On this page
Caput 12
Caput 12
Utrum angelus per intrinsecam mutationem loco mutabilis sit: et variae opiniones referuntur
CAPUT XII. UTRUM ANGELUS PER INTRINSECAM MUTATIONEM LOCO MUTABILIS SIT: ET VARIAE OPINIONES REFERUNTUR.
1. Explicatio quaestionis. — Explicato Angelorum loco, de illius acquisitione, vel amissione, ac subinde de mutatione locali, quae ad illum terminatur, dicendum sequitur. Et quia mutatio circa subjectum versatur, et potentiam receptivam in eo supponit, ideo simul dicendum est, an Angelus sit hujus mutationis subjectum. Nam licet supra capite primo, ostensum sit Angelos, quia ubique non sunt, mutare posse loca, adhuc in quaestione versatur an haec mutatio sit sola denominatio extrinseca in Angelo, vel ipsi inhaereat, ita ut Ipse per intrinsecam potentiam passivam mutabilis secundum locum sit.
2. Prima sententia. — Ejus fundamentum ea Aristotele affert Gregorius. — Prima sententia docet motum localem Angeli non inhaerere illi intrinsece tanquam modum illum afficientem, ac subinde solum per denominationem extrinsecam dici Angelum moveri ab uno loco ad alium. Ita opinatur Gregorius, in 3, dist. 6, quaest. 1, art. 2, et sequuntur Cajetanus, 1 p., quaest. 53, art. 1, S Circa preedicta, et Ferrariensis 3, contra Gent., c. 102, et AEgidius, in 1, d. 37, 2 part., art. 2. p. 1, et cum hac opinione videtur sentire Arboreus, libro 1 Theosophiae, cap. 7, dicens, licet Angelus moveatur de loco ad locum, non tamen per se proprie. Quidam tamen ex his auctoribus in hoc fundantur, quod putant hoc esse generale etiam in motu locali corporum. Et ita defendit illam Gregorius, qui de motu locali corporum idem dixerat, in 2, dist. 1, quaest. 4, art. 1, post probationem tertiae conclusionis. Probat primo ex Philosopho 8, Physicae, cap. 7, text. 59. Ubi in hoc distinguit locationem ab aliis physicis mutationibus: Quia, inquit, hac sola nihil, quod insit, mutatur, quomodo ejus, quod alteratur, qualitas, ejus quod augescit, et decrescit, quantitas. Et inde probat motum localem esse perfectiorem aliis. Et in hoc Aristotelem imitatur D. Thomas, 1 part., quaest. 160, art. 3. Ratione idem probatur, quia per motum localem nihil intrinsecum mobile acquirit; ergo nec motus ipse potest esse aliquid mobile intrinsecum. Probatvr consequentia, quia motus proportionatur termino, cum realiter sit idem cum illo, atque subinde in eodem subjecto esse debeat. Antecedens vero probatur, quia per motum localem nihil acquiritur nisi locus: sed locus est aliquid extrinsecum, nimirum superficies ultima corporis continentis; ergo per localem motum nihil intrinsecum acquiritur. Major patet tunc, quia nihil aliud explicari potest, quod per motum localem acquiratur : tum etiam quia negari non potest, quin locus per se acquiratur per motum localem; ergo nihil aliud per illum per se acquiritur: quia non potest ille motus duos terminos per se habere.
3. Fundat aliter Ferrariensis. — Arboreus aliter. — Alii vero specialiter hoc fundant in propria natura Angeli, quidquid sit de corporibus. Quia Angelus est in loco per operationem, sed Angelum operari in corpore, non est, Angelum mutari intrinsece, sed potius est mutare corpus, quae est denominatio intrinseca in corpore, et extrinseca in Angelo. Atque ita Ferrariensis supra dixit Angelum non alia ratione successive moveri, nisi quia sua operatione successive diversa loca contingit. Quod postea de operatione transeunte explicat. Nec putat alio modo posse continuitatem successivam in motu Angeli inveniri, cum in actibus immanentibus esse non possit. At vero Joannes Arboreus cum non censeat Angelum esse in loco per operationem, solum in hoc fundatur, quod Angelus est indivisibilis, et secundum Aristotelem indivisibile non est capax motus secundum locum, quia in re indivisibili non potest esse prius et posterius. Addit etiam Augustinum $, de Genes., ad litt., cap. 20, dicentem spiritualem creaturam per tempora mutari, non per loca.
