Text List

On this page

Caput 9

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

Caput 9

An plures angeli in eodem loco esse possint

CAPUT IX. AN PLURES ANGELI IN EODEM LOCO ESSE POSSINT.

1. Prima opinio D. Thome negans, varic limitatur a Thomistis. — In hoc puncto D. Thomas, dicta quaest. 53, art. 3, negat posse esse simul,quia Angelus est inloco peroperationem, cujus est causa totalis, et perfecta: non possunt autem esse duae causae totales ejusdem operationis, seu effectus; et ideo neque plures Angeli in eodem loco esse possunt; et hanc opinionem sequuntur Thomistae, sed cum multis limitationibus. Prima est, ut intelligatur naturaliter: nam de potentia absoluta potest unus effectus esse a pturibus causis totalibus. Quae limitatio vocabat nos ad questionem de causis quam omittimus, tum quia aliena, tum etiam, quia naturaliter loquimur. Altera limitatio est, quod intelligatur regulariter, secundum ordinarium operandi modum, maxime convenientem tali naturae, nimirum, ut unusquisque Angelus operetur, ut causa totalis, et perfecta sui effectus. Nam in rigore, si duo Angeli velint, possunt eamdem rem simul movere, ac proinde esse simul in illa, tanquam in loco. Et ita fatentur Cajetanus ibi, et Ferrariensis 3, contra Gent. 68. Dicunt tamen illud esse rarum, et superfluum, et ideo fuisse a D. Thoma omissum. Et praeterea addunt tunc illos Angelos non esse adaequate in illo loco, sed inadaequate, quia neuter est secundum adaequatam operationem. Tertia limitatio est, ut intelligatur secundum eamdem operationem. Fatentur enim plures Angelos posse esse simulin eodem loco per diversas operationes. Verumtamen praeterquam quod haec omnia procedunt ex falso fundamento, quod Angelus sit in loco por operationem: illo etiam supposito, sunt tantum diverticula. Nam quomodocumque Angelus operetur in loco sibi adaequato quoad extensionem spatii, etiamsi ibi non operetur quantum potest, vel omnibus modis quibus potest, simpliciter erit in loco adaequato. Quia exhibet praesentiam suam quantum potest secundum extensionem loci, et illum contingit secundum omnes partes ejus. Quod autem ille contactus sit major, vel minor intensive (ut sic dicam) vel quod sit per hanc, vel per illam, unam, vel plures operationes, parum profecto referre videtur ad loci adaequationem, vel formahtatem, ut per seclarum videtur, et proponendo veram sententiam ostendetur.

2. Aliorum opinio eadem ex alio fundamento. —At vero Richardus, in 1, dist. 37, a. 2, q. 4, licet alias teneat, Angelum esse in loco per suam substantiam, nihilominus negat posse plures Angelos esse in eodem loco. Quia non potest (inquit) unus Angelus penetrare alaum: quae autem simul sunt in eodem loco, se pencetrant, et idem sentit Bassolis, in 9, dist. 2. q. 4, art. 4, et rationem reddit, quia hoc est supra cursum, et modum naturae. Item ab inconvenienti, quia alias etiamsi Angeli essent infiniti, possent esse in eodem loco adaequato. Bonaventura vero,in eadem dist., q. ult..in fine, ait: Quamvis hoc nonrepugnet secundum particularem naturam rei spiritualis, nihilominus repugnare secundum ordinem universi: nam tolleretur, vel mutaretur hic ordo, si plures Angeli simul essent in eodem loco. Sicut inverteretur, si unus Angelus distaret infinite ab alio, vel si esset ultra totam circumferentiam ultimi coeli.

