Text List

On this page

Caput 11

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

Caput 11

Utrum angelus necessario sit in loco adaequato, vel possit esse in quocumque minori, aut etiam in nullo

CAPUT XI. UTRUM ANGELUS NECESSARIO SIT IN LOCO ADAEQUATO, VEL POSSIT ESSE IN QUOCUMQUE MINORI, AUT ETIAM IN NULLO.

1. Duplex punctum in hoc capite.— Quorwndam error in primo puncto. — Supponimus ex dictis uuumquemque Angelum juxta suae perfectionis gradum habere certum terminum spatii, seu loci maximi, cui adesse potest. In hoc enim omnes theologi conveniunt, uno excepto Durando, vel fortasse etiam Hervaeo. Id vero sequitur evidenter ex principio supra demonstrato, quod nullus Angelus est ubique propter suae naturae limitationem. De hoc autem loco maximo duo quaeri possunt, unum est, quantus ille sit, aliud est, an semper, ac necessario in illo Angelus existat. Circa primum errarunt aliqui, dicentes locum Angeli semper esse indivisibilem, ita ut secundum praesentiam ad corpus solum esse possit in puncto indivisibili: ac proinde, vel hunc esse maximum locum Angeli, vel potius in loco Angeli non dari majus, nec minus. Fundamentum istorum fuit, quia Angelus est indivisibilis.

2. Refelluntur.—Sed haec opinio, ut improbabihs, ab omnibus theologis rejecta est. Nam recte (ut dixit D. Thomas in dicto art. 2), non est cogitanda indivisibilitas Angeli al modum indivisibilitatis puncti: nam punctus est indivisibilis, tanquam positionem in continuo habens, id est, tanquam terminus ejus, vel ultimus, yel intermedius, et ita est aliquid quantitatis carens ejus divisibilitate. Angelus vero est indivisibilis extra genus quantitatis, ex altiori, ac substantiali modo, ideoque ad indivisibilem situm non limitatur. Quod ex comparatione cum extrem;is declarari, ac suaderi potest. Nam Deus, qui est supra Angelum, maxime indivisibilis est, et nihilominus est intime praesens toti mundo, et posset esse in pluribus, et majoribus in infinitum, qui fieri possent. Anima etiam rationalis, quae inferior est Angelo, et indivisibilis, sicut ille non determinatur ad indivisipile punctum, sed per totum corpus, quod informat, diffusa est, tota in toto, et in singulis partibus existens. Ergo haec perfectio, quae aliqua ex parte communicatur animae cum imperfectione intformandi corpus, altiori modo potuit participari ab Angelo quoad duo, scilicet, quoad capacitatem hujus praesentiae in loco extenso absque infor- matione, et quoad magnitudinem corporis, in quo esse potest.

3. Vera resolutio illius puncti. — Unde dicendum est hunc locum adaequatum Angeli esse alicujus certae extensionis, seu magnitudinis. An vero illa terminetur intrinsece, vel extrinsece, quaestio philosophica est, et cum proportione definienda, juxta ea, quae philosophi de maximo, ac minimo tractant. Probabilius vero est terminari intrinsece: sicut perfectio, et virtus uniuscujusque Angeli intrinsece terminata est. Quantus vero sit locus maximus uniuscujusque Angeli, a nobis ignoratur, quia propriam naturam et perfectionem uniuscujusque Angeli non cognoscimus. Unde solum dicere possumus, non esse ejusdem mensurae in omnibus, sed in unoquoque esse perfectioni ejus proportionatam. Hoc enim rationi maxime consentaneum est, quia sicut locus est limitatus propter naturae Iimitationem: ita juxta majorem, vel minorem limitationem naturae majorem, vel minorem locum sibi determinabit, quia proprietates essentiae commensurantur.

4. Objectio. — Sed objici potest: nam hinc sequitur posse dari Angelum adeo perfectum, ut ejus locus adaequatus sit totus hic mundus. Consequens autem non videtur admittendum; ergo. Sequela probatur. Quia Angelus determinat sibi magnitudinem loci juxta suae perfectionis gradum; ergo si locus adaequatus unius Angeli sit millesima pars mundi (vel in quacumque alia proportione) ascendendo per species Angelorum cum eadem proportione, et in majori numero pervenietur ad aliquem, qui toti mundo praesens esse possit. Quod autem hoc non sit amittendum, probatur, tum quia talis Angelus esset ubique, quod soli Deo convenit. ut supra diximus. Tum etiam quia sancti pro certo supponunt, nulli Angelorum hoc esse communicatum, ut patet ex testimoniis Damasceni, et Didymi, capite praecedenti allegatis, et ex aliis adductis, c. 2. Cur enim illud esset certum, si contrarium esset probabile.

