fingamus creatum coelum empyreum solum vacua manente tota ejus concavitate: et interrogo an possit Deus creare in centro illius concavitatis ? Certe non videtur posse negari, quae est enim repugnantia? Si autem Deus posset Angelum in centro creare, profecto sic creatum posset coelo magis ac magis appropinquare versus eam, quam vellet partem, quia nulla major repugnantia in hoc, quam in prima creatione invenitur.

9. Affertur denique ratio a priori cur Angelus nec divinitus carere possit omni ubi.— Concludo igitur, quomodocumque Angelus creetur, sive intra, sive extra mundum, aut ante mundum, necessario creari cum aliquo certo, et intrinseco ubi, nunquamque posse ab omni ubi absolvi. Et ratio a priori videtur esse, quia realis praesentia intrinsece comitatur omnem realem entitatem cum debita proportior.e juxta uniuscujusque capacitatem. Quod maxime declaratur inductione, nam divina substantia per suam immensitatem habet ex parte sua hanc praesentiam ad omnia loca, vel facta, vel possibilia, quantum est ex parte sua, seu, quod idem est, ad omnia spatia tam vera, quam imaginaria; quia vero substantia divina spiritualis est et infinita, ideo praesentia illa est sine extensione et sine limitatione. Angeli vero sicut participant divinam substantiam, ita etiam aliquid realis praesentiae participant, quia non possunt non esse substantialiter indistantes a divina substantia, et haec necessario illis est praesens, ita ut inter substantiam divinam, et Angelum creatum relatio propinquitatis concipi possit et debeat, quod licet ex parte Dei non sit realis, nihilominus ex parte Angeli realis erit, sicut in eo existentia durationis etiam invenitur. Et quia Angeli substantia spiritualis est, etiam praesentiam illam spirituahter participat. Quia vero finita est, non est adaequate praesens substantiae divinae. Denique substantia materialis suam etiam praesentiam habet, inferiori tamen modo sive accommodato, uti per extensionem partium, et occupando ac replendo spatium quantitativo modo, ac media quantitate. Ex qua inductione colligimus, hanc esse intrinsecam naturam omnis realis substantiae, nec aliam rationem hujus intrinsecae connexionis esse petendam, quia haec est una ex principalibus, quae ad existentiam realem cujuscumque substantiae consequitur. Sicut etiam duratio in omni substantia existente necessario invenitur, quanquam non in omnibus aequiparentur, ut in dictis locis Metaphysicae declaravimus, et una ex potissimis differentiis est, quam in sequenti paragrapho exponemus.

10. Respondetur jam ad rationem que intendebat Angelum posse existere sine omni ubi, in n. 1. — Primum ubi Angelus recipit a Deo solo, non ita reliqua. — Ad rationem ergo, qua probabatur Angelum posse absolvi ab omni ubi, quia pro sua libertate potest mutare ubi. Respondemus negando consequentiam, quia multae sunt proprietates inseparabiles secundum communem rationem ab ahqua natura, licet secundum particulares differentias, vel individuationes mutari possint : hoc videre licet in quantitate, quae non potest omni figura privari, potest autem illam mutare, quantum est ex parte ipsius quantitatis. Homo etiam potest mutare locum pro libertate sua, si non impediatur. Et nihilominus non potest se ab omni loco absolvere, seu nullibi constituere. Quod si dicatur, id provenire ratione corporis et quantitatis. Respondemus etiam in Angelo posse id provenire (servata proportione ad suum ubi spirituale) ex ipsa ratione substantiae. Unde in hocest discrimen inter durationem, et ubi: nam duratio substantiae eadem semper ac necessario manet, nisi Angelus destruatur: ubi autem, licet omnino auferri non possit, nisi etiam res destruatur, potest tamen mutari ab uno in aliud. Et ratio differentiae esse potest, quia duratio non est modus ex natura rei distinctus ab existentia rei, sed tantum ratione, ubi autem ex natura rei distinguitur, ut ostendimus. Et hinc etiam fit, ut Angelus semper a Deo durationem recipiat, quod secus est in ubi: nam licet primum receperit immediate a Deo, postea sua voluntate potest aliud in se efficere, ut infra videbimus. Voluntas autem illa tantum concurrit effective, vel immediate, vel per potentiam executivam: ipsum autem ubi semper inest immediate ipsi substantiae, et ab illa necessario postulatur, saltem secundum rationem communenm, ut dixi. Unde etiam fit, ut haec mutatio secundum -ubi non solum fieri possit, ex voluntate ipsius Angeli, sed etiam ipso invito per potentiam, vel superioris Angeli, vel saltem ipsius Dei, ut quando Angeli de coelo ejecti sunt, et in infernum detrusi.

