On this page
Caput 10
Caput 10
Utrum angelus in duobus distinctis locis simul esse possit
1. Angelus non potest naturaliter esse simad in distinctis locis adequatis. — Sive continuis, sive distantibus. — Nec in uno adequato, alio inadaequato. — Quaestio movetur imprimis de locis adaequatis, et de potentia ordinaria, seu intrinseca: et ita theologi omnes negant, posse unum Angelum in duobus locis adaequatis simul existere. Et declaratur facile supponendo imprimis unumquemque Angelum habere aliquem locum sibi adaequatum, ut omnes admittunt, et sequitur evidenter ex dictis in cap. 1 et 2. Nam ibi ostendimus Angelum non esse ubique, nec habere immensitatem, seu infinitatem sui ibi, unde fit ut unusquisque Angelus juxta suae naturae limitationem definitum locum sibi maximum determinet, et hunc adaequatum vocamus. Igitur de hoc loco adaequato clara est assertio, quia si est adaequatus, est maximus. Ergo Angelus non est capas majoris loci, ergo nec alterius loci: quia illa duo loca simul sumpta excedunt maximum. Unde neque continue, seu per modum unius potest Angelus esse ultra terminum sui loci maximi, seu adaequati: nam involvit repugnantiam, quod sit maximus, et possit naturaliter augeri: ergo multo minus poterit Angelus esse ultra illum terminum, in loco distanti, seu disjuncto a loco adaequato. Quia hoc et includit eamdem impossiblitatem augendi maximum locum, et addit difficultatem existendi simul in locis dis- tinctis. Quae ratio non solum probat, non posse Angelum naturaliter simul esse in pluribus locis adaequatis: sed etiam probat non posse esse simul in uno loco adaequato, et alio inadaequato, sive propinquo, sive distante, ut facile consideranti patebit.
2. Poterit de potentia absoluta.—Imo etiam corpius. — Dixi, hoc esse intelligendum de potentia naturali Angeli, et consequenter de ordinaria Dei, quia de potentia Dei absoluta dubitari non potest, quin possit Deus Angelum constituere in pluribus locis adaequatis, non solum continuis, seu propinquis, sed etiam distantibus. Quod omnes theologi docent: quia ex mysterio Eucharistia evidenter convincitur. Nam Deus potuit idem corpus Christi, licet sit quantum, simul ponere modo non quanto, sed quasi spirituali in quam plurimis, et distanUssimis locis, sub multis hostiis consecratis, quae simul sumptae plusquam millies locum adaequatum corporis Christi superarent. Ergo multo facilius potest substantiam spiritualem modo spirituali in multis, et distantibus locis acaequatis ponere. Addo etiam corpus quantum posse a Deo collocari simul in pluribus locis distantibus, ut probabilior opinio fert; ergo in Angelis multo certius id esse debet. Batio vero est, quia si respiciamus potentiam activam loci, seu ubi, licet haec sit finita in Angelo, in Deo est infinita. 81 vero consideremus capacitatem, quasi passivam Angeli, licet naturalis etiam determinata sit, obedientialis non habet terminum, sed subjacet voluntati Dei, et ideo potest DEUS constituere Angelum in maJeri loco, quam sit maximus Angelo naturaliter commensuratus. Si cenique consideretur divisio, ut sic dicam, seu separatio locorum, nulia repugnantia, vel contradictio sequitur ex hoc, quod una res in locis separatis constiuatur, ut in philosophia, et in materia de Eucharistia latius ostenditur. Propter quod sententia Gofredi quodl. 12. negantis, posse Deum Augelum constituere in multis locis adeequatis, tanquam improbabilis a caeteris theologis rejicitur. Rationes autem Gofredi omitto, quia parvi momenti sunt, et illas dissolvit Bassolis in 2, dist. 2, q. 4, art. 3. Atque hoc non juxta illam, quae dicit Angelum esse in loco per operationem. Nam licet ponamus Angelum esse in uno loco operando in illo quantum potest, nihilominus Deus potest facere, ut in alio loeo, vel eumdem etfectum operetur, vel alium, ut divinum instrumentum elevatum, sicut crediamus corpus Christi Domini in Eucharistia multa supernaturaliter operari.