5. Respondetur objectioni. — Respondeo, argumentum convincere hoc non implicare contradictionem, loquendo de hoc mundo determinatae, et finitae magnitudinis, quia augmentum perfectionis angelicae potest crescere in infinitum. Nec ille Angelus esset aequalis Deo, quia esset definitus ad certam quantitatem, quamvis magnam, quod non habet Deus. Item non esset ubique nisi quali per accidens. Deus autem est ubique per se: nec tantum actu, sed etiam aptitudine. De facto autem credendum est, nullum Angelum creatum esse talem, tum quia Scriptura hoc indicat, quia Luciferum (qui fortasse in natura perfectissimus) dicit ejectum fuisse de coelo, et de omnibus loquitur tanquam de indigentibus mutatione et desertione unius loci, ut alium acquirant. Et idem clarius profitentur Patres. Et congruentia esse potest, quia Angeli sunt creati, ut partes hujus universi, et ut intra illum in loco definito continentur. Imo hinc fit conjectura locum maximum uniuscujusque Angeli, praesertim ex inferioribus non esse nimis magnae quantitatis.

6. Circa secundum punctum positum munero primo, opinio quorumdam. — Scotus vero dubitat. —Hinc vero sumi potest aliqua ratio dubitandi in secundo puncto. Nam si haec determinatio loci est proprietas, et quasi propria passio, consequens unamquamque angelicam naturam: non erit in potestate Angeli in minori loco esse, sed necessario erit in tanto loco, vel spatio, quantum ejus natura postulat. Sicut corpus semper est in loco suae quantitati adaequato, vel sicut Deus eamdem semper suae substantiae effusionem habet. Atque ita seuserunt aliqui theologi, ut refert Gregorius, in 2, dist. 2, art. 2, ex Hibernici, in 1, dist. 8, q. 2, et Scotus, ibi quaest. 6, S Ad propositum, dubiam quaestionem hanc reliquit, quia neutram partem putat posse suflicienter probari.

7. Ejus argumenta. — Valentia idem etiam affirinat .—Et potest opinio Hibernici suaderi, quia si Deus crearet Angelum non determinando illi locum per voluntatem suam, sed illum suae naturae relinquendo, Angelus inciperet esse in aliquo loco certae magnitudinis, ergo in maximo: quia nullus alius potest cum fundamento designari, ergo signum est illam loci determinationem esse connaturalem Angelo, nec posset per voluntatem ejus diminui. Simile argumentum erit, si Angelus existens in coelo velit in terram descendere non determinando per voluntatem suam certam loci quantitatem: nam tunc naturaliter collocabitur in maximo loco, ergo hunc habet ex determinatione natura, non ex determinatione voluntatis. Denique argumentari possumus, quia Angelus si esse posset in loco minori maximo, nec circumscriptive esset in loco, ut per se patet, nec definitive, quia non ita ibi definiretur, quin possit esse in majori loco. Hac enim ratione supra dicebamus, Deum non esse definitive in mundo, quia potest esse in majori loco. Et hanc partem secutus est Va- lentia in suo 1 tom., dist. 4, quaest. 3, puncto 3, loquendo de existentia in loco per praesentiam, nam secus opinatur de existentia in loco per operationem, et ita exponit D. Thomam.

8. Probabilior puncti secundi resolutio. — Ratio a priori.—Nihilominus longe probabilius est Angelum non necessario esse in loco maximo, et adaequato, etiam secundum praesentiam substantialem. Haec est sine dubio sententia D. Thomae: nam licet constituat Angelum in loco per operationem, tamen consequenter opinatur esae ibi praesentem substantialiter, ubi operatur. Et ideo sicut potest operari, vel applicare virtutem ad locum minorem maximo, ita et illi tantum esse substantialiter prae - sentem. Et ita opinantur consequenter Thomistae omnes, Bonaventura, in 2, dist. 2, art. 2. quaest. 3, ad 3, Gregorius, supra, et Gabriel, ibidem quaest. 2, art. 3, dub. 2, Major, queest. 9. Dionysius Cisterciensis, dist. 6, quaest. 1, concl. 3, Richardus, in 1, dist. 37, art. 2, quaest. 2, /Egidius, ibidem in 2 part. distinct., art. 1. quaest. 2, Ocham, dicto quodl. 1, q. 4, et Marsilius, in 2, quaest. 2, art. 2, concl. 6. Ratio praecipua, et a priori est, quia Angelus non est necessitate naturae in hoc, vel illoloco, sed voluntate sua ad illum se applicat, et in illo se constituit. Sed nihil est, quod necessitet voluntatem Angeli ad applicandam substantiam suam ad totum locum sibi possibilem; ergo potest se in loco inadaequato constituere. Minor probatur, quia non est major ratio necessitatis in determinatione ad tantam quantitatem loci, quam in determinatione ad hunc, vel illum locum. Item quia locus adaequatus non est aliquod bonum omnino necessarium Angelo ad suam naturalem perfectionem, aut beatitudinem. Cur ergo necessitabitur voluntas Angeli ad volendum adaequatum locum.

9. Dicet aliquis voluntatem necessitari, non ex bonitate objecti, sed quia propriae substantiae naturaliter repugnat ad minorem locum limitari, et quasi coarctari, quia non potest Angelus sua voluntate perfectione suae substantiae augere, vel minuere, ergo nec loci quantitatem, quia haec consequitur, et commensuratur perfectioni substantiae. Sed de hoc non recte animadversum est. Quia aliud est loqui de naturali capacitate, aut virtute existendi in tanto loco, aliud de naturali existentia in illo. Nam de capacitate verum est naturaliter comitari substantiam: et ideo non posse mutari per voluntatem Angeli. Secundum autem, id est, actualis existentia in loco non sequitur naturaliter ex substantia Angeli, sed fit per liberam voluntatem ejus, et ideo intra latitudinem illius capacitatis potest fieri major, vel minor pro voluntate Angeli.