4. Secunda sententia distinctione utens. — Secunda sententia distinctione utitur, quam tradidit Ferrariensis, dicto cap. 101, S Afttendendum, nimirum, Angelum moveri posse vel per se, vel per accidens. Per se moveri dicitur, quando solus, et sine motu locali corporis mutat praesentiam, ac locum, ut quando Angelus descendit a coelo in terram, nullum secum corpus deferendo. Per accidens autem dicitur moveri, quando movetur in corpore assumpto ad motum ejus, vel quoties movetur in aliquo corpore, movendo simul ipsum tanquam adaequatum locum. Dicit ergo haec opinio, quando Angelus per se movetur, tunc per aliquid intrinsecum sibi inhaerens moveri, quod postea probavimus. Quando vero Angelus movetur per accidens, non moveri per aliquid sibi intrinsecum, et inhaerens, sed per denominationem a motu corporis, in quo movetur. Probatur, quia etiam corpora quae per accidens moventur, solum denominatur moveri a motu alterius: nam si in se motum reciperint, proprie per se moverentur, ergo multo magis id dicendum est de Angelo seu spiritu.
5. Tertia sententia Vasquii triplici propositione continetur. — Utramque ex his sententiis ex parte sequitur Vasquez, et ex parte ab utraque differt, et aliquid proprium addit, quo novum dicendi modum conficit, quem tribus propositionibus declarat. Prima est, quando Angelus per se movetur, sine motu corporis in quo est, aliquam intrinsecam mutationem necessario in Angelo fieri. Secunda est, illam mutationem per se, ac formahter non esse mutationem localem, seu motum localem Anggeli non consistere in illa mutatione, sed in extrinseca denominatione distantiae a punctis fixis. Ac subinde terminum motus localis Angeli non esse aliquid intrinsecum in Angelo, sed distantiam illam. Tertia est, quando Angelus movetur per accidens ad motum corporis, nullam intrinsecam mutationem fieri in Angelo. Fundamentum totius sententiae est, quia putat Angelum esse in loco per intrinsecum modum unionis ejusdem Angeli ad corpus, ut prius idem auctor dixerat. Hic autem addere videtur, hunc modum non constituere Angelum in loco formaliter, quia formalis locus includit immobilitatem secundum distantiam a punctis fixis, juxta doctrinam Aristotelis 4 Physicorum, hic autem modus non fundat distantiam, nec per se, et intrinsece illam infert, quamvis necessarium sit, ut Angelus denominetur distans, vel propinquus extrinsece a corpore, cui unitur.
6. Probat Vasquez suam primam propositionem. — Probat secundam. — Probat tertiam. — Quarta propositio addita ad tres preecedentes.— Probatur.—Ex hoc ergo fundamento facile probantur omnes partes illius opinionis. Prima quidem, quia non potest Angelus solus sine corpore mutare locum, quin dissolvat unionem cum corpore, a quo recedit, et efficiat aliam cum corpore, ad quod accedit, vel cum medio, per quod continue transeat : sed modus ille est intrinsecus Angelo; ergo illa etiam mutatio sit intrinsece in illo. Secunda propositio probatur, quia illa unio non est fundamentum distantiae a punctis fixis; ergo per se, ac formaliter non pertinet ad termi- num motus localis; ergo non consistit formaliter motus localis Angeli in mutatione illius modi unionis; ergo consistit in mutatione illius denominationis extrinsece distantiae a punctis fixis, quae in Angelo ex unione ad corpus resultat; ergo formalitas motus localis Angeli consistit in variatione illius denominationis: ac subinde solum est denominatio extrinseca. Atque hinc facile probatur tertia propositio, quia quando Angelus movetur ad motum corporis, non mutat unionem ad corpus; ergo nulla mutatio intrinseca tunc in Angelo fit; ergo solum per denominationem extrinsecam loco movetur, nimirum a motu corporis, a quo illa denominatio in ipsum resultat. Confirmantur haec omnia exemplis animae informantis corpus, et corporis Domini existentis modo spirituali sub speciebus panis. Nam quando homo movetur localiter, anima solum movetur per denominationem extrinsecam a motu corporis, quia non est per se distans, vel propinqua punctis fixis, neque potest peculiarem modum Ubi, vel distantiae in seipsa acquirere. Alias non per se accidens, sed per se moveretur, imo neque moveretur ab eo, qui movet corpus, sed ab illo, qui eam conservat corpori praesentem. Simili modo corpus Christi sub speciebus, quia solum movetur ad motum specierum, formaliter etiam, eodemque modo movetur per denominationem extrinsecam. Nam si proprio intrinseco motu movetur, certe non per accidens, sed per se movetur, ac subinde non ex vi motus specierum, neque ab eo, qui species movet, sed ab ipsomet Christo, qui juxta legem a se praescriptam, vult comitari species, quocumque ferantur. Possumus huic sententia quartum pronuntiatum addere, quo magis declaretur: nimirum, posse Angelum mutare uniones ad diversa corpora, et non moveri localiter. Patet ex fundamento illius sententiae. Nimirum si dum Angelus est unitus corpori hic existenti, corpus illud incipiat mutare locum, et Angelus relinquat unionem cum illo, et similem efficiat cum alio ibidem succedente: nam tunc Angelus mutat unionem, et consequenter intrinsece mutatur, et tamen localiter non movetur, quia non mutat distantiam a punctis. Ex quo optime confirmatur, primum et tertium dictum hujus sententiae, et secundum facilius intelhigitur.