3. Prima conclusio. — Plures Angeli non possunt esse in eodem loco per idem Ubi.—Justa nostram vero sententiam distinguendum breviter est de Ubi intrinseco, vel de loco extrinseco, seu corpore, in quo Angelus esse dicitur, vel etiam de spatio imaginario, quod nostro modo intelligi tale corpus replet. Et primo dicendum est, non posse duos Angelos esse alicubi per idem Ubi, et quoad hoc non posse esse in eodem loco formali. Probatur manifeste, quia Ubi Angelicum est modus intrinsecus substantiae ejus, idem realiter cum illa, et solum modaliter, seu formaliter distinctus: talis autem modus non potest simul esse in subjectis realiter disunctis, ut in Metaphysica notum est. Unde etiam duo corpora se penetrantia di vina virtute in eodem spatio, seu intra eamdem superficiem ambientem, semper habent propria Ubi intrinseca distincta, et separabi- lia: nam si unum inde removeatur, et aliud maneat, illud amittit Ubi, quod ibi habebat, et aliud conservabit, quod habebat. Atque idem est cum proportione in Angelis. Supposita ergo nostra sententia in hoc nulla esse potest controversia.

4. Secunda conclusio.—Plures Angeli possunt esse simul in eodem loco extrinseco adeequato.— E gidii evasio frivola. —Secundo dicendum est, loquendo de extrinseco loco posse lures Angelos esse simul in eodem loco ad-- equato, juxta conditionem, et capacitatem uniuscujusque. Ita docent in 2, dist. 2, Scotus, quaest. 8, Gabriel, quaest. 2, art. 3, dub. 3, Gregorius, quaest. 3, Major, quaest. 10, Marsilius, in 2, quaest. 2, art. 2, concl. 8, Ocham, quodlib. 1, quaest. 4, Malonius, in 2, dist. 8, disp. 13, Pesantius, 1 p., quaest. 52, art. 3, et ibidem Vasquez et Molina; et Albertus in 1, distinct. 37, art. 25, dixit posse Angelos plures esse simul quoad substantiam, licet non quoad operationem. Et probatur primo, quia hoc videtur magis consentaneum sacrae Scripturae narranti, legionem daemonum fuisse intra unius hominis corpus. Ex quo loco colligunt aliqui ex Patribus, Angelos non esse corporeos, quia necessarium fuit tantam multitudinem spirituum penetrari cum partibus corporis. Simili ergo modo nos colligimus, vel omnes, vel plures eorum daemonum fuisse simul, et quasi sese invicem penetrando simul cum Patribus corporis. Fingere nam singulos illorum daemonum fuisse in distinctis partibus integrantibus illud corpus, et valde voluntarium est, et incredibile, cum necessarium non sit, neque cum probabihli fundamento dici possit. Et confirmari potest, quia omnes illi daemones in quacumque parte corporis essent, erant simul cum tota anima; ergo etiam plures illorum inter se poterant esse simul in eadem parte. Respondet JEgidius, negando consequentiam, quia Angelus et anima sunt diverso modo intra corpus. Angeli vero sunt eodem modo, et ideo magis inter se repugnant. Sicut duae animae non possunt simul, et eodem modo esse in eodem corpore, informando illud.Sed haec differentia frivola est, quia licet illi duo essendi simul in corpore per informationem substantialem non possint simul esse saltem naturaliter in duabus animabus, respectu ejusdem corporis, et omnium partium ejus, nihilominus modi essendi simul per praesentiam non habent inter se repugnantiam: quia respectu corporis, sunt plusquam extrinsecae, et accidentales formae.