10. Confirmatur. — Et declaratur a simili: nam anima rationalis capax est ad informandum corpus humanum perfectae magnitudinis, et nihilominus, secundum diversas aetates magis vel minus informat, ergo a fortiori Angelus potest esse praesens loco inadaequato. Probatur consequentia, quia licet praesentia Angeli ad corpus non sit informatio, neque physica unio ad illud, sicut est unio animae ad corpus, inde solum sequitur animam non per suam liberam voluntatem uniri majori vel minori corpori, sed ex necessitate naturali, positis in corpore dispositionibus, quod in Angelo locum non habet. Nihilominus tamen illo exemplo imprimis ostenditur, quod si in anima aptitudo ad informandum corpus maguum separatur et distinguitur ab actuali informatione, ita in Angelo distingui potest, et debet capacitas extendi in loco maximo, a modo actualiter existendi in illo. Unde aperte concluditur posse etiam hunc modum ab illa capacitate in Á ngelo separari: imo longe facilius, cum modus ille non pendeat ex dispositionibus corporis, sed ex sola Angeli voluntate.

11. Ad rationem et exempla posita in num. 6. — Atque ita responsum est ad rationem dubitandi in principio hujus puncti positam. Neque exempla de quantitate corporis, vel immensitate Dei sunt similia: nam substantia corporea extenditur, et occupat locum media quantitate, et ideo non potest esse tota in toto, et tota in qualibet parte loci, quia nec quantitas ipsa potest sic esse in loco naturali modo, quia partes ipsae quantae commensurantur loco, et non possunt sese penetrare in eodem loco, unde fit, ut totum corpus necessario sit in loco suae quantitati adaequato. At vero Angelus non est in loco per extensionem partium, sed quasi per replicationem totius substantiae in pluribus et singulis partibus loci, et ideo existentia in loco adaequato non sequitur necessario ex aliqua proprietate intrinseca Angeli, sed ex ejus voluntate, ideoque pro ejusdem libertate potest minui. Discrimen etiam inter Deum et Angelum manifestum est, quia in Deo immensitas non est accidens, neque aliquid in re distinctum ab essentia ejus, et ideo tam necessario, et immutabiliter illam habet, sicut suam essentiam. Unde fit, ut cum eadem necessitate sit praesens cuicumque rei creatae, eo ipso, quod incipit esse, quia ex parte Dei illa praesentia nihil aliud est, quam ejus immensitas: atque ita illa necessitas existendi in omnibus, eo ipso quod sunt, ad essentialem Dei perfectionem pertinet. Nam ex parte Dei distinguitur actualis praesentia ab ejus capacitate, sed solum per denominationem extrinsecam, ex eo quod res sint vel non sint. Nihil autem horum in praesentia locali Angeli invenitur, nam est accidens in re ipsa aliquo modo distinctum et separabile a substantia Angeli, qui propterea in se mutabilis est secundum illam praesentiam, ut capite sequenti videbimus. His autem imperfectionibus suppositis non est unde oriatur in Angelo necessitas actu existendi in loco adaequato: majorque perfectio ejus est, ut ex libera ipsiusmet voluntate hoc pendeat.

12. Ad argumentum in num. 1. — Ad alias vero rationes additas in favorem contrariae sententiae respondendum est. Prima ergo procedit ex hypothesi impossibili. Nam cum Deus creat Angelum, si vult illum ereare intra mundum, necesse est ut creet illum in certo et determinato loco, quia sicut actiones sunt singularium, ita etiam sunt circa res singulares et determinatas quoad omnes circumstantias. Et ideo impossibile est, ut Deus velit creare Angelum, et non simul velit determinare locum et quantitatem loci, in quo illum creaturus est, imo etiamsi illum crearet extra vel ante corpora, necessario determinaret illi modum praesentiae aptum ad existendum in tanto vel tanto corpore, si indistans ab Angelo postea fiat. Addi praeterea potest, etiam data illa hypothesi, non sequi Angelum esse futurum in loco maximo, sed potius sequi futurum esse in puncto, quia indivisibilitas sola est illi intrinseca, reliqua vero diffusio est accidentalis, et voluntaria, vel interdum ab extrinseco agente facta, ut postea videbimus. Sed licet hoc apparenter dicatur, nihilominus verisimilius est, necessarium semper esse ut determinatio loci etiamsi in puncto esse cogitetur, fiat per aliquam voluntatem, ut in prima creatione Angel per voluntatem creatoris. Quia potest Angelus esse in diversis, et distinctissimis punctis, eo ex vi substantiae nullum determinat; ergo quod in hoc, vel illo creetur, necessario esse debet ex voluntate creatoris. Quae ratio de quocumque loco quanto, etiam maximo aequaliter procedit. Eademque responsio est de loco acquisito per mutationem voluntarie postea factam ab Angelo. Necesse est enim ut et locum, et quantitatem loci, ad quem tendere vult, per suam voluntatem sibi determinet, ut facile patebit applicando, quae de Deo diximus. Ad alteram vero rationem dici- mus, Angelum existentem in loco inadaequato esse in loco definitive, quia de facto non est extra illum, nec etiam esse potest sine mutaticne sui, in quo differt ab existentia Dei in hoc mundo, quia posset esse in majori, et in alio sine sui mutatione, et ideo non ita ibi definitur sicut Angelus in loco inadaequato. Alia vero ditficultas majoris momenti hic occurrebat, sed illam consulto usque ad finem capitis reservo.