11. Ad secundum objectionem in eodem n. . — Secunda objectio aliam inferebat sequelam, scilicet quod non posset Angetus transire ab extremo ad extremum sine medio. Ad quam possemus eodem modo respondere concedendo illam, defendendo, vel etiam confirmando consequens, sed quia de illo futura est infra disputatio propria, nunc aliter respondemus, negando sequelam: sive enim consequens sit verum, sive falsum, revera non sequitur. Quia licet Angelus necessario habeat ratione suae substantiae aliquod ubi intrinsecum, non tamen eadem necessitate certum Ubi sibi determinat (sicut dixi). Unde eadem ratione potest non habere determinatum modum mutandi illud Ubi, vel transeundo per totum medium, vel immediate mutando hoc Ubi in aliud distans, quia ex parte substantiae Angeli fortasse hoc non repugnat, vel si repugnat, aliunde ostendi debet: nam ex hoc solum quod substantia illa semper requirit aliquod Ubi, non requiritur, nec ratio sufficiens talis connexionis, seu illationis ostenditur.

12. Ad tertiam objectionem. — In tertia objectione alia fiebat illatio, nimirum quod Angelus necessario sit in loco, seu spatio adaequato. Et de hoc puncto etiam sumus infra dicturi, ideoque nunc breviter respondeo, negando sequelam, quia non magis sequitur, quam alia in prima objectione tractata, et radix in utraque eadem est. Nam substantia Angeli sicut non determinat certum Ubi, licet aliquod postulet, ita licet per se sit capax tanti, vel tanti Ubi, non necessario determinat modum, seu quantitatem (ut ita res explicetur) illius Ubi, sed infra certos terminos parvitatis et magnitudinis (ut Physici loquuntur) potest suum Ubi mutare, vel determinare, quamvis omnino illo privari non possit. Quia sine ullo Ubi saltem minimo realis praesentia ex parte ipsius Angeli permanere non posset, quod repugnat (ut dixi) cum tamen ad praesentiam quodlibet Ubi, etiam minimum sufficiat. Ad probationem autem sequelae, scilicet, quia substantia Angeli semper est eadem, negatur consequentia, nam inde solum sequitur, quia semper eamdem capacitatem habeat tanti, vel tanti Ubi, non vero quod semper idem, vel totum habeat. In quo partim aequiparatur quantitati, partim illam excedit, nam etiam eadem quantitas potest majus, et minus spatium replere, et in hoc est aliqua similitudo. Discrimen vero est, quod corpus quantum non immediate ratione solius quantitatis, sed interveniente alia priori mutatione in raritate, vel densitate potest majorem, vel minorem locum accipere: Angelus vero immediate per solam mutationem localem potest id in sua substantia facere. Et differentia ex eo provenit, quod corpus replet locum per extensionem partium, quam in ordine ad locum praebet quantitas tali modo raritatis, vel densitatis disposita, substantia vero spiritualis ex se habet, ut possit esse tota in tota, et tota in qualibet parte, et quia alias substantia creata mutabilis est, potest hunc modum existendi alicubi etiam intra propriam sphaeram variare.

PrevBack to TopNext