5. Probatur ratione, a priori, lipartito antecedenti.— Ostenditur prima pars antecedentis. — Ruchardi placitum in n. 2, refellitur. — Atque hinc sumitur ratio a priori assertionis. Quia duo Angeli non se excludunt naturaliter ab eodem loco, ratione substantiae suae, nec ratione modi, quo sunt in corpore, vel etiam in spatio, ergo non est cur repugnet naturaliter esse in eodem loco, si velint. Consequentia manifesta est, quia nulla alia ratio repugnantge cogitari potest. Antecedens vero quoad priorem partem de substantia patet, quia sola quantitas est ratio expellendi alteram substantiam ab eodem loco. Ideo enim Angelus potest naturaliter esse penetrative, seu intime in corpore, quia quantitatem non habet, ergo multo minus duae substantiae angelicae inter se repugnabunt in eodem loco, cum neutra illarum quantitatem habeat. Unde mirum est, quod Richardus sine ulla probatione dixerit, Angelos non posse sese penetrare. Nam consequenter idem dicere debuisset de Angelo, et anima rationali, cujus contrarium probatum est, et docet auctor libri de Ecclesiasticis dogmatibus, cap. S3. Sed fortasse Richardus per penetrationem intellexit illapsum. In hoc enim sensu refert Pesantius rationem illam ex Alberto, 1 part., tit. 18, quaest. 37. Ait enim ex eo, quod duo Angeli sint simul in eodem loco, non bene infertur unum illabi intra alterum, quia illapsus ultra substantialem praesentiam, et indistantiam, requirit peculiarem influxum unius substantiae in aliam, intra quam illabitur, et dependentiam substantialem inferioris substantiae ab altera, quae in illam illabitur, ut in superioribus visum est. Ad existendum autem simul in eodem loco haec actio inter spiritus necessaria non est, sed suflicit intima praesentia, et indistantia in intrinseco Ubi, quae potest dici penetratio substantialis. Sicut existentia duorum corporum in eodem situ, seu spatio facta per divinam potentiam dicitur penetratio quantitatum, licet quantitates inter se nullam actionem habeant. Melius tamen Scotus dixit, quod licet corpora non essent, simul esse possent, imo addit ipse, non facile exphicari posse, quo modo possent non esse simul. Verumtamen etiam distare possent per diversa Ubi, ut supra explicavi. Tamen hinc etiam colligitur potuisse esse simul, si vellent, ut statim probabitur; ergo etiam nunc possunt esse simul, etiam cum corpore, quantum est ex parte substantiae suae.

6. Ostenditur secunda pars antecedentis. — Superest probanda altera pars, nimirum, quod ratione modi essendi inter se non repugnent. Probatur autem, quia ut Angelus sit in corpore, nullum alium modum requirit, nisi quod habeat suum intrinsecum Ubi, indistans a tali corpore, et ejus Ubi, ut jam probatum est. Sed unusquisque Angelus per se spectatus potest habere hanc simultatem cum Ubi corporis : et ipsa Ubi Angelica non habent inter se specialem repugnantiam: ergo nec repugnat, ut simul habeant sua Ubi intra idem corpus, et in eadem ejus parte, et hoc et simul esse in eodem loco. Consequentia cum majori patent, et minor probatur, quia Ubi angelicum etiam est spirituale, ergo ex hac parte etiam non repugnant duo Ubi spiritualia, respicientia (nostro modo loquendi) idem spatium, seu habentia eamdem distantiam ad puncta fixa centri, vel polorum mundi, esse simul. Imo etiam in quantitatibus, ideo duo Ubi repugnant naturaliter esse simul in eadem distantia ab illis punctis fixis, quia subjecta illorum Ubi, scilicet duae quantitates simul in eodem spatio esserepugnant: ergoacontrariocum substantiae angelicae de se non habeant naturalem repugnantiam, neque inter modos intrinsecos earum, quibus alicubi existere dicuntur, inveniri potest, cum sint etiam spirituales, et suis subjectis proportionati.