13. Subnectitur dubium aliud. — Possit-ne Angelus esse in quovis loco minori. — Hatio pro parte negante. — Nunc ex praecedentis dubii solutione, aliud suboritur, nimirum an sicut Angelus potest esse in loco minori maximo, ita etiam possit esse in quocumque minori indivisibili in infinitum, vel sicut datur locus Angeli maximus, ita etiam detur aliquis minimus, quamvis extensus, et quantus. Hoc dubium tractat Scotus, in dicta quaest. 6, et argumentatur suadendo necessario esse sistendum in aliquo loco minimo, quia alias posset esse in loco majori, et majori in infinitum secum aliquam dimensionem, verbi gratia, longitudinem. Consequens autem non videtur admittendum, quia alias Angelus posset simul esse in coelo, et in terra, seu in extremis partibus totius orbis in loco arctissimo secundum latitudinem, et nimis protensum secundum longitudinem. Sequelam probat ex proportione 35 Euclidis, lib. 1, quod: "Si corpus impleat locum quadratum, implebit quoque quadrangulum equalem, quantumvis latera coarctentur", Quod principium cum proportione facile potest ad Angelum applicari, si potest in quocumque loco minimo, et arctissimo collocari. Et confirmatur, nam posse se in minoribus locis in infinitum collocare, infinitae virtutis esse videtur. Propter hoc ergo Scotus, dubius est in hoc puncto, et illum imitatur Cisterciensis supra, conclusione quarta, et sequitur Vasquez, disp. 192. cap. 2, qui fatetur non posse ostendi repugnantiam in hoc quod Angelus sit in minori, et minori loco in infinitum, et nihilominus negat posse hinc inferri id esse naturaliter possibile Angelo: nam forte modus ille, quo unitur corpori, determinat sibi certam corporis quantitatem, sicut unio animae rationalis ad corpus tam maximam, quam minimam corporis quantitatem sibi determinat.

14. Affirmant alii verius. — Verumtamen D. Thomas, in dicto art. 2, indistincte affirmat, Angelum voluntarie esse posse in majori, vel minori loco, utique intra quantitatem loci adaequati, et idem sentiunt Cajetanus, et ali Thomistae, Bonaventura, Gregorius, Gabriel, Major, Marsilius, AEgidius, Richardus et Ocham, in locis citatis in praecedenti puncto: et Malonius, in 2, dist. 8, disp. 11, quamvis contrariam sententiam tribuat Gregorio, et alis, quos post illum allegavimus: immerito tamen, quia loquuntur de termino magnitudinis, non parvitatis. Probatur autem haec sententia, quia rationes, quibus ostendimus non determinari Angelum necessario ad existendum in loco adaequato, aeque procedunt de omni loco determinatae magnitudinis, quantumcumque minima illa sit.

15. Probatur prorima sententia.—Probatur quia ille locus minimus habet.partes, et in qualibet illarum est totus Angelus, et in nulla earum, nec in tota illa quantitate est Angelus ex necessitate naturae, sed ex sua mera voluntate, ergo nihil est propter quod repugnet Angelum velle esse in dimidia parte cujuscumque loci, etiamsi minimus designetur, et non in toto. Vel (quod perinde est) quod necessitet Angeli voluntatem, ut velit se ad totum illum minimum applicare, et non solam partem. Minor probatur rationibus supra factis, quia ex parte Angeli ad praesentiam suam non est necessaria tota illa quantitas, cum totus sit in parte ejus. Neque etiam existentia in tota illa quantitate potest offerri Angelo tanquam aliquod bonum sibi necessarium. Denique nulla major necessitas afferri potest determinationis ad totam illam quantitatem minimam, quam ad totam maximam.

16. Aliquorum effugium. — Rejicitur. —Nec satisfit huic rationi, dicendo per illam solum probari non apparere, vel non ostendi repugnantiam in hoc, quod Angelus sit in quolibet minort loco, non tamen positive probari posse Angelum se constituere in quolibet minori loco, quia fortasse modus ille, quo unitur corpori, determinat sibi certam situs quantitatem. Non, inquam, hoc satisfacit. Primo quia videtur haec responsio supponere Angelum esse in loco per physicam unionem ad corpus: quod supra rejicimus. Quia vero posset aliquis eamdem responsionem applicare ad modum praesentiae: objicimus secundo, quia alias etiam non probaret ilia ratio de loco maximo. Nam eodem modo posset alius respondere modum illum, quo Angelus unitur, vel fit praesens corpori, determinare sibi maximam quantitatem possibilem Angelo, nec majori fundamento de minimo loco potest hoc dici, quam de maximo, nec etiam potest unum efficacius refutari, quam aliud; ergo vel concedendum est utrumque sufficienter probare, vel utrumque est negandum.