7. Feraet communis sententia cum suis auctoribus proponitur. — Nibilominus communis sententia est Angelum mutare locum formaliter, et proprie sumptum, prout est terminus motus localis, per mutationem intrinsecam in ipso receptam, et non aliter, sive per se solus moveatur, sive in corpore assumpto, vel aliter moto, vela se, velab alio feratur. Haec sententia, ut opinor, est communis scholasticorum. Et imprimis illam tenet Scotus, in 2, dist. q. 9 et 10. Quamvis enim in propriis terminis quaestionem non tractet, nihilominus in toto discursu id manifeste supponit, ponendo in Angelo potentiam receptivam motus, et docendo agere in seipso, cum se movet. Et cum Angelus movetur in corpore assumpto, expresse dicit, motum Angeli esse distinctum a motu corporis. Et idem ibi tenet Lychetus, q. 9. Ubi parum a principio expressius dicit quod Angelus cum in corpore assumpto movetur, ultra motionem per se corporis, habet aliam motionem, qua perse movetur. Allegat etiam Scotum in 4, dist. 10, q. 3, vel potius 6, ubi docet, corpus Christi in Eucharistia moveri proprio motu, quando cum speciebus defertur. Et ibidem ait, quod si Angelus sit in lapide, qui movet lapidem, non movebit Angelum per accidens, sed si Angclus vult semper esse praesens lapidi, oportere ut propria voluntate, et actione se moveat, ut lapidem comitetur. Idem addit Lychetus ex mente Scoti, ubi Angelicum esse in ipso Angelo, et secundum illum aftici, imo et quodammodo perfici, quando movetur. Et similiter in q. 10, dicit, Angelum cum se movet, in seipsum agere. Citatur etiam in q. 5, quod ibi referat sententiam Gregorii, et quod ejus argumenta solvat, sed ibi nihil invenio. Ex professo vero tractat quaestionem Herrera, in 2, dist. 1, disp. 2 et 3, ubi hanc partem sequitur, tanquam sententiam Scoti.
8. Accedunt alii Gabriel. — Neque mihi dubium est, quin in eodem sensu loquatur Gabriel, in eadem dist. 2, q. 3, tribuens motum Angelo, quamvis non tam expresse id declaret: nam sine unione ad corpus, et sine operatione circa illud, tribui Angelo proprium motum. Etin secunda concltusione, dicit, Angelum non solum ad motum corporis, sed per se immediate, et absque alicujus corporis mutatione posse localiter moveri. Et eodem modo loquitur Ocham, quodl. t1, q. 5, ubi in 6, addit posse AngeIum in vacuo moveri. Et eodem modo citari potest pro hac sententia Richardi, in 1, dist. 31, art. 1, q. 1, ubi ait, Angelum esse mutabilem de loco ad locum, eo modo, quo sibi convenit esse in loco, ipse autem posuerat Angelum in loco per solam praesentiam, ex quo necessario sequitur, ut non sit mobilis, nisi per aliquam mutationem ipsi inhaerentem. Et ideo postea dicit, simul esse in potentia activa, et passiva ad motum, et idem repetit in solutionibus argumentorum. Et praesertim ad 5, dicit, quod licet imperfectum sit illud, cujus motus est actus, Angelus subjectus est huic impefectioni. Et idem sentit Bonaventura, ibi art. 1, q. 1. Imo et D. Thomas ibi q. 4, art. 1, ad. 1, dicit dictam propositionem Aristotelis 3, Physicae, text. 0. Quod motus est actus imperfecti, habere locum in Angelo etiam beato, quamvis ipse mutationis in intrinsecae ibi non meminit: certum est autem, Aristotelem in illa propositione loqui de subjecto motus. Denique idem sentit Alexander, in 2 p, q. 33, si in membro primo simul cum 3, attente legatur. Et ex modernis, sequitur Malonius, in2, d. 8, disp. 14, juncta 15, et Pesantius, 2. p, q. 53, a. 1, disp. 3, uhi citat Scotum, et dicit multos alios idem sequi, et ibi Cumelius consentit.