3. Certum est posse Angelum esse simul in pluribus locis inadaequatis contiunuiis, vel contiquis. — Difficultas vero superest de locis inadaequatis, an simul possit Angelus esse in pluribus, in qua nonnulla clara sunt, et in uno tantum puncto vera, et realis controversia, et difficultas invenitur. Ut ergo certa separemus, adverto uno modo dici posse loca inadaequata illa, quae partialia sunt, etiamsi inter se sint continua, ut sunt partes aeris replentis hoc cubiculum, si ponamus illum esse locum adaequatum Angeli. Et hoc modo indubitatum est, Angelum totum esse in pluribus partibus loci extrinseci, quia ipse Angelus non coextenditur loco, cum sit indivisibilis: sed est totus in toto, et totus in qualibet parte. Sicut anima tota est in pluribus, et singulis partibus corporis. At vero illa non possunt dici plura distincta, cum non sint divisa. Secundo possunt plura loca partialia esse distincta actu, id est, discontinua, propinqua tamen, seu contigua: ut si spatium, cui Angelus potest esse praesens, partim aqua, partim aere plenum sit. Et hoc modo non est dubium, quin possit Angelus simul esse in pluribus corporibus contiguis integrantibus (ut sic dicam) locum adaequatum Anggeli. Probatur, quia tunc distinctio, vel continuitas corporum valde accidentalis est respectu Angeli. Quia eamdem distantiam, vel propinquitatem ad illam habent: et ex parte Angeli est idem ubi indivisibile, vel quasi continuum, etiamsi ipsa corpora discontinua sint. Unde tunc illa corpora non possunt dici plura loca Angeli, nisi valde materialiter, quia quoad distantiam a centro, et polis mundi, perinde se habent, ac si essent unum corpus continuum, qua propter ad constituendum unum locum adaequatum Angeli, formaliter indivisum, sufficienter conjuncta, et quasi unita sunt.
4. Opinio quorumdam de locis inadaequatis dissitis. — Tertio modo possunt loca Angeli dici partialia, quia et sunt disjuncta, et neuter eorum est adaequatus, nec ex utroque simul fieret unus maximus locus Ángeli. Et hoc modo posse Angelum simul esse in pluribus locis inadaeequatis, sensit Cajetanus, dicta quaest. 52, art. 2. Et eadem sententia tribuitur Ferrariensi, 3, contr. Gent., cap. 68, S Ad evidentiam primá dubii, et Marsilius, in 2, quaest. 2, art. 2, concl. 6. Verumtamen quia isti auctores loquuntur juxta sententiam asscrentem Angelum esse in loco per operationem, duobus modis potest eorum opinio intelligi. Primo posse Angelum operari simul in duobus corporibus inter se distantibus, non operando in medio, existendo tamen in illo secundum praesentiam substantialem. Ut si Angelus sit praesens toti huic domui, solum tamen actu operetur, vel applicet virtutem personis in distinctis partibus ejus existentibus. Alius vero sensus est, ut possit simul esse, et operari in distantibus personis, non existendo in reliquis partibus domus, etiam secundum substantialem praesentiam. De hoc posteriori sensu statim dicetur.
5. Prior sensus in re approbatur. —In priori vero sensu videtur vera dicta sententia, quantum ad rem spectat, nimirum quod Angelus existens in spatio adaequato, et in omnibus corporibus, quae in illo sunt, possit simul operari in partibus, seu corporibus intra illud spatium loco distantibus, non operando in corpore intermedio. Ratio autem est, quia in Angelo una tantum est praesentia, et unum ubi, in se quasi continuum, et prius natura omni operatione, imo independens ab illa, quia semper operatio est libera, etiam supposita praesentia. Unde sicut potest Angelus pro sua hbertate ibi adesse, et nihil operari in ullo ex illis corporibus, ita potest operari in uno, vel duobus, aut pluribus, etiamsi inter se distent intra illam sphaeram, quia posset operari in omnibus: suppono enim virtutem ejus ad hoc extendi; ergo a fortiori poterit operari in quibusdam, et non in aliis. Nec obstabit, quod operationes illae sint plures, et non continuae, quia nihilominus sunt inadaequatae virtuti motivae Angeli, et discontinuitas in operatione non dividit substantiam Angeli, vel intrinsecum modum existendi ejus; ergo in hoc nulla est repugnantia.