17. Tertio igitur objicio, quia rationes factae non solum probant, non ostendi, sed etiam non esse repugnantiam in hoc, quod Angelus sit tam in loco minori maximo, quam in quocumque minort, quolibet designato certae quantitatis, quia cum ille modus sit spiritualis, est de se independens a corpore; ergo non est cur ex natura sua requirat in illo certam quantitatem. Probatur consequentia, quia propter hanc causam nullam aliam dispositionem in corpore requirit, nec peculiaris ratio de certa quantitate assignari potest. Et in hoc est longe dissimilis ratio de unione animae ad corpus, quia illa est per physicam conformationem, quae a dispositionibus corporis pendet, et ipsae dispotiones certam corporis quantitatem postulant. Unde haec ratio evidentius convincit in nostra sententia, qua credimus illum modum praesentiae Angeli de se ita esse absolutum, et independentem a corpore, ut possit esse sine corpore, et in spatio imaginario; ergo ex eo capite satis probatur non repugnare, ac proinde esse possibile Angelo in quocumque minori loco se constituere.

18. Addi etiam potest specialiter contra Scotum argumentum ad hominem. Concedit enim Angelum posse esse in indivisibili, et negat esse posse in quolibet minimo, quod non videtur consequenter dictum. Quia multo plus esse videtur esse in solo puncto, quam esse in parte cujuscumque designatae quantitatis, magisque distat punctum a qualibet determinata quantitate integra, quam ab omnibus partibus intermediis. Et argumentum Scoti, si esset efticax, etiam de puncto fieri posset. Denique alhqui in confirmationem afferunt, quod legio daemonum intra unum hominem continetur. Sed hoc parum probat, etiamsi una legio multa millia Angelorum contineat. Quia licet quilibet eorum determinaret certam corporis quantitatem, non oporteret omnes illas partes, seu quantitates esse inter se non communicantes, imo omnes illi Angeli et singuli eorum possent simul esse in toto homine, quia possunt esse in eodem loco, ut supra dixi. Ab experientia igitur, vel ex his quae Scriptura narrat de mutationibus, vel effectibus Angelorum, nihil in praesenti probari potest, ratio tamen facta suflicit.

19. Ad argumentum Scoti in n. 13, non satisfaciunt quidem. — Verior responsio. — Ad argumentum ergo Scoti, Major supra non reputat inconveniens, quod Scotus infert, vel quod Angelus sit simul in coelo et in terra, et in toto loco medio, longo, et stricto. Et idem insinuat Cajetanus, dicto art. 2, in 2 responsione: dum ait, illo argumento non probari Angelum esse posse in longitudine infinita. Unde non videtur reputare inconveniens, quod possit esse in quacumque majori in infinitum: sed verisimilius est hoc repugnare limitationi Angeli. Et hoc etiam est magis consonum locutionibus Patrum. Et ideo melius respondetur negando sequelam. Et ad propositionem Euclidis, in qua fundatur, respondemus illam esse veram, considerata pura extensione, et commensuratione quantitatis mathematicae, ut sic dicam, non tamen habere locum in substantiis, etiam qnantitati subjectis, nedum spiritualibus, quando ex alio capite nimia magnitudo, vel parvitas ratione propriae naturae eis repugnet. Sic enim recte dicunt philosophi, licet corpus, quantum ad maximum, vel minimum non terminetur, nihilominus corpus quantum, ut naturale, utrumque terminum habere posse. Quam limitationem etiam in corporibus ipse Scotus necessariam esse intellexit: et ideo addit principium illud esse intelligendum nisi figura obstet. Nam si corpus natura sua postulet certam latitudinem quantitatis, ut conservari possit, non poterit in infinitum secundum latitudinem coarctari, et ideo esse non poterit in quolibet quadrangulo aequali quadrato, in quo esse possit. Idem ergo cum proportione de Angelo dicemus, quia ex intrinseca limitatione suae naturae determinat sibi certam magnitudinem loci secundum longitudinem, quam excedere non poterit, quantumcumque locus ejus coarctetur, seu in latitudine minuatur. Exemplum accommodatum est de sphaera activitatis agentis naturalis, limitatur enim ad maximum terminum secundum omnem dimensionem, et maxime secundum longitudinem, et ideo licet agere possit in quolibet spatio minimo secundum latitudinem sine ullo ejus termino, non poterit agere ad quamcumque longitudinem talis spatii in infinitum, quia virtus finita praecipue habet terminum in sphaera activitatis secundum longitudinem.

20. Notatio incidens de figura loci angelici. — Ad confirmationem in eodem n. 13. — Unde obiter adverto quod licet Angelus ex se certam figuram loci non requirat, nihilominus satis probabilitter credo locum ejus adaequatum secundum circularem figuram designari et limitari. Sicut sphaera activitatis agentis naturalis sphaerica esse censetur, quia secundum omnem partem aequalem secundum longitudinem ex- tenditur. Ita ergo videtur esse in Angelo, nam si velit diffundi in hoc aere, quantum possit secundum virtutem suae substantiae erit in loco circulari, quia aeque potest diffundi versus omnem partem. Quia vero non ex necessitate naturae, sed libere se applicat tali loco, ideo non est necesse, ut sit in spatio sphaerico. Videtur tamen probabile, non posse esse in loco alterius figurae, in quo extrema longitudinis excedant longitudinem integri diametri loci adeequati secundum sphaericam figuram considerati, quia illa videtur maxima longitudo loci angelici adaequati. Secundum parvitatem autem nullus est terminus, quia diminutio loci non provenit ex augmento virtutis, sed ex sola libertate. Et ita solvitur ultima confirmatio, quae nullam habet difficultatem.