1. Effugium ex Bonaventura occluditur. — Sed dicet aliquis cum Bonaventura, licet hoc non repugnet particulari naturae Angelorum, repugnare nihilominus universali naturae, quia inverteretur ordo universi: sed profecto id non sequitur ex eo solum, quod Angeli simul in eodem loco sint: quia ordo situalis (ut sic dicam) universi ex corporibus consurgit, et in eis tantum physice attenditur: inter Angelos autem minime, quia valde extrinsecum, et accidentale illis est esse in hoc, vel illo corpore, vel inter se habere, aut non habere distantiam, neque hoc ad universi perfectionem pertinet. Dixi autem p/gsice, quia moralter considerando loca, ut praemia meritorum, ad ordinem rectum pertinet, ut boni sint in nobilissimo loco, mali vero in infimo. Et fortasse sancti Angeli in coelo empyreo non sunt plures in eadem coeli parte propter majorem pulchritudinem, et ornatum, secus vero fortasse est in malis in inferno, ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. Interim etiam dum Angeli boni, et mali inter nos versantur, nihil ad hunc ordinem universi spectat, quod in eodem loco, seu corpore, aut eadem parte ejus, vel in diversis simul existant. Hoc igitur ab eorum voluntate pendet, neque de hoc est peculiaris lex a Deo praescripta, quam cum fundamento affirmari possit. Nec in hoc recte fit aequiparatio cum lege, qua continentur Angeli intra hunc mundum corporeum, quia hoc ad hujus universi ordinem magis pertinet.

8. Aliorum effugium rejicitur, dicentium, otiosum esse Angelos se penetrare.—Sed dicunt aliqui alii, quamvis probetur hanc coexistentiam in eodem loco non repugnare, nihilominus esse superfluam; et ideo, licet in Angelis non desit potestas, ut simul sint: nihilominus semper deesse voluntatem sese constituendi in eodem loco, ideoque de facto nunquam contingere, ut sint simul. Verumtamen hoc est divinare de voluntate Angelorum: ideoque in assertione solum diximus, posse existere simul, si velint. Neque est dubium quin possint velle, quia eo ipso, quod tale objectum habet alhquam rationem entis, et possibilis, potest Angelus illud velle saltem ad ostensionem potentiae suae. An vero de facto aliquando velint Angeli, et an raro, vel frequenter, effectus est contingens, et nobis occultus. Nihilominus tamen de malis Angelis ex Scriptura valde probabiliter colligitur, aliquando id velle, et facere, ut ostendimus. Et inde colligere possumus seepius id facturos, si permittantur, quia habent voluntatem depravatam, et ideo nil curant, quod sit superfluum, vel otiosum. Praeterquam, quod id facere possunt ad terrorem, et ostendendum odium, vel etiam, ut variis modis noceant, vel ad nocendum dispositi, et quasi applicati sint. De bonis autem Angelis nihil nobis ita constat.

9. De facto fortasse se penetrant aliquando. — Penetratio inter Angelos. —Dicere autem possumus illud objectum essendi simul in ahquo corpore, non esse malum, sed de se indifferens, ideoque posse sanctum Angelum illud velle propter finem honestum, ut si Angelus custos alicujus personae intra illam sit, et alius quasi speciali legatione ad illam mittatur, potest totum corpus sua praesentia occupare, etiamsi alius ibidem simul existat. Item saepe multitudo Angelorum mittitur ad aliquem effectum sensibilem, vel ad ostensionem divinae virtutis, sicut Christus, Matth. 26: "Possunt rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones Angelorum" ; vel ad ostendendum majus gaudium, et letitiam, ut Lucae 2: "Facta est cum Angelo multitudo militiae caelestis" laudantium Deum, etc., vel etiam ad peculiarem honorem alicujus personae, sicut multi Angeli missi sunt ad ministrandum Christo post jejunium, Matth. 4, et eodem modo plures Angeli portaverunt mendicum Lazarum in sinum Abrahae, ut Luc. 16, dicitur. Sicut etiam, ut supra ex Patribus adduximus, multi Angeli sacerdoti celebranti assistunt. Neque oportet in his casibus fingere Angelos quasi coarctatos ad minima quaedam loca sibi inadaequata, ne se contingant, aut penetrent, hoc enim inane, et superstitiosum videtur. Poterit ergo esse unusquisque in plenario, et adaequato loco, etiamsi se penetrent, seu licet simul alicubi existant. Et eadem ratione poterit bonus Angelus interdum esse simul cum malo in eodem loco, ut si Angelus malus sit in toto corpore hominis ad nocendum, bonus vero ad custodiendum. Atque ita hic discursus non solum in nostra sententia locum habet, sed etiam in illa, quae dicit esse per applicationem virtutis, vel aliam similem habitudinem.