6. Eumdem intendisse videntur preedicti Thomiste. — kt fortasse Cajetanus et Ferrariensis nihil aliud voluerunt. Nam propterea dixisse videntur posse Angelum simul esse in pluribus locis inadaequatis distantibus intra certam sphaeram, non vero ultra illam: nam haec limitatio non potest fundari, nisi in unitate, et quasi continua praesentia substantiali intra sphaeram illam. Quanquam isti auctores nunquam satis declarent, an possit haec praesentia subsistere in aliqua parte loci sine operatione, vel applicatione virtutis ad illam.
7. In modo tamen loquendi non probantur.— Propterea vero dixi sententiam illam in re esse veram, nimirum, in hoc quod Angelus existens in uno loco continuo potest in partibus ejus discrete operari, quia nihilominus nos, qui negamus Angelum esse in loco per operationem, sed per praesentiam, etiam in modo loquendi non concedemus, tunc Angelum esse discrete in pluribus locis inadaequatis, sed soIum operari in illis. Qui vero dicunt esse in loco per operationem, dicunt consequenter esse in pluribus locis, si tamen non negent substantialem praesentiam partialibus intermediis, in re conveniunt nobiscum in praesenti puncto, licet in modo loquendi differant. Objiciet aliquis, quia sequitur eumdem malum Angelum posse simul esse in duobus hominibus, et illos simul tentare variis, vel contrariis tentationibus: quod falsum videtur, quia non potest daemon simul pluribus intendere. Respondetur concedendo utrumque consequens. Estque commodum exemplum apud Augustinum, lib. 11 Genes., ad litt., cap. 36, alias 37, ubi inquit, daemonem cum tentavit Evam, simul fuisse in serpente, per quem loquebatur, et in Eva per quam interius occulto motu instigabat. At certe serpens, et Eva inter se distabant: nec fingere oportet daemonem in aere intermedio aliquid tunc operatum fuisse, quia neque fuit necessarium, ut medium illud moveret localiter, nec quidquam aliud in eo poterat operari. Et ad objectionem facile respondetur, ad plura hujusmodi posse simul Angelum attendere, ut ex dictis supra de Angelorum cognitione notum est.
8. Posterior sensus discutitur. — Superest quartus modus, quo potest Angelus cogitari in pluribus locis partialibus discontinuis, et inter se distantibus: existendo videlicet in illis, et nullo modo in locis intermediis, supponendo tamen, quod omnia illa loca simul sumpta, etiamsi continua, vel contigua essent, extensionem loci adaequati Angeli non excederent. Et de hoc modo est majus dubium, an possit Angelus virtute naturali ita esse simul in locis partialibus distinctis, sive in eis sit per solam praesentiam substantialem, sive simul etiam per operationem, quia operatio per se non spectat ad ipsum esse in loco, neque auget difficultatem, si praesentiae illae substantiales simul possibiles esse supponantur, quia ex parte operationum non est specialis repugnantia (ut jam diximus.)