21. Praecedenti dubio succedit aliud, possit-ne Angelus in solo puncto esse.— Negatur. — Eorum fundamentum destruitur. — Huilc resolutioni statim succedit alia dubitatio: an possit Angelus etiam in solo puncto tanquam in proprio loco se constituere. Quod dubium tractant omnes allegati doctores et quidam illorum, quod dubium supponit, fundamentum auferunt: negando dari in corporibus positiva puncta indivisibilia. Et isti consequenter negant, Angelum posse esse in puncto, quia punctum non est. Ita sentiunt Gabriel et Gregorius, in 2, dist. 2, et Major, quaest, 9, et Marsilius, quaest. 2, art. 2, et Ocham, quodlib. 1, quaest. 4, et cum his sentit Malonius supra disp. 12. Verumtamen de hoc fundamento non est modo disputandum, sed ex philosophia supponendum est, dari hujusmodi puncta. Quibus etiam suppositis negant AngeIum posse in puncto esse. Alensis, 2 p., q. 32, memb. 3, et Bonaventura, in 2, dist. 2, art. 2, quaest. 3, et Bassolis, in 2, dist. 2, quaest. 4, art. 2. Quia supponunt de ratione loci esse, quod divisibile sit, quod non probat, et ita supponunt, quod probandum erat. Nam in corporibus id est verum, quia non sunt in loco, nisi media quantitate, tamen eo modo, quo in ultima superficie corporis locati sunt puncta: illi respondent in superficie ambiente, proportionata indivisibilia, quae suo modo tanquam locum, et locatum comparantur. Cum ergo Angelus in se extensionem non habet, gratis dicitur, illam in suo loco postulare. Praesertim quia non apparet major ratio, ob quam postulet extensum locum confuse, seu indeterminate sumptum, potius quam locum determinatae extensionis: sed ostensum est, nullam determinatam extensionem ex necessitate postulare; ergo sine fundamento dicitur postulare locum divisibilem indefinite.

22. Negat etiam AEgidius ex alio fundamento. — Impugnatur tamen. — Scotus et Vasquez censent neutram partem suos convinci. —Hoc tamen non obstante in eadem sententia est /Egidius, in 2, dist. 37, in 2 p. illius art. 1, quaest. 2, fundatur tamen in hoc, quod Angelus in loco per operationem, et in puncto nihil potest operari. Insuper vero addit, quod licet applicatio virtutis possit fieri in puncto, nihilominus Angelus in puncto non esset, et consequenter, neque in loco indivisibili. Quia duobus modis aliquid est in alio, scilicet, vel quia intra ambitum ejus continetur, vel quia illud in esse continet. Neutro autem ex his modis potest Angelus esse in puncto: non priori, quia ambitus requirit magnitudinem, neque posteriori, quia Angelus non conservat punctum in suo esse. Quae ratio, si valida est, aeque procedit, quocumque modo in loco esse dicatur. Sed revera ratio est parvi momenti, quia gratis, et sine fundamento ponit nomen ambitus in illa disjunctiva, et plane petit principium, quatenus per ambitum, extensionem, et magnitudinem significare intendit. Unde in eo sensu facile negatur illa disjunctiva: nam ad rationem proprii loci satis est, ut in eo sit Angelus per praesentiam et distantiam, et non extra illum, sive ille habeat ambitum, sive non habeat. Quapropter ex hypothesi, quod Angelus possit operari in puncto, vel illi soli suam virtutem applicare, frustra, et non satis consequenter negat /Egidius Angelum posse esse in puncto. An vero illa hypothesis admittenda sit, postea dicemus. Denique Scotus in2, dist.2, quaest. 6, in hac re dubius est, quia neutra pars sufficienter probatur. Et hanc opinionem defendit late Vasquez solvendo rationes utriusque sententiae.