10. Aliorum evasio tertia expenditur. — Aliqui vero his rationibus convicti tandem concludunt, Angelos esse interdum simul in eodem loco, addunt vero solum materialiter esse in eodem loco, non formaliter: quia semper ratio essendi in tali loco diversa est. Quae evasio etiam in nostra sententia locum habere viaetur, quia unicuique Angelo ratio essendi in corpore est proprium Ubi, cum relatione intimae propinquitatis ad tale corpus: sunt autem inAngelis distinctis distincta etiam Ubi (ut diximus) et consequenter etiam distinctae erunt relationes distantiae ex parte fundamenti. Verumtamen haec distinctio nominum solum videtur inventa ad defendendam hanc, vel illam opinionem, revocando controversiam ad quaestionem de nomine: de quo non est contendendum, quando de re constat. Nos autem supponimus, locum Angeli extrinsecum esse corpus, cui Angelus intime praesens est, et ideo illum simpliciter vocamus, eumdem locum unius, et plurium Angelorum, si plures simul in illo sint. Sicut duo corpora penetraüve existentia, et intra eamdem superficiem circumscribentem contenta simpliciter, ac formaliter dicentur esse in eodem loco extrinseco, quamvis distincta Ubi, et distinctas superficies ultimas habeant. Imo licet in corpore manente in eodem spatio Deus mutaret superficiem ultimam corporis locati, per quam locum contingit, nihilominus proprie, et formaliter maneret in eodem loco: eadem ergo ratione diversitas in Ubi, vel in relatione est materialis, respectu loci extrinseci, et formalis locus extrinsecus idem existit.

11. Et eadem ratione etiam juxta opinionem potentem, Angelum esse in loco per operationem, licet Angelus mutaret operationem circa idem corpus in eodem situ, non esset dicendus mutare locum formaliter, sed solum mutasse id, quo locum contingit, quod materiale est ad formalitatem loci: sicut in superficie ultima corporis locati explicuimus. Quin potius secundum philosophos explicantes immobilitatem, quam Aristoteles loco tribuit, quamvis in loco corporeo superficies ultima varietur, si altera illi succedat in eodem situ, id est, in eadem distantia a punctis fixis, mutatio illa censetur materialis: nam formalis locus idem perseverat. Eadem ergo ratione, et proportione, etiamsi varietur corpus, in quo sunt Angeli, et aliud in eodem situ succedat, Angeli non mutabunt formalem locum, sed materialem: quia etiam locus Angeli suam requirit immobilitatem, ut infra tractando de motu ostendemus. Ergo multo magis illa distinctio, vel mutatio in relatione, operatione, vel alia simih applicatione materialis est, si sit ad corpus in eodem situ, et distantia a punctis fixis existens.