9. Dubitant Scotus et Gabriel. — Affirmat Dionysius Cisterciensis. — In hoc ergo puncto dubius fuit Scotus in 2, dist. 2, quaest. 1: Quia non videtur, inquit, ratio necessario pro, nec contra. Et illum secutus est Gabriel ibi, q. 2, art. 3, dub. 3. At vero Dionysius Cisterciensis, in 2, dist. 6, quaest. 1, art. 1, concl. 6, affirmat Angelum virtute propria esse posse in pluribus locis totaliter distinctis, dummodo illa loca non plus distent, quam partes maximi loci to- talis, in quo Angelus esse potest. Probat, quia anima informat partes non continuas, ut medullam et sanguinem. Sed in hac ratione falsum sumit: quia anima non informat sanguinem, nec partes corporis, quae, vel inter se, vel cum aliqua parte media continuitatem non habeant. Deindeque male infert, quia saltem non potest anima informare partes distantes, sed ad minimum esse debent propinquae, et valde conjunctae. Apparentius posset suaderi non esse hoc negandum naturali potentiae Angeli: quia in eo effectu non solum non invenitur repugnantia, verum etiam neque aliquid superans naturalem conditionem ejus. Et potest in hunc modum declarari, et suaderi, quia Angelus naturaliter est totus in corpore, et totus in qualibet parte ejus; ergo sicut potest esse naturaliter (ut sic dicam) in pluribus locis partialibus continue, ita poterit discrete. Probatur consequentia, quia Angelus non est in corpore informando illud, ut ob hanc causam indistantiam aliquam requirat, alias etiam continuitatem in corporibus postularet, quod est falsum, ut jam dictum est. Nec etiam apparet ratio essentialis dependentiae praesentiarum substantialium in partibus extremis, a praesentia in partibus mediis, vel a continuatione cum illa; ergo poterunt conservari sine illa, et ita esse poterit Angelus discrete in partibus distinctis.
10. Negant recentiores. — Nihilominus moderni theologi communiter docent hoc repugnare naturaliter. Et censetur esse sententia D. Thomae, dicta q. 52, art. 2, quia absolute negat Angelum esse posse in pluribus locis, et revera explicando suam conciusionem, illam declarat de uno loco, cui Angelus virtutem suam applicat, etiamsi non sit maximus, sed infra illum sit cujuscumque quantitatis. Alensis etiam 2 p., q. 32, memb. 3, simphiciter dicit, Angelum non esse nisi in uno loco. Idem habet Bonaventura, in 2, disp. 2, p. 2. art. 2, q. 2, sed id probat solum ex eo quod virtus Angeli naturaliter est limitata, quae ratio solum probat de loco adaequato. Et eodem modo procedit Richardus, art. 2, q. 3, qui ex sola Iimitatione naturae angehcae colligit loci angelici unitatem in 1, dist. 37, art. 2, q. 3. Ubi idem tenet Argentina, q. 1, art. 2, sed rationem affert parum efficacem. Idem tenet 4Egidius, ibid. p. 2 distinctionis, art. 1, q. 2, qui duas affert rationes, quas alii etiam attingunt, scilicet quia alias Angelus neque definitive, nec circumscriptive esset in illis locis, et quia qua ratione esse posset Angelus in duobus lo- cis, posset esse in tribus, et sic in quocumque numero in infinitum.
11. Rejiciuntur eorum rationes.—Sed hae rationes non videntur concludere. Ad primam enim dici potest illam partitionem dari de loco adaequato. At verosi Angelusessetin pluribuslocis, nullus eorum essetilli adaequatus, et ideo mirumnon est, quod neque definitive, nec circumscriptive ibi esset. Sic enimlicet Deus sit in toto hoc mundo, non est in illo definitive, quia non est illi adaequatus locus. Et Angelus existens in tota domo, tanquam in loco adaequato, etiam est in hoc cubiculo, et alio, et sic de caeteris, et tamen in nullo eorum est definitive. Quod si dicatur esse in singulis cubiculis definitive partialiter, seu tanquam in parte loci, quo definitur: simili modo in illo casu diceretur Angelus esse in unoquoque illorum locorum, tanquam in parte loci adaequati, quo definiretur. Nam talis locus componeretur, tunc ex pluribus locis partialibus, quamvis discretis, quatenus quoad magnitudinem aequivalerent uni loco continuo tantae extensionis. Unde ad secundum distingui potest sequela, nam vel est sermo de multiphcatione locorum aequalium in quacumque extensione, seu magnitudine determinata, et sic negatur illatio, quia si talia loca multiplicentur, tandem pervenietur ad numerum finitum, in quo aequivaleant uni loco maximo, seu adaequato Angeli. Unde sicut non potest Angelus esse in loco majori maximo, ita nec tunc posse numerum illorum locorum augere. Si autem intelligeretur illa sequela de multiplicatione locorum inaequalium proportionaliter multiplicando locum, quasi per divisionem continui secundum partes proportionales: sic concedetur illatio, quia inde non potest inferri, quod virtus, vel capacitas Angeli sit infinita, sed quod sit finita, divisibilis tamen in infinitum per coexistentiam ad corpora.