23. Vera sententia affirmans. — Nihilominus tamen veram esse censeo sententiam, quae absolute pronuntiat, Angelum posse esse in puncto. Quam tradit D. Thomas, in dicto art. 2, et in 1, dist. 37, quaest. 3, art. 2, et sequuntur Capreolus, Cajetanus, Ferrariensis, Bannez, Cumelius, Molina et Valentia. Et in nostra sententia videtur hoc facile probari. Quia Angelus est in loco per modum praesentiae, cum connotatione, vel relatione ad id in quo esse dicitur: sed Angelus potest praesentiam suam conservare indivisibiliter, id est, sine diffusione, et quasi extensione in ordine ad spatium, vel verum, vel imaginarium; ergo potest se constituere in solo puncto. Major supponitur. Mi- nor vero probatur: quia cum Angelus sit indivisibilis, et non constituatur in spatio extenso, nisi quasi per replicationem totius substantiae in toto spatio, et in singulis ejus partibus, nihil est quod ipsum cogere possit ad Ubi extensum; ergo potest constitui in mundo cum solo indivisibili Ubi intrinseco; ergo per illud potest fieri praesens soli puncto ubicumque voluerit; ergo potest esse in puncto. Respondent aliqui negando consequentiam, quia indivisibilitas puncti, et Angeli est diversae rationis, et ideo non oportet, ut mutuo sibi respondeat. Sed hoc rationem non enervat, nam ex illa diversa ratione indivisibilitatis solum infertur (quod divus Thomas, dicto a. 2, intulit) indivisibilitatem Angeli non coarctare illum ex necessitate naturae ad existendum in solo puncto: non tamen inde potest inferri, non posse Angelum, si velit, in solo puncto praesentiam suam collocare.

24. Malonius instat. — Refellitur tamen.— Sed argumentatur Malonius, quia non apparet, quomodo tota Angeli substantia possit ita esse in puncto, ut non sit alibi, vel quomodo punctus coexistere valeat entitati Angeli, dilatate, inquit, guoad partes quantitativas, licet quoad non entitativas. At imprimis non satis video, quid per haec ultima verba significare voluerit. Nam cum dicimus Angelum esse in puncto, intelligimus tunc non esse vel in partibus quantitativis, vel in partibus entitativis substantiae corporeae: nam partes substantise, seu entitatis ejus coextenduntur partibus quantitatis, et non sunt extra illas: et ideo si Angelus non est intime praesens partibus quantitatis, nec in partibus substantiae, seu entitatis esse poterit. Hoc ergo posito facillime intelligitur, quomodo et punctus possit coexistere toti substantiae Angeli, et Angelus ita esse in puncto, ut non sit alibi. Et declaratur amplius: nam quando Angelus est in loco extenso, ita est totus in toto, et totus in qualibet parte, ut sit etiam totus in singulis punctis, quia neque potest non esse in illis cum sit quasi continue in toto illo spatio, nec potest esse in illis, quin sit totus in illis. Sicut alibi dixi de corpore Domini sub speciebus panis, et necessario idem dicendum est de divina substantia prout in corporibus existit. Angelus ergo cum et mutabilis sit, et liber, potest conservare illam praesentiam in uno puncto, et non in aliquo spatio, quid enim repugnat? aut cur est hoc intellectui difficile?

25. Alia responsio. — Refutatur. — Respondent aliter, fortasse modum illum praesen- tiae habere natura sua determinationem ad partem corporis divisibilem saltem indefinite. Sed urgemus, non posse hoc cum majori fundamento dici de determinatione ad partem divisibilem indefinitam, quam ad partem definitae quantitatis. Ergo, sicut supra ostensum est, id non posse cum probabihtate de determinatione ad certam quantitatem cogitari: ita nec in praesenti dici post modum illum intrinsece determinari ad divisibilem quantitatem confuse sumptam. Hinc ergo non minuitur efficacia rationis factae, praesertim in nostra sententia, quod modus Ubi angelici est mere spiritualis, et absolutus, quantum ad dependentiam a corpore, quia destructo illo corpore potest. Quia non est cur, vel unde habeat determinationem ad quantitatem extensam, vel confuse, vel ad tantam, aut parvam, aut magnam, in qua necessario esse debeat; ergo sicut ex parte substantiae angelicae non repugnat esse in puncto, ita neque ex parte ipsius Ubi intrinseci, seu modi praesentiae repugnare potest.

26. Arguit quoque Bassolis tripliciter —Sed objicit Bassolis primo quia ad punctum non potest esse motus. Sécundo quod punctum non potest rationem loci, quia non est superficies. Tertio quod non magis potest Angelus esse in puncto, quam in alio Angelo. Sed hic auctor videtur contendere de voce, quia non negat Angelum esse in puncto: sed negat esse in illo localiter nihilaliud sit, quam esse praesentialiter cum coexistentia alterius corporis secundum aliquid ejus, frustra id negatur. Et ad primum de motu infra dicetur: nam est quaestio diversa. Nunc autem negatur assumptum, quia multis modis potest Angelus per mutationem acquirere locum indivisibllem. Ad secundum respondetur, superficiem esse de ratione loci quantitativi, et circumscribentis rem locatam, non vero de ratione loci simpliciter continentis secundum praesentiam rei spirituahlis. Imo possumus hoc argumentum retorquere: nam Á ngelus potest esse in sola superficie corporis, ut omnes admittunt; ergo etiam potest esse in sola linea, quia ex natura sua non magis postulat praesentiam in latitudine superficiei, quam in profunditate corporis; ergo eadem ratione poterit esse in puncto, quia non magis postulat in loco suo dimensionem longitudinis, quam caeteras. Et ratio mutuae praesentiae inter Angelum, et punctum optime subsistere potest. Ad tertium vero dicitur, duos Angelos esse posse in eodem puncto simul: unum tamen non esse locum alterius, quia nec in se ha- bent aliquem respectum, a quo talis denominatio sumi possit, neque aliquis illorum hbabet positionem in continuo, sicut habet punctus: unde provenit, ut punctus possit habere certam distantiam realem, et quantitatem ad centrum, et polos mundi, secundum quam rationem loei extrinseci, ejusque immobilitatem non consideramus, et ideo magis potest Angelus esse in puncto tanquam in loco extrinseco, quam in alio Angelo. Alioqui idem argumentum fieri posset de loco divisibili: nam etiam duo Angeli possunt habere substantialem praesentiam in eodem corpore secundum eamdem partem, et consequenter etiam inter se, et nihilominus neutrum concipimus, ut locum alterius, sed corpus ut locum utriusque, quam rationem loci per ordinem ad quantitatem, et distantiam ejus constituimus. Ac denique de loco materiali, et sensibili tractamus, punctus autem ad hunc ordinem pertinet.