12. Subterfugium quartum triplicis distinctionis. — Denique alii quaerunt subterfugium, distinguendo de existentia in loco perfecte, vel imperfecte. complete, vel incomplete, adaequate, vel inadaequate: et dicendo plures Angelos esse quidem posse in eodem loco imperfecte, incomplete, et inadaequate, non tamen perfecte, complete et adaequate. Quia nimirum, etiamsi sint praesentes eidem corpori, nunquam singuli illud contingunt, quantum possunt.Sed distinctiones etiam istae, praesertim duae inutiles profecto sunt, et solum ad excitandas quaestiones de nomine deserviunt. Duo enim distinguenda sunt in loco Angeli. Unum est extensio loci, quatenus Angelus potest esse substantialiter praesens majori, vel minori corpori, ut paulo post dicemus; aliud est ratio essendi in loco Angeli, utique extrinseco, sive illud in extensione sit parvum, sive magnum. Locus ergo Angeli sub priori ratione sine dubio recipit magis, et minus, et recte distinguitur in incompletum, et completum, seu adaequatum, vel inadaequatum: sub posteriori autem ratione non datur magis, et minus in loco Angeli, vel secundum extensionem, vel secundum intentionem. Primum patet, quia tunc solum fit comparatio ad idem corpus secundum se totum, vel secundum eamdem partem praecise spectatam, sive sit major, sive minor, ut dixi, et ideo in hac comparatione non habet locum magis, et minus secundum extentionem. Secundum de intentione probatur. Quia neque in ipso Ubi extrinseco cogitari potest intentio, neque in relatione praesentiae potest major cogitari, quam sit illa, quae est per intimam indistantiam, et quasi penetrationem. Hanc autem praesentiam habet Angelus in quocumque corpore, in quo vere, et realiter dicitur esse tanquam in proprio loco. Dico autem, proprio, quia de illo solo versatur quaestio, nam de loco in communi clarum est plures Angelos esse in uno loco, ut in coelo, vel in inferno, vel in hac aula.

13. Impugnatur jam prima, et secunda distinctio.— Angelus dicitur ab aliquibus esse in loco complete, vel incomplete.—Quocirca prima distinctio de esse in loco perfecte, vel imperfecte, seclusa extensione locali, vel falsum supponit, scilicet, quod in ipsa formah ratione essendi in loco detur major, vel minor perfectio, vel si detur in operatione, aut alia simili, est nimis materialis, et per accidens ad rationem essendi in loco. Idemque est de alia distinctione, de incomplete, vel complete existendi in loco: nam supposita aequali praesentia cum eequali Ubi, et aequali propinquitate, quod unus Angelus operetur, et alter non operetur, vel quod unus perfectius, quam alius, vel quod operetur, ut causa totalis, vel ut partialis, totum hoc est accidentale ad rationem loci, ideoque poterit inde resultare magis, vel minus in ratione causae, vel agentis, non vero in ratione loci. Alias semper Angehl essent imperfecte, et incomplete in loco, quia nunquam operantur in loco quantum possunt, ut patet de Angelis existentibus in coelo, vel in inferno, vel in corporibus obsessis, vel in hac aula. Et magis ad sensum declaratur: nam lhicet Angelus moveat corpus, quod assumit, non erit complete in illo intensive (ut sic dicam) quia non movet illud summa velocitate, qua potest vel fortasse non omnibus modis, quibus simul potest, hoc autem nimis improbabile videtur.

14. Impugnatur tertia distinctio. — Et ob eamdem rationem alia verba, adeequate et inadequate in tertia distinctione posita apphcata ad hanc comparationem quasi intensivam in ipsa ratione existendi in loco, inania sunt propter eamdem causam. At vero applicata ad extensionem loci suum locum habent. Nam aliquando vere dici potest non posse duos Angelos esse simul in eodem 1oco adaquato, ut si sint Augeli inaequales in perfectione essentiali, et uterque sit in maximo loco sibi natu- raliter possibili: non poterunt simul esse in loco adaequato: non quidem propter repugnantiam, ut sic dicam, sed propter necessariam inaequalitatem in loco adaequato provenientem ex insequalitate perfectionis. Cujus signum est, quia, licet sint in locis distinctis, semper erunt in locis inaequalibus: utique si unusquisque velit esse in loco suo maximo. Nam si Angeltus perfectior nolit loco adaequato sibi possibili adesse, tunc optime poterit esse simul cum inferiori in loco actuali, ut sic dicam. Si vero sint Angeli ejusdem speciei, poterunt simul esse in loco adaequato, quia ex vi suae perfectionis aequalem locum sibi vendicant, et alioque in simultanea existentia locali non est repugnantia. Et ad hoc insinuandum, dicendo in assertione Angelos posse esse simul in loco, addidi, jucta uniuscujusque conditionem, et capacitatem.

PrevBack to TopNext