12. Accedunt Malonius et Ocham, ad eandem sententiam negativam sed eorum ratio nes parum efficaces sunt.—kjusdem sententiae videtur esse Malonius, in 2, dist. S, disp. 10. Et pro fundamento solum ponit, quod substantia Angeli est una indivisibilis, et tota simul, unde infert unicum locum naturalem habere posse. Sed difficilis est illatio, quam ipse non probat. Nec est formalis: nam licet Angelus sit unus tantum, et indivisibilis, nihilominus totus est in pluribus locis partialibus continuis, vel contiguis: cur ergo non poterit esse in pluribus partialibus distantibus? Certe hujus ratio ibi non redditur. Denique Ocham quodl. 1, q. 4, eamdem tenens sententiam rationem reddit, quia Angelus ita coexistit loco, ac si informaret. Unde sicut anima non potest simul informare partes distantes, ita neque Angelus adesse locis distantibus etiam partialibus. Sed exemplum est valde dissimile, falsum enim est, ita Angelum assistere loco, ac si informaret: imo supra probavimus, nec physicam unionem cum illo habere.
13. Aliorum ratio ab Eucharistia.— Difficile ergo est propria ratione a priori hoc persuadere. Aliqui ergo argumentantur ex mysterio Eucharistiae, ut Pesantius et Vasquez, quiain illo divino Sacramento praeter miraculum existendi sub speciebus tali modo est speciale miraculum, quod praesentia illa multiplicetur in locis distantibus, etiamsi nullus illorum locorum sit adaequatus corpori Christi; ergo signum est etiam in rebus spiritualibus indivisibiliter in loco existentibus, non esse naturale habere simul plures praesentias in locis distantibus etiam inadaequatis.
14. Proximum ab Eucharistia argumentum inefficae ostenditur — Imo posset dictum argumentum retorqueri. — Sed haec etiam illatio non est valde efficax, quia intercedit multiplex differentia. Prima est, quod modus ille existendi indivisibiliter sub speciebus, non est connaturalis corpori Christi. Et ideo non magis potest dici inadaequatus, quam adaequatus. Nam si spectemus naturalem capacitatem illius corporis, neque sub parva, nec sub magna quantitate specierum esse potest: et ideo sub qualibet minima hostia est satis adaequate. Si vero consideremus capacitatem obedientialem, nulla est magnitudo etiam specierum adaequata illi praesentiae, quia semper est capax majoris, secundum obedientialem potentiam. Quia vero huic capacitati non respoudet, nisi potentia supernaturalis activa miraculose operans, iceo illae praesentie multiplicari non possunt, nisi miraculose: re tamen vera, respectu talis potentiae activae hoc miraculum quasi connaturaliter sequitur, supposito primo, nimirum, quod illa praesentia corporis Christi fieri possit in quacumque hostia, cujuscumque magnitudinis, et in quacumque multitudine panum simul, sive in ahquo loco congregatorum sive loco distantium. Nam illa praesentia pront fit in partibus continuis specierum, non pendet ex continuitate earum, vel prout fit in pluribus hostus discontinuis, non pendet ex propinquitate earum, et ideo aeque potest fieri a principio sub hostiis distantibus, sive eadem prolatione verborum, sive diversis. In quibus omnibus est magnum discrimen in angehca praesentia, quia naturalis est, et naturaliter fit in pluribus locis partialibus propinquis, et habet certum terminum magnitudinis, quem supra ponimus non excedi per loca partialia. Unde argumentando secundum quamdam propriam proportionalitatem, posset argumentum in contrarium retorqueri, praesertim considerando aliud discrimen, quod praesentia corporis in Eucharistia potest multiplicari in quibus cumque locis, seu hostiis cujuscumque magnitudinis, et in quacumque multitudine eequali, quod hic non admittitur. Item ibi multiplhcatio habet locum ad quamcumque distantiam in infinitum, quod hic fortasse non esset necessarium.