27. Dubia alia in suum locum remittuntur. — Major difficultas esse posset in hoc puncto justa opinionem asserentem Angelum esse in loco per operationem, quia non videtur posse in solo puncto operari, vel ad solum illum virtutem applicare. Sed nihilominus Thomistae cum D. Thoma utrumque atfirmant. Hoc vero pendet ex modo operandi Angeli in corpus, et de apphcatione ad illam actionem necessaria, et ideo tractando inferius de motione Angelorum circa corpora melius hoc punctum explicabimus. Alia item difficultas hic superest de modo, quo potest Angelus se constituere in minori loco, quam antea erat, sive divisibili, sive indivisibili; et an ipse modus praesentiae divisibilis sit: sed haec in capitibus sequentibus disputando de motu Angelorum facilius proponentur, et intelligentur.

28. Dubium ultimum in praesenti capite. — Responsio negativa juata scholam Thomistarum.— Affimat tamen AEgidius ea falso fundamento. — Ultimo inquiri potest hoc loco, utrum Angelus possit non solum a quantitate divisibili, sed etiam a puncto se absolvere: quod est quaerere, an possit abstrahere ab omni loco, et nullibi se constituere. In quo puncto fere omnes, qui dieunt, Angelum esse in loco per operationem, vel appheationem virtutis, aut aliquid simile, consequenter dicunt posse Angelum in nullo loco esse, quia potest non operari, vel ad partem, vel terminum ejus. Dico autem fere omnces, quia ZEgidius supra docet omnes Angelos necessario operari, vel habere applicatam virtutem ad operandum in aliquod corpus, quia hoc spectat ad perfectam mundi unitatem. Sed hoc voluntarie dictum est, quia tam operatio ad extra, quam propria applicatio virtutis in ordine ad operationem est libera Angelo. Unde ergo potest illa necessitas oriri? Oportebit itaque illam Deo tribuere, quod frivolum est, quia nec est secundum naturam particularem Angeli, neque propter universalem est necessaria, quia unitas mundi sine illa sufficienter consistit per Angelorum praesentiam intra mundum. Praeterquam quod in superioribus probatum est Angelos de facto esse, ubi nihil operantur, neque virtutem operandi applicatam habent. Magis ergo consequenter caeteri dicunt posse Angelum absolvi ab omni loco extrinseco. De intrinseco autem Ubi non tam clare loquuntur, id tamen significant, dum aiunt, Angelum posse nullibi esse. Expressius hoc docent, qui putant Angelum esse in loco per realem unionem ad corpus, nam cum illa sit libera, potest Angelus nullam talem unionem in se efficere. Et consequenter dicunt nullibi esse posse, quia sine illa unione non putant, Angelum esse capacem alicujus ubi intrinseci.

29. Notatio pro vera resolutione. — Primum pronuntiatum. — Secundum. — Tertium. —ln nostra vero sententia resolutio facilis est: nam possumus loqui de ubi intrinseco, aut de extrinseco loco. Item loqui possumus de Angelo absolute, spectando naturam ejus, et nulla alia hypothesi facta , vel loqui possumus de Angelis supponendo creatos esse cum mundo corporeo, et sub hac lege, ut intra illum semper maneant. Primo ergo dicimus Angelum non posse absolvi ab omni Ubi intrinseco. Hoc probavimus late in capit. 2, et ideo illud repetere necessarium non est. Secundo dicendum est supposita dicta lege Dei Angelum non posse de facto extra omnem locum corporeum esse. Hoc etiam probatum est supra, quia Angel sunt in hoc mundo corporeo, et non in toto, ergo in aliqua ejus parte. Item si Angelus est intra mundum, in illo habet aliquod intrinsecum Ubi particulare; ergo in aliquo determinato spatio: illud autem spatium non est vacuum; ergo aliquo certo corpore repletur; ergo necessario Angelus est praesens alicui certo corpori, et nihil aliud necessarium est, ut sit in loco extrinseco, ut lam dictum est. Tertio dicendum est, Angelum secundum naturam suam absolute spectatum posse esse extra omnem extrinsecum locum realem. Probatur, quia Angel de se pessunt esse sine corporibus, et tunc necessario carerent extrinseco loco reali, quia unus An- gelus non est locus alterius, ut dictum est. Item, seclusa lege Dei, possunt extra hunc mundum fieri, ut ostensum est, et infra etiam dicetur, ibi autem necessario tali loco carerent, ut per se constat.

PrevBack to TopNext