15. Auctoris ratio una a posteriori.— Nihilominus a posteriori, seu ab inconvenienti duae rationes videntur mihi satis probabiles. Prima est, quia si Angelus esse posset simul in duobus locis inadaequatis distantibus, posset etiam esse in illis, etiamsi plus distarent, quam partes locis maximi, et adaequati tali Angelo, vel etiamsi distantia in infinitum crescat. Consequens non videtur credibile; ergo. Sequela probatur, nam eo ipso, quod duo loca partialia naturaliter non petunt inter se continuatuonem, nec pendent a loco medio, seu a praesentia in illo, impertinens esse videtur, quod distantia inter talia loca, sit major, vel minor. Seu a contrario si loca illa possunt esse dissita, non est cur certam propinquitatem inter se requirant: quando quidem nullam inter se causalitatem, vel dependentiam habent; ergo quantumcumque distent, poterit Angelus simul esse in illis. Minor autem probatur, quia alias de facto possent Augeli boni simul esse in coelo, et in terra, et daemones simul esse possent in inferno, et in hoc aere: consequens autem est contra communem sententiam patrum, et theologorum. Nam Damascenus, lib. 2. de Fide, cap. 3, absolute pronuntiat Angelos, ubi imperatum fuerit, illic spiritaluter adesse, et operari, neque eodem tempore lc, atque illic esse, atque operari posse. Et in eodem sensu ibidem de Angelis dicit, Circumscripti quidem illi sunt, neque evim in celo cersantur, cunm in terra sunt, neque cum a Deo ad terram nittuntur, in celo remanent. Et idem fere dicit, lib. 1, cap. 17. Unde Didymus, lib. de Spiritu sancto, non longe a principio probat Spiritum sanctum non esse creaturam, quia simul 2 adest hominibus in extremis terrae distantibus. Quod est, inquit, prersus alienum ab angelica natura-: nam Angelus qui aderat Apos- tolo in Asia, non poterat adesse aliis in ceeteris partibus mundi constitutis. Et similia multa in capite primo adduximus. Similique modo loquuntur theologi de daemonibus, qui inter nos versari permittuntur: nam cum eis dispensari dicunt, ut pro tunc in inferno non sint quantum ad realem praesentiam. Unde Scotus, et Gabriel supra fatentur de facto Angelum nunquam esse simul in pluribus locis distantibus, seu discontinuis: quod si hoc ita est, profecto magnum argumentum sumitur, non esse naturaliter possibile, quod nunquam fit, cum pendeat ex lbertate Angelorum, et non sit fundamentum ad dicendum, Deum impedire semper usum talis potestatis, etiamsi naturalis sit.
16. Secunda ratio etiam a posteriori.— Tertia, et a priori.—Alterum inconveniens est, quia sequitur Angelus esse posse simul in pluribus hujusmodi locis in quocumque numero, etiamsi in infinitum multiplicentur, et inter se distantissima sint; dummodo omnia simul sumpta, quantitatem maximi spatii, seu unius loci adaequati non excedant: hoc enim stare posse cum multiplicatione locorum in infinitum supra declaravi. Consequens autem videtur naturalem capacitatem creaturae nimis superare. Et hinc satis probabiliter colligi potest ratio a priori hujus veritatis. Nam omnis substantia creata eo ipso, quod una, et finita est, determinat sibi locum, non solum quoad quantitatem, sed etiam quoad unitatem, et ideo sicut naturaliter esse non potest, nisi in tanto loco: ita etiam naturaliter esse non potest, nisi in uno loco, quantumcumque parvus ille sit. Et sic fit etiam probabilis illa ratio, quod Angelus non potest esse in loco, nisi definitive, actuali nimirum definitione, ut sic dicam, quia non potest esse extra terminos unius loci, intra quos semel contineri vult, neque potest extra illos moveri, nisi vel deserendo praesentem locum, vel illum continue augendo. Nam alius modus transiliendi ad distantem locum priori retento mutabilis valde est, ideoque non est cur illum esse naturalem Angelo sine majori fundamento dicamus. Ac denique isto modo fit probabilis ratio ex unitate substantiae angelicae desumpta ejus limitatione adjuncta. Ex quibus etiam fundamentis aliarum opinionum responsum est.